Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. 3

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

is Prael. ad lassis Iustin. Lb. III. rit. XV.tionis diem ; requiritur etiam creditoris interpellaistio. Non desunt tamen in jure species , in quibus

sine creditoris interpellatione mora contrahitur. In ejusmodi vero casibus ex re moram feri dixere veteres d. l. 32. princi s i. 23. F eod. quia sciliiscet res ipsa debitorem in mora,constituit. Id primo placuit de pecunia , quae ob contractum bonae fidei certo tempore promissa seret. Vide, quae suis pra monuimus libr. 3. tit. I . h. II. Hinc ad usuis ras obligatur emptor, qui, accepta rei emptae possessione, pretium statim non solvit t. 13. h. 2o. F. de action. empl. vendit. Ad usuras , etiam obligatur socius , qui communem pecuniam in suos uissus convertit l. I. I. F de usur. Quarumdam denique personarum favori datum , ut eae sine interinpellatione usuras recte peterent : proinde earum respectu ex re mora fiet. Id primo concessum fisco ι. II. S. de usur. deinde minoribus i. g. in qui. caus. in integri restit. necus non es. Id ipsum denique , ut omittam alia, concedi placuit in legatis, &fideicommissis ob pias causas relinqui solitis l. 46. C. de Di e. cier. In praedictis igitur casibus dies pro homine interpellat, ac statim post moram usurae debentur. Cons. Noodi. de fconor. ur. libr. 3.te. Io. Enimvero in Regno Neapolitano contra-inus omnes bonae fidei censeri debent. Apud nos igitur ad usuras debitor generatim astringitur , si

praestituto tempore ab eo pecunia soluta non fuerit. XII. Rursus isneraticiae censeri non debent uissurae, quae creditori promittuntur ob susceptum ab eo periculum pecuniae, quae per mare , aut insidio. a loca sit transvectanda. Periculum scilicet credi.

tae pecunia generatim pertinet ad debitorem . Si pa.

82쪽

De mutuo. 'cto eonvento id periculum creditor in se recipiat

quae eam ob rem promittuntur usurae, compensativae videri debent: sunt enim veluti periculi suscepti pretium. Pecuniam periculo creditoris per mare transuectari solitam ιν ectitiam dixere veteres plienus ob eam promissum naut eum appellarunt. Eis jus quantitas jure veteri arbitrio contrahentium deis finienda relinquebatur. AEquissimum enim erat, ut pro qualitate periculi id tanus majus , aut minus esset. Hinc scripsit Paulus Σ. sentent. I 4. 3. pecuniam tra jectitiam infinitas usuras admittere . Non recte igitur Iustinianus tanus nauticum centesimas

excedere vetuit ι. 25. C. de usur. Nauticae autem

usurae cum in Europa alibi , tum in Regno Neapolitano in usu sunt frequentissimo. Perperam vero scripsere quidam , eas a Pontifice prohiberi in e.naismiganti. X. de υβr. Nam res ipsa suadet, eum locum cum negatione legi oportere. Ibi enim Pontifex species recenset , in quibus tanus non admittitur. Locum igitur ita restitue. Quod sustepit in

se periculum recepturus aliquid ultra fortem, usurarius non es eensendus . Uide Mehmen ad d. c. naviganisti . Si quis tamen eum locum legere per affirmationem malit, me quidem non dissentientem habebit. Verum si ea lectio retineatur, de Mnore nauistico palliato, quod vocant, Pontifex necessario debet intellis. Foenus autem nauticum palliatum adrimittitur , cum accepta pecunia per mare transvectanda fingitur : eadem tamen nullo cum creditoris periculo in terra a debitore expenditur. XIII. Porro ex periculo pecuniae trajectitiae acreditoribus suscipi solito apud nos , ut passim alibi , novus contractus est ortus, quem assecurationem

