Epistolae Pauli et aliorum apostolorum, cum Actis, per R.D. Thomam de Vio Caietanum cardinalem S. Xysti, ad Graecorum codicum fidem castigatae, & ad sensum literalem quàm maximè accommodatae. Maiore, quam hactenus vnquàm, diligentia emendata cum indi

발행: 1558년

분량: 1084페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

AD ROMANO s

set eooperari omnia in bonu sanctis. habet enim diuinae proui. dentiae lex atque ordo, ut etia quae disposuit Deus se facturuit . adimpleat mediantibus causis secutassis: de quarum numero est spiritus sanctus,quatenus habit ias in nobis postulat gemitibus ineffabilibus pro sanctis. Et dicendo omnia , nihil excludit spectantium quomodolibet ad singulos sanctos, sermo enim praeis sens directe est de sanctis distilbutive, & non de uniuersa collectione sanctorum:ad cuius bonum no est dubium Deum omnia ordinare , et: i infernum. nam & ad gloria sanctorum cedit i fernus.Sed sermo praesens est de singulis sanctis: de quoru qu libet licet verisicetur illud Euangelicum super omnia bona sua

constituet eum pissentis tamen textus intelio directe tendit ad

hoc quod Deus etiam in hac vita coefficit omnia quomodolibet spectantia ad sanctu quecunque, siue quomodolibet redundanxia in illum,in bonum illius. Dicit autem cooperatur,& non dicit opexatur; ut intelligamus gratiam Dei non sola, sed simul in libero electorum arbitrio coefficere ad bonu electorum. Et dicit diligentibus Deu, ad differentia sanctorum pro quanto non sunt diligentes Deum. restrictio enim fit dicendo diligentibua Deum.Vnde non oportet quaestiones mouere de iis quae occurrerunt Paulo,Augustino,& similibus antequa essent in statu diligentium Deum: rex tu ipso expresse resti ingete ad diligentea Deu. Iis qui secundμm prppositum γοωn sunt sanyi. Superfluit sancti,& vocati noο est participium, sed nonae: perinde ac si dicere. tui asciti iij. Altera conditio restrictiua adiungitur: ut non de

omnibus diliseotibus Deum, sed de solis illis qui asciti iij sunt secundum propositum diuinum intelligatur.Vbi perpedere potes has duas ditiones ad hos iunctas ut altera alteram restrici-

at.na status diligendi Deu restringit asci titios: ut non de pro

estinatis secundu omnem eoru statum, sed secundu statu quo diligunt Deum sermo praesens intelligatur.& similite non de

omnies diligetibus Deu, sed de solis illis qui sunt diligetes Dedde praedestinati sermo praesens intelligatur. Multi enim sunt quandoq; in statu diligedi Deu,qui tamen no sunt pr destinati & de his non dicit quod Deus cooperetur omnia in bonu illis: sed tantu modo habentibus ambas conditiones simul. Quid autem sit diuinum propositum, statim Paulus subiungit. Na quos praesciuit O praedestinavit. pro,& praedefiniuit.Conformessi.ria marini fili Sei,ut sit ipse primoge' tus in multis fratrιbus. Aduerte circa lueram differentiam inter cQniunctionc horum duoiu pias sciuie

