Commentaria in Prouerbia Salomonis, in quibus Vulgata nostra lectio sic tractatur vt & diligens fiat collatio cum originalibus, & literalis simul cum mystico sensu tradatur. Authore Cornelio Iansenio Hultensi, ..

발행: 1568년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

telligatur, obseruadus est similis huic locus,qui est,ut iam dictum est E

elelial .r . ubi poliqua sapientia simi ter dixisset se aut hore omnia creata subiicit,& in his omnibus, vel ut habet Graeca,cum his omnibus requiem quaesiui,ic in haereditate eius velit habent Graeca cuius morabor. Tunc praecepit dixit mihi creator omnium & qui creauit me requieuit in tabernaculo meo. Pro quo Graeca habent κατεπαυρο σκηvουν

μου,hoc est,fixit tabernaculum meum,&dixit mihi: In Iacob inhabita, . & in Israel haereditare etc. Quo loco obscur quidem in nostra versione, sed significantius apud Graecos sapientia insinuat se omnibus iam creatis, quanquam in omnia haberet dominium , quaesiisse sibi requiem aliquam Sc habitationem eamque Dei iussu se accepisse in populo Israeliti-co,qui ei datus sit in domum i habitationem sitam, in qua familiariter sit conuersata,per legem a populo datam se illi insinuas,iuxta illud Psal. re L Qui an nunciat verbum suum Iacob, iustitias iudicia sua Israel. Non secit taliter omni nationi, et iudicia sua non inani sellauit eis. Ita et hic postquam superiori capite Sapientia se omnia cum Deo creasse asteruisset,sed cum filiis hominum destias habere,iam prosequendo coepta pro-Ppopoeiam introducit eam deinde Sapiens domum aliquam aedificasse sibi, per quam ex comparatione huius loci cum illo loco Ecclesiast omnino verisimile est, pium iuxta sensum literate intellexisse synagogam et populum Israeliticum, in quo se Deus frequenter habitaturum promittit apud Prophetas et Moysen. Et quoniam pro domo magnifice extruenda opus elicolumnis quibus domus innitatur et sustentetur, inducit eam excidis te columnas septem,hoc est, varias et multas, iuxta scri turae phrasim, qua septem saepissime ponitur pro multis Per columnas intelligens eos.qui in illo populo suerunt praecipui,doctores scilicet et rectores eius,per quos in Dei culta populit ille continebat ur,quemadmo-o dum Paulus de Petro,Iacob, ,et Ioanne dicit , quod videbantur colum naeesse, et in scriptura aliqirando maiores populi dicuntur anguli populi, i. Reg, i applicate huc niuersos angillos populi. De his collinis quiro , .. dam intelligunt etiam illud Psal. Ego confirmaui columnas eius . o-mo aedificata, cit sapientiam tanquam conuiuitim solenne instruentem ad quod inuitauerit omnes Immolauit, inquit, vidi imas suas, pro quosiimpliciter Hebrae habent, Mastauit mactationem iam, ut non sit necesse intelligere de hos iijs, miscuit vinum et proposuit mesam iam Per quam menstim cibo potuque,eoque optimo instrileiam,significare vid Hal. ει tur ad literam,doctrinam legis et prophetarum. Deqna et Psal. dicita. Fiat risi mensa eorum coram ipsis in laqueum. Et: Parasti in cospeetu meo mensam aduersius eos qui tribulat me. Vnde et Eccles.14. cum etia ibi dixisset Sapientia Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus velit est Graece απο γενικὶ ατων, id est. Tructibus meis adimplemni. Et: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient:

