Commentaria in Prouerbia Salomonis, in quibus Vulgata nostra lectio sic tractatur vt & diligens fiat collatio cum originalibus, & literalis simul cum mystico sensu tradatur. Authore Cornelio Iansenio Hultensi, ..

발행: 1568년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

pliciter accipi potest quod dicitur stultitiam hominis supplanta . re aut Leit Hebraeis peruertere gressus vel viam eius. Aut quia stultitia hominis causa est ut peruersa sit vita eius, Sc actiones eius prauae sint. Aut quia stultitia hominis in causa est ut instituta Sc conatus

irruminis frustrentur suo fine, nec perueniat ad desideratu erimina. Priori modo sensus est Stultitia hominis efficit ut homo peruerse agat,in tam Splerunque homo non sibi nec suae stultitiae imputat suam peruertitatem, sed contra dominum seruet animo suo,hoc est,irascitur, ut habet Hebria,

cor eius,fortunam suam aut satum accusans, quodq; sub in Delici sydere natus sit, siue quod peccandi occasionem dederit,qui vel fragilem secerit hominem,uel ad tentationem eius hostem adnaiserit,uel denique inportabilia homini onera imposuerit,aut simile aliquid more stultorum cam-sans,quemadmodum primi nostri paretes ambo in creatorem quodie cauerant retorquebant, Adam quidem quod mulierem per quam periret,ὶ dona ino sociam accepisset, Eua ver,quod dominus serpen rem qui se deciperet in paradiso constituisset. Iuxta posteriorem modum sensius eli Quod institutum hominis& actio non prosperetur, sed subuertatue corruxi frustrata suo fine,id efficit imprudentia hominis,lota me tanta est hominum vesania.ut id Deo imputent, blasphemates eum quod non direxerit et sommauerit eorum conatus,quum potius id suae stultitiae as- scribere deberent, quae non merebatur dirigi et adiuuari diuino fauore. ARSVsti η Atque hunc postrem, sensium puto esse conuenientiorem. D. Augiistin Graeca secutus legit epistola os . Insipientia viri violat vias eius, Deuautem causatur in corde suo. Itidem lib.de gratia et lib. arbit r. p. r.et,t. Stultitia autem hominis insigniter in eo notatur, quod contra dominum faciat hominem indignari,cui scilicetnihil incosum ire potest,et cuius manum effugere non potest.

ι Dicimae adduxi amicos 8lurimos, apauperes quo habuit,st Ovid fieri soleat non quid fieri debeat, hac sentetia Sapiens indicat.

Notans hominum ingenium quo per axi ri lam sequutur sere di uitum fauorem pauperibus desertis, de qμψδε poetae frequenter

conqueruntur,ut superius es notatum in cap. i .circa versum a o. Potest

tamen in eo in mendationem diuitiarum,S paupertatis suggillationem siubtiliori intelligentia accipi,idque dupliciter. Primum sic: Diuit illibera-rue is liter erogatae adduiri amicos plurimos, iuXta illud Saluatoris: Facite vobis amicos de mamona iniquitatis. At ab eo qui paupςrest animo,tenuis scilicet in benefaciendo propter auaritiam ,etiam quos habuit amicos separantur exosisti licet eius auaritiam, Aut ut habent Hebriea,Pauper ab

amico separ tur, quud in paupere per auaritiam optime locu habet, qui non solum separatur ab amico quia ab illo relinquitur, sed quia ipsemet

322쪽

PIO VERBIAE SALOMONIS p. s. apst

illum prior relinquit, metuens ne quid co'atur impendere amico , quia pluris facit pecuniam qu im amicum.Secundo de diuitiis spiritualibus lepaupertate spirituali accipi potest haec sententia, quemadmodum Bedac eam explicat, sic scribens Diuitiae regni coelestis quae per sanctos doctores fidelibus tribuendo praedicanti ir, multos amicos Sc eisdem praedica toribus, earum largitori domino asciscunt. philosophis autem caeterisque gentium magistris, quia nihil certae beatitudinis iniit uriam notui promittere, Schi quos habuere, separantur, videlicet conuersi ad fidem, spemque dominicae pas ionis certissimam.