172쪽

stiuit& praedefiniuit reliquorum subsequentium. nam in reis liquis subsequentibus habetur semper relativum quos,& pr nomen hos:dicendo,quos aurem praedefiniuit, hos vocavit: aeruos vocavit, hos & lustificauit,&e. coniungendo autem haec uo nullum pronomen in textu Graxo inuenitui: ita quod non dicitur,quos praesciuit, hos & praedefiniuit,sed dicitur quos praesciuit de praedefiniuit. ut ipsa disserentia mysterium aliquod insinuet. Adverte deinde quod in reliquis verba vocavit, iustificauit, glorificauit absolute sine opposito aliquo dicuntur: haec autem duo habent appositum , scilicet conformes imaginis filii sui,&c. Aduerte tertio quod non dicit consormes imagini in dativo,sed imaginis ingenitivo.& ita habetur in Graeeo. Non enim significantur conformes imagini fi h i dei. esset enim eon- formitas huiusmodi ad filiu dei mediata:quia esset conformi lasimagini eius in mediante imagine conformitas ad ipsim.sicut fi quis fingeretur consormis statuq Caesaris,esset cosormis Caesari mediate: & vere diceretur consormis imagini Caesaris. Et hunc in proposito sensum nescirem intelligere: quoniam nescio aliquam imaginem filii dei cui sancti decreti sine consomnaes.sed sensus est,conformes inter se ratione imaginis filii dei. Hoc enim quadrat veritati & doctrinae apostolicae. r. ad C ri nt.1 f.quemadmodum gestauimus imaginem terreni gestabiamus de imaginem coeIestis, hominis Christi. Ad explicandum enim in quo sunt decreti consormes,subiungitur imaginis,hoc est secundum imaginem seu ratione imaginis secundum usum Graecae constructionis, non cuiuscuque, sed filii dei. Decreti suae enim omnes conformes secundumnaci maginem, pro quant ad imitationem filii naturalis omnes erunt filii des,Vt iple filius dei sit primogenitus in multis fratribus. Aduerte quarto quod ruum Paulus more suo proposuerit , scimus quod diligentibus eum, scc.naodo subiungit declarationem singuIarum partieularum: incipiendo ab illa, scilicet propositum. His praelibariti scito ex theologia specuIatiua disserentiam inter scientiam dei quatenus est rerum absolute,& quatenus est rerum eventuum. nam quantiis utraque sit aeterna prima tamen non m supponitdeu velle creare res:secuda autem praesupponit deu velle creareres. Et hinc sequitur m praescientia horti eventuum scilicet eos formes esse inter se sanctos secundum unaginem filii dei ut sit fp e primogenitus,&c. no praecedit diuinam praedefinitionem eorundem euentumra,sed sequitur illametrius enim non tem-

173쪽

AD ROMANO s

pore sed rationis ordine Deus voludo definit bos euetus quani

sciat illos fore: imo ratio quod sciat illos sore, est quia volendo definit illos. Non signi licat itaque Paulus praescientiam esse rationem praedestinationis, sed ecouerso praedefinitionem esse rationem pra cientiae. Et ne intelligeres praescientiam esse rationem praedefinitionis,abstinuit a pronomine: ut dictum est.Si enim dixisset quos praelauit, hos & praedefiniuit , intellexisses Oidinem inter praescientia & praedennitionem similem substruentibus t sed abstinendo a pronomine,iungendoq; simul,in-nuauit mysterium alte ius ordinis. insinuauit haec este simul tempore, imo aeternitate, & alterum inter se ordinem habere, quam subsequentia inter se significantur habere. Est itaque sensus,dixi secundum propositummam quos praesciuit, conformes dic.& praedefiniuit,hoc est etiam prius praedefiniuit quam pra scireti ut praepositio posita ante definiuit referatur non solum ad definitos, led ad prascientiam, dispari tamen ordine. nam ad illos ordine durationis, ad istam ordine quasi causalitatis. probando siquidem quod secundum propositum dixit haec , ad confutandum dogma eorum qui primum salutis nostrae locum

tribuunt diuinae praestientiae futurorum, qui praescientiam me ritorum ponunt rationem definitionis diuinae: ad confutandum inquam haec, primum nostrae salutis locum tribuit diuino proposito,dicendo iis qui secundum propositum .Et probando hoc manifestat quod diuina definitio conformium filio dei, Irior est diuina praescientia eorundem, dicens, nam quos pra ciuit & praedefiniuit, hoc est etiam prius quam praesciret, de niuit. et At si opprimeris a maiestate tam alti sensus, potes planiore uti sensu, exponendo praescientiam de praescientia approbationis r ut quemadmodum dicendo qui autem scrutatur co

da , Iciuit quae prudentia spiritus loquitur de scientia approbationis, ita nunc loquatur de praescientia approbationis. Et siesianus est omnibus sensus,quod quos praesciuit praescientia approbationis , non solum approbauit, sed etiam praedefiniuite quod maius est. nam definitio adiungit firmitatem approbationi.σConsistit autem imago consormitatis ad filium dei, ita duabus conditionibus. Altera est participatio gloriae filii dei.

secundum quod homo beatus,&e. & haec conditio comorehendit corpus nostrum configuratum corpori claritatis Christi,Manimam nostram similem animae Christi in gloria,&e. Altera

est participatio gloriae fili, dei secundum quod est filius dei.

