Assertio Catholicae fidei circa articulos confessionis nomine illustrissimi ducis VVirtenbergensis oblatae per legatos eius Concilio Tridentino, 24 Ianuarij anni 1552. Accessit his defensio aduersus Prolegomena Brentij. Auctore f. Petro à Soto, ordin

발행: 1557년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

tertior intellectias , quo acutior, de velocior, eb minus possit aliud cogitare, quam quod maximὸ cupit verum esse: ad id

persuadendum subtilillima etiam unde minus videtur media colligat,& contraria omnia acutissimὶ refciat, ct soluat, climnonnunquam,ubi maximus est affectus, etiam rudes ,& heb res, atque obtusi acutissimi,& acerrimi fiant. Tria iraque haec sint nobis ob oculos posita quibus aut excusatur,aut arguitur magis & augetur ignorantia claritas,vel obscuritas rei,diligentia,studium,&rectus ordo verum quaerendi,&quae his conistraria sunt: denique affectias ex praeiudicio conceptus,quo scilicet antequam agnoscatur veritas, cupimus iam verum esse

quod placet: de quibus iam sigillatim est dicendum.

cap. 9. Obscuritas quidem rerum, quas conamur agnoscere, non sit ea tantum credenda est, quae ex rerum ipsarum natura in sese

dogmatum A est: sed illa non minus,quae non a rebus ipsis,ucrum ab intelleis dep elaritas, istus nostri imbecillitate orta est qua fit,ut ea quae in se lucidis qualituis cir sima sunt,& perspicua, nobis disti cilima cognitu sint: elim via

cara nune er delicet eorum tantam lucem sustinere non valet acies oculorantes pec, ru mentis nostrς: ut veris sinum sit quod philo phi ipsi dixe cent. runt,Ad haec intellectum nostrum se habere,ut oculus noctuqaut v spertilionis ad solis lucidissimum lumen se habet. Quae dam nobis difficilia sunt cognitu ob situm ipsorum defectum propter proprias tenebras,&,ut ita dicam, ob propriam suam parilitatem :qud enim minus quaecunque res habet perfectionis,& bonitatis,eo minus cognosci potest: no aliter,quam minutissima quaeque, sensus nostros effugiunt. sic materiam illam primam rerum omnium informem August . docet difficilem esse cognitu. quoniam prope nihil est, & si non sit omnino nihil .lam vero Deus inaccessibilis lux est: Angeli ei prae caeterisOmnibus coniunctiores,& lucis pleni, tanquam specula quaedam purissima in sese quidem perspicacissmi sunt: atque ideo inultum excedunt vis iis nostri vires. De his itaque nobis ctiam, & quidem maximὸ hic est agendum: quanto aliqua dic sciliora sunt cognitu, quan id plus excedunt vires nostras, quanto minus sunt nobis mani sella : tanto eorum ignorantia minus nobis imputari merito debcti quanto manifestiora, MIucia

502쪽

ducidiori sunt, tant turpius ignorantur. sunt quidem omnia fidei nostrae mysteria nonis longe superiora , in altissima illa '. specula diuinae naturie, vel voluntatis eius quam longissime nobis eleuata:de quibus merito dictum est,Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsinn:& illud, quod de Deo dieitur,

Vnusquisque intuetur procul ecce Deus magnus vincens scistiam nostram. & quidem ad eb nostrum excedunt diuina omnia captum At non nisi altiori quodam, & ab eo nobis gratis

insiso lumine agnosci possint. Deus, inquit Paulus, qui dixit a. corint.4 de icnebris lumen selendescere ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem icientiae claritatis Det,in facie Christi Iesu. Est quidem diuina quaedam lux in scripturis sacris in prophetis,& Adostolis, quibus merito Christus inquit, Vos estis lux

