Commentaria in Prouerbia Salomonis, in quibus Vulgata nostra lectio sic tractatur vt & diligens fiat collatio cum originalibus, & literalis simul cum mystico sensu tradatur. Authore Cornelio Iansenio Hultensi, ..

발행: 1568년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Lara . COMMENTARIA I-Videtur de errore, ex quo omnis impletas in peccatoribus nascitur,in queta Mensensium locus hic a multis accipitur, quasi idem lic dicatur quod habet Philosophus cum asserit omnem malum ignorare . Nam sic hac pars nullam habet oppositionem cum parte sequenti, sicut tamen habet si accipiatur de frustratione mae intentionis expellationis. Errantergo mali quia seu si cantaria expectatione, imo contra quam expectauerunt in multa incidunt mala.Notandum autem duo hac in scripturis saepe colungi, misericordiam Sc veritatem ,hoc est,sidelitatem aut iustitiam, .psila siue haec Deo siue hominibus tribuantur. Vnde est in Psalmis: Misericor-mal. 88 dia dc veritas obuiauerunt sibi. Et:Misericordi ad veritas praecedent faciem tuam.Eci Ueritas meat misi:ricordia mea cum ipso. Item, Miseri-

latro cordiam & iudicium cantabo tibi domine.Et Micheae c. Indicabo tibi ohomo quid sit bonum,Sc quid dominus requirat a re,utique sacere iudicium 5c diligere misericordiam. Neque enim misericordia persecta virtus est sine iustitia neque iustitia sine misericordia. Misericors est Deus in promittendo iustus in praestando, misericors in condonando mala,iustus in remunerando bona. Misericors est homo, miseris gratuito subueniendo,iustus,reddendo unicuique quod suum est. In omni opere erit abundantia ubi autem verbasunt plurima ibi requenter egestas. Lerique libri habent. In omni opere bono, sed dictio,bono,abundat:

ut patet ex Hebraei facem edatioribus Latinis Addita est aut ab aliquo ad excludendia opus malia,quod alioqui videretur sentetia non esse uniuersaliter vera Non est autem sermo de opere morali, virtuoso scilicet aut vitios, sed de opere laboris. Dietio enim Hebraica propr/e significat laborem Sc solicitudinem , unde Sc Septuaginta verterunt hi πανJἰνα et ατῶiliqvες περίσσον, id est in omni solicito est abundantia. Significatur ergo labore ac diligentia opes parari non garrulitate, quae ad egestatem dc defectum frequenter perducit,quod garruli orio fere tem pus rasigi sinant. Dicit autem in omni opere Sc labore,hoc est, per quemuis laborem aut cuiuscunque generis opus, proueniet homini abundantia,Velit etiam Hebraea dictio verti potest,utilitas,quia per varia operationis genera diuitiae parantur,per agriculturam,per negotiationem, per artificia,etc. Honestus ergo labor commendatur ut aliis multis huius libri sententijs,italc hoc versiculo, garrulitas ociosa condemnatur. Caeterum quod ad literam intelligitur, de laboribus corpori sin corporali co- Matthati moditate,mystice de operatione virtutum accipi debet. Nam qui iuxta parabolam Euangelis,acceptis quinque talentis operatus suerit in eis,lus rabitur Sc alia quinque.omnique habenti dabitur ic abundabit.Qui autem verbis tantum delectantur,ic de virtute tantum loquvnriar, non eXpnimo,sed ore tenus aut Deum tantum inuocat verborum multitudine,

steriles

222쪽

fieriles interim in bonis operibus, ad iugem non peruenient, desedium virtutum Sc gratiae Dei patientur,ia tandem egestatem sempiterna. Non Matili renim ,hiquit dominus,omnis qui dicit mihi domine, domine, intrabit in regnum coelorum,sed qui facit volutatem patris mei qui in coelis est. Habent quidem Hebraea in secunda parte,Et Verbum labiorum tantum ad desectum,vel sane ad desectum, scilicet perducit. At id noster eleganter planius vertit.Vbi autem verba sunt plurima,ibi frequenter egestas.

