Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. 3

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

I 5 Prael. ad Insiit. Justin. I BIII. T t. XXI.

a fideiussione solvendo liberet . Ea de re consulti Principes rescri pseru nt, fidejussorem ante solutionem debitorem convenire non posse ; id tandem fidejussori licere, si in interponenda fidejussione placuisset.

ut ante solutionem fidejussor ea de causa adversus debitorem experiri posset LIO. C. mandat. vel contra

Non desunt tamen in jure species , in quibus recte fidejussor adversus debitorem agit, ut eum solvendo liberet. Id fide jussori concedendum Marcellus scribit , si aut diutius cesset a solutione debitor, aut Per prodigentiam sua bona dissipet I. 38. I. eod. Quid si fidejussor ad inopiam redactus fuerit , potestne creditor debitorem adigere , ut per alium fidejussorem idoneum fidejussici interponatur Ea in re jus civile distinguit inter fide jussiones libera vori

Iuntate contrahentium constitutas , & fidejussiones jussu Praetoris , aut judicis praestari solitas . Quod ad fidejussiones in contractibus constitutas , inopiae in fidejussore subsequutae periculum pertinet ad creditorem. Igitur, nisi expresse aliud conventum suo rit, ea in specie debitor compelli nequit, ut alium Iocupletem fidejussorem creditori praestet. Vide Ul-ric. Huberi in praelect. b. t. n. Io. Secus placuit de

fide jussionibus iussu Praetoris , aut judicis interponi

solitis. Nam si ita dati fidejussores ad inopiam re dacti fuerint, recte petitur, ut alii locupletes fide-jussores constituantur l. Io. I. as qui saris r. cogant. ω l. 4. F. de siput. Praetor XIV. Opportune agi hie posset de fidejussione mulierum. Uerum id argumentum latius exposui injur. Regn. libr. I. tit. D. Actum igitur hic non

agam.

152쪽

- De literarum obligationssur .. 147

De litorarum Milaationibus ..

d Ertia contractuum species literis perficitur c

Quemadmodum igitur contractus verbales ex ipsa verborum solemnitate siubstantiam suam accipiunt , ita contractus. literarum ab. ipsa scriptura substantiam suam desumit.. Ne credas tamen , lit ratem esse contractum omnem qui ita scripturam redactus sueritia Contractus tandem literatis. erit , si ex ipsa scriptura substantiam suam agnoscat. Si qui igitur contractus. ipsorum probandorum. causa reis digantur in. scriptum , ii literales censeri non di, bent. Ita quidem. emptio venditio, si facilioris. pr halionis causa, in scripturam redacta fuerit, contractus literatis ea non fiet. Contractus vero literatis duplex occurrit in jure civili, vetus unus,& apud vetustissimos: Romanos. adhiberi solitus; novus alter, qui sub Principibus fuit inventus princ. h. t. NOS , ne quid desit rectae juris. intelligentiae ,. de utrolud. pro instituto, videbimus - II.. De veteri liberali contractu breviter ita edicit Tribonianus tin. h. L. Olim scriptura fiebat obligatis , quae nominibus feri dicebatur , quae nomina βοdie non sunt in usu.. Theophilus in scribendis institutionibus Triboniano, socius. hanci literarum obligationem. apud veteres Romanos interponi solitam latius exponit in parapbr. kt. Eam igitur ita con- uactam. narrat, ut veteris debiti novatio fieret ' ea

153쪽

vero novationem factam tradit per solemnia stipuislationis verba, quae in scripturam redigebantur. Ut res intelligatur, exemplo eam illustrate lubet. Finisge , Sempronium ex empto centum debuisse. Si in literarum obligationem transferre debitum contrari hentes vellent, res ita absolvebatur Ita stipulabatur ab emptore venditor: quod mihi ex emptione δε- hes, ex literarum obIigatione promittis P Si ita promisisset emptor , ejusque promissio in scripturam reisti acta seret, obligatio literarum contracta intellige-hatur. Eam obligationem nam nibus factam scribit Tribonianus , quia olim in privatis eodicibus scri-hebatur nomen debitoris, & creditoris. Romae sciis Iicet diligentes patresfamilias in codices suos priva ros omnia referebant. Debitor igitur in codice suo debitum describebat; idem faciebat & creditor . Ii privati codices, si inter se congruerent, plenissimam

n judicio fidem faciebant de quantitate debiti Ci-

Eer. pro Rose. comoed. e. 2. Hinc intelliges , cur apud veteres vox nominis pecuniam debitam , aut crediis

tam perinde significet. Sed ea de re vide Gundii gii dissertationem latine redditam ab Ottone Reid.

