장음표시 사용
141쪽
IPrael. ad lassit. Dis n. I b. III. Tis. XXI. jussores exhibeantur. Cons. Flet necc. ad Vinn. q. T.
h. t. n. I. Enimvero si dotis caula non a marito ,
sed a sponso ante nuptias fidejussio suerit exacta, ea in specie fidejussores utiliter constituuntur. Nam praedictae leges eam ob causam fide jussores exigi vetant a marito , non vero ab eo , qui maritus sit aliquando futurus. Vide Carpetov. p. 2. c. q. desu. 17. n. 3. Sed ea de re plura desino . In Regno enim , ut passim in Europa alibi , pro securitate dotis non solum a sponsis, sed a maritis etiam reis cle fidejus res accipiuntur . Cons. Stryk. in jura
IV. Ut supra monuimus , fide jussio est principali. obligationis accessio . Fide jussio igitur neque ultra summam a reo principali debitam concepta valet, neque principali obligatione durior esse potiest tempore , loco , causa s. h. t. o l. 8. f.7.1f. eod. Tempore durior fidejussio erit, si statim sedaturum promittat fidejussor , cum reus principalis post certum tempus se obligarit. Loco durior fideis jussio erit, si reus principalis se soluturum promiserit in loco , quo facillime pecunia asportari possit ' contra fide jussor se obliget , eam in loco insidiolo se soluturum, & quo pecunia transvectari vix queat. Causa denique durior fide jussio erit, si obligationis qualitas plus fideiussorem , quam reum principalem gravet. Ita quidem durior erit fidejussoris causa , si reus principalis sub conditione , fidejussor pure se obligarit. Vide doctores ad s. g. de action. T ad d. s. h. t. Enimvero licet fidejussor reo principali durius obligari nequeat, eo tamen efficaricius obligari potest . Ita sane per hypothecae vinaculum fidejussor recte se obligat , licet a reo prinin
142쪽
D. M iussoribus.cipali nulla hypotheca promissa suerit.
V. Jam vero quod diximus, non valere fideius. sonem , si ultra summam a reo principali debitam concepta suerit, nites acerrimas inter doctores exis civit. Complures sequuti Bariolum ad l. 8. F. de Hug. existimarunt , fideiussores in majorem sum mam acceptos ne in eam quidem obligari , quam reus principalis re vera debeat. Vir summus Iaco-hus Cujacius ea in re sibi non constat. Is enim pro Barioli sementia disputat ad libr. II.' respons' Papin. in I. 9. F. de Gur. Idem Bariolum deserit ad I. 33. F. mandat. Ibi enim aperte docet, in m a. jorem summam fidejussorem acceptum in minorem
obligari saltem , Sc quatenus a reo principali debetur . verum postrema isthaec Cujacii sententia veri. similior censeri debet. Fidejussio scilicet per stipuislationem constituitur. Fidejussor igitur in majorem
summam acceptus diversus a promissore non est, qui de minori summa interrogatus majorem promitistit. Ostensum est autem supra lix. 2o. f. a. pro . missorem interrogatum quinque , ae respondentem decem obligari saltem in quinque . Ejus igitur exisemplo in majorem summam fidejussor acceptus salis rem in summam re vera debitam obligatus censeri debet. Nam in summa majori continetur & minor . Perperam vero complures huic sententiae Ul.
yianym opponunt in I. 8. f. 7. F. G. Mu . oemandat. Ibi quidem Ulpianus edicit , in duriorem
causam, seu majorem summam fidejussores acceptos amnino non obligari. Id ipsum talaen non eo parintinet , quasi nulla ex parte fide,ssor obligetur. Ea in specie omnino non obligari fidejussorem scripsit Ulpianus, quia is nod obligatur in totam summam a se
143쪽
Pν I. ad Insit. Justin. LI. III. T t. XXI. a se promissam , sed in eam tantum , quae a reo principali debetur. Eum Ulpiani locum, prout oportebat, acceperunt Basilicorum interpretes. Ιi eis nim secundum Haloandri lettionem habent ουδε όλως, non omnino , non omni ex parte scilicet , obligari. Sed utcumque ea de re jus civile fuerit, in hodierisna contractuum simplicitate dubitari nequit, in majorem summam fideiussorem acceptum obligari in summam revera debitam. Hodie scilicet stipulatio. num solemnitas exolevit, & nudis pactis fidejussiones accipiuntur. Generatim igitur tegula locum habet , utile per inutile non vitiatur.