Coronas ientum diuitia eorum utuitamstultorum imprudentia. PIIo fatuitas, imprudentia, Hebraeis eadem est dictio,ita ut Hebisa

habeant,stultitia stultorum,stultitia, hoc est,nihil aliud est quam stultitia. Proinde impertinens est Bedavi aliorum post eum interpreta- aio,quae habet:Stultorum fatuitas maxima haec est, quia improuidi a ternorum,de praesentibus tantum commodis gaudent. Imprudentia enim quasi improuidentia dicitur, inquit Beda.Sensus enim est, diuitiae sapien- tum sitant corona eorum,quia scilicet sapientia in eis efficit, ut bene diui-rijs tantur,& bono vi magnum diuitiae ornamentum eis adserant, ut qui bene utatur, quibus vulsus fere abutitur. Item quia diuitiae magnam sapientibus addunt apud vulgum authoritatem, ita ut per eas admirabiles sint Sc suspiciendi veluti corona insigniti,cum alioqui sapientia in homine paupere sit vulgo contemptibilist nullius authoritatis. Vnde in Ecclesiaste dicitur Vtilior est sapientia cum diuiti j dc magis prodest vi

de imbus solem. Et ut resert Cicero in Catone, L sander ad Cyrum iuniorem dixit: Recte te beatum ferunt,quonia virtuti tuae fortuna iuncta est. At stultitia stultorum nihil aliud est quam stultitia aut impriidentia.

quasi dicat Alia est ratio stultorum qui nullis opibus aut externis bonis ornari postiliat. Vt enim iuxta adagium de quo Erasmus in Chiliadibus in simia semper simia est etiasi aurea gestet insignia,sic stultitia in stultis niselo modo, alte diu,tegi potest aut honestari,ne per diuitias quidem, quae si adsint,magis eorum prodent stultitiam cinsigniorem facient, propter aliarum abusum. Itaque stultitia illorum est sempera ubiq; stultitia quia

essicit ut omnia ab eis stulte gerantur,utque rest ille paupertate,& stulte diuitiis utantur.Secundum subtiliorem sensum per diuitias sapietum intelliguntur eorum virtutes ,rii delia,quae eorum sunt proprie diuitiae, cum alias habeant cum stultis communes,nec eas pro diuiti j reputent, imb& plerianque non habeant,nec habere Velint. Hς autem eorum propriae diuitiae vere eos exornant Sc veluti corona insigniunt, reges eos e sciendo coram Deo e regum magistros. At stultitia stultorum quae eorum est, ut sit pra dicitur, possessio, nihil aliud quina stultitia, nihil aliud quam stultos eos facit te ignominia afficit.

a. Iiberat anima irata fidelis, or profert mendacia versipest .

223쪽

is COMMENTARIA IN

IN secunda huius sententiae parte,aliquid ex priori membro est addendum,sicuta in prior aliquid sublicetur ex posteriori intelligendum, ut frequenter sit in parabolicis istis sententiis Istud enim est quod Sapiens signincare voluit.Testis fidelis,fideli veracique suo testimonio,liberat animas,at contra versipellis vel ut est hebraeis, dolosius, scilicet testis,

profert mendacia, proserendoque mendacia opprimitti occidit animas. Cum enim dicitur proferre mendacia, nomine mendacilio tantum significantur quae falsa sunt, sed quae decipiunt, falluntvi fallendo assiciunt alium damno. Ita enim de mendacio saepe loquitur scriptura. Sic mendacia proseri versipellis, etiam cum vera loquitur per quae decipere molitur. Et habet haec sententia veritatem ad literam, in testimonio vulgari,

quo de facto aliquo quispiam testitur,sive apud iudicem siue apud quoscunque homines in publico vel in priuato. Qui enim fideliter de factis

dictisque alicuius tellatur, rem ut se habet indicat frequenter liberat animas hoc est homines qui iniuste opprimuntur Liberat autem ab imminente morte, ab intentata calumniavi iniuria, ab infamia dc quavis iniusta oppressione,a quibus dum num aliquem liberat,non unam tantum animam liberat,sed multorum, ut totius familiae eius N amicorum eius,qui cum illo ignominia aspergerentur,ut bene dictum sit liberat animas,testis fidelis Cotra qui falsiim perhibet de re testimonium,animas opprimit, quas vel haereditate dc facultatibus, vel vita,vel holiesta denique fama priuat. Habet praeterea secundum spiritualiorem intelligentiana essententia veritatem intestimonio doctorum iraedicatorum ex quom altis vel commodum prouenit vel incommodum Qtii fidelis est Veritatis diuinae testis&an nunciator fideliter telli monia ex sacris eloqui sproserens,& ecclesiasticam veritatem astruens, liberat animas auditorum ab erroribus ac morte ipsa spirituali. Qui veris subdolo ingenio scripturas nouit versute ad omnia quae vult torquere, falsum ex scripturis profert intellei tum,erroremq; suum spargit in populum, quales sunt omnes haeretici,misere animas hominum occidit & interimit. Ostendit haec sententia,quam ingens bonum ex testimonio veritatis sequi soleat, rursum quam grade malum ex testimonio falso, ut hinc intelligamus

