Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. 3

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

nae erant , earumque usus ad privatos singulos per tinebat I. 32. A. de contrab. empl. Ad eas igitur privati omnes pecuniam suam depositi causa deferre poterant L 7. a. oe seqv. f. deposit. vel contris Proinde si quae in jure civili leges argentariorum controversias definiunt , iis nostrorum quoque ban corum controversae definiri debent. Videamus igitur , quid caveant Romanae leges de deposito apud

argentarios fieri solito , & quid ex eo instituto in Neapolitanam jurisprudentiam derivari possit.

V. Primum omnium res ipsa docet , pecuniae depositum apud argentarios fieri solitum fuisse plerumque irregulare , quod a junt. Irregulare depostum doctores appellant, cujus dominium in depositarium transit. Proinde non minus apud Romanos olim ,

quam apud nos hodie si pecunia de publica mensa, seu banco subripiatur , ipsi banco , non depositori perit t. 7. 3. S. deposit. vel contri Id ipsum tamen intellige , modo ne depositor depositum regu Iare faciat. Id factum intelligitur , si in deposito

conveniatur, ut ipsa pecunia deposita restituatur in specie is Eo enim casu, cum retineatur a depositore dominium, ex generali regula res domino perire debet . Si hinc discedas , depositum in mensa iactum irregulare est , ejusque dominium in eam translatatur. Hinc intelliges , cur , deficiente mensae fide . eadem sit conditio depostorum omnium, neque an terioris temporis privilegium cuiquam prosit. Prorata enim admittuntur omnes d. i. 7. g. F. eod. Deposito sci Iicet apud mensam facto , a depositore jus in re nullum acquiritur: personalis tantum ob ligatio a mensa contrahitur. Ex regula igitur perinsonalium obligationum temporis ordo depositores ju

vare Disitiros by Cooste

92쪽

De deposito. 8 vare nequIt. Nam in obligationibus personalibus Iocum non habet regula prior tempore potior es iure. VI. Illud non inutiliter quaeri potest , quinam in publicae mensae defectu praeferri debeant, si cum

chirographariis concurrant creditores hypothecarii. Ea apud nos controversa magnis animorum moti bus agitata fuit , cum publicae mensae defecisset fides . Falso autem contendebant quidam, ea in specie creditores chirographarios hypothecariis praeferri oportere. Ad eam vero sententiam confirmandam Perperam argumentum desumebatur ex t. 7. f. a. E. deposit. vel contr. Id ut constet , advertendum inprimis , privatos olim pecuniam ad argentarios deserre solitos vel depositi causa , velfut foenus inde Perciperent. In eorum concursu aequitas ipsa suasit,

ut, qui simplicis depositi causa pecuniam suam ad

argentarios detulissent, praeserrentur illis, qui eamdem Mnore exercerent d. t. 7. 2. f eod. Inde vero inferri non potest , chirographarios in proposita specie hypothecariis praeserendos esse. Primo enim hypothecarii , qui ob annuorum fructuum emptionem annuas praestationes percipiunt, isneratores censeri non debent. Cons. Jus Regn. libr. 3. tis. D. I. Deinde iniquissimum esset , chirographarios hypothecariis praeferri. Ii enim , quod in chirographa.riis secus ohtinet , hypothecam in res mensae sibi acquisiverunt. Qui autem hypothecam habent, creditoribus chirographariis generatim praeserri debent, ut ostendemus e. 4. ρ. Sed in his diutius immo. rari piget: Deum vero Optimum Μaximum enixe rogo , ne ejusmodi controversiae patronos causarum

exerceant

VII. Porro quemadmodum apud nos hodie se. F 4 cuin

93쪽

88 Pyael. ad Instit. Iustu. Lib. III. Tit. XV. . curitatis gratia pecunia expendi solet, & cipi demensa publica, ita apud Romanos oli in gentario. rum opera & solvebatur, & accipies tat plerumque pecunia . Quod etiam apud nos contingit, ubi olima debitore penes argentarium pecunia deposita foret,

idque creditori denunciatum esset , usurarum cursus statim cessabat'ι. 6. C. de usuri Ex nummulario inrum quoque libris depromptae scripturae plenam faciunt in judicio fidem apud nos hodie , quod Scapud veteres receptum erat. In argentariorum igitur libris totius ferme commercii fides continebais tur . Proinde Praetor edicto cavit, ut argentarii privatorum rationes ex ipsorum libris postulanti ede. rent t. q. princ. F de edend. Si interpellati eas non ederent, praestare cogebantur , quanti postulantis intererat I. 8. F. eod. Haec omnia aperte probant maximam illam similitudinem inter Romano. rum argentarias ', & mentas publicas apud nos hodie exerceri solitas. Recte igitur leges de veterum argentariis statuentes ad hodiernas mensas , earum inque nummularios in foro hodie transferri possunt . Est tamen, quod inter veterum argentarios, & hodiernos nummularios interest. Romae scilicet argentasorum dolus civili poena coercebatur , ut constat ex d. I. 8. I. si eod. Uerum jure Neapolitano nummulariorum dolus capite puniri debet pragm. I.