VI. Porro si debitum, ob quod fideiussor interis venit , usuras habeat, in usuras etiam recte fidejuia sor accipitur. Ea enim in specie fide jussor in duriorem causam non videtur acceptus. Dubium tamen videri queat, an , si a fidejussore usurae non
fuerint expresse promissae , is ob usura* etiam conveniri possit. Res controversia caret, si in omnem causam fidejussor fuerit acceptus . Aperte enim Ρaulus edicit, ad usuras etiam fidejussorem teneri, si in omnem causam is fide jusserit ι. 34. prine. F locat. condus. Proposita igitur species dubitationem tandem admittit , si tu omnem causam fideiussio non sit interposita. Quidam post Fulgosium ad ι.8. F. de eo , quod cert. ιος. exi stimarunt , eo quoque casu in usuras obligari fidejussorem . Ejus. sententiae arpumentum inde desumunt ,squod oratio infinita ac universali distingui non debeat. Igitur ad usuis ras etiam obligari fide jussorem aiunt, si is infinite, seu simpliciter fidem suam interposuerit. Iis tamen adversatur aperte Paulus in ι. 68. I. f. de si-
dejug. Ibi enim jurisconsultus in usuras fidejussorem
144쪽
T . De fideiussor bus . aeneri negat. Id ipsum tamen caute debet intelligi. In usuras sciliceti fidejussor non obligabitur , si pro certa summa is fidejusserit. Si enim in omnem conistractum se uis obligarit , is in omnem causam.& in ipsas usuras obligatus censeri debet. Sic enim ibi Paulus . Lecta subjcriptione Mejussonis, quoniam
in sola centum annua se obligaverant , non in omnem conductionem , decrevit , Mejussores in ustras non teri
VII. His ita eonstitutis, facile decerni poterit,
. cur ex regulis Romani juris usurae a fidejussoribus . non deberentur, si eae quoque aut expresse, aut Ἀαei te promista non serent. Fidejus o scilicet persti- ..pulationem interponebatur . Fidejussio igitur, ut ce. terae sti putationes , stricti juris contractus erat. Iasontractibus autem stricti juris usurae non debebam tur , nisi eas per stipulationem promisisset debitosti. 24. si de praescript. veta. Ceterum supra quidem docuimus tit. I 4. omnes hodie in Regno contractus honae fidei censendos esse. Proinde crediderim , in .usuras etiam fidejutarem apud nos teneri, licet neque expresse , neque tacite ab eo promissae fuerint Argum. i. s princ. g. locat. condum Id ipsum taα. men intellige , modo ne solutionis tempus ab ipsis creditore ultro debitori si prorogatum . Ea enim in specie in usuras tantum tenebitur fidejussor, quae debebantur prorogationis tempore e frustra vero conis venietur ob usuras , quae sorti accesserint post solutionis prorogationem ultro a creditore sectam. Eo pertinet doctorum vulgata regula , prorogationem uia sis debitori a cνeditore factam nocere quidem siduus hi ad perpetuandam obligationem ; non vero ad eam augendam. Vide Stryk. in jur. modem. 8 deS.issio M. fit. I. f. II. ' VIII.
145쪽
14o Prael. ad Insit. Iustis. LI. III. Tis. XXI. VIII. Iam vero juris explorati est, actiones meontractibus nasci solitas heredi , & adversus hereisdem competere . A creditore igitur non tantum fi- dejussor ipse , sed ejus heredes quoque convenirrpoterunt 2. h. t. Id ipsum autem observari jussit Justinianus , licet in fidejussione heredum mentio sacta non foret I. I 3. C. de contrab. eommitt. sitispidat. apropter heredes tandem conveniri nequeunt, si expresse placuerit , ut fidejussionis causa heredes conveniri non possint. Eo tamen casu adinversus ipsos heredes licebit agere , si fidejussor interpellatus moram admiserit. Post moram enim perpetua fit obligatio, & adversus heredes transfertur . Neque enim mora sua fide jussor aut creditori nocere , aut obligationem tollere potest I. 9 I. f. q. F. de verbori obligat. Veteri autem Romanorum jure praeter heredum obligationem alia quoque incommoda fidejussioni inerant. Primo enim liberum creditori erat , non excusso principali reo , adversus
ipsum fide jussorem ab initio agere . Deinde, si plures fidejussores pro eodem debitore fidem interposuissent , singuli in solidum a creditore conveniri poterant. Qui etiam solidum exolvisset, confide juia
fores suos convenire non poterat , ut quantitatis a se solutae ratam ab unoquoque peteret. Ita incommoda isthaec a fide jussionibus deterrebant cives. Cum igitur ipsa commercii ratio frequentissimas fide jussiones exposceret . adversus praedicta incommoda tria beneficia, seu exceptiones fidejussoribus concesserunt Romanae leges . De iis pro instituto videndum.
IX. Primum igitur beneficium fidejussoribus injure civili concessum dicitur exceptio ordinis , seu excussionis. Id beneficium fidejussoribus primus in.