mundi: sunt in eis verba diuina,a Deo scilicet eis reuelata , verum nec huius lucis capaces sumus, nisi etiam acies nostra co- fortetur a Deo. Nec enim caro , & sanguis reuelat, sed P ter,qui in caelis est. Nemo enim nouit Filium nisi Pater,nec Patrem nisi Filius de cui voluerit ille reuelare. no solum videlicet ostendendo,sed & nouum lumen, quo videri tam lucida ponsunt,praebendo.In lumine,inquit, tuo videbimus lunae,& qui- num asdem miris,uarhsque,& innumeris modis a principio ipso,quo placuit Deo hominibus innotescere, post lapsum maximὸ humanae naturae egit,ut diuina sua paulatim nobis coaptaret: atq; ita ostederet atteperans splendidissimum illud naturae suae,voluntatisque,& operii lumen captui infirmitatis nostrae ratque Visum ipsum,aciemque nostram exercens, ct paulatim roborans:ne si subito perstringeret infirmos nostros obtuitus lux illa splendida refugeremus ad consuetudinem tenebrarum n strarum. Igitur ex omnibus quae secundum diuersa tempora diuina erga nos prouidentia operata est,quo ad se cognoscendum erigeret ,historia illa noui,& veteris Testamenti contextα

est:qua quibusdam doctrinae gradibus ab infantia ignorantia in stultitiae usque ad virilem prudentiam, scientiamque perfectam,& in hoc seculo, de in futuro perducimur: ita videlice ut per illa omnia fides in nobis generetur , & coalescat magis

quotidie: qua veluti opacitate quadam arborum, & soliorum:

503쪽

De moribus

Lib. de vera religione. . corint. q. Prouerb. q.

sed pulcherHma,' amoenissima diuina prudentia nobis eoapύtat, quam sequentes tanquam viam quandam, quam nobis Deus strauit, ut AugusLinquit, patriarcharum segregatione,legis vinculo,& prophetarum praesagio, & suscepti hominis s cramento,& Apostoloru testimonio, & martyrum sanguine, ct gentium occupatione peruenimus eodem teste incipientes ab humanis, & proximis,ab his scilicet ipsis,in quibus cecidimus,& quibus h remus corporeis, de transitori)s rebus, peruenimus,inquam,a fidei quadam pueritia ab infirmitate,qua vix

aliud, quam carnalia nouimus cogitare: multo vero minus

amare , ad liquidissimam cognitionem , scientiamque illam. quam per Esaiam promittit credentibus,qui ait, nisi credideritis non intelligetis: ea enim non sollim quae fides nos docet impollibilia non esse, sed etiam conuenientissima Deo, eum- ue maxime decentia agnoscimus, & videmus: spirituali

que, L caelestia,atque aeterna abiectis corporeis omnibus, ac temporalibus meditamur cum eo qui dicit,non contemplan

tibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. quae enim videntur temporalia sunt: quς non videntur aeterna: qui pro etiis credentibus omnibus maximὸ debet cordi esse. viiii haediuina schola non torpeant, non dormiant: sed ut Paulus i quit euigilent,sicut fili) lucis,de diei,no noctis,& tenebrarum.

propter quod sapiens iustorum vitam luci splendenti conseri, quae procedit, de crescit usque ad perseetiam diem . prosectus enim ipse quodammodo scripturae sacrς Dei illa continua magis, magisque se, suaque manifestandi nobis cura, satis ostendit: quantum ad pronciedum in hac luce conari debeamus: de ad id nos adiuuat conatus ipse laborque sanctorum omnium, qui nobis faciliora multa fecit: ita ut post Apostolorum praedicationem,post martyrum sanguinem, ct conuersione mundi,gentiumque omnium ad fidem,quibus illustrata sunt nobis multo magis mysteria fidei, auctaque diuina cognitio, quam fuerit olim antiquoribus patribus,ut dicamus merito,super senes intelleximus: &illudPauli ratione quadam nobis usurp mus, Alios generationibus non est agnitum filiis hominum myserium Christi,sicut nunc reu latum est nec solam his, sed de

