Reuerendi patris F. Bartholomaei Spinei ... Quaestio de strigibus, vna cum tractatu De praeminentia sacrae theologiae, & quadruplici apologia De lamiis contra Ponzinibium

발행: 1576년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

31 F. BAR TROLOMAn I s N ET per noctem antequam requiesceret vidisse venientem adsequendam philosophum sibi notissimum, sibique eκposuisse quaedam

Platonica, quae antea rogatus eXponere nolui si et . Et cum ab e

dem philosopho postea quaesitum fuisset, cur in domo eius secerit quod in domo sua petenti negaueriti non feci, inquit, sed me fecisse somniavi. haec ibi. Unde pater, quod dicere necesse est, quod aliquas spiritus saura philosoplii assumpta in aereo corpore id Pedi fecerit, quod quidem factum tunc illum somniare malignus spiritus cognoscebat, vel etiam procurabat. Qui ambo in exemplum inducti, si non asseuerassent in vigilia positi, se talia, dum dormisse se nouerant, inniasse: & econtrario si affirmassent, quod non in sores' nisi sta vidissent, sed in visilia, & corporaliter ab eis haec esse pers cta : iudicandum procul dubio esset non eos, sed d mones potius in illorum assumpti corporis figura iacuisse veluti dormientes . Pro quo facto notandum est etiam, quod nonnulli sic in somnis etiam

vere operantur opera vitae, ut videantur etiam vigilare. Cognoui

ego virum somniantem ambulare, loqui: & quod plus est, personas obuiantes cognoscere: cum eisdem loqui, ab eis occurrentibus diuertere, &easdem quandoque Percutere. Illum tamen pro tunc dormire omnibus notum erat & experientia comperiebatur. I n super ipse confitebatur postmodu in vigilia, quod somniauerat quidem se talia fecisse. Quinimmo quidam patruelis meus & com professor dum praedicationi iuuenis insisteret prae nimia cordis anxietate de nocte surgebat somnians, & ascedens super quadam por.ticu, quae praedicaturus fuerat, ordinatissime qua si populo Pr dicabat, vociferationibus magnis omnes a somno eκcitans & contu

bans . Alium noui hominem de nocte sommantem, & sic in somnis de cubili ad studium realiter pergentem, S ibidem per multas lineas recte scribentem sine lumine. S mane quod se tantum somniasse putauerat, vere factum inueniebat. Verumtamen & hoc etiam quod diximus verum est,quod videlicet unus diabolus efficit ea quae alius aliquis facere se somnia . Econuerso etiam aliquis vere & sanus in vigilia operatur, alicubi deportatus a malo spiritu vela bono, cuius loco spiritus assumpto simili corpore, alibi dormire videtur. Huic enim quid simile per se netos angelos factum creditur iuxta ea quae legutur in historiis authenticis. Legitur enim de beato Ambroso, quod cum Missam Mediolani casu celebraret, hora exequiarum Sancti Martini, qui Turonis defunctus erat, super altare caput inclinans , spacio trium horarum dormire visus est: qui posse

modum eκ citatus, ut videbatur, a clericis causantibus populi taediuin expectancio benedictionem & Missae sinem, dixit ossicium exe

42쪽

ks s et i h n x s rvi a i s v s 3 3quiarum fratris sui Martini se Persecisse Turonis: quo in loco etiam

in tantae rei fidem, ut sertur, chirotheca dimisit, ut tam ex assertione eius, quam eκ signo praedicto, verissime corporaliterque illis interfuisse credendu sit:& loco eius angelum altari astitisse Mediolani in assumpto simili corpore. Implicat enim idem corpus in pluribus t eis simul tempore inueniri, ut Theologi communiter tradunt. Huic etiam non dilsimile contigit beato Clementi Petri successori. Cum enim Missam Romae celebraret, statim obdormire visus est, & post tres horas ad seipsum reuersus, ut videbatur, excusationem populo

