장음표시 사용
131쪽
I 26 Pr aeI. ad Instit. Iussur. Lib. III. Tit. XX. suerit, ejus ne aestimatio quidem a promissore prae.
stari debet t. Iog. ssi eod. Ea enim stipulatio est prorsus inutilis . Hinc si ejusmodi stipulat1onibus poena suerit4 apposita , ea peti non potest d: I. 69.
F. eod. Enimvero si res promissa promissionis tempore non existat , sutura tamen speretur , stipulatio utilis censensa erit. Hinc recte promittuntur nascituri fructus l. 73. F eo .
VII. Rursus rerum Impossibilium vocabulo hic continentur ea quoque , quae aut legibus , aut bonis moribus adversantur. Proinde inutilis est stipuislatio de quota litis, quoniam legibus est interdictat. 53. f. de pati. Si quid etiam flagitii faciendi
causa promissum fuerit, ob eam stipulationem proinmissor conveniri nequit l. I 23. ff. de verb. oblig. Generatim enim, quod ex turpi causa promittitur, peti non potest 23. b. t. Turpis causa dicitur ipsum turpe factum quod in stipulatione versatur. Opportune autem dubitatum hic video, an repeti possit a promissore pecunia , quae ob turpem causam soluta fuerit. Ea in re distinxere veteres , utrum solius dantis, an accipientis , an utriusque denique turpitudo foret . Si in solum dantem turpitudo reis diret , repetitionem denegarunt l.4. h. g. 6 de conis dict. ob tuo. vel injus. eaus. Sin solius accipientis turpitudo seret , pectaniam ita solutam repeti posse censuerunt ι. I. h. a. ss. eod. Ita quidem repeti potest , quod datum cuiquam suerit, ne hominem ocisci dat l. 2. prine. F eod. Denique si utriusque turis pitudo esset, repetitionem cessare docuerunt l. 3. Ueod. Ita quidem frustra repetitur pecunia, quae judiis cis corrumpendi causa soluta fuerit. Id Paulus ita
placuisse scribit, quia in pari causa possidentis qui-
132쪽
m iauiduus Rjuutlanssus . Ia dem conditio melior censeri debet l. 8. F eod. ΕΝ tamen in specie jure novissimo corruptus judex triplum accepti fisco solvere cogitur novell. Iz4. c. a. VIII. Rerum etiam promissarum intuitu frustra Iromittuntur res exemptae commercio a. b. t. licet vero promissionis tempore res non sit extra
commercium , nec ipsa tamen , nec ipsius pretium praestari debet, si praestationis tempore sine promis soris facto commercio reperiatur exempla d. Σ. h. t. Id ita placuit , quia perimuntur obligationes utiliter constitutae, si in eum casum inciderint, unde incipere per leges non poterant I. Igo. a. Fde verbor. Oblig. Quid si cui res sua promittatur ZEa quidem stipulatio est prorsus inutilis a. h. t. Id inde fit tamen , vita ex uno tantum titulo r ad dominos suos pertinere possunt. Quod enim ex aliquo titulo jam nostrum evasit ,.ex alio titulo nostrum amplius fieri non potest l. 3. 4. F. de acquis. vel omitt. posses Hinc frustra quoque nobis res. aliena promittitur in casum , quo jam nostra reperiatur a I. b. t. Frustra enim in casum confertur contractus, unde initium habere nequit I. q. C. det
IX. Denique intuitu quoque rei promissae inuti. lis est stipulatio , si quis promittat , rem in stipulationem deductam alium daturum , facturum esse 6.3. b. r. I.83. princ. Τ de veta. Obligat. Cum tamen hodie ex limplicitate iuris Gentium de contractibus decerni soleat, praestatio , aut sactam alterius utiliter promitti potest. Si autem tertius non praestet, aut faciat, quod promissiim fuerit, . peti astipulature poterit, quanti ipsus intererat, rem pro. missam praestitam, aut iactam esse . Cons. Covarr.