122쪽

subijcitur: Haec omnia liber vitae et testamentum altissimi,et agnitio veritatis. Quibus significatur scripturam sacram mensam esse qua sapientia suos pascit et reficit. Suppeditat haec mensa non tantuna panem vitae hominis necessariuissed et carnes atque delitus animae prudenti,et delitias sacras,quenaadmodum Victimae erant sacrae, necnon et vinum, quod laetificat cor hominis et inebriat quia non tantum extinguit sitim rerum terrenarum et prauae concupiscentiassed et in Deo gaudere facit, atq; in eius amorem accendit. Ad magnificentiam autem facit quod non per sesipientia introducitur inuitare ad mensam suam, sed in eam rem dicatur misisse ancillas.Per quas ignificat prophetas, de quibus dicitur in Hiere. Misi ad vos omnes seruos meos prophetas per diem consurgens dilucu itere .lo,& mittens. Hanc mi Gionem Christus apud Lucam tribuit sapientiae Dei propterea,inquit,&sapietia Dei dixit: Mittam ad illos ProphetasMLucili. Apollolos,nescio an alludens ad hunesocum. Ancillarum autem nomine illi hic designantur, quoniam ita exemplo parabolae conueniebat, ut sapientia quae sub mulieris persona hic proponitur,adderentur puellae tanquam pedissequae εἰ ancillae . Deinde ad significandum quod ad hoc

munus non sunt delecti qui viribus rem agerent tanquam vili bellicosi, sed secundum mundum infit mi homines de inermes, qui mansuetudine potius inuitarent,quam vi cogerent Septuaginta verterunt seruos suos, quomodo'C3prianus 5 Augustinus legunt, ut qui secuti sint versionem 7o.tunc receptam. Missae autem dicuntur ancillς,Vt vocarent ad a

cem te ad moenia ciuitatis, velit habent Hebraea ad summitates excelsorum ciuitatis,ad significandum quod a terrenis ad sublimia de caelestia Vocet sapientia. Quanquam melius Hebraea verti possint non per praepositionem, ad, sed per super, ut significetur ancillas missas ut superexcelsa ciuitatis loca vocarenti inclamarent, hoc est, ex alto, quo ab hominibus audiri possint,quemadmodum superiori capite dicitur sapientia clamare in altis excelsisque verticibus,ad significadum, quod est Esa. s. non in abscondito locutus sum,in loco terrae tenebroso. Qui sensus etiam Esa sin nostra est lectione,ii praepositio ad,reseratur ad verbia misit, ut sit sensus. Misit ancillas suas ad arcem & ad moenia ciuitatis, ut inde vocarent inuitarent nomine sapientiae dicentes: Si quis est paruulus veniat ad me. Hunc sensum habent j o. apud quos est, conuocans eum excelsa praedicatione. Rursus hic paruulus cui mox coniunguntur insipientes Sc stulti,nec aetatis nomen est,nec in bonum accipitur pro humilibus,sed ut saepe superius pro imperitot rerum ignaro. Dicit ergo sapientia per ancillas sua insipientibus iaruulis: Venite comedite panem meum, hoc est,cibum meum,nam carnium post meminit. Sed nomine panis Hebraice omnis cibus compre laeditur, Et bibite vinum quod miscui vobis,lioc est,quod temperauit vobis paraui. Non enim dilutum vinum significare volui: sed vinum iam paratum 6 iuxta quod couenit pro captu biben-

123쪽

ar COMMENTARIA

bibentium attemperatum. Allegorice autem liqc dici et subpanis ac vini nomine, apientiae doctrinam significari indicatur versu sequenti: Relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae, ubi per infantiam intelligenda vita carnalis et erroneum iudicium, quo bona ac V . luptates huius mundi homines praeligut bonis aeternis,quomodo pueri res ludicras et vanas serijs praeserunt. Haec ergo infantia primum est deserenda,ac tum adeunda sapientiae domus,ut in ea quis reiiciatur ac resectus Vitiat,sicque ambulare possit pervias prudentiae. Non dissimilis est Recli,s inuitatio Eccles.si. Appropiate ad me indocti, et congregate vos indomum disiciplinae. Quid adhuc retardatis et quid dicitis in his Lanimae Ve--- Is strae sitiunt vehementer.Et in Esa. Omnes sitietes venite ad aquas,et qui

