Assertio Catholicae fidei circa articulos confessionis nomine illustrissimi ducis VVirtenbergensis oblatae per legatos eius Concilio Tridentino, 24 Ianuarij anni 1552. Accessit his defensio aduersus Prolegomena Brentij. Auctore f. Petro à Soto, ordin

발행: 1557년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

bere, certe, de citra ullum pudorem prodeo in pubiscum, de

hoc tantlim tibi respondeo,haec inania verba esse, quae si attendisses nusquam dixisses, vidisses enim in quos hanc contum liam iactabas. Nunquid enim Hieronymus ille , tanquam asi nus,leoni deoperiebatur,quum diceret Dama Z Ego Christusequens beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consecrom. super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Asi

nus erat Ambrosius, qui eundem Damasum dicit, Ecclesiae illi Christi praeesse,de qua Paulus dixit, quod est domus Dei, columna, de firmamentu veritatis r Denique patres reliqui quos citauimus Latini,dc Graeci,Cyprianus,lrenaeus, Athanasius,Basilius,& Chrysostomus, de Concilia illa sanctissima leonide in

duebantur tanquam asini,quam vos nunc demum Luthero duce detraxistis pudeat te tam venerandae patrum caniciei contumeliosum esse, pudeat te sola verba iactare in rebus tam grais ilibus: qualia sunt, de illa, quae postea dicis eodem loco de auctoritate Scripturae sacrae cum enim ad loca haec Scripturae, quae nos citauimus:Tibi dabo claues resni caelorum, & Quiequid solueris in terra, dec. respondet, sic inquit: sed haec loca non solum sacrae Scripturet,uerum etiam Ecclesiiasticorum scriptorum testimoniis I vanis, &impiis Q phis iram commentis

vindicata sunt. Haec ille, ut scilicet sophista sit Hilarius, Chrysostomus, de impia commenta sint eorum expositiones, quibus haec de Petro exponunt,sed sequitur,inquiens: haec ita vindicata esse 1 nostro errore, ut existimet me in alio orbe hactenus commoratum,quod nescio:quid in hoc orbe aduersus Romanensum adulatorum deprauationes diruim, scriptum, atque etiam depictum sit: miranda certe fiducia, de miseranda hominum sibi solis placentium caecitas. Non putat Brentius vixisse inter homines illum,qui ineptissima commenta suorum clat sis auribus,dc oculis praeterire volet. omnes sunt illi Ro inanenses adulatores, de deprauatores, qui non probant Lusterum, de suos.Non sitit adulator,nec deprauator Hilarius, non Chrysostomus,non Augustinus Bernardus,qui loca illa sic interere tantur,ut nos de vide tandem, quo prorumpit arrogantia tibi

placentium, ad picturas n's mittit, ad ea quibus plebi sim

plici

212쪽

e a T M o t. e o N ' a L . io fici imponunt, eamque 2 veritate mitemnae auertunt: quasi utabam certὶ nec ipsis, qui inter eos communi aliquo sei ii vigent , placere. Sed nunc video probari Brentio seni, de tanto illorum doctori : ut de nullo catholicorum velit, nisi cum dedignatione loqui: si quod depictum est, attendendum esse putamus,quanto iustius antiquillimis pictitris, ct illorum temporum,quo in tranquillitate, & unitate confestionis fidei Christiani omnes vivebant, adhibenda est sdes . sed ad suas nos mittit picturas , quas, rogo Z Nunquid ad ineptissimum illud figmentum Lutheri, quod Papamelum. vocat 3 Nam, quam poterit maioris victoritatis picturam ex suis proferre, quam primi praeceptoris,& magistri sui: qua tamen pictura, nulluin maius testimonium desiderari a me potest , ad aue

tendos omnes a Luthero, quam quod tale adinvenerit mon- stium : aut adinventum a Sathana suo commento ctu auerit

lustrari,& in lucem emitti: & quid opus est de ali)s Diaboli, α membrorum eius blasphemius adinventionibus figurarum,& imaginum,quas passim vidimus in Germania, me tionem facere , nunquid persuadere possunt quicquam prudenti homini tam indigna figmenta sed post tanta conuitia audiamus,si iam aliquid rationis adfert. bic igitur, inquit, in hoc loco post illa, quae proximὸ citauimus, Claues Ecclesim datae sunt Petro, & Consessoribus Petrae, quae est Christus: de no sunt datae Liberio Arriano,& Marcellino idololatrae: datae sunt ministro Ecclesiae, non siosti Melesiae datae sunt seruo Christi,n seruo Antichristi. Haec est,qua tande utitur,ratio: α quid rogo illa aliud continet, quis veterem suam cantilenam nempe ut ex moribus prauis auctoritatem neget praelatorum: contra quod aperte ipse Brentius testatus est: ct nos