133쪽
x18 Prael. ad Instit. Iris. LI. III. Tis. . ad e. quamvis . de pact. in s. At vero li quis securaturum, effecturum promittat. ut tertius aliquis
faciat, aut praestet aliquid, is, ipsa subtilitate Romani juris inspecta , utiliter obligatur. Ea enim in
specie factum proprium , non alienum promittitur d. g. b. t. Hinc utiliter etiam obligatur procurator, qui promittit, rem ratam dominum habitu. eum L I3. F rem rat. baber. ρο de rat habit. In ea enim stipulatione tacite saltem factum proprium promitti videtur. Nunc, quod superest, de stipulationibus videamus, quae ratione sermae inutiles censeri debent. X. Ratione formae stipulation8s inutiles esse ponsunt vel internae, vel externae formae defectu. Fo ma sti putationis interna consensum respicit: externas perut ipsam verborum conceptionem, seu modum,
quo stipulatio eoneepta fuerit. Quod ad primumisitur, inutilis erit internae formae defectu stipulatio , si ab alterutro contrahentium suerit erratum . In stipulatione scilicet consensus inter contrahentes omnino requiritur: eonsensum autem error prorsus
excludit t. Is . F. de iurisdict. Error tamen in stipulationibus admitti solitus neque unius est generis , neque ob errorem quemcumque stipulatio inis utilis eenseri debet. Nimirum error admitti potest aut in promittendi causa , aut in proprio contrahentis . vel rei promissae nomine , aut in ipsa repromissa, aut in persona tandem, cui promittitur. In stipulandi causa versatur error, si quis salso pu-aet se debere . Qui ita promittit, iuris rigore quidem obligatur, conventus tamen exceptione doli se recte tuebitur. Nam ea in specie licet in stipulattane dolus stipulatoris non intercedat , in ipsa re
134쪽
lamen est dolus. Dolosum est enim ex ea stipula. tione petere, in qua ob salsam causam se quis obligarit t. 35. β. de verb. oblig. Contra si in nomine proprio vel contrahentis , vel rei promissae admittatur error, utilis est stipulatio I.32. F. eod. σ9. 29. inst. de legat. Ejus jurisprudentiae ratio inde Pendet, quod personarum , ac rerum significandarum gratia nomina propria sunt inventa. Si igitur de
personis , aut rebus aliunde constet, ob errorem adrimi sitim in proprio personae, vel rei vocabulo stipuislationes infirmari non debent. Denique si in ipsa persona, cui promittitur , aut in re promissa suerit erratum , stipulatio est prorsus inutilis. Ita quidem frustra Titio promittes . si eum Sempronium esse credideris l. 2. princ. F. de judie. Frustra etiam
Iromittitur fundus , si de alio promissor , de alio
ipulator senserit t. I 37. I. 6 de veta. Obligat. f. 22. b. t. XI. Internae etiam Armae desectu inutilis est sti putatio. . si conditio impossibilis ei suerit apposita. Conditio enim impossibilis consensum excludit. Nam ludere censendi sunt contrahentes , qui consentiunt in conditionem , quam sciant impossibilem esse. Proinde frustra Sempronio promittetur sub conditi ne , s is digito caelum attigeris f. IO. h. t. I. 3I- de obligat. m action. Enimvero impossibilis cou. ditio stipulationem infirmat , si ea per assirmationem stipulationi suerit adjecta . Si enim per negationem adjiciatur, utilis stipulatio erit. Nam ea quidem in specie , cum secus per rerum naturam seri non possit, conditio non tantum possibilis, sed& necessaria censeri debet. Ut enim lcribit AristotelςS περι ἐρuεν. c. penult. cujus .rmatio est imp
135쪽
rgo Prael. ad lassis. Iustin. Lib. In ra. . Abilis, ejus negatio es necessaria. Si igitur Sempronio promittatur sub conditione, β digito Caelum nouati gerit, statim is petere potest . In ea promissione scilicet contra conditionem admitti non potest: igitur effectu juris stipulatio non conditionalis, 1ed pura videri debet d. Io. h. t.' t. I. Τde novit. At vero ut respectu conditionis per affirmationem positae inutilis si stipulatio, oportet, ut conditio re vera si impossibilis. Si enim conditio habeat praeposteri vitium , ex novo Justiniani jure praepostera stipulatio firma consistit. Praeposteram stipulationem dixere veteres, in qua obligatio conse tur in praesens, ejus tamen conditio in futurum re inmittitur . Ejus stipulationis exemplum hoc affert Tribonianus I 3. h. t. Si navis cras ex Asia v
nerit , hodie dare spondes ' Praeposteri autem vitium non solum contractus , sed legata etiam infirmabat olim . Verum ob eam subtilitatem Iustinianus eum contractus, tum legata vitiari vetuit. Tantum conditionis eventum expectari jussit, ut legatum, aut contractus exequutio peti posset d. I a. b. t. σι. 23. C. de resam. Quid si in ipsius promissoris voluntatem conditio remissa fuerit, veluti si is va-Iueνit 8 Eam stipulationem Paulus prorsus inutilem decernit esse l. 46. f. q. Τ verbor. obi gat. Utilem tam eo stipulationem edicit esse jui isconsultus, in qua non conditio, sed solutionis tempus in voluntatem promissoris confertur . Utiliter igitur quis dare spondet , eum voluerit. Ea tamen in specie promissor. dandi voluntatem ante mortem declarare debet: id nisi faciat , heres conveniri non potest d. l. . 45. 2. F. eod. Id ipsum tamen intellige,
si ob titulum lucrativum stipulatio sit interposita
136쪽
ne inutiluus Ripulationibus rassis enim contractus sit onerosus , post mortem salintem pmmissoris actio adversus heredem denegari non
debet .. Cons. Utrita Huber. in praetere. δ. t. n. II.