Iaon habetis argentu properate emite et comedite.Venite et emite absq; argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appeditis argentum non in panibus,et laborem vestrum no in saturitate Audite audientes me et comedite bonumst delectabitur in crassitudine anima vestra,etc. Quanquam haec authoritas magis pertinet ad sensum mysticum

iam subi;ciendum, in quent ono perfectius et excellentius quae hic di-

euntur competunt.Sicut enim certum est se naetopam et Iudaicum po- mysticu, puluin typum mille Ecclesiae et Chrmiani populi , ita dubium non est

quin per domum a sapientia aedificatam mystice intelligi debeat ecclesia,

i iiii quae iuxta D. Paulum est domus Dei vivi columna et firmamentum veritatis. Hac doinum sibi aedificauit is,cui eximia et singulari ratione nomen sapientiae attribuitur filius Dei qui de se dicit, super hac petram aedimit. ficabo Ecclesiam meam. EXcidit etiam pro sortitudine domus septe columnas, hoc est,in persecta eam constituit si imitate, ita ut diceret, Portae inseri non praeualebunt aduersus eam. Fecit autem id,aprado sic Apostolos et apostolicos viros , ut per eos tanquam columnas quasdam aedificium domus eius sustineri possit.Sic Hieremiam dominus dicit se dedissse in columi iam ferream,et in Apocal .dicitur Qui vicerit,ponam eum co- Αν , lumnam intemplo Dei mei. Sic D.Cres or. in eap. 26. Iob, cum dicitur: fretortu Columnae caeli contremiscent,intelligit significari Apostolos, ubi et torum hunc locum travit,indicans percolumnas etiam particulares Ecclesias hic posse intelligi.Bene autem columnae septem excisae dicuntur,

tum propter numeri septenarii perseimonem, qui saepe ponitur , Ut dictum est pro multis,tum quia columnae ecclesiasticae Ecclesiam sustinet per septiformem Spiritus S. gratiam ae septem Sacramenta , Christo Ecelesiae relicta. Huic mystico sensui bene conueni quod iuxta Hebraicam Veritatem non habetur pluraliter,immolavit victimas suas,sed immolauit & mactauit victimamiuam, ut intelligamus peculiariter insinuari nam illam hostiam, quam in cruce dominus ipse mactauit Sc immolauit,quam in cibum,imo in panem sub panis, ecte nobis edendam tra

irinon enim fit hic mentio alicuius cibi.nisi ipsius victima, tamen

dicitur

124쪽

dicitur postea,Venite comedite panem meum .Pltiraliter veitit Interprehvictimas suas,secutus Septuaginta qui habent τα αυIῆς ei μαIec id et suas Victimas. Quod bene conuenit cum eo quod est Matth ar in parabola euangelicata auri mei: altilia mea occisa sunt, omniata rata. Qito significatur conuiui magnificentia,quodque in eo sit ferculorum abundantia sussiciens ad saturandos quam plurimos Miscui id vinum sapientia haec nostra in suo conuiuio,quias preciosum suum sanguinem sub vini specie,& doctrinam suam Euangelicam mire inebriatem homines etiam usque ad mortis contemptum, suis proposuit,attemperas eam hominum captui. In cuius sane vini comparatione qua Vere fuit quicquid litera legis frigida suis propinauit. D. Cyprianus hunc totum locum citans de cyriian Christo epili. 3. lib. r. intelligit hic praemonstrari typum dominici Lacrifici),immolatae scilicet hostiae panisvi vini,& vinum mixtum,calicem domini vinovi aqua mixtum prophetica voce denunciari. Atque ad par tam hanc a se mensam doctrinae suae: sacramenti corporisac sanguinis sui,emisit qui vocarent caecosvi claudos,pauperes debiles,iuxta parabolam euangelicam,quae est apud Luc huic loco non disiimilem, Qtiadi Luc,r citur: Homo quidam secit caenam magnam,et Vocavi multos, et misit seruum tu hora coenae dicere,inuitatis, venirent,quia iam parata sunt omnia. In alia autem parabola,quiest Matth. 22.dicitur seruos io multos misisse,et postea alios plures prioribus. Vocant hi seria ad arcem,quia ad ruperna,vel super arcem,quia ex alto, iuxta illud Esa. Super montem sa. b... excelsum astende tu quae euangelietas Sion,exalta in sortitudine tua quet euangelizas Hierusale. Et cap. r. Quam pulchri super montes pedes an Isa.11. nunciantis et praedicantis pacem Vocantantem ad sapientiae domum, nam ibi conuiuium ab ea eli instructum , nec extra eius domum de cibo eius salutariter imitur. Queadmodii enim doctrina veritatis in veteri