superius illi concessimus:quod si a vera fide decesserit episcopus,aut pastor,merito sit reiiciendiis. Itaque ii de fide loqui tur,nihil contra nos adsert, qui manisestε alienum a fide, ab tEcclesia etiam alienum dicimus,si de inqribus vero Antichrusti serui pollunt non minus, quiuia ludas, gradum in Ecolesia Christi tenere: sed quorsum rogo necelle ferat tabcrij, &

213쪽

Marcellini hie mentionem fecisse Θ nunquid ut paruulos seandaliret nos non in homine aliquo spem ponimus: neque ad tadem nostram pertinere putamus disputare, an unquam a Deo permissum fuerit,aut permittendum, ut erret tanquam homo Romanus pontifex satis est nobis,subd non dubitamus, non permissiirum Deum, ut hic error in Ecclesia praeualeat, quod exempla quae ipse adfert, confirmant. Thurinouit metu Diocletiani Imperatoris Marcellinus: quid nocuit Ecclesiae, qui, ut diximus, mox poenitentiam egit, de humilime in concilio e multorum Episco 'orum peccatum defieuit, de ab eis agnitus est,ut verus pontifex s ac tandem a Diocletiano martyrio coronatus, fidem,'uam negauerat, usque ad mortem consessus est: de hunc sanctissimum martyrem idololatram audet appellare Brentius Liberius an Arrianis consenserit an non, duolutant antiquissimae historiae: de ipse Eusebius Caesariensis, de

Theodoretus non satis conmnant.sed esto,consenserit Arria nis: rte,ut proxime diruam est,mox ut a catholicis hoc agnia Epist. ad Ge tum fuit,ab eius communione se scpararunt. Augustinus cerianerosu.i6s. tὸ illis temporibus satis vicinus Liberium inter veros pontis ces refert,tii t& Marcellinum.& tandem,inquit,in hoc ordine episcoporum , 'ui a Petro computatur, etiam si traditor quispiam surrepsisset,nihil praeiudicaret Ecclesae, de innoce tibi Christianis, quibus Dominus ait, de praepositis malis: Quae dicunt,facite:quae faciunt, facere nolite ut certa spes fidelis,quae non in homine, sed in Domino collocata est, nullis quam tempestate sacrilegi schismatis dissipetur. Quanto istitur satius Erentius stylum temperasset, de abstinuisset a bl sphemando sanetissimo martyre Marcellino : nec asseruisset, ut certum,quod de Liberio antiquitas incertum habuit quum etiam si utrunque verum esset, nihil fidei nostrae detrahit. Duo sunt in protegomenis his reliqua contra hoc,quod agimus,no omittenda.in fine enim primi loci de potestate principum, sic loquitur. Quod alligat nos ad Romanam Ecclesiam, tanqua primam, de matrem esiarum Ecclesiarum, atque praelatos

eius vetus est Romanensium adulatorum catilena: ubi iam no. Di, quos patres Romanense adulatores vocat: ut igitur hoc

214쪽

hela ad mores confugit. Quid,inquit hoc tempore Roma sit alij disserant temporibus Damasi,qui per multas caedes,' seditiones eleetiis est in pontificem, iam tum dicebatur purpu rata meretrix,& Babylo sed an interea temporis melior facta si res ipsa declarat,& talem,inqui pro matre Ecclesiarum ag nosceremus, unde doctrinam aeternae nostrae salutis peter mus Haec ad eadem pertinent,quae supra diximus, ct quidem Hieronymus,a Damaso ipso,& a Roman Ecclesia petunt doctrinam fallatis, ut supra ostendimus: nec deterritus est caedi bus,& seditione, quidus electus fuerat: nec prauis moribus, quos Brentius accusat tunc fuisse. Igitur respondebo ego via cistim Brentio non agnosces tu matrem quam Hieronymust