146쪽
dulsit sustinIanus novell. q. e. I. Eo autem bene. ficio uti jussit Imperator mandatores etiam , quo rum mandato scilicet credita foret debitori pecunia Pecuniae quoque constitutae reos, eos scilicet , qui alienum debitum per constitutum in se suscepissent. Et hi enim fidejussorum exemplo non rei. principales sunt, sed alienae obligationi accedunt. Idem deinnique beneficium concessit Iustinianus tertio posses sori rei hypothecae suppositae. Nam eum a credit .ribus conveniri vetuit, nisi primum debitor principalis conventus esset d. novell. 4. e. 2. Hac mero ex
ceptione per fidejussorem opposita , primo reus principalis conveniri debet: ab eo si solidum solvatur , statim liberatur fidejussor: si conventus reus principalis aut solidum , aut ejus partem solvere nequeat, in solidum , ejusve partem fideiussor tandem conveniri poterit. Hinc exceptio isthaec ordinis , aut exin 'euisonis appellari solet. Ordinis ea dicitur propter
ordinem conveniendi; excussionis vero , quia ante
quam ad fidejussorem deveniatur , rei principalis facultates excuti debent. At vero non desunt in jure species , in quibus beneficium ordinis frustra perfidejussorem opponitur . Primo enim id beneficium opponi nequit , si aut reus principalis absit , aut
manifesta laboret inopia d. novell. 4. c. I. Deinde
idem beneficium frustra. fidejussor opponit, si ei renunciarit. In contractibus enim ineundis quisque renunciare potest beneficiis in jure sibi concessis . Denique ex communi doctorum sententia idem heneficium frustra opponitur, si de fidejussoribns mercatorum agatur. Id suasit publica utilitas, Zc expeditior commercii ratio. Cons. Stryh. in iuri m dexn. pandin. libr. 45. xit. I. f. 21. segre.
147쪽
141 Prae ad Insit. Jusin. LE. III. T t. XXI. X. Alterum beneficium fidejutaribus competens dissonis dicitur. Id beneficium antiquioris est in. stituti, quam exceptio ordinis. Nam ipsi Hadriano fuam debet originem 4. b. t. Quod autem de ordinis exceptione diximus , haec exceptio quoque non tantum fide jutaribus, sed mandatoribus etiam, ac pecuniae constitutae reis concessa fuit t. 3. C. de consit. pecvn. Eo opposito beneficio, fide jussor conis ventus in solidum suam tantum ratam solvere comis pelletur, si adsint, & solvendo sint reliqui confide-jussores E. q. q. b. t. Dubium tamen videri queat, quo tempore solvendo esse debeant confidejussores , ut fidejussor conventus in solidum hoc beneficium possit opponere . Rem aperte definit post Hadrianum Iustinianus d. 4. b. t. Ibi enim edicit Imperator , hoc beneficium utiliter tandem opponi, si 1itis contestatae tempore fide jussores reliqui solvendo fuerint. Proinde si contestationis tempore fidejussor aliquis inopia sua solvere nequeat, ejus insertunium xeliquos confide jussores onerat . Ejus respectu igitur
divisimis heneficium prodesse nequit i. s I. g. I. 1f. de fdeiussor. d. 4. b. t. At vero si beneficium divisionis fuerit oppositum , & post litem cum singulis contestatam fidejussorum aliquis deserit sol
Vendo esse , creditor ratam ejus a reliquis fideju ribus frustra petet d. I. s I. q. F. eod. Id ita placuit , quia ex regulis Romani juris litis conte. statio species quaedam novationis censeri debet, ut infra ostendemus tit. 3o. Per contestationem actio. ne ita novata , singuli fidejussores novi veluti de . bitores censentur effectu juris . Singuli igitur pro rata sua tenentur, & alterius periculum alterum O. Rerare non debet. Hujus autem exceptionis illud
148쪽
singulare est , quod non solum ante confestationem opponi potest , sed & quandocumque ante sentenis
tiam. Id tantum vetat Imperator , ne ea opponatur post condemnationem i. Io. C. de sis, . oe