testamento petenda erat in populo Israelitico, unde dicitur Ecclesiast. i. Vt supra dictum est Congregate vos in domum disciplinae,ita Christi dod rinavi sacramenta non alibi int accipienda nec quaerenda,nisi in vera ipsi iis Ecesesia, quae hac nota agnoscitur, qudda Christo aedificari coepta,

deinceps ita perseuerat nixa suis columnis,ut portiinseri nunquam pret- ualuerint aduersus eam. Monent autem qui misi erant a sapientia relinquere infantiam, hoc est, praeter id quod dictum est, literalem legis intelligetiam & obseruationem, sub qua,inquit Paulus,Cum essemus paruuli,

tanquam sub elementis mundi eramus seruientes. Quanquam enim Hebraea non habeant infantiam,sensus tamen eodem redit,nam vel vertendum est,desinite esse imperiti, vel relinquite imperitos. Noster secutus estro.qui habent. πολιαχας ροσα xκν derelinquite insipietiam .Sunt qui per domum a sapientia aedificatam intellis uni corpus'tio sibi ex virgine filius Dei fabricauit. Vide August. i . de civit. Dei cap. 2 o. in qu st. Augustin. veteris donoui Testa.quaest. si quibus locis per domum sapientiae indicat,

125쪽

&eorpus Christi ic Ecclesiam posse intelligi. Item sunt qui satelligit maniniam cuiuilibet iusti,iuxta illud: de sapientiae anima iusti Quas intelligentias, Ut non reij cimus utpote pias, ita superiorem tractationem genuinam esse putamus.

Qui erudit derisorem, ipse iniuim sibi facit, o qui artuit

pium pse acutim sibi generat noli arguere derisorem ne oderit te. argue sapientem Ur Uiget te . a sapienti occasiouem , addeιώ ei sapientia,doce Duum o se finabit accipere.

Ndicare videtur his sententi; sapientia, quare tantum vocet paruulos Scinsipientes,significans esse quosdam qui sapientiae non iam capaces, quique ad sapientiae conuiuium non sunt aduocandi ,hi scilicet qui plane impiissint,ita ut bene monentes non serant,sed eos irrideant,6 ob id a litui, maiori odio prosequantur.De quibus d dominus dicit his quos ad praedicandum misit Nolite sanetum dare canibus,neque mittatis margaritas Vestras ante porcos, forte conculcent eas pedibus suis vi conuelli dirumpant vos. Dicit ergo,qui erudire studet derii rem veritatis,n5 solum

nihil in illo proficiet,sed ipse sibi iniuriam facit, quia ignominia sibi a d risore conciliat. Et qui arguit impium, ipse maculam sibi generat, tum quia ex detractione impii mala audiet apud multos, daedetur in fama

nominis sui,tum quia ex importuna admonitione nonnihil sit reprehensibilis. Itaque noli arguere derisorem,ne oderit te, sicque S in illo e-catum augeas, Mae sine fructu periculo exponas Quibus verbis no vult omnem redargutionem impiorum prohibere , ea enim non unquam ad aliorum exemplum facienda est, potissimum ab his quibus ex officio δ τ competit impietates cohibere unde D. Paulus vult coram omnibus ar- gui peccantes ut Sc caeteri timorem habeant,iubetque arguere oporcunἡ6c importune.Sed eam vult prohibere quae sit priuata, ter quam nullum expectatur in aliis commodum,sed exacerbatio impiorum. Frustra enim niti, inquit quidam,& nihil aliud quam odium quaerere extremae dementiae est.Cum autem videretur iam dicedum esse,arque potius paruulos Scinsipiente qui scilicet necdum in profundum peccatorum deuenerunt,dicit potitis,argue sapientem, i diliget te, tum ut per contrarium effectum in sapiente ostendat malitiam impii. Hic enim corripientem odit,ille eo magis diligit:tum ut sic insinuet paruulisvi non omnino malis correptionem sapientie recipiedam es. ab eis,tum ut etiam sapientes ad conuiuium sapientiae pertinere, eoque egere significet, quam ui lprius paruulitatum nominatim expressi sint desinsipientes. Nullus enim fere adebsapiens est qui non aliquando delinquat,& non alterius monitione egeat vel doctrina. Vnde Sc subiicit Da sapieti occasionem discendi,& addetur ei sapientia,doce iustum & festinabit accipere, iustum scilicet coniugens sapienti,sicut prius impium deriseri sapientiae, signi flaas ex doctri-