attulit, quod iussu Beati Petri sibi necessarium fuit illo temporis spatio Pisanam ecclesiam, quae diuo Petro dicata fuerat, consecrare. In cuius rei fidem indubiam, tres guttas proprii sanguinis Pisis in e .lesia illa reliquerat super marmoreum lapidem: quae in hanc usq; diem in summa veneratione habentur in ecclesia cathedrali ciuitatis illius. Εκ quo patet, quod angelus in figura sancti Clemetis Romae fuit pro tempore Quo sanctus ipse corporaliter Pisis erat ab angelo deportatus, & inde Romam itidem creditur fuisse reductus. S cus autem de utroque finit et aestimadum, si dixissent se somniasse. Pati modo igitur affirmantibus strigibus, quod corporaliter vadant ad cursum, credendum est. Et si videantur interim alicubi dormire, stimandum est esse diabolum in illarum forma seu figura . Quandoque tamen suis etiam artibus magicas efficiunt,ut imaginaria tan tum visione cognoscant, quae realiter ab aliis consedalibus fiunt incursu: & hoc ut labores euitent atque pericula: quod quandoq; facere praesumendu est tales personas dum corporaliter infirmantur. Potes autem, si vis, in malleo maleficaru videre, quem obseruat aliquet maleficae modum ad id quod di Vimus assequendum. Dicere aute quod semper sic accidat,immo quod ea quae a strigibus enarrantur,no Possint realiter accidere, videtur dc historiis de sacris literis, veluti dedu- im est, repugnares adeoq; contra vulgatissimam experientiam loqui, ut stoliditatem id potius pr ferat, quam obstinationem sine scientia. Haec etenim obstinatio ut in pluribus admiscetur crassitudini talia dicentium , seu negantium ea quae diximus vere contingere.

Et haec de secundo principali.

. . Esse firmiter credendum, atque nullatenus dubitandum praedicta Omnia

eo modo contingere,quo ab Inquisitoribus affirmantur, ratione

ex eorundem inquisitorum iudiciis bumpta. cap. XII. Es s E autem procul omni dubio credendum. hq c taliter euenire, Prout communiter a dominis Inquisitoribus affirmatur: quod Ε tem

43쪽

r F. BARTHOLOMAElis P I N a ttertio loco tractandum etsi ἱ & non nisi protervos vel ignorantes negare posse talia sic contingere sicut in processibus eorum habetur. tribus rationibus persuadetur. Quarum Prima talis est. Unicuiq; , in arte sua perito dc eXperto credendum est. k EXpertus enim cera kta sim i c. tus est, & magis quam sciens non expertus, ut habetur eκ prooemio, de rς 'in' Metaphy. Non minus etiam inhaeredum est eXpertorum dc semorii, sententiis sine demonstratione, quam demonstrationibus ipsis, ut di-,cit Philosophus 6 . Et hic. Certiumnus ergo erit, ct consequenter esta mi obiq; p r maXima fides est adhibenda, qui simul sapiens fuerit de e ratus.R-1B N ct η' des enim non nisi ob certitudinem facti vel diisti quς putatur ab ali- '' ' quo possideri, adhibetur illi . t Patres autem Inquisitores ut in plu-,ι ibis.. ribus sunt viri peritissimi tam in iure quam in sacra Theologia. Adl Eihine ρr. Theologos autem dc canoni stas pertinet determinare an Praedicta, . v nit, qηρψ impossibilia sint aut possibblia, credenda vel non credenda: sunt ' o etiam milices super depositiones de testificationes factas de talibus .: is,2 ata & super confessiones eorum an impossibiles Sc verisimiles, aut certe d Y F. d. Ἀρ- sint derisibiles t an a fatuis, vel certe ab his qui suae mentis compo- 'uir. ns L tes sunt sactae fuerint: quo modo, qua assertione prolatae, quam effi' eaciter comprobatae: dc consequenter in talibus iudicanais, supreomnes experti sunt. Cum ergo Propter haec ipsa, quae confitentur, iuridice .sint infelices istae personae ab Inquisitoribus etrauissimo iudicio condemnatae: nemo debet esse tantae temeritatis,ut eorum sic

damnet iudicia, sic deludenda &execranda immo iniquissima putet, quod non nisi pro somniis, vel pro his quae in somnis accidunt.