Nunc, quod magis interest, de nova literarum ob inligatione sermonem instituamus. III. Quod ad novam literarum obligationem , ea ipsis moribus introducta fuit. Ei autem occasionem ipsa perfidia fortasse dedit. olim scilicet privati codices exquisitissima fide conficiebantur: ea dere Romani veteres coram censoribus juramentum praestabant , ut narrat Dionysius Halicarn. libr. q. pag. 22 I. edit. Oxost. Sub principibus a veteri sua sanctitudine descivere Roma ii : ob debitorum au-

154쪽

De literarum Oblla Anssius . et 'tem fraudes non satis cauta pecunia videbatur, quae in privatos debitoris, & creditoris codices relata foret . Creditores igitur ante pecuniae traditionem a debitore chirographum coeperunt exigere , in quo debitor latebatur , se certam pecuniam mutuam ac cepi sse . Ita enim dolosus debitor, si mutuum inficiaretur , suae scripturae consessione facile arguebatur. Ita quidem inventa fuit nova literarum obligatio. Ut ea igitur contrahatur, oportet , ut per scripturam debitor fateatui, se mutuum accepisse d. f. un. h. t. . Protode si scriptura desit, tamquam propria deficiente substantis , huic contractui locus esse non potest. In praesenti autem argumento mutui vocais bulo continetur non tantum pecunia , sed & generatim .omnia, quae res fungibiles appellantur i. I 4.

2. C. ste nou numeri pecun. Per mutuum vero liis

aerarum obligatio recte consistit , seu sine usuris , seu cum usuris pecunia data fuerit. Id passim liquet ex tit. C. eod.

IV. Porro sub huius contractus initia debitoesertasse olim adversus consessionem suam in chiro. grapho factam nullam poterat exceptionem opponemre. Quemadmodum enim confessi in jure pro judicatis haberi jubebantur; ita & chirographo suo consessi veluti sua sententia judicati ad solutionem adtingendi erant. Inde tamen creditores occasionem arripuerunt impune grassandi. Constat scilicet, de hiis tores pro obtinenda pecunia omnia ad lubitum creis ditorum agere. . Complures igitur sub spe pecuniae statim accipiendae chirographum suum creditori tradebant : eo tradito, pecuniam creditor non numera bat . Ita longo post tempore fraudulentus creditor debitorem chirographo suo conveniebat. Eam ob

155쪽

causam perpetua exceptio pecuniae non numeratae astis versus chirographum suum debitoribus concedi cce. pit. Nisi autem aliunde probaret creditor, se pecu. niam numerasse , debitorem absolvi placuit. Ea vero juris prudentia per Antoninorum tempora certi juris jam videbatur , ut constat ex l. 3. C. de non numer. pecun. Id ipsum tamen iniquius adversus creditores erat. Aliunde longiori post tempore difficilis

lima evadebat probatio, re vera pecuniam numera. tam esse. Proinde opportunius visum viam mediam quamdam eligi . Eo deventum est igitur , ut ad ce tum usque tempus exceptio pecuniae non numeratae debitori competeret; post ejus vero lapsum ob chirographum suum debitor compelleretur omnino solis Vere, quamvis pecuniam revera non accepisset. His ita praestitutis , nova litcrarum obligatio dcfiniri potest contractus nominatus, quo quis chirograpbσ suo confessus ex mutuo se debere , post certum tempus solvere omnino cogitur , licet vere pecuniam non acceperit

tin. b. t.