126쪽

ex doctrina sapienti 5c iusto proposita, duplex rediturum commodum alterum in docete, quia diliget te alterum in discipulo, quia addetur ei sapieti sicut ex doctrinari inpijs proposita duplex nascitur malum,odium praeceptoris: maior eius qui docetur peruersitas Sicac supra dixit, audiens sapiens sapientior erit.

Principium sapientiae timor Domini se scientia sucrorum pru

dentia

I Ndicatur hic quomodo fieri possit, ut etiam parinilis insipientes capaces fiant eum sepientibus ipsius sapientiae,itemque de quali sapientia hic sit sermo. Itaque repetitur quod in principio dictum est, Initium sepientiae timor domini. Estq; hoc loco non dictio illo loco posita ri' IN Rescith, quae ambigua habet,ut ibi dictu est significationem,sed prina hechillath,quae nihil significat qua initiu, nec est hic Graecis ἐυ-βεια, id est,pietas,sed pόβος timor. Significatur ergo de ea sapientia hic esse sermonem quae incipit in nobis este crescere ex cocepto Dei timore,sicq; paruulosvi insipientes posse ad sapientiam peruenire,si Dei timore concipiant, quem quoniam omnino abiecerunt impii: deri res, ob id fa-pientiam non posse percipere. Ad indicandam expressius differetiam inter hanc sapientiam 5 eam a qua iuxta mundum quidam dicuntur sopientes,subditur,& scientia sanctorum prudentia,hoc est,scientia cognitio rerum sanctarum, quales scilicet kriptura docet, scientia quam habent sancti homines,illa la est vera prudentia vel intelligentia.Potest enim sanctorum exponi,vt vel ad res,vel ad homines reseratur, S potest in Hebraeo repeti in secivado membro,principii ut sic vertatur icientia sanctorum est principium prudentiae.

Per me evom mult*licabuntur dies tui,s addentur tibi anni Liae dilapiens fueris, tib meri Ieris es autem insorioli portabis

malum.

HIC patet hactenus sitisse verba sapientiae ab eo loco Venite com-

medite panem meum,d adferuntur duobus his versibus duae rationes,quae merito mouere deberent ad amplexaudiam sapientia.

Quarum pilor demonstrat utilitatem quae homini ex sapientia prouenit longitudo scilicet vitae de qua superius saepe dictum est,quae recte respondet conuiuio ad quod inuitauit,quia propter vitam cibus d potus quaeritur. Altera ostedit miltu in comodii vel comodia accessurii sapietis, siue eam recipiamus,sive non, ne quis putet eam sui causa homines ad se inuitare, Si inquit sapiens fueris non mihi sed tibia ad tuum bonumeris . Si autem illusior non ego sed tu solus sine me hinc senties malum.

Sic t Iob et r.eicitiir.Quid prodest Deo si iustus fueris,aut quid ei conse-xeis immaculata fuerit vita tua, d cap. 31. Si peccaueris quid ci noce-

127쪽

bis & si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies cotra eum por-r,sii iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet imo muni qui similis tui est,nocebit impietas tua, filium hominis adiuvabit iustitia tua. Vnde patet quomodo intelligendum sit quod hic dicitur, tibimetipsi eris sapiens,& solus portabis malum,videlicet ut Deus exclud

tu non homo.