83쪽

appellant. In eo contractu qui pecuniam non cre didit, in se recipit periculum alienarum mercium per mare transvectandarum : in periculi suscepti pretium certam pecuniam securanti promittit assecura ruse ob periculum vero susceptum si merces pereant, assecuranti pereunt. Et in Regno quidem ad anis Num usque I 7s I. liberum cuicumque privato fuit praedictam assecurationem praestare. Sub hodierno tamen Re3e Catholico compertum est , ex ea facultate & In commercium impedimentum maximum, di in Regnum ipsum damnum non leve redire . Complures scilicet ope lucri illecti assecurationem negotiatoribus promittebant. Ubi res male cederet, aut inopia sua indemnitatem praestare non poterant, aut injustis exceptionibus mercatores vexabant. Pro inde plures ab exteris potius se assecurari curabant. Ea vero de causa maxima pecuniae copia extra Re gnum exportabatur pragm. s. princ. de assecuri Proinde ab eodem Rege Catholico providentissime cauis tum , ut societas assecurationum institueretur , a qua tantum assecurationes mercatoribus promitti possent

d. pragm. s. n. I 3. Ne autem ad vetus incommodum res deveniret, privatorum assecurationes severius prohiberi placuit. Nam idem Rex Catholicus

edicto cavit, ut, si privatorum assecurationes dete

Hae essent, cum assecurator, tum assecuratus praedictae societati solverent solidum mercium pretium, quarum causa assecuratio promissa seret pragm.6.eis.

84쪽

- De eo mmodato.

De commodato.

Commodatum haud absurde definies eontractum

hilateralem , quo res proprio alteri gratis utenda δενων ad certum modum , ac rempus ea lege , uopose praestitutum tempus res ipsa resiluatur in speeis a. h. t. Ea quidem definitio satis ostendit, quatenus a mutuo commodatum distet. Primo scilicet in mutuo, ut vidimus superiori capite , res fungi.hilis dari solita restitui debet in genere. Contra res, quae ex causa commodati datur, non in genere quidem, sed in specie restituatur, oportet d. f. a. b. t. Deinde qui rem mutuo dat , ejus domi. nium ia accipientem transfert, & quantitatem ipsam alienat. Contra qui commodati causa rem tradit , ejus dominium sibi retinet d. a. b. t. Pereunte igitur re commodata, ea commodanti perire debet. Primo enim res domino pereunt L 9. C. de pignori action. Deinde in commodato certa species utenda datur: post ejus igitur interitum commodatarius conis veniri nequit. Nam ex regula Romani juris omnes debitores certae speciei per ejus interitum liberantur L 23. F de verb. obligat. Id ipsum tamen intellige, si fortuito casu res pereat. Primo enim commmodatarius damnum sarcire debet , si ipsius vel levissima culpa res commodata perierit L IR prisc. F. eommod. vel contr. d. 2. b.t. Culpam tantum levem commodatarius praestat , si in utriusque

85쪽

contrahentis gratiam commodatum contractum for lasse suerit d. l. I 8. prine. F. eod. Deinde comm datario quoque res perit, si is in re restituenda mois ram admiserit d. I. 23. F de verbor. obligat. II. Rursus in definitione diximus, rem comm . dato traditam gratis utendam dari oportere. Igitura commodato merces omnis abesse debet. Proinde . si ob rei usum merces promissa fuerit , non commodatum , sed locatio contracta cen lebitur. At vero quod ad certum modum , ac tempus rem commodatam tradi monuimus , id plura quidem incul eat. Quod enim ad modum in commodato adjectum , is eo pertinet, ut re commodata utatur comismodatarius intra usus conventi fines. Si quis igitur in utendo usus in contractu praefiniti fines excedat, furtum usus admittit. Ea in specie scilicet usus per- .ccipitur invito domino : qui autem invito domino aliena re utitur, actione surti conveniri potest *.6. instit. de obligat. quae ex deli I. nascunt. Ea vero in ore severius egere veteres . Sane Gellius tradit, furti. damnatum fuisse eum , qui jumentum commodatum . alio duxerat , quam quo utendum acceperat noct. sitis. T. I s. Quod ad certum tempus memoratum in commodati definitione , id precarium a commodato distinguit. Res scilicet commodato tradita ante tempus contractu praefinitum a commodante repeti nequit. Verum res precario data ante perceptum ab alio usum a domino recte repetitur l. I.

princ. F. de preedr. Quin licet ad certum usque te'-pus precario aliquid acceptum fuerit, ante praefinitum tempus res precario data a domino repeti non prohibetur I. Id. prine. si eod. Precarium enim Veram contractus rationem non habet, & beneficium