nihil esse laudabilius quam veritatem defendere et contra,nihil odibiliusquam sit falsus testis. Intelligamus item diligenter dispiciendum quos intestimonium nobis eligamus aut assciscamus.

Ia timore domini erit fiducia fortitudinis , Hyi eius eriisses.

FI ducia sortitudinis dupliciter exponi potest. Primum adtiue ut sit

sensius: Fiducia quam habet fortitudo,hoc est sortitudo hominis vel homo ipsi non debet habere fiduciam in seipso, T vera est sortitudo non confidit in se ipsa, sed in timore domini peras se praeualere pos- per Deu,quonia scilicet iniet illum eiusq; offensam caueti Qtiod fecit tus qui-

224쪽

ius quida vertit In domini metu tuta est potetia Pro fiducia enim verti etiam potest ex hebraeossecuritas, Secundo accipi potest passive,pro id ei quae habetur de sortitudine vel fiducia habed fortitudinis,ut sit sensus Per timorem domini erit homini fiducia sortitudinia obtinendihoe est,confidet homo se fortem fore. Per timore enim domini confidit homo se Deum habete propitium proinde per illum is sortem fore ad quae uis agenda beneque munitum contra omnes inimicos sivos 5 omnia mala iuxta illiad psalmistae Fortitudi m meam ad te custodiam. Ri Atque huic intelligentiae magis conuenit quod sequitur.Et filijs eius erit spes Vbi relatiuum,eius, quod Beda resert ad timorem domini,vcst sensus,filiis timoris domini,secundum quem sensum idem lignificabitur utraque parte magis debet referri ad id quod te ste significatur in parte praecedente, nempe ad timentem dominum Significatur ergo non tantum timenti dominum bene esse,qui per timorem domini bonam habet fiduciam sortitudinis,sed & filijs eius, ptopter patris merita bonam esse spem apud Deum,quod ab eo protegentur & beneficiis afficientur,que- admodum patuit in filiis Abrahae, Isaacti Iacob, in posteritate item Dauidis,quibus Deus propter patriarchas & Davide benefecit. Distant hinc haeretici Christianos bene confidere de Dei gratia propter sanctorum pa trum praecedentium merita, ac virtutem non tantum pertingere ad eum qui iacit,sed Mad posteros eius.Sic ergo relatiuu,eius,hic resertur ad ad Mistiuum subluntiui, imor, sicut apud Ioannem refertur adsubstativum Ioan. s. adiectivi. cum dicitur: Diabolus est mendax, dc pater eius nempe mei

dacii. nimo domini fons declinet a ruina moram ALtera hic subiicitur timoris domini commendatio, quod scilicet non tantum sit in nobis fons sortitudinis,sed & vitae, idemque is sedem verbis hic tribuitur timori domini, quod iprilegi sapientis

in capite 3 versu is quanquam trobique rectius verteretur secunda pars,ad declinandum a laqueis mortis Benh autem idem iam timori domini tribuitur,quod supra legi, quia lex non adfert vitam nisi per tim rem domini ex lege conceptu,qui sicut reme frequenter dicitii in scripturis,initium sapietiae,itati iam recte dicitur fons dc origo vitae,qua e duntur laquei mortis.