Nunc, quod superest, de stipulationibus videamus,
quae ob externae formae desectum vitiari solent.
XII. Externae formae in stipulatione desectus, ut
supra monuimus, ex ipsa verborum conceptione omtur. Ob eum desectum igitur inutilis est stipulatio.
si interrogationi congruenter responsum non fuerit f. s. b. t. Neque tamen existimes, quamcumque in respondendo diversitatem vitiosam stipulationem eia ficere . Accurate enim distingui debet , utrum iarespondendo diversias versetur in quantitate , quae in stipulationem deducta fuerit, an in ipsae interro. gationis , Sc responsionis forma. Si in respondenda diversitas in quantitate vellatur, non in totum stipulatio vitiatur , sed eatenus tantum , quatenus i ' terrogatio, aut responsio excedit. In summam igitur minorem ea valebit. Ita quidem si viginti interroganti promittas decem, stipulatio utilis censeri debet saltem ad decem usque. Ejus juris rationem. inde repetit Ulpianus, quod in summa majori continetur & minor in I. r. q. ff. de verbor. AILgat. Proinde quod scribit Tribonianus d. s.f. h. t. inutilem stipulationem esse, si roganti decem quinque promittantur , secundum eam Ulpiani legem interpuetari debemus . Eam igitur stipulationem inutiis Iem esse dixit Tribonianus, non quia prorsus inutilis censenda foret. Nam eam , tantum quod ad summam majorem , inutilem esse scripst Ulpianus d. i. I. q. F. eod. Si secus dixeris , nullo modo conciliari potest antinomia inter praedictum Ulpiani locum ,&ιi. f. s. Ap. At vero si non in I a quan
137쪽
Prael. ad Insili. Iustis. Lib.III. Tis.XX. quantitate, sed in ipsa interrogationis , & responationis forma diversitas sit, subtilitate Romani juris inspecta , stipulatio omnino corruit. Ita iam si pure
roganti sub conditione respondeas , aut vice versa, stipulatio non consistit d. f. s. h. t. Enimvero cum,
contractus in Regno hodie intra smplicitatem juris Gentium redacti fuerint, subtilitas isthaec apud nos non obtinet. Nimirum in Regno nuda pacta stipulationibus sunt exaequata. Apud nos igitur si pure roganti sub conditione respondeatur, utilis stipulatio eriti, si stipulator conditioni assentiri velit. Quid si plures res conjunctim roganti una tantum promissa fuerit λ Ea in specie saltem in rem pro. missam promissorem teneri placuit ε. IT. b. t. XIII. Ob externae etiam formae defectum inuti-Ies olim stipulationes erant, in quibus post stipulatoris , aut promissoris mortem aliquid promissum
esset. Apud veteres enim Romanos recepta regula 'iuris erat, non posse ab heredibus, aut contra heredes 'actiones incipere , quae a desuncto, vel contra desunctum non incoepissent ε. I a. b. t. Ea ju- 'ris regula inde manabat , quod ob defuncti repra
sentationem in heredes actiones transirent. In prae
senti specie actiones incoepissent post defuncti obitum : in eis igitur heres defunctum repraesentare non potuisset. Ejusmodi vero regula nos tantum in contractibus , sed in legatis etiam obtinebat olim . Proinde post mortem heredis , vel legatarii frustra i gabatur apud veteres f. 3s.-kgat. Verum eam veteris juris scrupulositatem abrogavit Iustinianus. Cautum enim ab eo fuit, ut post mortem stipulatoris, o ut promissoris utiliter promitti posset: utiliter etiam lesaretur post heredis, aut legatarii obi-
138쪽
tum I. II. C. de contrab. oe eommist. Ripui. Hi ne idem Augustus regulam antiqui juris mox immuta. vii A I. unis. C. tit action. ab hered. γ contrP heia νώ. inc p. Ibi enim generatim edixit, ut actiones ab heredibus , & contra heredes possent incipere . At vero si quid post mortem tertii promittatur , ea stipulatio ex ipss regulis antiqui juris utilis censeri debet I s. h. t. Nimirum mors tertii in stipulatione positi terto est extitura. Ejusmodi igitur stipulatio utiliter interponitur aliarum exemplo , quae post tempus aliquod collatae fuerint g. a. de verbor. Migar. απαμμα α μα- -
Fideiussiones per nuda pacta constitui in Regno
solent: verum aeud Romanos olim per stipulationes interponendae erant. Ea causa Triboniano fuit, cur, argumento stipulationum exposto , se monem de fidejussoribus hic institueret. Fidejussores autem obligationi accedunt alienae . Ii enim fide sua alteri pecuniam credi iubent prine. h. t. Ηine 'eisnentur nomine tantum alieno . Proinde si a reo
principali pecunia restituta fuerit , ipso jure statim liberatio fidejutari contingit prine. instit. quib. modistulit. Obligati Latissimum igitur discrimen est inter fidejussorem , & expromissorem . . Fidejussor enim , ut vidimus, obligationi accedit alienae . verum ex-δromissor reus est principalis : exprodiisior enim in
139쪽
I34 Prael. ad Insit. JUἰn. LIIII. Th.XXI. iure dicitur , qui alienam obligationem in se per
novationem transfert t. ao. F ad senatusci me don. Per novationem vero obligatione ita translata, expromissor evadit debitor principalis. Nam interis ventu novae personae nova nascitur obligatio a.