accerrimis tormentis afficiant, Sc demum crudelissime perimen doctradant homines innocentes. Si quidem secundum sacros Doctores. nemo Propter ea quae in somnis appetit, seu etia operatur, nisi aliud m Pro interueniat, peccare potest. M Vide pro hoc , si lubet, sanctum: z 'i Tho . .di. 9. articu . q. quaestiuncula. r. Sed Sc si quod etiam in semia' uvid. Dis crimen Per accidens quis admittat, eX hoc ipso quod in somni bapt. re ista perficitur, leuius iudicatur: quandoquidem homo pro statu illo ple

ex. in He. num non habeat Sc liberum in operibus suis iudicium . Censendum, letitur dc ab omnibus firmiter credendum est, haec vere contingere:

pia& in corpore perfici: prout ab Inquisitoribus iudicantur haec ipsa

abis. 1 . . fieri . Confirmatur autem haec ratio adhuc eκ tribus. Primo, quia 1 ν fias. Inquisitores ut in pluribus sunt viri religiosi, optimae famae, & inte. vim gerrimae vitae: qui ex eo quod religiosi, Deoque dicati sunt, magis ρει ad clementiam Sc misericordiam inclinantur, quam ad severitateriis, . ''in hoc sui Saluatoris imitates vestigia, qui diues est in misericordia Eκ eo vero quod persecto religionis statui copulant opera propria sanctitatis dc innocentissima vitae cum odore optimae famae: quam, i .i ne

44쪽

et v AE T FO DE STRIGIBus 3 sine admitterent, expediret eis secundum Apostoliam magis mori, o n Tu adde necesse est ut omnem abhorreant iniustitiam : & praecipue ubi agi- ue turde vita hominis: quain sine ratione perdere, omnium iniustitia ν': rum summa est . Cum igitur in his iudiciis videantur & sint potius ea rictseuerissimi: nec acquiescant cuiusquam precibus seu lacrymis: eui- late Barba.dentissimum praesert hoc indicium, non ni si ex causa su in me ratio- tr '. nabili: di non nisi ubi misericordia censeretur summa crudelitas apud Deu ne de omnes homines, qui ea quae Dei sunt sapiunt, id eos sues .msi efficere. Quod tamen non esset, si talia quae narrantur, & propter d. dicto Apoquae striges comburuntur, illusiones e fient vel somnia . o Confirmatur secundo illa prima ratio, sic. Ea quae de Peritorum consilio iudicantur vera, non sunt falsa censenda ab aliis . p Sed contra tales maledicas personas non Procedunt Inquisitores nasi de consilio pe- pl. O . t. ritorum tam in iure; quam in sacra Theologia: ct regulariter no nisi iv. de consilio dc consensu domini Episcopi ciuitatis, ubi iudicium hoc e. exercetur, vel eius Vicarii ; qui ut in pluribus periti sunt saltem in ζ.. . t. riure canonico . Ergo quod ab eis verum vel iustum esse determina. plur, non debet ab imperitis praecipue) tam facile condemnari. Sed supra ailet. neque hi qui vere sapientes sunt, naturalique mentis elegantia & nop

bilitate pollent, in hoc contra Peritorum consilium se opponerent, vel precipites contradicerent, ut multi imperitorum faciunt: sed ma- ρνυοstitati . tura cogitatione prius cuncta librantes, disputatiue Potius quam sen O probis. Dientiam pro serendo, si talis opinio sibi minus placerer, vel apud eos pr/ Gumat rationes induine non viderentur es scaces, aut ineuitabiliter conclu S' dentes, opinionem suam urbaniter in medium afferrent. Quod & gratissimum foret Inquisitoribus, ut literati discussione magis veri--tas elucesceret. n Vbicunq; autem officium e Xercetur quod cotin- q rem ιε--git per singulas ciuitates christianoru iii Europa per institutos apo

stolica delegatione Inquisitores, dc ab eis factos Vicarios) docto ius ad consilium contra striges vocati, sena per in hoc unum omnes, lui:

vel pro maiori parte conueniunt, quod Pra dicta fiant realiter & m H dieii se c. corpore: S super hoc extant proce sius S con silia innumerabilia. graua Ergo per locum ab authoritate peritissimorum Sc sapientum , quo. σirum non est numerus, quia per totam christianitatem , tam nostra. quam exacta aetate facta sunt h. aec, omnibus Persuaderi, nullusque δε D. iast. dubitationi locus manere debet, quod praedict a fiant corporaliter, Bene faeis ut praefertur. Confirmatur & tertio pram ill a ratio, sic. Id tolera νς - η β. 1li tur ab ecclesia, ubi etia agitur de alicuius tertii praeiudicio ma Limo: quia tam in bonis eκterioribus quani in fama, quam etiam in bonis ρ ἡ GA'. corporis usque ad crudelissimam vitae priuationem, non est falsum pia . insit. d. aestimandum aut iniquum, si fiat hoc ordinarie iudicialiterque ab r rum di. E a offi- .