504쪽

sequentium patrum sanctissimis lucubrationibus, de vigiliis, indesesiis episcoporum, assiduisque praedicationibus,grauisi

morum conciliorum auctoritate,&desinitionibus multo apertiora,multo manifestiora facta sunt nobis mysteria fidei:& errorum,haeresumque diuersarum nebulae,& caligines disiectae: dum tanta lumina patrum, ' conciliorum nobis accesserunt, quae etsi rebus ipsis illustrandis necessaria non essent, nobis i men quam plurimum profuerunt: reddideruntque omnia ad aeternam salutem necessaria manifestiora, atque certiora: vii profecisse lucem appropinquasse lucem ecaesiasticae doctrinae non dubitemus. quaquam heu socordia nostra,& peccatis factum est. vi coeperit iam advesperascere, & inclinari dies ille fidei atque doctrinae Apostolieae :& impletur in nobis illud Esaiae : Impegimus meredie, quasi in tenebras. Sed non propterea Ecclenae doctrina non profecit,non lucidior facta est tantorum it minum illustratione:ut etiam propter hoc illud sit verum, lux an tenebris lucet, sed tenebrae eam non comprehendunt. Iam igitur haec colligentes ad id, de quo agimus, quantum conserunt, intueamur.Diuina mysteria, fidesque, quae a principio orbis manifestari coepit hominibus,vsque ad nos quotidie illu strior facta est,&manifestior: circa illam igitur errantes eo ma sis peccant.Sicut itaque,qui post Christum , & Apostolicam praedicationem circa fidem gratiae eius errant, inexcusabiliores sunt his,qui vel sub lege tantum,vel ante plenam praedicationem Apostoloru errarunt. Sic qui nunc post August . post Hiero Atha. & caeteros patres,tost Nicaenum,& tanta alia co cilia circa eadem errant:multo sunt maiori reprehensione digni : & peccant simul in omnia : in Christum, in Apostolos, in martyres, in sanististii nos patres,in concilia,& in totum orbem.Si illis patribus visum suit iam tunc suo tempore post auditam muniuerso orbe euangelij praedicationem,post eonfirmatam fidem tantis miraculis,tot martyrum sanguine,tot ianetissimorum hominum exemplis: post denique imperatorum ti a. ipi

505쪽

Ipsorum, det otius humanae sublimitatIs subiectionem no esse

de fide . tanquam de nouella re disputandum, nimiamque, de inexcusabilem ignorantiam esse circa tam certissima, de compertissima errarerquid nunc nobis cogitandum est de his, qui adhuc circa haee ipsa non sollim multa in dubium reuocant,

quae iam diu constituta sunt:sed etiam contraria plane affirmant,errantes quidem,&nescientes:sed minime excusabiles,

quippe qui ingrati sunt luci ipsi & splendori diuinae gratiae:

dum nolunt agnoscere quanto Dei beneficio, quae ad salutem nostram,& fidem pertinent, facta sunt in dies lucidiora)Quid enim aliud agunt,qui de omni rese qua aliquando, ut ab alia quo dubitatum fuisse agnoscunt,volunt de ipsi non solum d bitare,non curantes, quod postea beneficio Dei in Ecclesia lia quidissima luce explicatum est,& cognitum sed etiam contra rium statuere,& obstinatius sequi:quid inqu*m agunt, quam diuinae ordinationi,& prouidentiae in sin gubernanda Ecclesia repugnare cur enim putamus Deum tot haereses permisisse in EcclesiaZeur nullum non mysterium fidei sustinuisse a pro- phanis exagitari, nisi vi,sicut Paulus inquit, qui probati sunt, manifesti fiant:& illa aduersarioru impugnatione,& fidelium, piorumque diligentia manifestiora fiant omnia ξ. Non igitur

iam sine graui etiam culpa dubitari,aut errari potest circa omnia,circa quae olim dubitatum fuit,aut erratum. Nunquid evicusabile erit nuc reuocare in dubiu haereticorum baptis imum circa que tamen Cyprianus sanctissimus errauit. nec tamen e

ror illi perniciosus fuit. aut exitialis. Sic de celebratione P schae,sic de quibusdam libris canonicis:cur quae definita sunt in Ecclesia,& illustrata propri)s tenebris rursum obscurare conantur nouatores,eo minus excusibiles,quo sibi sapientiores videntur:& specie sapientiae,atque antiquitatis & decipiuntur, ct decipiunt. proni ad inquietandossinplices, faciles ad dubitandum de omnibus,& difficiles ad consentiendum bonis, a que modestisΘIgitur si haec omnia vera sunt:si lux splendidissima fidei non permittit nos praeter grauissimam,& inexcusabialem culpam circa eius dogmata errare:magna nobis est caut

Ia nunc vivendum,α magno timore salutis nostrae curandum:

506쪽

ne errantiu tenebris inuoluamur. Non est nouu,no est incor

suetu in Ecclesia,sed frequentissimu in maiori lumine,& splendore grauius,magis i errare eos,qui semel coeperint errare:id quod ratio ostendit. Necesse est enim, ut qu5 maius est lumen, maiores sint tenebrae,quae illo no superatur:& quo magis splodet veritas,maior sit caecitas quae illi opponitur.Certe circa diis uinam natura,eiusq; opera multo magis errariat, qui post euangelica praedicatione diuersas haereses pepererunt: si qui vel sub lege veletia sine lege deuiariit.Valetiniani,Manich i,ct similes maiora porteta, et indigniora de Deo cogitariit,quὶm ipsi etiasentiles: no igitur mirum si aucta luce dogmatum in Ecesesia maior sit errantium caecitas: atque ideo inexcusabiliorimerito ityr summa diligentia nue praeci eue nobis omnibus stigi en--ioda. Haec quidem in uniuersum de erroribus omnibu isti , laudio. praesentibus maxime sint 'nobis data: veram simi in eis gradus P is seele

quidam: nec enim omnes errores aequales sunt, sicut nec Om- Cia doctriui

nium eadem est perspicuitas: simi alia alijs euidentiora, ct cir- sed circa omisca ea eo perniciosius erratui quo lucidiora sunt,quos quidem lacte gradus difficile, aut ccπὸ impossibile est in uniuersum discer- bile Esse manere. Sed nec id opus est huic proposito:quis satis poterit uniuersa colligere dogmata, ti uniuerssis circa illa erroresὶ& quis, quae inter dogmata lucidiora, quique inter errores crastiores sint,definire valeatὶ satis fuerit, cum de quocunque agitur dogmate,aut errore,illius lucem, huius tenebras,quantum fi ri poterit explicare: ut non solum quam sit fallus error, quam lucida veritas ostendatur: sed etiam premantur lucis testimo-nhs ingenia superbiora,& ijsdem illustretur humilia: ut quesnsnt culpabiles errantes, quamque inexcusabiles apud Deum ostendatur. Quod si nunc nobis circa omnes praesentium temporum,st eorum, in quibus agimus, discipulorum Lutheri

errores agendum esset, multdm excederet modum hic tractatus, & rationem etiam eorum, quae nunc agimus. Non enim

de singulis erroribus nunc institutum est dicere: non siis cepitimus omnes confutare secudum proprias suas causas de rati nes: sed communi omnibus ratione, quam sint inexcusabiles eos sequentes conamur dicere, ostendentes aduersus quanta,

507쪽

eonstitutam,antiquam , dc lucidam doctrinam sint emanes: utpote qui contradicant fidei fundatissimae de vel antiquiatate ipsa robustissimae, de in uniuersum omnibus lucidissimis omnium temporum luminibus. Si quid tamen de his lucis gradibus,do contrarijs eis tenebris dici potest,quod horum tenebras ostendat,dc errantes quὶm sint inexcusabiles manifestet,

illud est quod cum sint inter haec dc lumina, dc dogmata alijsilia lucidiora sicut alia ab alijs illustrantur.Horum temporum errores contra manifestissimam veritatem sunt. Si enim Bre tio,suisque dixerimus: An qui hodie circa mysterium incarnationis Cni isti, veritatem diuinitatis eius non agnoscular cum Nestorio de Ario:vel veram carnem cum Manichaeo,& Apollinari negant: aut utrumque cum Eutychete confundunt exiseusari possint: profecto clamabunt post tantam lucem scripturae,& conciliorum grauistimorum:post tot seculorum consensum inexcusabiles esse, de merito grauissimi criminis, de haereseos reos coram Deo dc Ecclesia et si inquam illis videtur