Iu multitudine popalyd it, redi, se inpaucitate plebis tu

minia principis. IN Hebrae secunda pars habet, iccum non fuerit populus contritiove terror est principis,hoc est,ex desectu populi princeps formidatic

frangitur animo Mimperio.Sensus tamen eodem redit. Docere enim

vult Sapiens, gloriam regum non m magnis opibus aut castellis&ir

225쪽

COMMENTARIA I re

pugnaculis consistere, sed in multitudine subditorum, qui Iubenter illorum pareant imperio,in illis opes,in illis vires regni constituenda; per iblos regnum bene iubiliendum Sc muniendu . Et cotra illorum desectum&diminutionem, ignominiam ei 5 formidinem allaturam , quantumuis alioqui liabeat quod in a ac vita splendidum ac magnificum,l ad tutelam imperi firmum videatur. Ploinde subindicat regibus irincipibus praecipuam operam dandam,va comitate,clementia, Sc ullitia tales se ex laibeant, uti sui lubete is pareant,nec ab eius regno improbitate commoti discedant,&exteri quoque fama nominis exciti ad regnu eorum commigrent Pulchre idem docet colloquium Neronis: Senecae in Octauia, ubi inter caetera sic habetur.N. Ferrum tuetur principem.S. Melius fides. N. Decet timeri Caesarem.S. at plus diligi. N. Metuant necesse est S. Quicquid exprimitur graue est. N. Iustisque nostris pareant.S. Iusta impera.Secundum sensium spiritualem monet haec sentetia, eis qui Dei Christique gloriam ex animo quaerunt, maxim E laborandum in hoc ut quamplurimos illi lucrifaciant di ad obedientiam eius adducant.

Guipatiens eu multagubernatursa tentis,qui autem impatiens eis exustat stollitiam. Agna patientiae commendatio, per quam fit, ut sapiens quis esse

cognoscatur, sicut cora impatientia hominis stultitiam eiusde- . clarat. Vnde in Ecclesiaste dicitur me sis velox ad irascendum,

quoniam ira in sinu stulti requiescit, hoc est, stulto propria est, quemad-nandum: supra hoc capite die una est: Impatiens operabitur stultitiam. Qii ergo patiens est, vel ut habent Hebraea, qui tardus est ad iram,isdeclaru se multa gubernari sapieti per quam scilicet iis passionibus prudenter teperat. Aut,Vt habent Hebraea,multus est intelligentia, vel multae est prudenti quod idem est cum nostra lectione, quanquam posset etiam intelliis eum qui tardus est ad ira facile percipere consequi multam prudelitiam S intelligentiam. Nam quemadmodum impedit ira animum ne possit cernere verum,ita per mansuetudinem et animi quie- Iacob. rem, mens magis est sapientiae capax,unde monet Iacobus, In mansuetudine Pleipite insitum verbum .Qui autem impatiens est,aut ut habent Hebraea qui breuis est spiritu,hoc est,qui cito commouetur animo,Velociterque ad iram impellitur,exaltat stultitiam mam, hoc est, eam perspiacuam et manifestam facit, quae alioqui occulta et incognita esse poterat. od enim in altum tollitur,omnibus conspicuum fit. Aut exaltat stultitiam suam,hoc est,magnam ostendit stultitiam,sicut contra qui patiens est, multam ostendit prudentiam. Non est enim Hebraeis stultitiam iam, sed tantum stultitiam. Iuxta hunc sensum Verterunt Septuaginta κρο-

ρυμος -κρ πολυς ἐν χροέσει, o δ'Ἀλiγόψυχου χυρα ας ρον, hoc est, longanimis vir multus est inprudeliriat pusillaninus est fortiter insipies. Sicut

226쪽

sieut enim non est simplicis prudentiae iram cohibere, sed eximi ita insignis est stultitiae facile irasci. Ira enim suror breuis est,inquit Poeta. 3o Visa carnis unitas cordis,putredo ossium inuidia. SIcut praecedens sententia avocat ab ira, ita haec E cognato ira vitio.

inuidia. Sanitas,inquit,cordis,hoc est,mentis ab omnibus passionum morbis liberae conueniens status & bona dispositio,non tantum animae prodest, cui multum prodest ad contemplationem veritatis, sed Sccorpori,quia est vita carnium,hoc est,corporis, essicit enim ut corpus si egetum,vivax dc sanum.Contra inuidia non animae tantum nocet, sed est& putredo ossium, ac tabes omnium etiam internorum & solidium membrorum corporis. Cui consionat illud Poetae Inuidus alterius maerescit rebus opimis. Cum autem no tantum inuidia ianitati cordis co