45쪽

tibus 'me al

3s ARTuo LOM Axrl sp INRIossicialibus per sedem apostolicam inmitis. Nam id esset de sum

ina neglgentia Romanam Ecclesiam suggillaret immo de summa crudelitate & iniustitia reprehensibilein reddere , ct calumniari equando quidem Inquisitores non nisi ut delegati summi Pontificis naec elticiant, a quo Principaliter pendet quicquid per eos iuste vel Inique, ipso Praesertim sciente, fit. Propter quod si in hoc iudicio Inueniretur iniquitas,ipsi Principaliter imputandum esset si taceret, aut non prohiberet. Quod quia non nisi temerarium st: ideo nullus potest nisi ignarus, vel valde praesumptuosus ista negare sic contingere, prout ab Inquisitoribus comprobantur . r

m idem siecunda ratio sumpta ex textium multiplicium assertisne Deli,

. omnique exceptione maiori. Et unius responsionis roprobatio. cap. XII I .

ΡR o B A et v R etiam hoc ipsum quod assumpsimus, alia princi

pali ratione, quae talis est. Quod ab innumera multitudine personarum promiscui sexus asseritur, & ubique locorum variisque temporibus uniformiter quasi uno ore loquerentur omnes, semper

affirmatur, procul omni dubio credendu est, ct nulla cunctatione negandum: ubi praecipue talium testimonium in causa fidei admittatur in iurer & tam contra se quam contra alios haec ipsa rite coram iuuice manifestent: etiam hi qui sibi vitam donari desperant: sicut contingit his qui in haeresim sunt relapsi, ut non iam timore mortis nisi confiteantur incurrendae, suspicari possit eos talia propalare. Haec autem omnia concurrunt in iudicio isto: immo saepe quoque eunt sibi vitam iam donatam alii sciunt, idipsum manifestant: ut notam timore imminentis poenae , id quis iudicare possit ab eis confiteri: cum etiam plurimi concurra ni ad hoc pueri, puellae, Sid enus innocentes & simplices, quorum facile deprehenderetur si -

gerent mendacium: qua ratione puerorum testimonium certissimudicitur . Plures item, qui post conuersionem sunt integerrimae vitaeae splendidae ninae, ct plures aliae conditiones concurrunt, quibus redduntur testes fide digni, ik omni exceptione maiores: & praecipue etiam in causa fidei, ubi omnes non capitales inimici admittuntur in testes , quantumcunq; alioquin sta itiossimi, ut patet in cap. In fauorem. Scc. Accusatus.de haereti. in sexto. Si enim tali tantaeque multitudini non esset fides adhibenda de talibus quasi de non visis Pari ratione nulli credendum esset, ubi quis ea referret, quae is quὶ audiret non per se cognouisset. Et sic periret humanae conuersatio nis solatium, neque daretur dissensionum terminus. Talem autem tantamque esse multitudinem eorum qui ista fateamur fieri corporaliter,

46쪽

raliter, iam uniuerso orbi esse potest exploratissimum in multitudine eorum qui propter haec sub iudicio Inquisitorum per omnem christianorum regionem cadunt: ita ut millenarium saepe numerueX cedat multitudo talium, qui unius anni decursu, in sola Comensidioecesi ab Inquisitore qui pro tempore est, eiusque vicariis, qui octo vel decem aut plures semper sunt, inquiruntur Sc eria minantur , ct annis pene singulis plusquam centum incinerantur . Quod si quis huic rationi se opponat dicens, eo merito tantae etiam multitudini non est e credendum, quo deludatur a diabolor quod hinc manifestum seri potest, quod incredibilia quaedam enatarent, & ea ipsa quae facultatem nostrae cogitationis aut conditionis

videantur eκcedere: quin immo naturaliter contingentibus comprobatisque aduersari. V nde propter hoc, quod ista negentur, non videtur sequi humanae conuersationis, quae circa naturaliter possibilia contingentiaque obuersatur , aliqua perturbatio. Quaerendum profecto est ab his qui taliter se opponunt, unde nam ipsi nouerint talia quae reseruntur non esse vera, sed diaboli delusiones s Si quidem omnes credunt, vel vere, vel de lusorie ista contingere , quae a tanta multitudine confirmantur) '. Si enim eκ naturali possibilitate vel contingentia, aliquod horum duorum, delusionem inquam daemonum , vel ipsum narratorum euentum , vere contingere credendum sit: quia videlicet alterum horu magis possibile est ut eueniat quam aliud; id profecto ma3is erit vel aeque possibile, vel fide dignum, quod naturalitati nostrae masis vel aeque fuerit consentat euia propinquum. Nam S potestas d.einonis ibi minor apparet, ubi

factum vel faciendi modus virtuti naturali nostrae magis etiam aP- propinquat . Quanto enim effectus naturam nostram excedit, lato maiorem praetendit causae virtutem . Difficile autem iudicare posse videtur, quid nam horum magis naturalem facultatem cxcedat daemonis, hominem, inquam, corPoraliter per aera, ad longinqua perferre loca, cibos & voluptatis omnis materiam praeparare atque OD

serre ue se etiam in forma humana familiarem, &aa vota obsequiosum reddere Haec enim eorum summa est, quae ab his enarrantur perditis hominibus veluti mirabilia Aut certe sic in hominum phantasia subtiliter operari circa species formandas, compone das, ct separandas, circa etiam spirituum motus, ut haec omnia quae ab his narrantur, videantur corporaliter euenire: quae tamen non nisis ut ipsi contradicentes autumant phantastice contingant. Immo si quis diligenter aduertat, inueniet hoc secundum naturalem potentiam Proculdubio magis eXcedere quam primum: dc conseque

ur minus esse debere secundum eos credibile. Quod quidem per

47쪽

33 F. B ARTROLO MArx sp INE teomparationem ad potentiam nostra facile librabitur ac perpendi subtiliter poterit. Quod enim magis eXcedit facultatem nostrς naturalis virtutis atque Potenti. ae, magis est etiam in se supernaturale, maioremque deposcit absolute virtutem. Cum enim possibile respondeat potentiae ut illius obiectum, Se eX hoc eidem Proportionetur: secundum excessum rerum possibilium in essendo, erit dc potentiarum proportionatarum eXcellus in virtute. Minus autem ab homine factibilis est tam artificiosa Phantasmatum, specierum, spirituum, atque motuum dispositio in Potentiis animae, ut vera videatur quae phantastica sunt, & ut qualia velint per has species ordinatas pro voto reprcsentari, statim appareant, quam talia quae per stri ges narrantur, corporaliter fieri. Neminem quippe medicorum, aut astrologorum esse puto, & Duquam fuisse relatione vel lectione cognoui, qui talia efficere Potuerit, aut etiam attentaverit: cum neque etiam determinata somnia per artem Possit homo causare, quae determinationem initiorem naturaliter habent, minusque trahunt extra se hominem, quam raptus, vel alienatio talis a sensu, qualem has personas pati necesse est, si deludantur. Quilibet enim post som- cap. io. nium cognoscit se somniasse, Ut supra probatum est, & patet experientia . Nesue adheret quis somniis quasi rebus dum euigilauerit,

prout striges facere opinantur hi, qui talia quae narrantur, corporaliter contingere negant: Tum quia species illae motusque Phantastici sub exteriori sensu cadere nullatenus Possunt,&consequenter circa talia nullus incumbit artifeX, cuius scietia practica vel notitia, sensibilia a quibus & causata est, tantum pertractat, qualis est ii mo : Tum quia communis hominum est sententia , naturalique vehiti compertum lumine absque cuctatione aliqua pronunciatur ab omnibus, haec non humana, sed superiori aliqua virtute fieri. Que communes anam i concePtiones, cuin eX hoc ipso naturales conuincantur, quod omnibus vel etiam pluribus se se osserunt, si falso inniterentur , falsitatem Profecto retorquerent in authorem naturae. Concludendum est igitur, hominem naturali virtute nequaquam facere posse quod aliquis ita deludatur atque desipiat, ut vere ac eor- oraliter fieri putet, quod non nisi phantastica visione contuetur. a vero quae ab his nequissimis narrantur in cursu contingere, quoad multa subsunt etiam humanae facultati, utpote quae vel viribus, vel intento possunt ab homine perfecte fieri, vel saltem imperfecte, seu aliquid pro parte simile. Quo enim ad ciborum Praeparationes,

ac volu Ptatum expletiones, nullus eas dubitat habere posse autho- reni hominem, nedum quales narrantur ab illis, verum etiam maiores quam Procurent daemones: non autem quam Procurare sciant, aut ἡ

48쪽

RI AE sTIO DE s et Gi Bus. 39 aut possint: cum saporum S qualitatum proportio quae voluptatem asserat, eis melius innotestat,& ad illam citius S facilius mouere valeant, quam hominum quicunque. Quo vero ad corporalem hominum delatione per tanta terrarum spacia breui temporis decursu, ii cet homini sit naturaliter impossibile: aliquid tamen quo ad genus saltem operis, ei simile perhumanum ingenium procurari ac fieri

Potest,ut patet de proteitione quasi subitanea magni lapidis, vel autetius cuiusuis corporis mineralis molis per multa millia passuu in senio tormentorum seu bobardam. Magis ergo a Possibili recedit, ct consequenter maiorem exigit virtutem atque Potentiam quicquid praeter naturam mirabile fit in imaginatione, quam quod fit

etiam piaeter naturam, sed ad eXtra & corporaliter. Et sic daemoni non minus impossibile vel magis factibile illud erit, quam istud: ne que hoc igitur minus debet quisque credere ab eo fieri quam illud. Quantum vero ad apparitionem daemonum in assumptis corporibus aere condensato, di in humanam figuram effincto, non m iorem id in dimone potentiam arguit,quam Praedicto modo species in phantasia componere, quae corpora quaeque qua si vera praesen tent, cum maioris spiritualitatis si Phantastica species quam aer, de

praecipue condensatus. Unde minus potest illa si corpoream vinusque naturam consideremus reprcsentare corpora densa, quam aer. Mantum etiam ad motum localem, qui in his efficiundis interuenit, minus sunt eius capaces species illae, quam aeri cum ille per accidens tantum, aer aut e per se etiam moueatur. Corpus enim est aer i species autem illae non nisi corporalia sunt accidentia : quae etiam si aequaliter motum locale admitteret, etiam ratione subiem,

non minorem tamen ille motus in angelo mouente virtutem argueret, quam motus interueniens in formatione corporis illius aerei, eo. quod aequaliter quo ad motum localem corporalia quaeque virtuti. angelicae ad nutum obediant.' Sic igitur ex his omnibus patet non esse minus credibilia, eo quod non minus sint possibilia daemoniquae narrantur ab his perditissimis personis corporaliter fieri, quam eade phant allice solum cu tanta contingere delusione, vi pro certo' uera credantur quq salsa sunt & vana, veluti vulgus esse putat.

Improbatis unius euasionis ad praedictum rationem cap. XIIII.

FORTu quis iterum contra praedictam rationem se opponet, ualidamque reddere conabitur, ex eo quod capitulum Episco Pi. 26. q. s. dicit tales uel similis sectae personas deludi a diabolor & Per consequens no ucre Posse cognoscere fieri quae narrantur malae neque

49쪽

o F. B ARTHOLOM AR I s PiNII neque huiusmodi personas maleficas. Qui si etiam corporaliter c tingeret aliquas personas sic portati & facere mala quae confite tur, quamuis post et sibi contra se testificanti siue se accusanti credi, non tamen accusanti alias r eo quod nesciant an vere ibi sint illae Personae quae ibi esse videntur: cum possit diabolus personam seu figuram illarum praetendere, dum ipsae domi resident: unde talium

testimonium nullatenus acceptandum videtur in praeiudicium ter'

tit . Sed ad hanc euasionem explodendam,supposito etiam quod capitulo illi fides praestari debeat, quod infra discutietur, iam Prae-

Parata via superius amplissima est, dum apertissime cognoscitur ex ea Oxiam quae per sacras lueras notissima comprobantur: famiarique eXPerientia negari non pollunt, omnes facile posse discemnere disserentiam status vigilantis dc dormientis ,& praesertim in s ipso. Nec potest diabolus quacunque virtute conatuque maligno, Iac homines eaetra mentem ponere, quin vigiliae ac sanitati restituti cognoscant, quod alia visione quam corporali , alioque modo quam utendo sensibus exterioribus cognouerunt omnia qui sibi visa sunt videre, quando a diabolo supponuntur delusi. Vnde cum perseu

rent in confessionibus cotra se dum sanae mentis sunt, dum diabolo etiam abrenunciauerunt ad Christiam conuersir & semper asserant talia sibi in vigilia contigisse dum plene sensibus uterentur, non est viri prudentis velle sine ratione negare, ea qui tales experiri se constantissime asserunt experientia sensuum, qua nulla apud nos clarior & efficacior est cognitio. Et sicut vere supponendum est contingere quae circa se facta narrantur, non minus verisimile est circa confodales & alias personas, quas adesse contuentur, idem realiter& vere accidere. cum praesertim saepe, immo semper contingant plures ex condicto simul ire vel deportari, simulque redire, ut pateteX processibus. Neque etiam maior ratio est quod unam magis qua

aliam deludat diabolus quo ad hoc t cum pricipue magis desideret, ea quae in contemptum Christi & fidei fieri per eas procurat, in vigilia Persici, quam in somnis vel in metis alia quacunq; alienatione, cum maius in vigilia peccatum incurrant,& sitaeque facile diabolo unum ut alterum efficere, vel etiam facilius sit illi vigilantes portare, quam dormientes deludere, ut in praecedenti capitulo inductu est. Quod si cotra se testificantibus in iudicio talibus non obstante quacunque diaboli delusone) fides est adhibenda, ut deductum est, sequitur ineuitabiliter, quod & testibus cotra tertium est credendu, s attendantur ea que dominis Inquisitoribus & iudicibus fidei seni

Per euenire comprobantur. Hoc enim ab eis quotidiana experientia

50쪽

et tricipio iudicii negent, in processu tamen omnia consitentur, Sciarissime contingit oppositum. Et qui hoc proterve negaret, habet quoq; processus omnium Inquisitorum falsos asserere, quod plane

apud non insanos eXecrabile reputatur. Et si aliquando contingant tales non confiteri, hoc ideo est, quia iudices vel nolunt, vel qui vel- lent non possunt, ut par esset, iudicium prosequi; dum ab his impedimentu aliquando prouenit, qui debuissent Inquisitoribus fauere. non enim omnia per se possunt Inquisitores &c . Propter ea vero uae rarissime contingunt, non debet omitti quod regulariter accidit . Sicut non obstante quod in altis etiam iudiciis quandoque comtingat innocentes damnari, falsisque testibus Sc accusatoribus fati-

pari , non interponitur iudicium contra reos, nec minor adhibetur

fides testibus aliisvel accusatoribus . Quod si econtra quis inducat quod sceleratae illae inulieres de quibus loquitur. d. c. Episcopi. asserebant in vigilia positae se realiter Per multa terrarum spatia intempestς noctis silentio deportari, dc tamen ibi determinatur, quod erata diabolo delusae . Respondetur quod mulieres illae non solum insomnis, sed etiam in vigilia tenebantur a diabolo captiuae per infidelitatem , ut ibi dicitur. unde facile poterat eas in vigilia deludere, sicque in earum mentibus & imaginatione agere, ut sibi ipsis persuaderent & aliis, sibi vere contigisse quod in somnis acciderat. Sicut etiam freneticis dum patiuntur, etiam si vigilent, videntur vera esse quae vera non sunt. Liberati autein Postmodum ab infirmitate, cognoscunt di stinctionem status san itatis a statu infirmitatis: ct quod illa quae sibi vera videbantur, dum languerent, falsa fuerant. Fe sonae autem, quae se vel etiam socios accusant in ista secta, non ani-

plius sunt in diaboli potestate. Nam semper hoc faciunt dum sannilunt mente & corpore, & postqua diabolo abrenunciarunt & peccatum situm confessi sunt, non solum iudicialiter, sed etiam sacramenta liter prouidentia dominorum Inquisitorum, qui earum conuersionem dc salutem desiderant. Ratificant enim & confirmant in fine iudicii quaecunque tam contra se, quam contra alios antea sunt

confessae. Et ideo patet, quod hςc secunda obiectio no militat. Vlterius contra illam primam euasionem dicendum est, quod sicut Dei pr ueniente misera cordia, no potest diabolus deludere nisi eos quorum mentem primo sibi per infidelitatem subiugauerit, ut dicitur in d. c. Episcopi . ita credendum est nullius personae figuram, ut de

tanto crimine accusetur, Posse praetendere, nisi eius quam sibi iam per similia crimina deuictam esse sciuerit, S multotiens realiter cualiis ad ea perpetranda conuenerit. Et propterea non debent Inqui-stores omittere contra tales accusatos Procedere, eo quod ex hoc

F ipso

SEARCH

MENU NAVIGATION