Assit. eod. Fidejussorum autem institutum ipsis pignoribus commodius , & utilius videri debet . Primo enim pignora custodiam sollicitam , ac periculosam habent. Deinde creditori per pignora non semper caveri potest , praesertim si praestari cautionem oporteat ob quantitatem incertam. A.
II. Fidejussio vero non tantum interponi potest, quo tempore constituitur principalis obligatio, sed principalem etiam obligationem recte praecedit, a vi sequitur 3.. h. t. Si tamen fidejussio principalem obligationem praecedat, ea in pendenti erit. Fideis jussor igitur obligatus non intelligitur , nis rei principalis obligatio constituta fuerit i. 3s. Τ de judici Quocumque autem tempore fidejussio accipiatur , ea in omnibus obligationibus assumi potest . seu re, seu verbis seu literis, seu consensu et amconstitutae suerint I. h. t. Nec mixtis tantum obligationibus fidejussio recte accedit, sed iis etiam,
quas mere naturales appellant d. I. h. t. l.
16. g. g. F. de fideis. Hinc pro . obligatione prodigi recte fidejussor accipitur . Neque regeras , aperte scripsisse Ulpianum , fidejussorem pro prodigo intervenire non posse in I. o. F. de veta. obligat. Is enim locus eo pertinet , ipsum tantum prodigum conveniri non posse, si quid fideiussor pro eius qb- Iigatione solverit. Ulpiano interpretem ipsum Ul
140쪽
prodigo non posse repetere , quod pro eo fortasse
III. Porro adeo verum est illud , in obligatio. nibus omnibus fidejussorem intervenire posse , ut in ipsis obligationibus ex delicto proficisci solitis rectelidejussores accipiantur i. 8. s. F. de Mejug. Id
ipsum tamen intellige , si pecuniarie ob delictum agatur . Si enim ob delictum in corpus puniendus sit reus , ea de causa & civili , & naturalis ratio fideiussores dari non patitur. Nam poenae scelerum ab ipso malefico lui debent. Cum vero omnibus obligationibus pecuniariis possent fideiussiones accedere, singularis videri debet species definita in ι. 1. a. C. ne fideiust. vel mandator. dot. dent. Ibi eis nim cautum a Principibus fuit , ne dotis conseravandae gratia a viris suis uxores possent fidejussores exigere . Id ita placuisse scribit Iustinianus do l. a. C. eis. ne fide jussorum exactio causam perfidiae generaret in matrimonio. Aliunde videbatur indignum, uxorem sine fidejussoribus dotem viro non credere , eui ipsa se credidisset. Ea autem rvio fidejussionis in dote prohibitae a Iustiniano generatim affertur, Proinde ex regulis Romani juris frustra dari videntur fidejussores ob dotem, seu eos exegerit ipsa mulier, seu eos dederit maritus ultro . Utraque enim in specie fidei inter coniuges contemptus ostenditur, unde causam perfidiae repetit Iustinianus d. l. 2. C. eod. Falluntur igitur interpretes , qui ea de causa fide jussionem valere censent , si ea non ab uxore quidem suerit exacta , sed ultro sit a viro praestita . .
Nam sententia isthaec adversatur ipsis Principum verbis in d. l. i. C. eod. Ibi enim expresse prohibetur , ne dotis servandae causa uxori a viro fide,