86쪽

carioῬaccepta in heredem ejus non transiit cui conis cessa fuerit d. I. I a. f. I. si eod. III. Cum commodatum contractus bilateralis sit, inde nascuntur actiones duae . At vero ab ipsius conistractus initio tantum commodatarius obligatur; commodans ex post facto tandem obligari solet. Actio igitur ab initio commodanti competens directa comismodati dicitur. Actio ex post facto contra commodantem enasci solita contraria commodati appellatur. Actione commodati directa commodans agIt ad veri ' sus commodatarium , ejusve heredes, ut res in specie cum omni causa restituatur ; damnum etiam sarciatur, quacumque eulpa fuerit illatum l. s. f. 2. F. commoria vel contr. Contra actione commodati contraria adversus commodantem , ejusve heredes indemnitatem suam commodatarius: ipse persequitur L I p. I. Ο 3. β. eod. Iure vero Neapolitano mora admissa in restituendo mutuo , commodato , deposito severius coercetur. Si quis enim res ita traditas interpellatus statim non restituerit, ac senistentiam judicis expectare velit, non solum res ipsas adversario restituere debet, sed aestimationem etiam tertiae partiscrerum acceptarum cogitur fisco solvere pecvn. Ejus tamen constitutionis in Regno hodie re. missus est rigor'.

consit. Regiae Majestatis. de mutuat. O recommendat. 4

87쪽

CAPUT III.

De deposto.

DEpositum definiri potest eontractus bdateralis ,

quo quis νem alienam gratis eustodiendam fuisscipit ea lege , ut pro depositaris lubitu res ipsa deis posita resiluatuν 3. insit. b. tit. Primo igitur , cum res deposita gratis custodienda suscipiatur', omnis a deposito merces abesse debet. Proinde siqua merces pro rei custodia promittatur , non de positum quidem , sed locatio conductio contractaeensebitur l. I. 8. 1f. depositi vel contri Rursus , cum in deposito non ud usum', sed ad smplicem custodiam res tradatur alteri , furtum etiam usus ad mittet depositarius . si re deposita usus is suerit f. 6. de obligat. quae ex delict. nastunt. Denique, cum rem depostam pro lubitu depositoris restitui statim Oporteat, post moram admissam non solum res ipsa restituenda erit, sed usurae etiam solvi debent l. r. C.eod. At vero qui rem deponit, depositarii fidem unice sequitur I. I. princ. 1f. eod. Proinde nequae compensationis faciendae praetextu , neque,alia sortasse de causa denegari potest depositori depositum.

I. II. C. eod. Hinc vestes a Iatrone raptae ei reposcenti restituendae sunt statim ; eae latroni tandem denegari debent , si dominus ipse cum latrone petat l. 3I. I. F. eod. At vero in deposito fidem ex jure civili, non ex jure Gentium aestimari placuit. Quapropter pecuniam ab eo depositam , cujus

88쪽

m deposito

hona publicata suerint , in fiscumtideserri oportet

d. l. I. priue. F eod. II. Porro cum dolosus depositarius turpiter de

stituat amici fidem, ejus dolum in deposito admis.

sum severius punivere Decemviri. Depositarium eo nim, qui improbitate sua in re)deposita dolose verissatus esset, restitutione dupli coercuerunt. Decemis viralem ea de re legem ita,exhibet Gothostedus taλ3. Si quid endo deposito dolo malo factum escit, duo piisne luito. Enimvero ab ea juris asperitate reces.sit edicto Praetor . Nimirum inter depositum simplex,

Ec miserabile Praetor distingui jussit. Miserabile depositum appellavit , quod occasione tumultus, in. cendii , ruinae , naufragii factum esset. Simplex di. xit , quod . praedictis causis non urgentibus, ultro factum a depositore foret. Ob depositum igitur mi. serabile ex veteri instituto adversus dolosum depositarium in duplum actionem promisit ob depositum simplex actionem dedit in simplum I. I. I. F. deposit. vel contr. Depositi autem discrimen a Prae. tore factum aequissimum videri debet. Ubi quis sci. licet in tumultu, incendio , ruina , naufragio quid deponit , inter mentis trepidationem accurate deliis herare non potest, cujus fidem sequi eum oporteat: humanitas autem ipsa suadet, rem depositam ei sannius custodiri. Proinde ea quidem in specie atrocius vindicari oportebat perfidiae crimen . Contra ubi quis extra fatalem necessitatem positus res suas alteri custodiendas tradit , otiose deliberare potest, cujus fidem sequatur. Is igitur debet simplo contentus esse; suae autem imprudentiae imputare, quod ad rei custodiam fraudulenti hominis fidem elegerit . Ceterum cum depostum quoque contractus bi-