horum dogmatum tanta lux esse,ut adlluc errare,non sit aliud quam odire lucem,de amare tenebras:cur permittunt sibi circa alia disputare,& censere contra non minus lucida, non mianus scripturae, conciliorum, de seculorum consensu stabilita, quam sint illaὶVirginitatem enim gratam esse Deo,& coelibatum , de haec digna esse remineratione aeterna, cultumque ei gratissimum scriptura,concili)s, de consensu totius Ecclesiae, addo de ratione ipsa omnium gentium testimonio agnita, confirmatur.Nam ut illa omittam,quae ad scripturam, concilia,&omnium temporum cosensum pertinent, quae notissima sunt: certὸ vestales virgines Romanorum de aliarum gentium testia monio sunt, naturae rationali inditum esse, vitam coelibem diu gnam esse honore, diῆnam anima rationali, de in corpore incorporeae , spiritualisque vitae meditationem esse. Nonne igitur merito inexcusabiles sunt haec negan tes non minus, quam qui alia circa Christum negantZeadem ratione dc de quamplurimis alijs horum erroribus ostendere possumus: sacrificium inissae,inuocatio Sanctorti,' pro defunctis suffragia, dc orati nes: non minus confirmata sunt, de constabilita antiquissimo

508쪽

eonsens quam priora illa.Cur ergo propter obfusas ab he

ricis tenebras,non certe in res ipsas, sed super corda auerten

tium se a diuina luce obscuriora putabimus ea,quὶm alia,quq eodem lumine perfunduntur s Anabaptistis baptismus paruus lorum ignoratur : & tamen quam est manifestus Lutheranis Zainglium latet veritas sacrariaenti altaris: sed quanta luce, quamque antiqua manifesta esti Non itaque patiamur ob e

rantis cuiuilibet caecitatem obscurari nobis tam maniscuissima lumina nec minus turpiter credamus agere, vel magis e cusabiles esse,quos nunc videmus errantes, quὶm qui olim e

rabant: sed multo magis. Certe tam lucida est fides, tam illustrata dogmata omnia: ut in tanta luce aut vix,aut nullo modo citra grauissima culpa errari possit. Ouanquam enim quaedam magis explicata sunt, ct concilijs definita, quam alia, de quibus nunquam actum est,aut controuersum, hoc enim non parum addit luminis tantus tamen , tamque diuturnus conse sus Ecclesiae,iam lucida cuncta eius dogmata eiscit: ut merito inexcusabilis credatur omnis cotra illa error. Adde quod non

haec altissima sunt,& inaccessibilia,ut mysterium trinitatis:sed ipsi rationi consona,& peruiasacrificare Deorumlibatum OL eserre:Inuocare Sanctos,ut amicos Dei, &c. Sed vidς his gradibus specialius aliquid dicamus, quod hanc tantam cae eitatem ostendat:illud certe constat,ea esse lucidiora, & -pς - seelhctiora nobis,quibus alia illustrantur & coi rinantur; Vx Vςybi GLubstere gratia dicamus , clim per scripturam docentur & probantur, uae in dubium veniunt necesse est,ut ipsi lucidior sit, magis Eue nobis conspicua, ct manifesta caeteris omnibus , ad quae ocenda & illustranda adducitur. Necesse est enim,ut si de alia ua scriptura dubitari coeperit, multo magis de illis omnibus

ubitetur, quae il la confirmantur: ut ex Augustino satis ostensum est. Quoniam vero scri eiuram ipsam Ecclesia nobis tradidit,ut certissimum est, eiusque testimonio nobis diuinam esse reuelationem constat: merito necesse est, ut Ecclesia primo, magisque nobis sit cognita. Quare Augustinus, ut expli- contra epist. catum est luperius, non dubitauit dicere: quod si ei auctoria fundamentutas Ecclesiae dubia fieret &incerta mox de tota scriptura du-

509쪽

bitaret.merito Igitur Deus,qui saluti nostrae, sse eidem Eeeleiasiae nunquam deest,ipsam prae caeteris omnibus perspicuam de manifestam reddidit nobis, qui Apostolorum praedicationem non audiuimus.Haec enim sicut tempore prior fuit Ecclesia, arua Se orta est: sic illustrior, de prae caeteris manifestior fuit. e qua Christus primo dicit', Nemo accendit lucernam, de in abscondito ponit, sed suter candelabrum , ut luceat omnibus . iam vero nobis omnious, qui succedimus Ecclesiam,vt primum, manifestisiimumque externum lumen Deusdedit: quod supra satis ostendimus ex illis Euangelicis verbis, si dixerint vobis, Hic est Christus,aut illic, nolite credere: de ubicunque fuerit corpus, siue cadauer illuc congregabuntur α aquilae. ubi de testimonia patrum certissima huius rei addit ximus,in quibus omnes agnoscunt Ecclesia Christi ciuitatem - illam esse super molem positam,de qua Christus inquit, quod non potest abscondi.quare merito eius tamanifestissimo lumine caetera nobis illustratur fidei mysteria: nobis inqua, dixerim, quibus diuina de lucidiora minus comprehensi dilia sunt. Rare omnia hoc Ecclesiae lumine attemperata tradita sunt i eo: du ipsa nobis in magistra, colunamqti, de firmamentum veritatis ab eo data est, cuius magisterium, ut Dei ipsius in ea loquentis vocem, audire debeamus, Ecclesia cathedra est, de schola cui praesidet Christus: Vobiscum,inquit,siim omnibus diebus. praesidet,inquam per spiritum illum suum per quem