traria sit,sed & reliquarum passionum intemperies,illam tame solam sanitati cordis opponit Sapiens,quod ea praecipua sit, quae animi tranquillumvi conuenietem statum perturbet, eaque diu de animo simul χο pori maxime noceat Pulchie mali huius excellentiam prosequitur. D. Gretosis Cregorius libro quinto moralium capite ultimo, ubi locum hunc etiam tractans, sic utri in tertia parte pastoralis curae admonitione undecima, subtiliori intelligentia carnes ossa, nitatemque cordis mystice exponit, sic utrobique scribens, quemadmodum ex eo Beda est mutuatus in commentariis. Inuidia cum mentem tabe fecerit, cuncta quae inuenerit bene gesta consumit.Vnde bene per Salomonem dicitur Nita carnium sanitas cordis,putredo ossium inuidia. Quid enim per vitam carnis nisi infirma quaedam ac tenera, quid per ossa, nisi sortia facta signantur Et ierunque contingit, quidam cum vera cordis innocentia in nonnulis suis actibus infirmi videantur,quidam veri, iam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant,sed tamen erga aliorum bona, intus inui .

di pestilentia latenter tabe sicant. Bene ergo dicitur Vita carnium sanitas eordis,quia si mentis innocetia custoditur,etiam si u soris infirmassinsiquandoque roborantur.Et recte subditur. Putredo ossium inuidia quia per liuoris vitium, ante Dei oculos pereunt etiam sortia acta virtutum. Haec ille,intelligens per cordis sanitatem,in nocetiam mentis, animumq; nullis grauibus peccatis pollutum.Secundum quam intelligetiam etiam aliter hae spiritualis sanitas corius est vita carniu,quia scuti peccata quae morbi int animae, Dei iudicio saepe sunt causa morborum corporalium, itavi animi anitas metetur oblitiet a Deo corporis sanitatem verum hic sensus est alienus ab intentione sapientis.Illud annotandum,in priori membro fieri mentionem carnium,quae infirmiores sunt hominis partes, in secundo,ostium,quae fiant partes solidiores, ut intelligamus canitatena mentis etiam infirmioribus& tenerioribus partibus corporis vitam vi-s0rcmque conferre,inuidiam verbetiam robustissimas eorporis paries . Ff inficere

227쪽

21 COMMENTARIA IN

inficere Sc eorrumpere.Simile obseruat Diuus Gregorius secundum spiritu alam sensum quem prosequitur. Aut calumniatur egentem, exprobat cZori eius honorat aurem

eum qui miseretur paviris.

iRo calumniatur,dietio Hebraica non tantia significat, falsis aliquem criminibus impetere, quod proprie Latinis est calumniari, sed generaliter significat opprimere aliquem,ac qua uis iniuria siue , et bis, siue factis illata quempiam afficere. Atque in ea lignificationeri hoc loco Se frequete postea in hoc libro sicut M in aliis scripturis usus est verbo calumniandi noster interpres, ut cum dicitur capite 28. Vir pauper calumnians pauperes,etc. Et hominem qui calumniatur animae sanguinem,etc. Et capite ar. Qui calumniatur pauperem ut augeat diuitias Pod iis suas,etc. Sic in Psalmis, Non calumnientur me superbi. Et ne tradas mocalumniantibus me.Sicut autem verbum calumniatur, hic non proprie accipitur,ita nec verbum, exprobrat, Proprie enim exprobrare eli improperare quidpiam, quae significatio nec Hebraicae dietioni, noe sensiui conuenit.Non enim significatur calumniatorem pauperis,quidpiam improperare Deo. Sed significat dictio Hebrςa,probro assicere: dedecore, quae significatio sensui optime congruit. Itaque 5 hoc loco δ simili, qui est capite i .cum dicitur: Qui desipicit pauperem, exprobrat factori eius, compositum exprobro pro suo simplici probro, quod est probris assice te parum in usu est,positum est. Et est sensius agi iniuria afficit egetem,