1 Hi,falsis non erit impunitiu, o qui mendacia loquitur , non

V lex falsis testimonio ae mendaciis multa accidant mala,varijs Sapiens sententiis in hoc libro ab illis auocat vitiis, & potissimum

hac sententia quae mox repetitur, qua denunciat non tantum puniendum qui opere proximo nocet, sed 'ui in iudicio falsis testimoniis,aut etiam extra iudicium quibusvis mendaci; proximum grauat. Non erit,inquit, impunitus: non effugiet supplicium scilicet, quia etsi apud homines effugiat, apud quos tamen huiusmodi etiam sape deprehensius poenas luere cogitur,ut patet in senibus qui contra Susannam falsum protulerunt testimonium non effugient tame stupplicium diuinum. Vnde Propheta de Deo dicit: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. y l 'ν

multi colunt personam potentis,es amici sunt dona Iruuentis. Fratres omnespauperis oderunt eum, insuper amicipreculυ- cesserunt ab eo. Duabus his sententiis idem pronunciatur quod superiori sententia

quarta. Proinde quemadmodum illa dupliciter accipi potest,nem mola in simiandum hominiam ingenium vel ad commendat irinem liberalitatis iu detestationem paupertatis animi Ita& istae duae sententiae mi iter accipi possunt. Eo enim ingenio sim fere homines,ut honorem Nausipiciant personas potentum ac magnatum , M amici sint eorum qui liberaliter donant.Contra etiam fratres ac cosanguine quiq; pari peris,odiunt eum, necnon illi qui amici eius esse solebant cum soleatu amici firmius adhaerere quam fratres procul recesserunt ab eo verecuri lantes de eitas praesentia, ac metuetes ne quid inopi aut amico impendere cogantur. Et secundum mysticam intelligentiam multi hono rarit per nam potentis,etc. quemadmodum patet in Christo, que multi colere coeperunt,eiusque vultum deprecari ac gratiam fauoremque ambire. Nam pro colere persona Hebraeis est deprecari vultum postquam ascendendo in altum potens factus est: liberalis,dona sui spiritus diuem si varie distribuens iuxta illud: Ascendes in altum,captiuam dii Nix capti rph. . in a uitatem

323쪽

uitatem, dedit dona hominibus. Contra, etiam fratres amici Iudaici populi,postquam pauper factus est in scripturarum intelligentia Sc donis Dei,odire coeperunt eum M relinquere,quia Apostolis Scaudaeis oriundi ab eis alienati sunt. Potest etiam impliciter his sententi j accipi capientem voluisse suum filium impellere ad sedulitatem Sc diligendiana, ut qua diuitiae tum corporales, una spirituales comparari possunt, quarum liberali dispensatione amicitia 6 h6nor apud homines obtinetur. Deterrere autem a pigritiavi somnolentia,Vt quae mater sit paupertatis,quae hominem omnibus odiosum faciat. Notandum autem in secunda sentetia pro eo ubd nos habemus,Insuper c, Hebraea magis vertuda esse per,inaan to magis. Cum enim in priori membro etiam fratres pauperis dicantur eum odire,non satis conuenienter quasi per exaggerationem subiicitur etiam amicos procul recedere ab eo sed potius subiiciendum erat,minus mirandum esse quod Scamici ab eo recederent. Nisi intelligamus quemadmodum supra est indicatum,amicos fratribus praepona, quia ut supradictum est. Vir amicabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.

tantum verb. sectatur,nibE habebis, qui autempossessor antentu,diluit anima uam, cuctos prudentiae inueniet bona. Ars ista, qui tantum verba sectatur nihil habebit, finis est superioris

sententia, signi iicaturque secundum aliquos nam alli; varie acci- piunt amicos recederes paupere, qui dum sectatur verba promisenonum sibi ab amicis factarum,hoc est dum reposcit promissa inuenit illa non subsistere nihilque sua sectatione consequitur. Nostir interpres hanc partem iunxit cum sequentibus opponens sectatorem Verborum possessori mentisac custodi prudentiq.Sensus ergo est: Qui siue docendo, siue audiendo alios,tantum sciritur verba, hoc est, ornatum verborum tantum spectat, solum curans ut bene eleganter dicat non ut bona Scutilia proserat aut audiat, Aut qui id tantum agit,ut dicat aut audiat,non autem ut ea quae dicit aut audit etiam faciat, is nullum solidum fructum Rφ' nsequetur.Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum , sed faetores legis iustificabutur. Et,qui fecerit dodocuerit sic homines,mag-Di is nas, abitur in regno caelorum. Glii verbio isellor est mentis, velit est Hebraeis,cordis, hoc est, qui cordatus est nec corcentus est verbis, sedi utra se possidet sapientiam,eamque animo retinet,meditando iugiter in lege Dei,is vere dili rit animam suam, hoc est,seipsum,quia sibi bene prospicit Sc benefacit,l qui prudentiam ui tantum audit,sed etiam custodit in animo suovi operibus,is inueniet bonat in praesenti in futuro seculo. Beati enim qui audiunt verbum Dei,& custodiunt illud.