V. Porro Intra 'empus a jure definitum praeter exceptionem non numeratae pecuniae duo alia remedia adversus creditorem condedi placuit. Per ea Vero ipse debitor creditorem convenit, ne lapsus teminporis ei noceat. Primum remedium est eondictio e fa data , causa non sequuta I. 7. C. de non numeri pecvn. Per eam actionem debitor chirographum suum a debitore repetit , post euius traditionem pecunia numerata non fuerit. Althrum remedium dicitur protinatio non numeratae pecuniae l. 14. 4. C. eod. Per eam quoque , ne lapsus temporis' et noceat ,

apud iudicem competentem protestatur debitor, sibi Pecuniam numeratam non esse . seu autem remedia

ista

156쪽

α ὶiseraravi ubi gationibal. sthaee debitor proponat ultro, seu a creditore conis ventus non numeratae peduniae exceptionem opponat, onus numerationis probandae transi in creditorem.

Id ita placuit , quia non minus pee.remedia isthaee,

quam per exceptionem pecuniae non numeratae de,

bitor factum negat : negat scilicet , sibi pecuniam numeratam esse . Atqui facti negatio per rerum nais turam probari nequit ι. Io. C. eod. VIde Gundling. n excurs. ad Theopb. pag. I 2I9. His ita constitutis, videamus , intra quod tempus remedia isthare aut

opponi , aut proponi a debitore possint . VI. Quod ad tempus , intra quod debitor praeis di is remediis luti possit , jurisprudentia Romana

vetus a novo jure Iustiniani distat . veteri Roma.norum jure ad quinquennium exactum usque his reis mediis debitor uti poterat ι. I 4. prine. C. de nostnumeri pecvn. Raro contingebat tamen , post tradi. tionem chirographi per quinquennium ipsum debi, torem tacere. Proinde cautum a Iustiniano suit, ut intra biennium tantum his remediis debitor uti posisset Q L 14. prine. C. eod. Si igitur per biennium tacuerit debitor , omnino solvere compelletur expressam in chirographo quantitatem. uid si post biennium ipse debitor probare velit, pecuniam sibi numeratam non esse λ dure civili quidem inspecto , post hiennii lapsum debitor audiri non debet, licet apse probare velit , numeratam non esse sibi pecu. niam . Id adeo verum est, ut post exactum bienis nium ne iuramentum quidem creditori debitor de. ferre possit, quo treditor scilicet iurare togatur, revera pecuniam se numerasse d. ι. 14. 3. C. eod.

verum moribus passim invaluit , ut post biennium

debitor audiatur, si ipse probare velit , sbi pecu K 4 niam

157쪽

niam numeratam non esse. Vide Vinn. ad aeq.uno F. t. n. I 2. At vero non desunt in jure species, an quibus intra biennium ipsum exceptio non numeratae pecuniae opponi nequit. Primo enim ea exisceptio denegatur, si in chirographum redacta fuerit pecunia debita ex praecedente causa l. s. I3. C. eod. Deinde exceptio isthaec opponi non potest , si expresse , vel tacite chirographi veritas a debitore sit agnita. Tacite agnoscitur chirographi veritas, si aut pars debiti aut ejus usurae a debitore solutae . fuerint ι. 4. C. eod. Eadem quoque exceptio frustra opponitur adversus apochas, in quibus sit scriptum, publica onera ab aliquo soluta esse l.4. C. de apocb. pubi. Denique, ne multus sim, haec exceptio opponi nequit, si argentarius ob chirographum adversus debitorem agat novell. I 35. c. o.

TITULUS XXIII.

De GIstationibus ex consensu. arta contractuum nominatorum species concsensu perficitur . Ad hanc contractuum spe- , ciem refert Tribonianus emptionem venditio. nem , locationem conductionem , societatem , mam datum un. b. t. Verum inter contractus consensuperfici solitos emphyleusis etiam numeranda videtur. Ea quidem ad Zenonem usque singularis contractus non censebatur. Alii enim cum emptione venditicia ne emphyleusim confundebant ; eamdem alii a Io.

satione conductione diversam An existimabant. E.