Non petes doctrinam salutis ab ea, i qua nieronymus sed

addit eodem loco,non adimimus ei omni ex parte matris nomen,si cluando misit ad alias regiones, aut urbes pios viros, qui Euangelium Christi annunciarent: de filio Dei Ecclesiam suam congregarent & fatetur prius, quod in initio Roma mi serit aliquoties ministros Ecclesiae ad alias partes occidentis' . . Vbi aduerte, quod hic blandiri Graecis se velle ostendit, α hoc argumento ad orientalem Ecclesiam auctoritatem,& Primatum transferre vult.sit,inquit,Roma mater illarum Eccle- ι εsarum,quibus misit praedicatores,id occidentales nempe ali- ι . quas. Verum manent iam primo exemptae orientales om- ιι nes: imo ad eas transieramus hanc auctoritatem, in quibus,

Priusquam Romae, docuerunt Apostoli. sed huic commento nos respondemus cum Irenaeo,& Cypriano, cum Ambrosio, oc Augustino, de caeteris omnibus patribus: Romam esse, ad

quam Omnem Ecclesiam oportet conuenire,matricem, & sontem unde unitas sacerdotalis emanat: in qua sola est cathedra cadi. ioo.

Petri,& succes resus: eui Dominus post resurrectionem pa- Quod taciseerulas oves commisit. Haec siint certissima patrum testimo* de, cro e nia,non humana auctoritate, aut industria primatus Ecclesiae Bretia μὰ Romanae cessit sed institutione Chisisti, qui unu esse caput vo rosobinam Iuli in Ecelesia. Sed quod ultimo in hoc lo co inquit Brent. matrem ora non est omittendum. Hierosolymitaliam Ecclesiam matrem tuu Ecclesia vult esse, quonia non Dctat, ut ita nullam habeamus matrem. rum faciat. O a Dauid

215쪽

e cc c

Dauid ,inquit, magnus auus Christi proponit nobis pro Ecele

siarum matre Sionem, virga virtutis litae emittet Dominus ex ι Sion. Et Esaias atq; Micbeas: de Sion exivit lex. Et ipse Chri stus inquit,praedicandri in nomine eius remissione peccatorii,

. . initio facto a Hierosolymis. Hac igitur,inquit nobis dant pro- plictae,& Christus pro matre, cur ad Roma confugiemus: sed ι ι ad .montem inqui illi domus Domini, de ad ea doctrina qua Apostoli,accepto Hierosolymis Si ritu sancto, vulgauertit in totu orbe,& literis Apostolicis noui Testamenti nobis tradita est.In quibus verbis videtur mihi Brent.lulianu impamitatus qui ut auerteret a Christo populos,temptu Hierosolymis Oilicam voluit verum qui dixerat, Relinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea,& tuguriuin cucumerario , non permist: sed iudicio manifestissimo ostendit,collectum esse fructu, queexillo templo collisi voluerat Deus. Ita nune arentius in odia

um Romanae Ecclesiae conatur nobis exigere Hiero sotymit . .

nam,quam reipsa constat iam diu li lynceritate fidei desedisse estigus tantiim quibusdam relictis, ob fidem resurrectionis Christi quam,nunquam in Ecclesia desunt, qui profiteantur, atque adorent, longa de periculosa suscepta peregrinatione, Caeterum nouit iam uniuersus Christianus orbis, quod in Quamplurimas sectas, de statismata diuisi sint Christb.i Hierosolymis habitantes . Igitur scut non passus est Deus tyrannidem Iuliani, qui contra verbum suum conabatur templum eius aediscare, praeualere: ita nec Brenti, calumniam persuadere permittet fidelibus,Hierosolymitanam Ecclesiam etiam ritu staret,& soreret,Romanae praescrri dixerat enim Deus Iuxorii populo,&in eo maxime regali illi ciuitati,& capiti: s ciam te in caudam,m n in caput: ct aduena,qui est apud te,erit superior, de tu eris inserior, de vide Brentium, Scriptum s crae dignitatis, auctoritatisque magnum propugnatorem, qualites exponat prophetarum promissa : verba naec: Vi gam virtutis emittet Dominus ex Sion 2 dominare in medio inimicoru tuor si Dicit signincare Ecclesiarii matre esse Hierusalem:& idem Esaiae de Micheae verbis: de Sion exibit lex, ctc.

Vbi,rogo,quis hic selisus est scriptura Cur enicii ad Hieruiale

216쪽

terrestrem illud referemus, uomagis ad eam,euius ipsa figura est,referri oeortet. Nam ciuitas Hierusalem ,sedes Dauid,' domus Iacob,saias nobis ostensum est in Evangelio ad Eces stam referenda esse cuius figura erant. Dabit, inquit angelus, Lucae. . illi Dominus de Christo loquens sedem David patris eius, de regnabit in domo Iacob in aeternum, Ecce spirituale regnum,

A aeternum regnum,non terrenum,&temporale sed cuius n5

erit finis.Non ergo in terrestri Hierus alet sed in ea, de qua loquebatur propheta Esaias: Venite, inquiens, ascendamus ad Esca. montem Domini,& ad domum Dei Iacob:&docebit nos vias suas &ambulabimus in semitis eius: quia de Sion exibit lex:α verbum Domini de Hierusalepi .Haec est vera Sion. de Hierusa salem, sedes David, in qua perpetuo regnat Christus. Haec d vir nobis pro matre a prophetis, non terrena illa. Sentit qui dem hoc Brentius,cum tandem inquit,ad doctrina illam, qua Apostoli accepto Hierosolymis Spiritusancto vulgarunt, recurrendum nobis es quanqua nec hoc sit satis. Nec enim tantum doctrinam,sed de Eccletiam etia quςrimus: certa illius sedem,& hanc per verba illa intelligimus. De Sion exibit lex, de

verbum Domini de Hierusale. Hoc itaq; de Apostoloru praedicatione libenter suscipimus. Sed quid est, quod primo dicere voluit David nobis Hierusalem de Sionem pru matre Ecclatarum dare. Esto de illa terrena ciuitate accipiamus verba illa: Emittet Dominus ex Sion:& de Sion exibit lex: ortum quendam,& initium vi ille inquit praedicationis Euangelu nobis lignificant: inde incepit, inde egressa est a Christo,ab Apostolis:deniq; Iudaeoru populo cuius fili, erant: salus enim ex Iudaeis est,ita dicente Omsto Samaritanae. Inde igitur coepit, sed Ioam non ibi quieuicinon ibi sedem constituit: hoc nos nomine matris intelligimus,Ecclesia ii qua primae residet auctoritas: ubi i isedet successor eius, que Christus loco sui praesecit omnibus: uvi perpetuo usq; ad finem seculi locum estis visibiliter teneret. NIn hac sede,quae propter unitatem seruandam inter omnes Ec 1 Elesias,α Episcopos,propter eandem fidem, do pacem prima est,& suprema auctoritas, non in Hierusalem ubi iam nouia .mus vexam Ecestam donecisse: sed Romae, cuius successio ,

217쪽

tenebat Augustiniamin fide ab omnibus cathol cispatii.

ζήp xpi. bus agnita luit: hoc est matrem Ecclesiarum esse. Et vilium P i proiit c ius Diuinae prouidentiae,miraculis etiam confirmam,mentio-t VM in nem Deianitis: quantum hoc fidem nostram confirmare d . a 'ς γ bet,quod clim constet, Deum volitisse, ct infirmitati nostraen , conueniens esse , tunus agnoscatur visibilis , α manifestus, Wit du de 'atque praesens. corpore pastor totius E cclesiae: & hunc esse fecti, qtiam sitecellotem Petri, Romanumque pontificem: videmus d primaru Ec fecisse iam aut omnes aut fere omnes primas illas sedes, An i miram- tiochenam, Alexand ritiam Hierosolymitanam, ct caeteras: dc praeualuisse in eas portas inseri,atque ab unione id subtraxis . se stat tamen usque.in hodiernum diem Romana sedes; Romniana Ecclesia, re habet successorem Petri in uniuerso orbet Christiano agnitiani: quod nec imperatorum infidelium tyr nis, nec nimia prosperitas, d luxus, qui illam si vitur,&r

liqua omnia inala,quae non negamus Romae fuisse, & elle m- pedire potuerunt: nec ceria innumerae clades α vastationes,

ad Italiae, de ipsius urbis. semper enim mansit in Echlesia illa

integra fides, ct certa 1 uccessio. Quanquam vitio hominum ad tempus nonnunquam obscurata, Deo id ad manifestatio, nem potentiae suae permittente. Quare nec dubitamus usque ad finem hanc ipsam permansuram. Nec enim fortiores in chinae Sathanae,& acriores expugnationes excogitari possunt contra hanc,quὶm quas iam praecesiisse nouimus: etsi fortiores poterunt excogitari, fortior est in immensum, qui illam defendit.Non hic quicquam agimus de loco,de dominio tem porati,& splendore illius Eccletiae, sed de fide vera, de successore Petri. haec a Christo promissa 'nt Petro, & usque hodie

. seruata,nec dubitamus seruanda usque in finem. Sed vitia Brent gra-imo iam audiamus acerbiores B. criminati estii Romanum Misima in Ro potitificem.Ita igitur loco de naditionibus inquit. In Coeilio manum Pon- Aphricano petunt legati Romani pontificis, ut liceat Episco-tifc Maii pis Romam prouocare, ae proserunt canonem Nicaeni Con-ctoritalcm caly , cuius auctoritate. exigunt, ut Aphricanae Ecclesiae stib-

Criminutio

218쪽

in Canonum Nicaeni Concilij : ci deprehendunt Romanum . .

pontificem ambitione excitatum designasse in proferendis . . cano motis Nicaenis crimen falsi: quare inuehuntur in eum . . grauisiimE, & arguunt eum apertia mendacia. Haec Brentius eo loco:& citat verba ipsa ex epistola quadam Concilii Aphricani ad Bonifacium de caula hac, quae coeperat in sexto Concilio Carthaginensi agi, de ita demum hoc exaggerat Brentius ut rursui hic dicat: si Romani pontifices, de Legati eo. . .

rum non sunt veriti coram venerando Concilio Aphricano, . . cui etiam Augustinus interfuit .crimen falli committere: & quamuis manifestὸ in eo crimine deprehensi erant , perstite- . . runt tamen ut acta testantur,postulata sua urgere: suspectan . .

bis esse debent omnia alia, quae de Apostolicis traditioni- . . bus, de primatu Romanae Ecclesiae suo ipsorum testimonio .

confirmant.Et rursum ibidem:cum in Romanis pontificibus . deprehensiimst manifestum crimen falsi, summa est temeri- . . ras,traditiones de dogmata de aeterna nostra salute sine testi- . monio scripturae agnoscere. Haec sunt.n idna certὸ amarulentae criminationes Brenth in domanum Pontificem, quasvsqueadeo extulit, ut nec rhetorices figuram omiserit, qua

quod de uno Romano pontifice diurat,pluraliter postea protulerit nec semel in Romanis , inquiens, pontificibus crimen ης falli manitefiunt, deprehensum esse, de praeter colorem Om- ει nem rhetoricii s ui pecta,ait,nobis esse debent omnia alia, quae ε csito testimonio affirmat deApostolicis traditionib.&primatu coRomanae Ecclesiae atq; ita omnes pontifices, de omnia eorum restimonia suspecta vult esse Quia igitur res grauis est,& meri to mouere potest legentes: editi maxime vix credibile sit prentium crimen falli commitere voluissse quod reprehendit in Romano pontifer Bontiacio: & cuius facile conuinci poterat, si ita secisset. quia itaq; res grauis est,ia summa amarulentia exagitata a Mentio respondendum eli attente, & excipiendum,

ruod dicimus4n omni sinceritate,& charirate Christiana, necne magno cordis dolore, quod haec audiamus, de quod haec liceat edere in luce, desvcnditare pro rebus ad aeternam noctra taure pertinentibus,Deo proptex peccata nostra permitte te,

219쪽

Auctoritas Romani Pontificis ostenditur cogniti

concilio carthaginesii,erant post.

vi imputia liceat summam iniuriam summis Ecclesiae membris inferre:& quod leges omnes humanae,atque Diuinae non ferunt in rebus minimis,in re maxima fieri: S: priuari iure suo, quod pacificὸ possidet vicarius Christi, a quouis, ct cuiusuis conditionis homine:de quod maximὸ dolendum est, cum tot. milium animarum iactura. Sed iam ad rem quam breuissimEferi poterit. Aguntur enim duo:Primum,quod Aphricani episcopi,& inter eos Augustinus Romanae Eeclesiae primatu nolint agnoscere:atque ideo nec a nobis agnoscendiis sit vel tali torum, tam grauium episcoporum au oritate. Alterum v ro,quod Bonifacius, & legati eius de crimine salsi eoniuncti fuerint in grauem certE, & perpetuam infamiam, non solani eius,sed suae sedis: ita , ut auctore Brentio, omnia testimonia eius suspecta sint habenda. De primatu igitur Romana: Ecelesiae superilis fatis ostendimus, quid Augustinus sentiat, quem Brentius dicit,Conciliorilli Aphileano adfiiisse: fatetur pontifices illius, succes res esse Petri, cui post resurrecti nem Dominus pascendas oves commisit di de Ecclesiam illam si s superiorem. Sed quod ail hanc causam attinet, audiamus quid aa ipsum Bonifacium, quem dicit Brentius conuictum aperia crimine salsi, scrilit Augustinus. Ita igitur inquit libro

primo contra duas epistolas Pelagianorum ad ipsum Bonii ciui Noueram te quidem fama celeberrima praedicante, a que verae imis nunci)s,quanta esses Dei gratia plenus et aec peram beatillinae,atque venerande Papa Bonifaci,sed postea quam te etiam praesentia corporali frater meus vidit Alexius. 5 c. tanto maiorin me tuae sanctitatis est facta notitia: quant certior amicitia:nee enim dedignaris,qui non alta lapis, qua uis altius praesideas,esse amicus humilium , ct amorem repei

dere impensum. Vides itaque quis Bonifacius suerit teste Augustino: & quod ad causam attinet, vides, quia fatetur illum altius praesidere: done hoc in diuersum sensum trahatur, ita post pauo eodem loco inquit clim non desinant haeretici De mere ad Dominici gregis caulas: atque ad diripiendas tanto

pretio redemptas oves aditus undecunque rimari communis

que sit omnibus nobis cura , qui sungimur episcopatus ost

220쪽

eio quamuis ipse in ec, praemineas, celsiori fastigio speculae pastoralis. Haec Aug. ad Bonifacium,quod licet in nostra catholica assertione adduximus:ideo hoc loco censiumus repetendit, ut eorundem temporum apertius Augustini testimonium ha beremus similiter epistolae Concilii Aphricani,ad Innocentiu α familiares quinque episcoporum, inter quos Aunusimus fuit, ad eundem, de quibus eodem loco mentionem tecimus; quid Aphricani senserint de hoe primatu, satis ostendunt. Imquit Concilium Aphricanum:Hoc ita e gestum,domine stet ter, sanctitati charitatis tuae duximus intimandum vi statutis nostrς mediocritatis, etiam Apostolicae sedis adhib-tur auctoritas,pro tuenda fallite multoriim: de infamiliari epistola ei Innocentio dicunt de Pelagio,quem fama erat purgatum suiu se in oriente,aut ergo a tua veneratione accersendus est Roma aut per literas cum eo agendum , &c . Hoc quidem dicebant, quo iudicium illud cum eo prius factum, aut probaretur a Romado pontifice,aut reflceretur: ut videas quam auctoritatem illi tribuant.Et respondet illis pontifex: Nobis persuaderi non potest eum esse purgatum, neque aliquas de hac re literias a cepimus. Reliqua ibi ege. In quibas Innocentius ab Aphric nis sibi delatum hoc iudicium agnoscit, nee detrectat, quamuis non illum vocandum ad se hutet: ui,inquit si confidit non se dignum esse damnatione,ipse potius debet festinare ut pol si absolui: qiod si accersendus esset, ab his melius fieret, qui magis proximi sunt:sed non deerubnquit cura, si medicina ille praebeat materiam . Haec adduximus, ut exemplo constet, quantum detulerint sedi Apostolicae Aphricani episcopi tei Pore Augustini,&Obd pontifices ipsi Romani nulla ambiti ne, nulla celsioris gradus fastu elati sint, quaerentes tantum Ecclesiae,&animarum salutem, minus etiam potestatis, ct iumrisdictionis,qu2m sibi deferetur suscipientes.Innocentius hoc loco non recipit,vi ad se accersitum Pelagiu examinet: sed per viciniores,inquit,melius fieri posse. Iaadcausam illarietil .Petivit,inquit,in Concilio Aphricano legati Romani pontificis, ut liceat episcopis Roma prouocare, & Proferunt canone Nicaeni Concilii .Verum est non tantum a Bonifaciosed primu ἁ

SEARCH

MENU NAVIGATION