Calpus te Iis no erit imprimitin ,s qui loquitur mendaci peribit.

I Epptitio est sententiae superius senae positae,nisi quod hic exponitur spodibidi citur,non esis et cum dicitur peribit.

324쪽

DVO indecora hic versus complectixur,qui& posse cap.3o. inter

tu amor numerantur per quae mouetur terra dc quae sunt intolerabilia .Per seruum,inquit,cum regirauerit,perstu itum cum fuerit

saturatus cibo. Haec duo ergo hic dicuntur esse indecoras absurda, tum quod non conueniant nec aequa sint in seipsis. Non enim debentur stulto imprudenti delitiae Sc obiee Litiones, sed potius flagella S castigationes,Prudentibus vero debetur potius ad recreationem animorum pol quam iis emis Scit ilibus negoti s sint delassati :Ita iniquum est ut qui ser uilis est conditionis dominetur principibus, quum contra principum siudominari seruis. Tum quia haec dii sint dispendiosati noxia. Nec enim stultus delitiis recte uti nouit,sed illis cotra. abutitur,insolescedo,suamq; stultitiam augendo.Nec is qui seruus prius suievi seruilis est conditionis, ut in plurimum bene imperio utetur, cum ad illud euectus fuerit .mni fere nimia in selestit arrogantia,eaque intolerabilis fit, maxime principis bus viris animi ingenui. Et haec quidem ad literam Caeterum secundum siubtiliorem intelligentiam reo intellexerimus significari , stulto, hoc est,peccatori qui vera caret sapientia' competere; veras 'imi derlitia quas ex scripturis contemplatione diuinarum rerum atque an,

mi tranquillitate iusti percipiunt. De quibus dicit Psalmista: Delectabaan'. cita

tur in multitudine pacis. Et ei qui adhuc peccatis seruit Raffectibus improbis,non conuenire ut in regimine Ecclesii praeser. atur iistis vitiorum dominatoribus. Item talem non pol se domin .ari principibus, hoc est, rationi Sc ii tellei tui praecipuisque animae viribus valet eadem sententia Al docendum carni non eis nimis indulgendum, iuxta illud Pauli:Car Rbni ιnis curam ne seceritis in desideriis. Neque ei sim conuenit ut stulta caro delitietur,aut ut illa quae rationi parere debet, imperet viribus intellectu 1libus. Notandiam autem aprid Hebraeos saec duo non similiter inde ii coralignificari. Habent enim ad verbum sic Non decent stultum delitiae, quanto maris seruum dominati principibus,scii cet non decet. Itaque ex comparatione cuius indecori significetur alterum minus decere.

DoLIrina viriperpatientiam noscitur,segoriae est iniqua praeter es. Doctrina viri dupliciter accipi potest.Aut pro docendi actione quailio qui docet, aur pso. sa sapient . a qua semidi ritur docti s. Secundum priorem acceptiqnei sensi esset, ex patientia hominis cognosci posse qualis sit eius quasi tradit doctrina. Unde Beda hunc sensiim. Primum iii dicans, Doctrina iaci vi eccle si stica per patientiam doctorum qiram sit persee amoliratur quiad uir , afflictionibus ac morti corpus subdere quam do cena Ossicio cessare voluerunt, ' lentidebant utique quantum siet salut tructiqm tanta tristantia defensa rei'. cui 3 rarunt

325쪽

sex COMMENTARIA IN

rariant.sic Lira,Veritas inquit Apostolicae doctrinae ex eo apparis quod non recusauerint mori pro ipsa Secundum posteriorem acceptionem, significatur ex pxtientia hominis depreliandi quod doctus sit inidens. Naprudentis&intelligetis est alioru infirmitates patienter serre mirae suxis Iderari aut ii quid vindicandum sit tardum esse ad vindictam. Se in g*HV eundam hane intelligentiam etia subnexuir Beda ex D Gregorio eam mutuatus,qui sic habet homilia 33 in Evangelia Scriptum est doctrina