de nummul. Iidem si post mensae defectum latitare pergant , atque intra sex dies copiam sui. non faciant, proscribi jubentur , licet, alieno dolo mensa defecerit d. pragm. I. q. eod. Id ita in Regno placuit , quia apud nos per publicarum mensarum

fidem totum ferme commercium exercetur. Recte

igitur in laedere cum Benedicto XIV. inito pla- culti

94쪽

De pignore , O bpotbera. 89 cuit, ne nummularii soro cedentes asylo Eccles astico

CAPUT IU.

De pignore, oebbpotheca .PIgnoris vocabulum apud veteres plura significat:

apud jurisconsultos tamen duas potissimum no tiones habet. Primo enim designat ipsum pignoris contractum inter debitorem , & creditorem confieri solitum : deinde jus in rem obligatam a creditore quaesitum . Sub utroque respectu de pignore sermonem hic instituemus. Quod ad primum autem, pignus recte definitur contractus bilateralis νε initus, quo a debitore securitatis causa res ita ered tor; tradiis tur, ut , soluto debito, eadem restituatur in spe e q. q. b. t. Primo igitur ut pignus contractum intelligatur , ipsius rei pigneratae possessio tradi creditori debet. Si enim pro securitate debiti res simpliciter obligetur , ejusque possessio a debitore retineatur . non pignus quidem, sed hypotheca constituitur l.9. a. st . de pignor. action. Deinde cum pignus in securitatem , non in usum creditori tradatur, ei repignerata uti non licet. Si secus faciat, furtum uissus admittet f. 6. de obligat. quae ex delict. nascunt. Uti re pignerata tandem creditori licebit, si in constituendo pignore pactum αντι χρησεως fuerit appositum I. II. I. st . de pignor. O .bnotb. Αντι κρη.σιν mutuum usum Latine dixeris. Id igitur pactum pignori adjicitur , si conveniatur, ut loco usuraruin

95쪽

ςo Prael. ad Instit. Iustin. LI.m. Th. XV.ereditor usum , ac fructus rei pigneratae percipiat . Eiusmodi pactum iniquum centeri non debet d. t.

II. I. F. eod. Secus est tamen de lege commisso-bia , si ea pignori apponatur. Lex isthaec pignori

censetur apposta , si convenerint contrahentes , ut res pignerata in dominium creditoris transferatur , ubi intra certum tempus a debitore pecunia restituta non fuerit. Id pactum , cum & ab avaritia creditorum proficisci soleat , & maximum plerumisque damnum debitori inferat, irritum Constantinus haberi jussit ι. ult. C. de pact. pignor.

II. Iam vero pignoris contractus utriusque conatrahentis gratia iniri solet , debitoris quidem , ut

pecunia facilius ei credatur; creditoris vero , ut cau

rior sit ei pecunia. In pignore tamen constituendo ab initio tantum creditor obligatur; debitor ex post facto tandem obligari solet. Inde igitur duae nais scuntur actiones pigneralitiae, altera ab initio dire. Eu altera ex post facto contraria. Di recta pignea ratitia debitori competit. Per eam post debiti M. Iulionem is petit, ut sibi res pignerata cum omni causa restituatur damnum etiam sarciatur , quod Ievi fortasse creditoris culpa fuerit illatum ι. 24.3. f. de pigner. as. σ h. 4. b. t. Ut tamen repeti possit a debitore pignus , duo prorsus requiruntur.'

Primo enim oportet , ut omne debitum exolvatur ι. 9. 6. 2. F eod. Deinde ut, si aliam pecuniam si-ine pignore acceperit a creditore debitor, eam quoinque persolvat. Alitee ob eam quoque pecuniam aereditore pignus retineri poterit L un. C. etiam is chirogr. pecvn. Fgu. νen. po s. Contraria pigneralitia

creditori competit , ut ob impensas in rem pigneis ratam iactas , aut ob damnum levi culpa debitoris illa

96쪽

De pignore, bpotheca. ρ Iillatum indemnitatem suam obtinere queat d. g. h. t. Ceterum , jure civili quidem inspecto, de sum. ina debiti si non liqueat , ipsi debitori creditur .