dc omnia docet: ille,inquit,docebit vos omnia, de uaggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis. Quis vero non intellia gat, cuiusuis doctrinae discipulis primo omnivagnoscendam esse scholam cathedramque magistri atque vocem ipsam: quet omnia in Ecclesia sunt. Credat quisque ut volet, de quantum volet euoluat scripturam perscrutetur,& penetret, doceatq;:

certό si extra Ecclesia id agit,alienus est a schola Christi eo si sanguinem filiadat pro illo, infidelis est omnino & ut Auguri

inquit,qui quod vult credit,quod non vult,no credit, qui eorum,quae Ecclesia docet,hoc suscipit illud rebcit: non Ecclesiae,atque ideo nec Deo,sed sibi credit. Nulla igitur in eo v

ra fides: non credit illi te quo sc iptum est, Credidit Abraha

510쪽

Deo, de reputatum est ei ad iustitiam : non est filius Abrahae.

qui estῖater omnium credentium : non est haeres iustitiae , &prominionis Abrahae , ct extra domum agnum comedens ad populum Dei non pertinet. & ideo omnino alienus est capite, qui corpus non agnoscit:& a doctrina, qui locum igno rat, & vocem doctoris. qui igitur Ecclesiam primum a nobis agnosci voluit,lucidistimam effecit: atque ideo no dubitamus nullum eorum, qui Christo nomen dederunt, excusari posse

ab ea agnoscenda. hunc errorem,quo vera ignoratur Ecclesia,

vel falsa pro vera suscipitur, inexcusabilem omnino asserimus : sine quo omnem alium merito excusabilem ab haeresisci infidelitatis crimine credimus, quamdiu Ecclesia agnoscitur, & vera habetur magistra, errari potest: vel quia nondum illa certum aliquid docuit: vel quia nobisnotum non est quare in omni errore quicunque Ecclesam agnoscit,expectat, & vel quaerit vel desiderat eius iudicium. circa quae peccari quia dem potest,dum minus,quam ratio exigit, quaeritur sententia

Ecclesiae,minus desideratur sed longe haec ab haeresi, ct schismate,quae ab Ecclesa separant. habet etia in ore schisinatici, ct haeretici Ecclesiam,& veram Ecclesiam semper clamat: sed s illam non vident,quam supra montem positam abscodi non posse Christus dicit & agnoscunt omnes patres: si inquam illa hic esse,aut illic:si in penetralibus A secretis, tanquam iustorum tantum, vel praedestinatorum st& ideo soli Deo cognita clamant aperia se produnt caecos, ct alienos a lumine fidei, frustraque cum eis agetur, nisi prilis Deus lumen insuderit, quo prima, manifestissimamque lucem fidei a Deo nobis datam intueantur. Merito de his Paulus inquit, quod pecc-nx, Ad Tit.scum sint proprio iudicio condemnati. quo rogo alio proprio iudicio,quam eo,quo iudicant ignotam esse Ecclesiam,inceraram quam audire debent,& in omni fidei dogmate magistram habere certe in schola Christi non minus dubitantes de Ecesesa resici edi sunt,& omni alia doctrina iudicadi indigni: quam in scholis philosophorum excluduntur,qui prima lumina, dignitatesque illas maximas, principia non agnoscunt:ct sicut in illis, qui haec suscipiunt , si in athserrauerint, emendabiles, . Ii s sunt:

SEARCH

MENU NAVIGATION