Muliersulta es clames, plena'. Lecebris, nuri omninosi, em,sed ei in soribus domin suae, sive sellam in excelse urbis Ioco is

vocaret transeuntesper viam opergentes itinere suo. Tuis siparuulus, declinet ad me. Et vecordi locuta est: quae siluae dulcioressent,o panis a conditu suavior. Et ignorauit Pod ibi sunt Uan te oroprofundis inferni conuiuae rim mi enim applicabitur sit, descendet ad inferos. Nam qui abscesserit ab ea saluabitur. SIcut supra e regione mulieris impudicet inuitantis ad se opposuit sapientiam tanquam alteram mulierem ad se inuitantem, ita vicissim nunc regione sapientiae ad se suumque conuiuium vocantis,opponit alteram mulierem capientiae contrariam etiam ad se sitiumq; conuiuium vocantem et sapientiae institutum in multis imitantem. Est autem haec mulier iuxta pleraque quae in praecedentibus int habita ad literam mulier libidinosa quam pulchre suis depingit epithetis, vocanseam stuliam, ut ostendat sapienti e contrariam, item clamosam velivi habent Hebraa,quod eodem recidit tumultuosam et turbulentam. Non. i. enim clamat ut sapientia,cum moderamine et modesti non sicut ille de quo dictum est non erit tristis neque turbulentus, sed immodesth et tu anultuosiae, in seipsa varijs perturbata passionibus, aliosque similiter per turbans. Deinde plenam dicit illecebris ad decipiendum scilicet inconstantes, Item nihil omnino scientem,hoc est omnino vera prudentia de stitutam nec ullam rationem salutis silet habentem. De hac dicit non sicut dixit de lapientia quod dificauerit domum suam, & sicut postea dicitur cap. i . sapieris mulier qdificat domum suam, sed quod sedeat in foribus domus suae super sellam,ut significetur otium eiu ,desad: Sc negligentia

rerum eius,deiiderium verbcaptandi alios. Vnde sequitur ut vocaret transeuntes, Ad imitationem autem sapientiae ei tribuit excelsium urbis

locum,sicut illa iussit ancillas suas siti per excelsa urbis loca vocare,ad significandu illa non pudore sitae impudiciti , loquam plurimos ad se pelli

Iere. cere velle.Sic Iere.2.ca.dicitur. In omni colle sublimi,5 sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix.Cum autem sapientiae tribuerit ancillas vocantes,huic nullas tribuit,sed ipsam per se vocantem facit, insinuans illam ver. esse dominam quae iure multos habeat sibi subseruientes,hanc vero omnino seruilem esse nec iure habere in quos dominetur, quibusque praecipiat. Voca transeuntes per viamin pergentes incit,nere suo

128쪽

nere suo, intelligas eius impudentiam, per quam non tantum admittit ad se ultro venientes, sed Sc transeuntes per viam suam maliud agentes ad se inuitat,ut relicto suo itinere ad se deflectant. Vnde annotauit Beda sapientiam dixisse: Si quis est paruulus veniat ad me, hanc verbdeclinet adiae, quia illa ad rectum actionis iter, quos errare cernit accersit,haec verbiecte pergentes ab itinere suo deuiare docet, et ad se diuertere. Verum haec annotatio non habet locum in Hebraeo, nam ibi virobique est declinet. Sed quoniam ibi non praecessit de itinere e quo sapientia vocet,hic ver,praecedit de itinere e quo vocat mulier,recte ibi nostervertit veniat ad me,hic ver,declinet ad me vocat aute et haec ad imitationem sapientiae quam ubique malitia quantum potest imitari studet)paruulosa insipientes,quia sicut illa valde malos derisores scilcet Mimpios non putat vocandos,ita nec haec valde sapientes, aut in iustitia benὲ firmatos,sed potissimum homines imperitos,in constante si stultos. Ii uitatvi ipsa ad conuiuium,sed quod res ipsa longe diuersum esse demonstrat a sapientiae conuiuio. Illa enim ad vinum vocat, haec ad aquas , quia frigidum sane est quicquid mundus aut caro exhibet. Illa mensam suam bene instructam palam proponit, haec iam mensam occultam esse intanuat. Illa ad situm panem vocat,dicens: Venite comedite panem meum, haec ad aquas furtiuas,dices aquae furtiti dulciores lint ianis absconditus,hoc est,qui in abscondito editur, quia scilicet furtivus , suauior est. Videtur autem ab hac muliere desumpta haec sententia ex vulgatis prouerbiJs,ut vulgatum prouerbium suo accommodarit proposito. Et sic esse, prouerbium significat,res ipsa docet.Caeterum ratio cur furto a lata sere sint mauiora est,qui sicut talia maiori cocupiscentia fuerut desiderata,ita maiori voluptate percipiuntur. Fere enim propria vilescunt& magis aliena desiderantur,miam obtenta auidius sumuntur tanquam rara,&quae non semper in promptu sunt. Hoc ergo vulgari prouerbio significare vult congressum cum non sua maiorem adferre animo, luptatem, magis instar cibi& potus reficere quam cum propria uxore, ut quae habetur in promptu .Et bene congressus cum no sua aquis comparatur surtiuissiani abscondito, quia contra Dei legem coniugale foedus usurpatur,locum sit indebitus sibi, ta quam stius vendicatura sornicatoreo a moecho, atque ob id caliginem quaerit clatibula, quemadmodum quae ex furto comet untur. Caeterum sicut Ppr Sapiens ex sapientiae conuiuio significauit vitam ex peistandam, longitudinem vitae,ita quo a conuiuio huius mulieris deterreat inuitatos, mortem significat ex illo secuturam,ut intelligatur cibus poliisque eius esse laetatis. Et