89쪽

84 Prael. ad lassis. Iustu. LVIII. Tis.XV.

lateralis sit, exaeo duae actiones enasci debent. Ab initio tamen tantum depositarius obligatur : depostistor ex post sacto tandem obligari solet. Quae igitur actio ab initio depostori competit, depositi aei. recta dicitur: quae depositario datur, contraria depol fit appellatur rit. F. deposit. vel contr. Di rectata. nione depositi a depositore petitur, ut sibi res cum

omni causa restituatur , ac sarciatur damnum illain tum dolo, vel culpa lata g. b. t.. Contraria vero

depositi actione indemnitatem suam depositarius ipse

consequitur l. s. prine. F. eod. III. Sequestratio quoque merum depositum ceninseri debet. Hinc adversus sequestrem depositi actio. Mem competere scribit. Ulpianus in l. s. *. I. deposit. vel eontr. Cons. Noodi. ad pandes . h. t. s. In inter sequestrationem tamen , & reliqua deposita duae potissimum differentiae occurrunt in jure civili. Primo enim reliqua deposita perpetuo voluntaria sunt,& a dominis ultro fiunt. Verum sequestratio non dominorum, voluntate tantum , sed jussu quoque judicis fieri solet. Hinc vulgata sequestrationis di viso in voluntariam, & necctariam . Deinde in reliquis depositis civilis rei depositae possessio apud depositorem manet. Verum in sequestratione rei sequestro positae possessio in sequestrem transfertur I. 17. I. J. deposit. vel contri Neque tamen civilis

in sequestratione possessio in sequestrem perpetuo transit. Ea scilicet quaestio in facto versatur , ejusque definitio ab eorum voluntate pendet', qui rem apud sequestrem posuerint. Nam si in re litigiosa omittendae possessionis causa res sequestro sit posita, post sequestrationem possidebit sequester. Sin simplieis custodiae causa res posita sequestro fuerit , elus

90쪽

De deposito. 8s

possessio apud veteres possessores manebit. Controisversam ita definivit Iulianus ipse in I. 39. F da acquis. vel amittend. possessi. Si hinc discedas , inter

sequestrationem , & depositum vix quicquam interis est. Sane ea de re ita Paulus in l. 6. F. densit. vel contr. Proprie autem in sequestro est depositum, quod a pluribus in solidum tarta conditione custodieniadum, reddendumque traditur. His ita constitutis , ossicium sequestris a depositario diversum censeri non debet. Hinc ex sequestratione duae quoque actiones nascuntur , scilicet sequestraria directa, & contraria . Iis autem actionibus eadem consequuntur a.

Elores , quae actione depositi obtineri monuimus'. Nunc de pecuniae deposito in publicis baucis fieri so. lito pauca delibemus. IV. Principio satis constat, quos nos hodie bau.

eos publicos appellamus , argentarias , aut mensas, dixisse veteres. Originem vocabulo dedit ipsa tabula , aut mensa, in qua pecunia numerabatur. Conf. Salmas de faenor. traperit. par s27. seqv. Permensas autem intelliguntur apud veteres loca , in quibus publica tantum petunia asservabatur ἰ per mensarios vero magistratus, qui pecuniam sine usu ris de publico numerabant. Res constat ex Livio T. 2I. Contra argentariarum vocabulo designari solent loca etiam publica , in quibus tamen privatorum potissimum pecunia asservabatur: argentario rum voce designantur , qui sui quaestus gratia argentarias exercebant. Argentarii igitur non magistratus , sed publici sceneratores erant. Eorum enim ossicium in sceneranda , & permutanda pecunia potissimumciversabatur Salmas libr. eit. pag. 332. At vero , ut monui, argentariae quoque publicae taberin

SEARCH

MENU NAVIGATION