XI. At vero complures sunt n jure civili species , in quibus divisionis beneficium opponi nequit. Primo enim, ut vidimus, frustra illud opponitur. s ante litem contestatam confidejussores desierint solvendo esse f. 4. h. t. Deinde idem beneficium ei non competit , qui cum muliere fidejussit. Nam mulieres fidejubere nequeunt : id autem ignorare non debuit masculus , qui cum muliere fidejussit l. 48. prine. F. de Mu . Tertio ob pupillorum favorem hoc beneficium eis denegatur, qui rem pupilli salvam sore promiserint l. Ia. F. rem pupili. Dis. sor. Quarto eodem beneficio uti nequit , qui ipsi debitori principali successerit t. Ig. F. de fideiug. Frustra denique opponit id beneficium , qui in fideju-hendo huic exceptioni renunciarii l. 2'. C. de paci. Quid de confidejussoribus in solidum λ Inter doctores non constat, an ii quoque divisionis benescio carere debeant. Aiunt enim , & negant complures. Verum, si jus ipsum inspiciatur, iis hoc beneficium denegandum videtur l.3.C.de Mejug. Nimirum duo confidejussores in solidum a duobus promittendi reis diversi censeri non 'debent. Id tantum inter eos interest , quod duo promittendi rei ob debitum proprium, duo confidejussores in solidum alienum ob debitum obligantur . Ostendimus autem , ex regulis Romani juris duos promittendi reos beneficio divisionis uti non posse rit. II. ult. Eodem igitur uti nequeunt
duo confidejussores in solidum . Id vero ipsa mens
149쪽
r- Prael. ad Iastis. Iustin. LI. III. TILXXI. contrahentium videtur exigere . Si secus statuas . ego non video, quo pertinere possit fidejussionis formula, qua confideju res in solidum obligare se diiscunt. Atque ita quidem ex regulis Romani juris ea de re statuendum esset. Enimvero ob male intellectam Iustiniani novellam py. passim in soro die duobus debendi correis beneficium divisionis accommodari solet, ut vidimus loci eis. Cum igitur inter duos debendi reos , & confide jutares in solidum nihil intersit , confidejutares in solidum qu que ab eo beneficio excludi non debent. Nam abosurdum esset , alieno debito accedentibus denegari , quod passim ipsis reis principalibus indulgetur .. Cons.
Schilter. in prax. jur. Rom. exercit. 48. 3O.
XII. Si ordinis , & divisionis exceptione fidejus.sor uti nolit, aut nequeat , ei tertium beneficium conceditur in jure civili. Eam exceptionem ceden. darum actionum dixere veteres. Ea autem opposta,
sdejutar conventus in solidum a creditore petit, ut sibi actiones suas adversus reliquos confideju res cedat. Id beneficium fuit inventum , ut fidejus.sor, qui solidum solvit, jure a creditore cesso, re. - liquos confidejutares convenire posset pro rata siningulos. In fide jussione scilicet negotium inter credi. torem , & fide jussores geritur: inter confidejussores ipsos nullus contractus intercedit. Si solidum igitue solutum a fidejussore suerit , is adversus confide junsores actionem non habet l. r I. C. de metuis. Nam ex regulis Romani juris adversus eos agi non licet, quibulcum contractus non intercessit . Proinde ut confidejusisr convenire possit pro rata singulos , is in solutione curare debet , ut adversus eos actiones sbi a creditore cedantur l. 32. F. eod. Rigore a
150쪽
tem Romani juris inspecto , utilis actionum cessio fidejussori est , si ea ante solutionem fiat. Per soluistionem enim omnino perimitur obligatio , neque post eam quidquam creditori superest, quod cedi pota sit. Rem aperte loquitur Modestinus ipse in l. 76. m. de solui. O liber. Sic enim ibi. Si actiones possaliquod inter Ilum cessa snt, nihil ea cassione a Iuno, etim nulla actio superfuerit. Enimvero hodierna sori sequitas ab ea juris subtilitate recessit. Hinc post ipsam solutionem actiones a creditore utiliter cedi
solent. Vide Coler. de process. exequut. pari. 1. c. I . n. 4Ist. Quin licet a creditore actiones cessae non
fuerint, fidejussori , qui solidum solvit , ex hodietana simplicitate actio adversus confidejussores denegati non debet. Is solido solvendo scilicet negotia confidejussorum utiliter gerit : eos enim solutione sua a creditore liberat. Utili igitur actione negotiorum gestorum confidejussores convenire poterit, ut ratam quisque quantitatis solvat, quae ab eo in se. lidum soluta suerit. At vero fidejussor , qui pro debitore solvit , cessione actionum non indiget, ut reum principalem convenire possit. Nam aduersus eum mandati actionem habet, ut consequatur , quod pro eo solvit 6. b. t. Aliquando tamen fidejus.sor, qui pro debitore solvit, prudentissime aget, si actionem contra eum a creditore sibi cedi curet. Finge enim , ob hypothecam, aut aliud privilegium actionem creditoris utiliorem esse ; ea quidem in speeie cum actione cessa creditoris quoque privilegium in fidejussorem transit. Vide Brunnem. de cesson.
XIII. Illud quaesitum hic video , an fideiussor ipsum reum principalem convenire possit , ut eum