probro assicit faetorem eius. Quod intelligi posset ob id dictum, quia quinoc facit sic se habet quasi Deum cui cura est pauperis non timeret, aue quasi Deo non sit cura tuendi pauperis, cum iit ei cura omnium quae feeit,ia de eo sit scriptum: Tibi derelictus est pauper orphano tu eris adii tor. Sed ideo magis hoc dicit, quia qui peccat in creaturam, peccat in creatorem eius,eumque dedecore afficit, quod eius creatura mi opus contemnit,ad quod significandum dicit factorem eius. Neq; verb Deum tantum dicit factorem pauperis ratione naturae,sed etiam ratione condi- τὸ ici tionis Sc paupertatis,iuxta illud Paupertas S honestas a Deo sunt. Et: plost. ii Diues Sc pauper obuiauerunt sibi,Vtriusque operator est dominus. Itaq; qui iniuria assicit pauperem, dehonestat etiam Deum tanquam autho rem paupertatis eius quia ab ea conditione accipit opprimendi occasionem,quae conditio a Deo iusto & occulto eius iudicio prosecta est, declaratque se non agnoscere Dei mirabile iudicium, quo in hoc mudo, etiam praeter peculiare meritum hominum quibusdam paupertatem immittit, alijs diuitias largitur. Contra, qui miseretur pauperis honorat Deum, non solum quia vices Dei agit subueniendo pauperibus, quorum cura peculiariter Deo relicta est, sed multo magis quia beneficium creaturae

impensum caedit in honorem creatoris, quem ille se magnifacere declarat,qui

228쪽

rat,qui eius operi benefacit Iuccurrit, in quibus ope indiget. Rursum quia talis declarat se reuereri Dei iudicium,quo pauperes diuitibus commiscet,ut hi ab istis iuuentur. Essicacissima est lige sententia,sive ad coercendam vim potentium siue ad excitandos piorum animos ad beneficentiam pauperum . Nam honore diuino nihil antiquius habere debemus,contra, Deum opprobrio incere, vel dictu horrendum est . Aliter

magis euangelice. Qui opprimit egentem, probro assicit faetorem eius, honorat autem qui miseretur pauperis, quia Deus sibi factum imputat. quod pauperibus,sive bene, siue male impenditur, iuxta quod ipse dicieiri Euangelio: Quod uni ex minimis meis secistis, mihi fecistis.Sic &po Ma th. is stea dicit Sapiens:Foeneratur domino qui miseretur pauperis.

In malitia sua repellitur impiwέ erat aurem isse in mortesua. PR O repelletur dictio hebraica magis significat,impelletur aut propelletur,secundum quam significatione conuenientissime significabitur impium per suam malitiam impellendum, ita ut nunquamst securus aut stabilis,sed animo semper sit intranquillo exagitante illum conscientiae remori vi ad quae uis vitia rapiatur, impellente eum passionum ipsius ae malarum suggestionum flatu, ac diuinae iustitiae disepositione ex uno in sortunio impellatur in aliud. Hoc enim est quod Psalmus primus comparat impium pulueri luem proiicit ventus , facie terrae.Et alio loco: Fiant, inquit sicut puluis ante faciem venti, tangelus sit domini coarctas eos, vel ut habent Hebraea,impelles eos. Ide, Elaias: Impios dicit esse quasi mare feruens quod quiescere non potest, necesse ' Pimpij pacem. Huiessenii bene conuenit quod opponitur, 'erat autem iustus in morte sua hoc est, Cum impius per suam malitiam semper impellatur ut nunquam squam sit securus, contra iustus etiam in morte sua,cum maxime metuere soleant homines, ne confidit & securus est. Potest nostralitera te sic intelligi.Impius ob malitiam iam repelletur , spe cuiuscunque boni post hanc vitam,aut conspectu domini,abiiciendus mox in aeternam damnationem Iustus autem vel maxime in morte

sua sperat,quam scit esse finem omnium quas hic patitur miseriarum, tapost quam a vitam aeternam consecuturum confidit.

In corde prudentis egoisci sat entia , o indoctos quesque

erudiet.

Vidam libri non habent quosque,sed quoque,nec viro modo Verterit interpres,ex Hebraeo colligi fatis potest, nec ad senim murutum facit Hebrae habent, in medio stultorum cognoscetur, scilicet sapientia. o noste interpres intellexit significatum,sapientiam xequiescentem in corde nudentis, cognoscendam tamen inter stultos, FDi perer

229쪽

aa COMMENTARIAE PIL

per eruditionem S doctrinam prudentis, euius est thesaurum, quem habet non abscondere, sed indoctis N imprudentibus communicare, eosdemque suam sapientiam docere,unde bene vertit, e indoctos quosque vel indoctos quoque erudiet ipsa scilicet sapientia Septuaginta aliter legerunt quam iam habet Hebraea, videlicet cum negatione, unde verteruncta δε καρδία ἀφρωνίον ου διαγινο σκε Ira, id est, in corde autem

stultorum non cognoscetur. Quos secutus quidam vertit, in insanorum

pectoribus ignoratur. Alij,inter quos Pagninus,in Hebraeo significari in-itelligunt sapientiam sic requiescere in corde prudentis, ut non temerό. neque iactanter sese prodat,sed oportuno tantum tempore.Contra verba mittis, si auod sapientiae verbum habent,illud statim cum iactantia profundi 8 ostentari, nee habere apud eos locum sicut apud sapientes, illud

a quod supri dicitur sapientes abscondunt scientiam. APDia Ieuut putem,miseros autem facit populos peccatum.