Verum per consuetudines Neapolitanas de summa

debiti creditori credi jubetur, modo id & cum juramento assirmet , & in juramento rei pigneratae

pretium non excedat consuer. I. de pignor. Nunc .

quod superest, de pignore videamus, quatenus desiis gnat jus in rem obligatam a creditore quassitum. III. Pignus , quatenus designat jus in rem,obis ligatam a creditore quaesitum, quartam speciem juris in re constituit. Quamdiu enim debitum soluo tum haud fuerit , jus in rem,obligatam semel acreditore quaesitum rem ipsam perpetuo comitatur. quemcumque in possessorem ea pervenerit t. II. f. de planor. γ bpotb. Id jus a veteribus h otheca dicitur. Ius autem hypothecae a creditore quaeritur, seu rei obligatae possessio tradita ei suerit , seu nuis da conventione ei sit obligata. Eo respectu igitur Marcianus edixit, pignus, & hypothecam nominis tantum sono differre in ι. s. I. si eod. Enimvero vetustissimo Romanorum jure tantum ex pignore ereditori tradito jus in rem obligatam acquiri potis

erat. Cons. Nooὸ t. ad pand. libr. 2O. tit. I. I.

Nuda conventione re obligata , jus in rem obligatam a creditoribus non acquirebatur. Nam & ex nudis pactis actio non nalcebatur apud veteres , Sesine traditione jus in rem obligatam acquiri noci poterat. Primas Servius Praetor ob res coloni nuis da conventione pro sundi mercedibus obligatas lan di domino actionem edicto promisit. Ea ab auctoris nomine Serviana eli appellata β. 7. instit. de action. Ita primum ex nuda conventione creditori

97쪽

ς2 Prael. ad Inst t. Iustin. LI. III. Tli. XV.jq; in re dari coepit. Mox jurisconsulti ob tomis

mercii utilitatem interpretatione sua actionem dederunt generatim omnibus , quibuscumque nuda conventione res quaelibet obligatae forent. Ea autem actio, utpote ad exemplum Servianae inducta , quasi Serviana vocata suit d. 7. h. L Utraque vero ais

Pio, Serviana scilicet, & quasi Serviana, commuis ni vocabulo bntricaria in jure dicitur. Hypotheis caria etiam appellatur, quae ob pignus competit creditori traditum . Quod enim ad actionem hypotheis cariam , inter pignus, & hypothecam nil quicquam interest d. l. s. I. si de pignor. bpoth. His ita constitutis, reliquos progressus actionis hypothecariae expediamus.

IV. Ueteri Romanorum jure , ut ostendimus , actio hypothecaria locum habebat, si aut res pignerata tradita creditori seret , aut nuda saltem conis ventione res in bonis suis constitutas quis obligaiaset. Verum his initiis actio hypothecaria mirum in modum fuit extensa. Primo enim veluti ex tacita conventione jus hypothecae competere placuit in invecta illata in praedium Urbanum ob mercedis

securitatem l. 4. prisc. F. in quib. caus pign. vethnotb. eae t. contrab. Deinde ob tacitam quoque conventionem hypothecae subesse placuit fructus perceptos ex praedio rustico in favorem ejus , cui fundi mercedes solvendae forent I.7. prine. f. eod. Tacita hac hypotheca per consuetudinem semel admissa , complures aliae tacitae hypothecae species constitutionibus Principum , aut senatusconsultis fuerunt inventae. Ita quidem ex constitutionibus Principum in bona tutorum , curatorumque punillis , ac minoribus tacita hypotheca competit l. 2O. C. admini tr.

98쪽

tis restitutionem uxori in bona mariti tacita hypotheca datur I. unis. g. I. C. de rei uxor. action. Ex senatusconsulto etiam. sub Marco Antonino tacitam hypothecam in domum competere ei placuit , qui Oh ejus restitutionem pecuniam credidisset I. I. Τῆn quib. caus Plan. vel bpotb. taciti contrab. Nequutamen hypothecarum hic finis. Nam eo processum est tandem , ut in bona etiam hypotheca competeret , in quorum possessionem jussu magistratu, aliis quis mimis esset t. 26. J. de pigneri a Dion. U. Ex dictis liquet , summam hypothecae divisionem esse in expressam , & tacitam . Hypotheca

enim generatim omnis aut expressa contrahentium Conventione, aut tacite constituitur jussu legum: il- Iam conventionalem , hanc legalem doctores appellant. Hypotheca autem, seu conventione contrahentium,