158쪽

De obligati ibus ex eonsensu. Is 3 'viimvero Zeno singularem quemdam contractum emisphyleusim esse jussit , & non minus ab emption:

venditione, quam a locatione conductione diversant . I. C. de jur. e breui. Emphyleusis autem , ut infra liquebit tit. 2s. solo consensu perficitur. Ex regulis igitur novi juris inter contractus consens istes emphyleusis etiam referri debet . II. Jam vero contractus consensuales dicuatur consensu perfici , quia praeter mutuum contrahenintium consensum ad sui substantiam nil ultra requirunt. Ea autem in re discrimen apparet inter reli quos contractus nominatos , eosque , qui consensuperficiuntur. Nam in aliis quidem contractibus nominatis consensus etiam contrahentium omnino reis quiritur. Iidem tamen , ut rite persecti intelligantur, praeter consensum aut literas, aut rem , aut solemnia verba desiderant. Verum contractus consenis suales praeter consensum aliud non requirunt, ut rite coniistant. Ita-sane emptio venditio statim per fecta intelligetur, ubi contrahentes mutuum consensum ad eam ineundam interposuerint. Neque rege. ras , in emptione venditione , aliisve contractibus, qui consensu perficiuntur , plerumque adhiberi scripturam. Id enim fit rei gestae probandae causa, non quia ad eorum substantiam scriptura pertinet. In contractibus vero consensualibus a contrahentibus consensus interponi potest non verbis tantum , sed

rebus etiam ipsis, & facto . Rebus ires, & facto consensus interpostus censeri debet , si ex ipsa regesta de contrahentium consensu constet. Ita sane si viis , me praesente , praedium meum vendiderit, ubi pretium cum emptore conventum accepero, ipso f

M in venditionem consensisse videbor l. ii. 1 de

159쪽

mi L. At vero ex regulis Romani juris contractus consensuales inter contractus honae fidei reseret deis bent , ut reliqui bilaterales omnes. In contractibus bonae fidei illud singulare placuit, ut in eis ex bono , & aequo suppleri posset ossicio judicis, si quid ob negligentiam contrahentium omissum esset xv. h. t. Ita quidem in contractibus bonae fidei ob moram debitoris debebantur usurae , licet eae promissae non forent. Secus autem obtinehat in contractibus stricti juris . In eis enim tantum id peti poterat, quod verbis ipsis promissum esset. verum in Regno differentia isthaec inter confractus non observatur . Nam apud nos hodie contractus omnes bonae fidei censeri debent. Vide, quae supra monuimus libr. 3.

' i . . . .

EΜptio venditio prima , & nobilissima sp cIes

eontractuum est , qui solo consensu perficiuntur . Licet vero hic contractus hodie humanis nocessitatibus sit maxime neeessarius , apud priscum tamen hominum genus omnino fuit ignotus. Apud eos enim non aderat pretium eminens , sine quo emptio venditio expediti nequit. Ita fiebat, ut perinmutationis ope sibi necessaria compararent homines. Per permutationem tamen hominum indigentiae non semper succurri poterat. In permutatione scilicet Gmnino requiritur, ut inter duos, quod uni supra,

160쪽

ua, ἐest alteri; id ipsum , quod uni deest , altera

supersit. Id autem non semper contingebat int mortales. Ita ipsa necessitas , & facilioris commeervii ratio emptionem venditionem suasit. Per eam enim permutationis dissicultati facillime subveniri poterat. Nam , semel constituto eminente pretio, ejus publica , & perpetua aestimatio aequalitate quantitatis incommoda permutationis arcebat L I. priης. F. de contrab. emptisu. Quantitas isthaee in metallis rarioribus publica forma percussis constituta fuit. Id necessario factum oportuit , ut ipsa materiae raritas dominos ad res suas alienandas alliceret. Ita vero nummus suturae neressitatis factus est sponsor , utricte eum appellat Aristoteles rabie. s. s. Et olim 'quidem , quamdiu sola- permutatio apud mortales obtinuit , quod ultro, citroque dabatur, utrumque merx erat. Verum post introductam venditionem datum, & acceptum merx utrumque non fuit , sed a merce pretium diversum evasit d. ι. I. I. E.

II. ram vero eum emptἰo vendἰtἰo confra usconsensualis sit , ea post mutuum contrahentium consensum statim perficitur. Proinde, ubi in merinxem , Sc pretium consenserint contrahentes, ea jam perfecta censeri debet prisc. b. L Ad perfielendam venditionem tamen pretium necessario adesse debet. Quemadmodum enim sine re , quae venditur, eminptio conflare nequit ' ita & sne pretio tonsistere ea non potest I. b. t. Neque in venditione tamen satis est intervenire pretium : nam necessarium quoinque est, ut id ipsum in pecunia constituatur a. h. t. Quapropter si utrimquc res pro re data suerit non venditio, sed permutatio facta censebitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION