Assertio Catholicae fidei circa articulos confessionis nomine illustrissimi ducis VVirtenbergensis oblatae per legatos eius Concilio Tridentino, 24 Ianuarij anni 1552. Accessit his defensio aduersus Prolegomena Brentij. Auctore f. Petro à Soto, ordin

발행: 1557년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

cap. γ 8. Rescitur et alia detrus

elio Brentqin concilio

Nicaeno comtra nome Ho

bio Licinij odium de tyrannidem in Christianos describens sieloquitur Tyrannidis suae prima sacrilegia nostrorum cruore delibat. Primo namque omnium de palatio suo, si quis Christianus esset exire iubet' tum & de omni militia. Propter hoe igitur Concsh Nic ni edictum eritb credimus emanasse, quo tyrannidis huius vulnera,si qua inflicta erat, sanarentur. Q se

Omnia cum certissima sint,& tam aperta ut nunquam aliterea intellexerim Cocilio verba quanquam frequenter viderim sed nec suspicari potuerim alium sensum poste tribui illis verbis,nonne merito intolerabilis est tantam Brentio impostura aut ignorantia Audet Concilio Nicaeno tribuere errorem e tra scripturam ex verbulo uno: quod non intellexisse summae

ignorantiae vel inconsiderationis est intellexisse verb & voluisse corrumpere, grauissimi delicti.Nonne vel ex hoc uno Brentius dignus est ut non dicam quae ille contra me qui suspectus in omnibus sententi s suis habeatur a Christianis omnibus,&temerarius iudex eorum quibus oportebat esse frubiectium,&quibus nullus unquam catholicorum non fuit subditus Et haec quidem de prima causa quam contra Nicaenu Concilium suscepit. Audiamus iam secunda multb indigniore di grauiorem: est enim de tota causa eius, certe de praecipua parte inquit enim contra me capite de traditionibus quod existia mem Concilijs acceptum ferendum esse, quod habeamus nomen homush,quod ostendere ait quam oscitanter doctrinam verae Ecclesiae expendam. Doctrinam de vera & aeterna diuinitate Christi illustratam esse a Concilio Nicaeno fatetur sed dieit,Num ergo Ecclesia amisisset huius necessariae rei cognitionem ,nisi nouum homush vocabulum fuisset excogitatum Fortassis omnia suissent tranquilliora,si maiores, ut veterem scripturae doctrinam, ita etiam vetera rerum vocabula retinuis.1 ent.Haec sunt verba Breniij, in quibus vides quanta reueretia

suscipiat Concilis Nicaeni auctoritatem in praecipua ipsa causa

ob quam congregatum est: imo quam aperte detrahat tantae Patrum antiquitati.Fuissent,inquit, sortastis omnia tranquilliora, si retinuissent vetera vocabula. Itaque in dubium reuocat Concilium tantorum Patrum:de quo semper Ecclesia credio die

422쪽

dit quM , Spiritu sancto fuerit. Audes tu Menti cogitare Patres illos no curasse traquillitate Ecclesiae, de propter vocabulum tantiim non necessarium causas dedisse tantae dissensionis Ecclesiarum Sic dixit alter,indignam illam causam fuisse pro pter quam Oriens ab Occidente dissiderent. Sic loquuntur qui de omnibus se putant posse censere: sed aliter vera pietas Christiana credit.Concilium Nic num rem grauissimam egit, ct pro qua asserenda de illustranda in Ecclesia dignissimum iudicarunt omnes subeundos fore labores sanctissimi illi Patres, ut scilicet innotesceret omnibus veritas naturae diuinae in filio Dei: ut non aequaretur creaturis. rem, inquam, hanc pernecessariam egit Concilium Nicaenum : Nam hoc negabatur ab Ario. Hoc acceptum serimus Concilio Nicaeno,quod diuinitatem filii Dei in dubium vocatam, imo negatam ab Ario, nobis illustrauit. De re agebatur inter Arianos & catholicos, res haec explicata est illo nomine proprio ad id significandum:' quanquam opposuerunt haeretici, quod hoc vocabulum Consubstantialis non esset in scripturis,non propter vocabri tum hoc agebant, sed propter rem: ut scilicet negarent aequalitatem Filij cum Patre,ut creaturam illum dicerent,etsi omniti

nobilissimam. Itaque nihil vocabulum tranquillitati Ecclesiae obfuit: sed dogma ipsum & res multas peperit dissensiones in Ecclesia de longo tempore turbauit Christianos. False igitur

inquit Brentius,omnia sorte tranquilliora sutura. Non sellimVana est haec eius suspicio,s ed apertξ falla, cum constet dissensionem illam totam ideo fuisse, quia Ariani filium Dei creaturam esse dicebant: eui non contradixisse, & contra eos usque ad mortem non decertasse nullo modo licebat Ecclesiae, plus-Juam negare Patris ipsitus diuinitatem: de hac re agebatur, n5e vocabulo.Sed nos diximus Consubstantialis vocabulum in Concilio Nicaeno explicatum ut scilicet ostenderemus res duabias fidei etiam nouis vocabulis, sed proprijs & manifestis e plicatas effr in Concilijs .Qui huic vocabulo detrahit, ut sibi permittit vel dubitare saltem, an melius fuisset Ecclesiae illud omitti,conuincitur velle quaestionem hanc de diuinitate Fili, non esse explicatam in Ecclesia sed obscuram relinqui. Quid

423쪽

enim aliud in hoc nomine consubstatialis laudamus, qu ni res

huius explicationem Θ Aut quid tantopere Ariani laborarunt in Concilio Ariminens de hoc nomine delendo, nisi ut suam haeresim facilius propagarent sNon est igitur vlla ratione impia haec detractio audienda contra Patres Nicaeni Concilii: Afecerunt in hac fidei causa quod Spiritu sancto placuit, quod

Ecclesiae prosuit. Non est hic religionis 1elus , ut vetera etiam nomina retineamus in Ecclesia sed potius est contradicere co-silio Spiritus sancti di verbis illis sacrae Scripturae, Qui elucia

dat me,Vita aeternam habebunt. Dogmata vi res ipsae non nisi nominibus elucidantur. Si vetera vocabula retinenda sunt,ned

noua subinde, sed propria de certis lima de fidei consona excogitanda,non magis ies explicabuntur. Itaque satis patet,quam Oscitanter ista cogitauerit Brentius , de quam temere dixerit. Quae nobis dicta sint in defensionem Concili) Nicaeni,contra quod nullus unquam sine manifesta nota schismatis re haereseos locutus est. Quae hac maxim P ratione diximus . quoniam si huic uni auctoritas auseratur,& tribuatur aut Allitas,aut nimius de indisserctus eteris circa ea quς definit,ut Brentius dicit, in altero scilicet errasse, de in altero rem non necessariam re didisse de Ecclesiae tranquillitatem impedientem,omnibus ceria ablata erit auctoritas.Constat enim nullum unquam habitu

esse magis sicrosanctum. Non permittet Deus aditum aperiri ad piorum aures do fidelium, ut patiantur summae Ecclesiae auia cap.r9. ctoritati ab aliquo priuato maximE contradici, vel iudicari de Gregorius eius definitione circa dogmata religionis de fidei. I-Naeti etenus lud non est omittendum,qubd Brentius epistolam nobis citato teditus, no Grpgori, Nazianzeni ad Procopium,ut unico verbo omnibus refugise k- Concili s omnem auctoritatem auferat: inquit enim Grego-gitima conci riu Statui omnem Episcostarum Synodum fligere,propteream, nee illis quod non viderim hactenus ullius Synodi utilem finem: aut in detraxit, , qua res male se habentes non magis exacerbata quam curatae H Brentius fuerint. Ea est enim libido contendendi de ambitio domina tinponit. di. Haec inquit Gregorius nianifesta & sancta quada liberi , te,taxans praua studia Episcoporii. Ex hoc ait Brentius, Cuis' et so tali hominum coetui adest spiritum sanctum, aut do-

424쪽

ctrinaeveritatem in eo quaerendam iudicaret3Cui breuiter hoe respondemus. prauorum de ambitiosorum ,& quidem Mersticorum etia Episcoporum Gregoriu declinasse Conciliamon Iegitima de canonica: talia enim eius temporibus sub Iuliani apostatae imperio, quem simus primo baereticis omnibus potestatem fecisse redeundi in suas Ecclesias , de Episcoporum schismaticorum relaxasse exilia.Vnde natet quanta conuenti. cula de Concilia Episcoporum iniquissimh celebrata sunt, si cui sub Valentiς etiam tyrannide similiter constat factum es se. Eidenique a morte Constantini magni fieri iniqua Concilia eo erut quorum principium Ariminense illud fuit celebrarii α multa ilia in Oriente de Occidente, certe litie ulla disciplina sine ulla Ecclesiasticae regulae moderatione: quod omnes produnt historiae .Haec Concilia merito Gregorius Naaianet nus damnat. Nam de patrem suum sanctissimum alioqui Epis copum constat deceptum etiam subscripsisse falsis dogmati bus, quam ob causam monachis se ab eius communione subia trahentibus plebs adhaesiit.Cui malo mox Gregorius remedia attulit,persuaso patre, ut eius rei poenitentiam ageret reuocaret que errorem. Scimus tempora illa quam fuerint turbulenta,& quanta haereticorum Episcoporu apud impios Imperatores auctoritas. Gregorius ergo sanctissimus,absit,ut credatur omnia Concilia reiecisse: sed manifeste iniqua de illegitima. Nunquid Nicaeno Concilio non obediuit GreSorius, quem scimus Constantinopoli Theodosij Christianis timi tempore Vocatum,ut populum haereticorum erroribus infectum reuo caret ad veram fidem: ubi tantum profecit,vr,Rufino teste,tuc primum viderentur sibi Christiani heri,&nouam lucem verutatis videre:atque adeo, ut, teste etiam Sozomeno, cum prius in paruo oratorio sacra celebraret intra urbem, postea basiliaca magna 1 principibus eodem loco construeretur: quam basilicam, inquit idem auctor, ideo anastasiam vocant, sicuti reor, inquit illa,co quod dogma Nicaeni Concith in Constantinopoli velut iam mortuum, eo loco expositionibus Grego 'ria reuiseexit 3 Ecce igitur Gregorium Naziangelium restisti intorem dogmatis Nicaeni Concilii. Non ergo legitima de sa

Trip. lib.

425쪽

v s N s r octa . sed Iniqua eoneilia dc haereticorum reheli, qualia nos multa fatemur suisse. Legitima vero qualia sint, satis ostensum est, atque pro captu nostro hoc loco explicatum quod ad rati nem pertinet definiendi dubia fidei & ambiguos sensus scruptutae,a quibus scilicet dc qua ratione fieri debeat. Sed ut his ultimam apponamus manum,illud tantum refel- Nodus Scri lendum est, quod a Brentio nobis obscitur, ait enim verumpturae intelli modum scripturam exponendi non alium esse, quam Spiritu genia tio so sancto docente de illustrante scripturam scrieturae conserre, iis collatio' & ex apertiore obscuriorem illustrare .Me vero,inquit, no ad

ne eius, π ιι Spiritum sanctum mittere, quin potius ab impijs de immudis iustitatione corde scripturam posse intelligi dicere cum etiam si imph sint Spiritui sun & immundi Episcopi iudices illos constituam definiendi fidei

dii sed etiam dubia: Non denique ad scripturam,sed hominum commenta, lectione Pa- traditiones scilicet patres de Concilia pro intellectis scripturet trum,cT des recurram. A udiat igitur quam vere haec dicat. Modus hic innitione con telligendi scripturam collatione eiusdem de illustratione Spiis cilio neces ritus sancti,absit,ut unquam resciatur a nobis: id tantum di- sarius Um- cimus haereticis & proprio adhaerentibus sensui non hoc siis. dituri ficere: quoniam non desunt eis diuerset rationes in hac scripturae collatione,quibus vel apparenter sua defendant: illustrati

nem vero Spiritus sancti,quoniam interior,& occulta est,ce

te quo quisque pertinacior est de superbior, eo certius iudicaede costantius assirmat sibi adesse. Igitur ut in his no facile deciapiamur,ut non pueriliter rixemur in re tam graui,dum quisque dicit se sequi Spiritum sanctu, de optimὸ ex scriptura script ram exponere in patribus quos vera fuisse Spiritus sancti templa,Ecclesiae persuasum est, ut diligentissime scripturam scripturae contulisse, de praedecessorum suorum tenuisse domitinam non dubitamus. Haec quaerimus, de ubi non satis inueniamus,iudicio Ecclesiae subhcimur. Quoniam,vi ex Augustino ostendimus Ecclesia in tela scriptura nobis commendatur,d quidem in magistram nobis a Deo datur. Conseratur script ra scripturae sed ita, ut quod ipsa docet Ecclesia audiatur, de traditio seruetur Inuocetur Spiritus sanctus ab omnibus qui cupiunt Dei voluntatem agnoscere,Smsum enim tuum,meri- to

426쪽

tb Inquit Sapiens Quis intelliget nisi tu dederis sapientiam Ae miseris Spiritum sanctum tuum)Certissimε scimus nullum rem quidem de salubriter scripturae sensum tenere,qui charitatem Dei & proximi no seruat: hane neminem habere,nisi su rit per Spiritum sanctum diffusa in eordibus nostris. Scimus spiritu illo sapientiae, intellectiis, scientiae atque consili j fieri, ut scripturam salubriter intelligamus:quod fit, elim secudum eam & consilia de actiones nostras instituimus: haec vero non nisi a spiritu esse , quo qui aguntur fili; Dei sunt. Certum estipitur ut sancta scriptura intelligatur,ut non in reprobum sen sum tradamur,ut deniq; ex impuritate cordis Ad vitae non mereamur excaecari a Deo, &. in crassistimos errores labi. Inu candum docemus humilime Spiritum sanistum, maxime cumscriptura secra legenda est de dubia fidei tractanda: sed ita inuocandus ut semper timeamus, de non audeamus nobis promittere nos certo illum habere. Quia igitur no audemus praesumere nobis adesse Spiritum sanctiim: semper illum magis &magis inuocamus, de eius ordinationem sequentes patres audimus & Ecclesiam. Hoc itaque interest inter nos & Brentili:, ille gloriatur Spiritus sancti lumine se illustrari: gloriatur hoc Iumine, de attenta collatione scripturae se verum sensium eius habere.Nos agnoscimus infirmitatem nostram ,de inuocantes Spiritum sanctum legimus diligenter scripturam, legimus P tres:& clim eorum cosensum habemus,sequimur: quanquam post haec omnia nodum iustificatos nos credamus. Episcopo rum vero & viventium Patrum legitima Concilia suscipimus, cap. gr. NAnec infirmitate eorum deterremur, scietes qubd scriptum est, arrogo Quae dixerint vobis facite, secundum opera eorum n lite fa- tia illaruauicere: si impuro corde & vita minus Christiana suerint,sibi no- errare possecebunt: nec ad salutem suam scripturam intelligent: interimia omnes homi men cum in ministerio permanent, cum ab unitate non disce- nes, er ere dunt, speramus Deum per illos non defuturum nobis. V bi re dicentes illud ultimo cupimus a Brentio percunctari, an cum tanta cla- si e sentetismat de imbecillitate humana, quam non aufert Spiritus fan- nimium inhactus ab hominibus in hac vita:cum inquit Petrum dc Barna-rent osten bam humanum aliquid passos errasse nimium condescenis ditur.

427쪽

dentes Iudaeli.Quando Paulus de Petro laquI ouM vere re prehesibilis erat:& de Barnaba,quod duceretur ala eis in illam simulationem: clim Patres errassent de Concilia, etiam Nicae num damnasse quod Euangelium probat, asserit, inserens in de nihil recipiendum, nisi prius exactum ad regulam certam

scripturae,cum haec,inquam,omnia dicit respondeat nobis,an inter ea meminerit te etiam hominem esse, di quidem unum duntaxat non pluresZAn meminerit fieri posse ut ille etiam e ret: iubd si errauerit,non posse a seipso corrigi,nisi adsit superior virtus.Si horum meminit,cur quod sibi videtur putat ma . nifestum de certum esse omnibust Cur vel non dubitat ne ad ipse labatur in scriptura diuina interpretada, in qua lapsos escie Patres de Concilia tam intrepide animat) Quod si hoc tismet cur non putat melius sibi esse aut sententiam suspendere. aut hominem tanquam aliorum cedere sententias: clim non aliud agatur ab omnibus,quam ut scriptura intelligatur Ceria aut necesse est illum nihil horum cogitare: de cum alios dicit homincs,ita sui amore clatum esse, ut se non cogitet homine: qua nescio quae maior esse possit obliuio sui, aut si haec cogi ter, praesumptuose nimium sibi promittere quod nulli putetcsse concessum: de quidem neque Aug. nec Hieronymo, nec Basilio,nec Cypriano,nec denique toti Concilio Nic no.Quet maior,rogo,prςsumptio,quam sibi occulta cogitatione de r ipsa manifeste tribuere , quod tantae sanctitatis de eruditionis Patribus putat non esse concessum Igitur vel suo testimonio discat hominem se credere , de humanum nihil a se alienu ducere. Qubd si persistat in tanta suae sententiae pertinacia, non dicat nos monachos omnia agere , Ut religio omnis ad caputium de cingulum deducatur At omnia ad arbitrium nostrum fiant. Sic enim inquit,quod ideo Episcopis tribuimus auctoriatatem definiendi,quia nouimus illos de ali)s intentos , de scrupturae sacrae minus studiosos omnia ad arbitrium nostrum facturos. Hoc est eius de nobis,de occultis cordium nostrorum intentionibus iudicium cuius,si ita est, nos Deo rationem rea

demus. Interim quod de me dicere possim de fide dignis testia mos astruere, hoc est quod de deliderauerim, de pro virili egerim

428쪽

egerita apud quoscunque potui Episcopos, ut doctrime sem

pturae & Patrum vacentcivi non mihi & meis similibus aut m loris quantumuis eruestionis credant: sed ut ex ossicio tenentur,ipii scripturas consulant: Patres atque Concilia legant, &secundum eos iudicent, quibus conatibus satis puto ab hac Brentii criminatione me purgari, & multos longe virtute &eruditione meliores hoc etiam agere scio. Brentius vero msuis operibus hoc velle aperte conuincitur, ut scilicet ad eum, ad stium sensum & iudicium omnis summa religionis deuoluatur. Cum enim aperte solius Christi iudicio se velle parere affirmet cum Principibus secularibus aduletur, & eorum magis quam Episcoporum iudicio causas religionis agendas dicat: quid aliud agit quam ut ab eis definiatur cotrouersia hςc, quom in ipse magistrum se putat, & quos a suo ore pendere nouit ZQuid enim si illustrillimus dux V victenbergensis aliud sentiat quam ipse,parebit ne illi qui dieit soli Christo se vellembmittere aut non illi aperte dicet se esse doctorem, & ab eo discendam esse veritateξ illius reuera est hoc consilium, quod nobis imponit: ille manifeste in religionis causa sua sententia vult omnia agi,' ad sic omnia deuolui,cui utinam sani ra de humaniora saltem consilia inspiret Dominus, vel saltem suis det oculos ad cauendos tam manifestos laqueos 2 vitanda prae- . cipitia tam grandia.

429쪽

De utilitate Sr necessitate aliorum iudicio sine suo proprio credendi.

cap. r. yanquam ex his quae dicta sunt, responsum sit Quae dicta satis Brentio sitisque quatuor locis :in his enim sunt uperio, Π l, duobus de Ecclesia scilicet&de eius circa duaribus locis. Φ bia fidei iudicio, & de Principii secularium ad Quid hoe Io Episcoporum auctoritate & gradu, de scriptu-

eo agendum. ra,de traditionibus,de Patribus de Concilijs de quibus Brentius agit,dietiam est quantum pro captu nostro Scad confirmandos pios, de refellenda quae ille contra venerandam antiquitatem Patrum atque consuetudinem antiquitus fundatam in Ecclesia loquitur sussicere possint. Q fa tamen cupimus,quatum nobis concedit Dominus, laqueos errorum

simplicioribus detegere, & aduersus illos fidei cautissimam prudentiam opponere, de eius solum gratia, & misericordia tisi , qui syncerum hoc desiderium nobis dedit, aggrediemur 'stendere quomodo sub specie quadam pietatis & Scriptura: sacrae, non pietatem sed superbissimam libertatem Lucterus de sui maximeque de apertius Brentius nunc docet, de qu3liter

cap. 2. Lia sint cauendi. Igitur quoniam inter caetera quae homiabertatis spe nibus naturali quadam propensione charissima sent, non mi-maxme ho, nimum est libertas illa de ab omni subiectione immunitas promines trahi hac enim aut seruanda aut recuperanda insitum esse homini- adpeccatZ bus usque ad mortem etiam decertare, totius seculi & nationum omnium historia docet hinc fit, ut fallax de deceptorius spiritus, qui prae se ferre semper conatur pulchrum aliquod de nimium amabile homini ut decipiat, frequentillime aut certEsemper libertatis speciem praesentet,& onerat:vi a Deo atque obedientia eius abstrahat. Nouit enim quis sit homini am bilis libertas,quantum cupiat nulli subditus esse,id quod etiaagit,quoniam vitium hoc cognatum est eius naturae, sed maxime eius superbiae, nec eotest quae sibi maximὸ grata sunt honcupere hominibus Persuadere. Hoc primum ille voluit,Super, G.M. Dci exaltabo solium meum, similis ero altissimo, quod

430쪽

non aliud est, quam subiectionem aspernari. Hoc primis hominibus persuasit, ut merito toti humanae naturae propter iuIos dieatur, A seculo confregisti iugum, rupisti vincula & dia Hierent. 2.xisti,non serviam. Denique imPiorum omnium & iniquorum re certe ipsius qui omnium ipsorum est caput vox illa est ad uersus Dominum & aduersus Christum eius: Dirumpamus psalm. a. vincula eorum,& proh ciamus a nobis iugum ipsorum. Libertas porro aut omnino, aut magna ex parte in ratione atq; cois nitione est,quae facultas est inter corporeas omnes creaturas omini propria, per quam caeteris praestat animantibus, de Deo ipsi similis est, eique naturae huius ingenuitate subditus. non ipsis Angelis, multoque minus alicui alteri creaturae : sied ei soli,a quo solo & conditus est & beatus esse potest: tota itaque humanae naturae ingenuitas aratione est.Vnde rationis li- , bertatem & ab omni subiectione exemptionem, inter caetera quae volumus, couincimur omnes homines no postremo loco ducere.Et sane si rectε expedamus ingeniti mores &. studia humana, nos docet nihil esse homini duritis,q ut rationem ipsam iugo subdat seruitutis.Corpus eiusque membra, manus & crura ligari, & teneri, atque impediri eius exteriora opera, ct ad alia trahi durum quidem & dissicile est homini: sed adeo minus graue hoc illi est,quὶm rationem ligari aut teneri, si id ullo modo fieri potest,ut sit illa libera dimittatur,omnia alia faci- lime sit passurus,imo iam non passurus,sed libenter & gratater sibi; psi impositurus. Si enim cum eo , quem vi cogis, ratione agas: si hoc quod vinculis & eompedibus obtinere vis ostenderis vel ei utile esse vel honestum vel denique necessariu si monstraueris ratione,qudd hoc sit ossicium ab eo debitum, vel l ge aliqua iusta,vel 'ubd in ea iam conditione est,in qua neces.se sit ei hoc pati:ipse hac ratione constrictus imponit sibi,si rationalis est de honestate tenetur, sine vinculis haec ipsa quae vinculis conabaris illi imponere. Et denique quo plus cu aliquo ratione ages , magis liberaliter & ut dignum est cum homine ages eoque ille libentius operatur,& liberior sibi videtur. Viaque adeo nulla est captiuitas hominis ratione libera manente, ut hoc proprium seruitutis esse Christus ostendat, agi moue-

SEARCH

MENU NAVIGATION