viri per patientiam noscitur. Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus etiant conuincitur minus patiens Atque hoc posteriori modo ac-xipienda est sententia si hebrae aspectemus,quae ad verbum habent,Imel

figentia homini protrahere s vel differre iacit iram eius. Qui enim intelligens est 5 prudens tardus est ad iram vindictam , im quod perpendat de se plaeraq; admittere quae a deo seuerius punienda sunt si pese tin proximum seuerus esse itum quod aduertat indecorum elli passionibus suis obsequi statimque ad ultionem Miram prosilire Deindelaeob. t. se in in pedare animum ne possit cernere vertim,arque ex acceleratione

ivlaionis lemnque committi quae postea displiceant. Ira enim viri Dei iustitiam iron operatur. Huic siensui conuenit quod sequitur, Et gloria eius est iniqua praetergredi,pro quo Hebrae habent. Cloria eius rearisim . ti praeuaricationem hoc est,gloria lonor hominis est aliena in transgresesi emi peccatum non valde attendere, sed dissimulare eique facit hignoscere. Beda accipit iniqua pr tergredi pro eo quod est ab iniquis actionibus sese praseruare,ut de propriis iniquitatibus accipiatur,non de alionis.Sscenini habet: Quia nimirum persecti doctoris est sic aliorum improbitatem parienter ferre, ut suam quoqtie fragilitatem nouerit ab iniisqv actione obseruare. At prior siensus originali magis conuenit.

sicut remis in bonis rabiem is se cui ossi per herbam ta

I Ide Au iistinum epistola 68 ubi siescitat. Nihil interest inter mi.

imis regis & iram leonis indieat hae sententia quo ludio subditi teneamur prosequi regem suum de principem, cauendum scilicet eis summopere ne eum offendant. Sicut enim rugitus leonis maximum terrorem incutit aeteris animantibus inter quid ipse veluti rex est, ita' 'U' Exerit propheta Annos: Leo rugiet quis non timebit Ita te regis ira vel indignatio merito sormidabilis esse omnibus debet, ut quae non facilὸ placari possit,ic in cuius manu sit mox grauem in serre vindictam, iuxta illud:Saeuum praelustri fulmen ab arce venit. Contra sicut ros i per herbam decidens gratus est Diauis,herbamque virescere ficit, quae alioqui . terra no exurgeret, nec solis istineret ardores, ita hilaritas vultus regii eiusque beneuolenti vel fauor sic enim habent Hebraea subditos mire

reficit de exhilarat facitquivi bono sint contra malos Maduersa quaeq;

animo

326쪽

animo.Caeterum iuxta siublimiorem sensum hac sententia inreli gere debemus,quam terribilis sit illius regis ira qui solus est rex regi Sc dominus dominantium,qui licet aliquando ut agnus immolatus est. Non aperiens os suum,tamen sivo tempore rugiet terribiliter ut leo,cum dicturus est Discedite a me maledicti in ignem aeternum . Et:Ligatis manibus te Natili pedibus mittite eum in tenebras exteriores . Eiusdem erga bonos Duor& hilaritas vultus eius,quam eis exhibebit in nouissimo die,taquam ros herbam irrigans iusto post praesentis vitae calamitates recreabit ac virer. faciet in domo Dei in aeternum.

3 Dolor patris filiis stultis e tecta iugiter perninntia, lytigiosa

HEbrea no habent de tectis perstillantibus Dd simpliciter sic Cau-

mitas patri suo est filius stillius in stillicidivi continuum rixae mulieris vel uxoris Indicat ergo haec sententia duo incommoda quae in familia, patrifamilias accidunt. Nam ex filio stulto Sc improbo dolor calamitas patri accedit ut saepius supra dictum est. Et rixae uxoris assiduae molestiam intolerabilem&continue in afferunt,non a, liter quam assidua pluuiae distillatio. Interreas non ciatuit stillicidio rixas mulieris intellexit comparari sed domestico,quodsiilicet fit tectis iugi ter perstillantibus. Et quidem concinitior sic est comparatio. Quemad-naodum enim incommoda est laabitatio domus si tecta perstillent iugiter