Ententia clara est secundum nostram lectionem,docens iustitiam li ingente aliqua vigeat extollere illam eccelebrem magnamq; reddere.Contra peccatum causam eis ut populi alicuius regni varijs afficiantur miseriis Sc calamitatibus, ut ne fortuito haec accidere putemus, sed ex iusti Dei mundum gubernantis distributione discantque principes praecipuam sibi curam habendam,ut iustitia in regno obtineat, ii bene velint suo regno veritas huius patet ex scripturis in gente Iudaica, quae quamdiu iustitiam coluit, floruiti praeualuit hostibus sivis, peccato passim praeualente multis obnoxia miseriis facta est. Caeterum Hebraea secundam partem sic habent ad verbum, Pietas vel miserieordia)populoriim peccatum. Est enim hic nomen ' Pn Hesed,quod proprie significat misericordiam,beneficentiam ac pietatem. Itaque intelliis sit quidam pietatem populorum dici peccatum,quia omnis beneficentia infidelium,ut ipse vult peceatum est,iuxta illud Pauli Omne quod non est ex fide peccatum est. At praeterquam quod haec sententia simpliciter

asserta parum probabilis est, quia possunt infideles quaedam agere sine

peccato, ut docet D. Thomas in secunda secundae quaestione o. articu . . non conuenitdatis haec intelligentia priori parti, ut cui ne opponitur,nec commune quid clam ea habet sicut nec aliorum expositio,qui per pietatem populorum significari intelligunt culturam idolorum, quae manifeste peccatum est. Ideo alii peccatum hie accipiunt,ut frequenter in lege, c. . Mosaica, t apud Paulum, cum dicit Christum faetum pro nobis pecca-m,pro hostia pro peccato,ut sit sensus: Misericordiati benignitas quam

populi exercent tint coram Deo veluti sacrificium pro peccato iuxta ii Heb.ii. Pauli. Beneficentiae iccommunionis nolite obliuisti, talibus enim hostiis promeretur Deus. Itaque quidam vertit. Populorumque benig

accipiunt

230쪽

Melpiunt iuxta aliam eius significationem quam sabet Levilla to.xbi D. Hieronymus vertit,rem nefariam,alii probrum Vertunt, unde po- fieri eapiters, ab hoc derivatum est verbum quod D. Hieronymus veristit,insultarciali probris afficere. Itaque vertunt hie,Et opprobrium gentium est peccatum,hoc est,Sicut iustitia gentis extollit eam: claramia . cir ta contra,peccatum est opprobrium populorum, ignominiaque eos assicit. Atque hoc secutus videri potest diuus Hieronymus vertens, Mibseros autem facit populos peccatum,nisi potius pro Daleth litera legit lis teram Resch et valde similem hoe est, Heseriquod desectum penuriam significat pro Hesed 'M Nam Heser legi e etiam videntur septuaginta qui habent λατIποιο scpυλας in. Γω, hoc est, dimi-

Muunt autem nationes peccata.

ccepti eri reo nicter intesidem iracundiam eius inutilis suinebis.

D verbum Hebraea habenti Beneplacitum Regis erga seruum mistelligentem,&indignatio eius erga pudendum. Vnde patet senis sum bene reddidisse nostrum interpretem monet senient aeta pientiae operam dandam, et quae regibus homines commendet,in sine qua iram regis experturus est qui in eius ministeriumet seruitutem assumptus suerit Mystico sensu monet, ut vero regi Christo,prudentia nos commendemus t nobis ab eo dicatur:Quia super pauca suisti fidoli , sup Isaith. i, multate constituam, B non eum 'inutili seruo prosiciamur

in tenebras exteriores a

SEARCH

MENU NAVIGATION