seu iussu. legum constituta fuerit , dividi quoque potest in specialem , & generalem . Specialis est hypotheca, si cujus res una, vel plures sint obligatae. Generalis erit , si bona cujusquam omnia obligata fuerint. Complures quidem in jure casus occurrunt,

in quibus ipsarum legum jussu generalis hypotheca

constituta intelligitur . Eadem tamen expressa conistrahentium conventione frequentius constitui solet. Juvabit igitur pauca hic admonere de generali hypotheca in contractibus potissimum promitti solita. VI. Si generalis hypotheca a contrahentibus pro missa fuerit, bona eorum omnia seu praesentia , seu futura creditori obligata censeri debent. Neque vero in generalis hypothecae promissione necessario reis quiritur , ut bonorum omnium praesentium , & suturorum mentio in contractu fiat. Si quis enim res ad

99쪽

ς4 Prael. ad Iussit.IU n. Lib. III. TA. XV. ad se pertinentes , aut res suas simpliciter obligarit ,

generalis etiam hypotheca promissa censebitur ι. p. C. quae res pignor. obligar. mg. Ab hypotheca generali parum abest universtatis , quae dicitur , obligatio . Eo pertinet hypotheca constituta in gregem, aut armentum . Ea enim in specie , si capita priora decesserint, & grex , aut armentum totum renovatum fuerit , id adhuc hypothecae suberit t. I 3. prine. F. de pignor. σρυporb. Eodem referri debet tabernae obligatio. Nam in ea hypotheca obligatae

censentur non merces tantum, quae contractus tem

pore sunt in taberna, sed eae quoque, quae in priorum venditarum locum in eam fuerint illatae l. 34.pνine. F. eod. Quocumque autem modo generali hypotheca sit constituta, ob eam agente creditore, ab eo probari non debet, rem a se petitam contractus tempore in bonis debitoris fuisse. Sussiciet enim ostendere , rem post contractum aliquando esse coerisse in debitoris bonis. Nam in speciali tantum

ypotheca probari debet, rem , de qua agitur, contractus tempore in bonis debitoris fuisse l. 's. f. i. s Ueod. VII. Porro ut cautius olim creditori soret, ceristae rei specialis hypotheca solebat cum generali coniungi . Iure autem pandectarum inspecto , speciali hypotheca cum generali conjuncta , pro lubitu creditor hypothecariam instituere poterat seu super re speciatim obligata , seu super rebus generali hypothecae suppositis. Hinc in creditorum, securitatem quotidiani usus apud veteres erat specialis , & generalis hypothecae conjunctio I. I S. I. s . de pignor. potb. Id ipsum tamen & adversus posteriores creditores iniquum , & contractibus impediis

mento

100쪽

mento erat. Proinde Severus, & Antoninus ob res generali hypothecae suppositas creditorem agere ve tuerunt , si solidum consequi iis posset ex rebus . quae speciatim obligatae forent l. 2. C. eod. Verum hanc Principum aequitatem creditores hodie facile eludunt. Ii enim in obligationis instrumento comvenire solent, ut specialis bpotheca generali non δε- reget. Ubi autem cautio isthaec a creditoribus fuerit adhibita , creditores noniacogentur antea convenire possessorem rei speciatim obligatae. Nam ab initio statim agere poterunt adversus possessores rerum , quae generatim obligatae suerint. In eam vero senistentiam ipsum Sacrum Consilium judicavit apud de Franch. decis. s. n. I. VIII. At vero, quod diximus, generali hypotheca obligata censeri bona cum praesentia, tum futura , nullam id quidem dissicultatem habet, si generalis hypotheca cum uno creditore contracta sueis rit. Fieri tamen persaepe Riet , ut generalis hypotheca pluribus diversis temporibus promittatur. Ea vero in specie dissicultas occurrit interprete digna . Finge scilicet, me hoc anno bona mea omnia obis ligare Titio ; mox autem generalem etiam hypothecam Cato promittere. Finge etiam, post secundam obligationem res aliquas me acquisivisse.)Reita proposita, explorati quidem est juris , priorem creditorem praeferri oportere in rebus , quae prioris obligationis tempore meis in bonis erant. Dubium tamen videri queat, an idem in rebus praeferri debeat , quae post secundam obligationem ad me pervenerunt . Haud inepte quis diceret, in ea controversia bona sutura obligata esse sub conditione , si acquirantur; tempore existentis conditionis primum,& se

SEARCH

MENU NAVIGATION