Ira rixosa mulier e flacit viro incommodam habitationem, id causa est. ut inuitus domi sit,ic aliam quaerat cum maximo familiae disipendi, cietatem. Itaque sibindicat sententia patres sollicitoselse debere, filii eorum bene instituantur,d magira cum prudenti a v cores deligendas cum quibus commode habitent Sc vivant. Caeterum quum id non humana prudentia potis, imum, sed peculiari Dei beneficio homini contingat, subiungitur insequeti sententia a domino dari uxorem prudentem, ut quisque intelligat eam ob rem dominum potissimum rogandum. Venerabilis Beda subtiliter hunc versum tractat secundum spiritualem intelligentiam. Nam cum priorem partem exposuisset de dolore patris eslestis, qui dolet quod homines quos ad se laudadum creauit, hosti potius maligno quam sibi seruire consideret secundam partem sic prosequitur de haereticis Sicut tecta perstillantia pluuiam quidem de certo suscipitit, nec tamen hanc ad utilitatem aliqu undis pertiuiit, sed ad molestiam potius inhabitantium derivant Ita nimirum haereticorum ecclesia, caelastium dona verboriuri non ad silutem animarum , sed ad suae, sum nequitiae male interpretando ic contra catholico litigando conuertit.

Tecta enim perstillantia, undas quidem pluuia pultas accipiunt, sed sub tectis in domo sordidas reddunt. Et haereticus limpidissi ima caelestis oraculi verba auditu corporis haurit Atibi' etc corde polluto attigerit, .

327쪽

auditossus suis for te mixta ministrat ' Haec ille. . . . Domino Quis danior a parenti s , a domino Mem proprie

Pud Hebraeos non additur proprie siec explicandi gratia ab interpretE,aut alio quoquam additum et L iith alioqui etiam domus &diuitiae dentur a Deo utpote omnium largitore Nec est Hebraeis dantur a parentibus,sed domus Sc diuitiae haeredita patrum. Proinde significatur illa obuenire filijs a parentibus iure haereditatio, ut quali fortunae domina sit omnibus cornini ne tam malis Mindignis quam bonis dedignta, utque parentibus ea debeant filis accepta ferre, qui ea fili j acquisierint,consseruauerintvi relin literint, quibus ea immediate accipiunt, a nec autem etiam sed per parentes Atit uxor filiis contingat prudcti id singulis Dei beneficio tribuendum est, ut quod non ita sit commune omnibus,sed proprium his quos Deus singulariter dilexerit,quodq; non potet parentum cura de prouidentia filiis donari, sed Dei beneficies, qui solus dat prudentiam millieri, prudentia donatam,viro deputat.Significat ergo filiis merito curandum , t Deo digna conuersationein piis precibiis huiusinati didbnuma Deo consequantur, in re tam graui, unde talicitas homini: multiam pendea quam parentibus non possint tuto expediare, quibus tamen 6 vitam Sc reliqua vitae commoda accipiunt. tiubis Unde in Ecclesiastico dicitur: Pars bona mulier botra, in parte bona timenti uim Deum dabitur viro pro factis bola s.

va mala, pigritia dc octo homini proueniant frequentibus sen- 'tentiis in hoe libro Sapiens prosequitur,ut ad sedulitatem Sc diligentiam hominem ad laborem natum prouocaret. Duo autem mala pigritia hac sententia ostedit. Primum quod hominem reddat dormitabud uiri Gomno deditum ac proin ei mortuo parum dissimile inesticiat,auserens ei, quod in homine praecipitum est rationis vitam Mindust iam. Secundum ex priori cosequens,qui r erum omnium inopiam,famem adferat,malum cert in vita grauia Minum. Ponitur autem

synecdochice anima dilIoluta pro homine dissoluto , hoc est ignavo, qui ab omni operatione solutus est Sore mitius, qui e pigritudine ac somno distatutus est. Pro anima dissoluta plerique vertunt anima dolosa, te quo supra dictum est circa verim quartum capitis decimi.Vt autem' csententia per quotidianam inferientiam vera inuenitur de sopore: e stirie corporalibus ad quae pigredo corpo ali hominempe ducit ita etiam locum habet secundum spiritualem intelligentiam in sapientiae si iidio de virtutis exercitatione. In qua qui segniores sunt ad grauissim uni in pec- usinianum permetuunt,ac nullis quamlibet magnis prophetarum aut

328쪽

PROVERSIAE SALOMONIS. Cap. r.