ignorat inquit paruulus quisqueti insipiens nam ad mulierem non pos

se referri Hebraea docent cum sit verbum masculinum.)Quod ibi sint gantes,etc.quasi dicat . Hinc est quod decipiantur,& a muliere hac eis imponatur. Pro gigantes dictio Hebraicatagnificat etiam mortuos, unde

3 capite

129쪽

Hapite secundo emblem vertit noster interpres iiiseros. Ad inferos,inquid,

semitae eius. Hic secutus o. qui habent γηγ xct Vertit gigantes, quemadmodum M potu cap.ri versu. ι 6. In coetu gigantium commorabitur.

Vbi sicut per gigantes recte intelligutur daemones,ita Sc laic,ut sit sensius, Ignorauit quod in ea domo dominium obtineant di mones qui intur gigantum int potentissimi, eque Deo tanquam gigaiues terrigeni opposuerunt, cum quibus intermortuos deputandi sunt quotquot eis adhaerent,dc conuiuietus,hoc est,quotquot ad huius mulieris conuiuium, cati accedunt,tande erunt in profundis inferni,im, quando iam cum muliere illa conuiuantur iam sunt in profundis in serni,quia aeternidamnationii grauissimae obnoxii. Vnde sequitur, Qtii enim applicabitur il li,descendet ad inferos,nam qui abscesserit ab ea,saluabitur. Quanquam hic versus non sit in Hebraeo,sed nec in Graecis n quibus tamen alii alia quot versus adduntur. Multa quoque Latina scripta hunc versunt non habent. Et haec quidem pro sensu literali. Caeteriim cum tam studios.

mulier haec sit a sapiente hic opposita sapientiae, nemini dubium quin peream aliud quiddam etiam significatum sit quam mulier ad libidinem aut

Venerem prouocans adeo ut plerique etia Hebrai literalem sensium esse Mysticui velint de stultiti ut carnis concupistentiae. Ei Caietantis ipse qui litera- senius lem tantum sequitur sensum, de carnis delectatione haec intelligit Alii vero de haeres aut superstitiosa aliqua doctrina qualis est de futuris per Astrologiam diuinatio.De qua intelligitii ranus, At ut non dubitamus sub mulierela ac libidinosa amplius quid significari quam liter insinuat, ita ad literam non dubitanaus sapientem de ea hic loqui,sicut frequenter superius. Sub ea verb mystice hic significari, recte dixerimus insipientiam aut prauam doctrinam , quae scilicet contraria siuggerit sapientiae. Sic enim uno nomine habetur quod directe est sapientiae contrarium. δίquod omnia comprehendit quae ali per partes prosequuntur, carnis scilicet dc mundi concupiscentiam,idololatriam,superstitionem ,hqresim,&si quid his est simile,quae singula suggerunt sapientiae contraria.Praua ergo doctrina atque suggestio siue a carne ac mundo procedat,ad voluptates illicitas inuitans,sive ab idololatris,hisque proximissuperstitiosis hominibus siue ab haereticis prodeat,ad malam fidem erroresque inducens, rect comparatur mulieri stultae,clamosae&plenae illecebris, quia caret vera prudentia etsi non careat fiequenter multis verbisi sinasionibus. Turbulenta est& inquieta,varios in mundo excitas tumultus, illis rationibus ad se pellicere studens stultos& imperitos Atque ob id sedet iii foribus domus suae super sellam in excelsi urbis loc Nam quod ad carnem attinet,otium ipsa quaeritet docet, adeoque palam agit in hominibus,ut nemo sit qui non eius praua suggestiones sentiat. Et quod adi liqua periinet, magistrivi bene docentis authoritatem sibi vendicant in Populo.Ideoquetj3 recte tribuuntur, sedere super sellam in excelsis vr--- bis loco, ,