Apostolorum aut cuiuscunque eo i6natoris vocibus posis in excitati ad bene operandum torpore nimirum eos enervante. Qui Scipsa grauiorem verbi Dei inediam patientur,et post hanc vitam omnibus bonis vacui sortiter esurient, cum sancti saturabunturvi inebriabuntur ab ubertate domus Dei. D. Gregorius ex quo suum commentarium hoc rursum o, loco Beda desumpsit, mysticam huius sententiae intelligentiam pulchre prosecutus est in tertia parte curae Pastoralis admonitione 6.sic scribis: Pigris intimandum est, quod saepEdum oportune agere quae possumus, nolumus,paulo post cum volumus no valemus. Ipsa quidem mentis desidia dum congruo feruore non accenditur, a bonorum desiderio, sunditus conualescente surtim torporem aetatur. Vnde aperte per Salomonem dicitur: Pigredo immittit λporem. Piger enim recte sentiedo quasi

vigilat quamuis nihil operando torpescat.Sed pigredo soporem immittere dicitur,qui paulisper etiam recte sentiendi vigilatia amittitur, cum a bene operandi studio cessatur. Vbi recte subiungitur Et anima dissoluta esuriet. Iam mens quia se ali periora stringendo no dirigit, neglectam se in serius per desideria expandit. Et dum studiorum sublimium virore non constringitur,cupiditatis infimae fame sauciatur, ut quo se per disciplinam ligare dissimulat, eo se esuriens per voluptati: m desideria spargat. Hinc ab eodem sapiente rursus dicitur, In desideri s est omnis oci sus Hac ille.

Uicumdit mandatum,cudodit animumsiuam,qui autem nemi or viam suam,mortisseabitur. Ostendit haec sententia fructum seruatae vel negi istae legis, ne quis

putet rem paruam esse legem seiuare vel negligere . Qui,inquit, custodit mandatum,non tantum madarum honorat, sed illud custodiendo, eustodit animam suam quam a morte praeseruat, hic diu turnam vitam postea verbis ternam viuere facit. Qui aute negligit viam suam,vel talis melius habent Wa suas sic enim habct Hebrxa hoc est, qui non curat vitam suam tactiones instituere iuxta legem, is mortificabitur,vel potius morietur,plerianque quidem temporali morte a principibus vel Dei ultione ante rempus infitilla semper autem aeterna morte. stipedium enim peccati mors. Et Si vis,inquit Dominus,ad vitam in Rom sgredi serua mandata . . Matth. p.

37 'neratur domino,qui misereIur paxperis, c vici 'itudinesuam

redde ei. Ecenerari dupliciter dicitur, Aut simpliciter pro mutuum dare,

Vt Iim cap. a. postea dicitur: Qii mutuum accipit,seruus est foenerantis. Et Ecclesiastici r . Qui facit misericordiam, ceneraturpIoximo suo eῖc. Aut pro mutuum dare ad usuram,ut cum dicitur Deu-

329쪽

teronom. 23.Non nerabis statri tuo, sed alieno. Atque lixe est propria verbi huius apud Latinos significatio. Vtrunque significatum huic loco conuenire potest, quia non impliciter domino mutuatis qui miseretur pauperis ,recepturus tantundem,sed multo plura. Verum in priori significatu hic accipiendum patet ex dictione Hebraica, quae simpliciter mutuare significat. Itaque agnificatur eum qui quid ex misericordia donat pauperi,quanquam donet pauperi,tamen hoc ipsium quod illi dat veluti mutuo dat domino,qui suo tempore talicia in sutura vita reddet ei vicissitudinem eius,hoc est, mercedem quam vicissim meretur. Vnde recthrusilius Basilius citans hunc versium concione secunda in Psal. i .Quum,inquisipauperi dare voles propter Dominum, idem donum est & mutuum. Donum quidem, quia non siperas receptionem : mutuum verb,propter

domini magnificentiam.qui pro ipso persoluit, qui paucis per pauperem

acceptis,magna pro ipsis reddet. Qui enim pauperis miseretur, Deo ad usuram reddit. Haec ille.

Erudi filium tuum, ne desseres ad interfectisnem autem eius ne

pono animam tuam.

HEbraea habent, Erudi vel castiga filium tuum cum est spes. Quo

monet Sapiens filium insipientem aut peccatem tempestiue erudiendum Sc castigandum priusquam in profundum peccatorum venerit,ic aetate nimis prouectus sit quando nulla disciplina aut correptio profutura sit,sed potius obfutura. Secundum nostram lectionem monetur pater,ut etias asi statim no succedat eruditio vel castigatio filii, non tamen propterea velut desperans fili correctionem desiliit a monendo eum , spe emendationis secuturae tandem Graeca habent αα μαζον σου,o cor γαρ ςοα υ irriς,hoc est, castiga filium tuum . Sic enim erit

bona spes. Quo significatur per castigationem fili bonam esse

de eo spem,qubd ad bonam perueniet migem. Qtiem senim & Hebraea habere possunt,quae etiam verti posJunt, Castiga filium tuum, quoniam est sipes, ut scilicet per castigationem bonus euadat. In quem sensum etiam nostra lectio accipi potest, si illud, ne desperes cum praecedenti cohaerear,finemque atque euentum designet in hunc modum. Erudi filium tuum,ne fore omissa illius eruditione aut castigationo aliquando desperare de eo cogaris Secundum quem sensiim omittenda est coniunmo copulativa,&,quae in plerisque libris inuenitur, Erudi filium tuum, ne

desiperes. In quibusdam tamen non est, N. Secunda parte huius sententiae monentur parentes ne desperantes facile de correctione filij,adijciat animum ad interficiendum eum aut ad mortem eius quoquo modo procundum Aut significatur moderandam a patre castigationem fili j,cauendumst ne illa ea criti delitate exerceatur,ut sub manu eius moriatur,que-

admodum domini in seruos ammaduertere solentisque ad mortem,aut insignem L

330쪽

sitasnem aliquam laesionem. Posunt& Hebraea sic verti, Ad clamorem eius ne leues animam tuam. Quo significatur patrem non debere adire tere animum ad clamorem filiscum castigatur ab eo,ita ut ob id a debita castigatione desistat. Hebrata enim dictio 'T,' Tr Hamiltro, vel potest esse a verbo Utard Hama , quod nare S tumultum edere significa vel potest esse a veibo 'ra melli,quod mori significata, si ui impaettens eu IuuInebit damnum, cum rapuerit, aliud

HEbra habent,Magnus ira portat poenam vel detrimentum,quod

si liberauerisvi adhuc addes. Quam sententiam hi ebraeorum quidam,quos 5 Caietanus secutus est,conectunt cum superiori versiculo ubi in castigatione filii crudelitate pater cohibetur , videlicet, cauear ab interfecitione. Qui enim talem in filium exercet crudelitatem,

magnus est ira impatiens , qui supplicium dabit suae impietatis poenamq; portabit,cum ipsum postea poenitebit acrioris castigationis factor

ex impatientia is agnitudine irae. Vtergo irae intemperantia minuatur,mbiungitur. Quod si liberaueris filium: eripias admitore calligatione adhuc addesit castiges eum, aliaque vice denuo castigare eum pol ris. Et in nostralitera versium hunc cum superiori cohaerere ostedit coniunctio enim, quae in multis libris reperitur. Itaque sensius est.Ne inducas

animum ad intersectionem fili; , quia qui impatiens est in corrigendo filio,reportabit inde damnum, quandoquidem huiusmodi immodica castigatione & filium suum amittet ac perdet, Me tum iustitiae humanae,

tum diuinae ultioni obnoxium reddet . Sunt tamen qui hunc versum separatim accipiunt,ut non cohaereat eum superiori, sed in genere dicatur contra eos qui passionibus irae simi obnoxis significeturque eum qui vehemens et vi magnus in ira frequenter incidere in pericula,&si temeritatisvi impatientiae poenas dare incurrendo damnum aliquod, ex quo si liberari eum contingat,tamen alia vice repetendo surorem ad ijciet sibi adhuc damnum. Sic nostra litera accipi poterit ut sit separata lcgeneralis sententia. Nam ut c6iunctio,enim, non est apud Hebraeos nec CH-cos,ita nec in plerisque codicibus Latinis nominatim apud Bedam , qui etsi imprimis hanc sententiam reserat ad superiorem,tamen postea aliam addit intelligentiam,quae eum superiori sententia nihil habet commune. Itaque sensius nostrae literae Hebraeis consor mi hic esse poterit. Qui impatiens est,frequenter ex impatientia sua damnum reportabit in nomine aut facultatibus,aut corpore suo. Et cum rapuerit, hoc est, istulerit illud damnum,aliud rursum damnum apponet sibique sciscet, cum per consuetudinem radicata ira rursum per impatientiam efferbuerit. Hoeest,impatiensvi in ira intemperans varia incidet damnavi mala, atq; ex euasione unius mali non facile corrigitur, sed mox in aliud incidit Beda Rr a sic hunc

SEARCH

MENU NAVIGATION