130쪽

bis Ioco,quodque in mam donatim,hoc est, sectam logregationem attrahere alios studet. Invitat haec mulier ad aquas furtiuas, o panem a sconditum praetexes quod' sc sint dulciora, auia quicqilid,id est,ad quod caro sellicitat,surto iustitiae surripitur, quicquid ia sitatis idololatria su Wperstitio vel haeresis suggerit,furto diuinae surripitur veritati. Ideoq; haee omnia fere secretum petam Sc tenebras. Omnis enim qui math agit vel Ioan s. docet,odit lucem& non venit ad lucem , Ut non arguantur opera eius. Et quia haec fere secretum petunt,d quia prohibita fiant, ideo in secreto auidius S cum maiori voluptate sumuntur. Quod ut in carnalibus viiijs manifestum est, ita pulchrEdemonstrat verum elle in doctrina supersti tinia Sohaeretica, D. August.traetat. 97. in Ioannem hunc locum tractas, Augusti sed secundum O. versione. Cavete,inquit,timendo Morando ne irruatis in illud aenigma Saluatoris,ubi mulier insipiens audax inops panis es fecta conuocat praetereuntes. Hec mulier Vanitas est impiorum,cum sint

insipientissimi aliquid se scire opinatium, sicut de illa muliere dii tum est, inops panis essicitur. Quae cum sit inops panis promittit panes,id est cum

ignara veritatis promittit scientiam Veritatis occultos tamen panes

promittit,quos tamen dicit libenter attingi. aquae surriuidulcedinem, ut ea scilicet lubentiusti dulcius audiantur & agantur,quq palam in Ecelesia dici credique prohibentur. Ipsa quippe occultatione codiunt quodamodo nefarii doctores sua venena curiosis, ut ideo se existimet discere aliquid magnum,quia merentur habere secretum,Sc suauius hauriant ii sipientiam quam putant scientiam, cuius prohibitam quodammodo furantur audientiam. Hinc Mnesarios suos ritus bis hominibus sua curi sitata deceptis 5 decipiendis magicarum artium doctrina commendat. H c ille quae Sc prolixe prosequitur,non tantum in doctrina superstitiosi, sed inaeretica.Cuius explanatio quo melius intelligatur notandum Septuaginta, quorum versionem tunc receptam Augustinus sequitur sic

habere mulier insipies iactabunda, inops obsoni; Aug. legit panis encitur,quae non nouit pudore,sedit in soribus domus sus,super sede manifeste in plateis aduocas transeuntes via,recte gradientes in vijs suis. Qui est vestrum insipientissimus declinet ad me, 6 insipientibus,r cipio dicens,panes absconditos libenter attingite,6 aquam furtiua dulce bibite. De haereticorum doctrina simillitqr D. Gregorius hunc locum ex Greutiuo ponit lib. 33. morat .cap. 26. Rursum inqui per panem haereticorum do- ctrina designatur,sicut per Salomonem mulier haereticae ecclesiitypum gestans Sc stultos conuocans dicit panes occultos libenter edite val sicut in nostra transsatione scriptum est aquae iiirtiuae ecl. Sunt enim nonnullae haereses quae aperte metuunt praedicare quod sentiunt,&apud infirmorum mentes verba sua tanto magis condiunt qua lato quasi amplius reuerenter abscondut. Unde non immerito dicitur panes occultos libenter edite.miseris enim cordibus occulta haereticorum verba eois

sis a

SEARCH

MENU NAVIGATION