174쪽

hxe eonditio est Quod nunc sumus filij Dei, tandem autem apparebit gloriosa nam siliatio. Et hanc conditionem esse principaliter intentam a Paulo hic, apparet ex eo quod loquitur de filio Dei & de fratribus. es Primogenitura vero filio Dei attributa inter multos fratres, non proprio, sed metaphorico se mone est intelligenda: qui tam secundum diuinam quam secundum humanam natiuitatem naturalem, est non solum primogenitus, sed unigenitus, ac per hoc carens fratribus. Vnde dicitur primogenitus in multis fratribus, secundum assimilationem ad primogenitum inter multos fratres: quod ipse filius Dei & multi alii sunt fili j Dei, ac per hoc multi fratres ipsius fili, Dei,& quia ipse est prius caeteris genitus, ei attribuuntur iura similia iuri primogeniti, ut scilicet fratres alij sint sub ipso, Bd ab ipso alantur, & liuiusmodi. haec enim dignitas Christi si gnificatur respectu nostri, per hoc quod definitus est primogenitus in multis fratribus. Et dixit hoc, ne errares intelligendo nos cohaeredes Christi ex aequo, quum dixerat cohaeredes autem Christi: explicat enim quod sumus cohaeredes Christi , ut primogeniti inter omnes fratres, quod est dicere, C H R. Is T v M quidem esse haeredem uniuersorum: & sub ipso, &per ipsum ,nos esse cohaeredes, nos participare bona diuinae haereditatis . haec enim lex primogenitorum in principibus etiam

hodie apparet. 2-s autem praedentuarii.pro, praedenni uit/ος σvocavit. interna vocatione. Declarata ii quidem illa particula, secundum propositum, declarat cosequenter illam aliam, oca ti. Differentia autem inter vocare ,& praedefinire, ac praescire manifesta est: nam vocatio in tempore fit: praescire autem αpraedefinire ab aeterno fuerunt, & exequendo praedefinitionem, vocat. Et quos vocavit rus iustificauit:.quos autem iustificauit, illis CV marniliωuit.pro,glorificauit. Quaestiones duae occurru t. Altera est circa verba praeteriti teporis in huiusmodi executioni vocavit, iustificauit, glorificauit quum executiones istae futurae sint. es Solutio est quod executiones istae respectu multorum sunt praeteritae,& respectu multorii sunt futur . multi enim iam sunt vocati,iustificati,& glorificati: multi quoque supersunt vo eandi,iustificandi, & glorificandi. Par autem fuit ut doctrina acertioribus quae iam iacta sunt,traderetur r& propterea utitur verbis praeteriti teporis. et Potest nihilominus dici quod propter certitudinem futurarum executionum significantur absolute in praeterito: sicut prophetae faciunt. Q Al tera est circa v

ii iiij ritatena

175쪽

ΑD ROMANO s

titatem harum executionsimam falsum constat esse quod quoscunque iustifieauit,illos & glorificavit,quu multi iustificati ceciderint a iustitia,Se lint damnati. Solutio est duplex. Vel penes disserentiam inter vocatos & iustificatos simpliciter, vel ad tempus, e quod hic est sermo de vocatione & iustificatione simplici terrobiectio aute procedit de vocatis & iustificatis ad ten pust tales enim sunt qui a iustitia cadentes damnantur. Vel penes disserentiam inter vocatione & iustificationem: ut sunt exe. cutiones priaefinitionis,aut vi sunt secundum se quatita diuiana dona,& quod sermo praesens est de istis quatenus sunt ex eutiones diuinae praedefinitiois: sic enim veris simu est i omnes iustificati sunt etiam glorificati:obiectio autem procedit de iustificatione& vocatione ut sunt quaedam gratiae, no vi sunt exe. cutivae diuinae praedestinationis.es Dicendo itaque hos & iustificauit: declarat illam particula diligentibus deum.iustificamur enim fide per dilectione operante. Et dicendo hos & glorificauit declarat bonum ad quod omnia pro electis deus coefficit.

Cusi ergo dicem Gad haec Declarat illam particula deus cooperatur,declarando evicacia diuinae cooperationis praemittendo

stuporem seu contrariς linguae executionem. Quid ergo dic mus ad haecZhoc est quid ergo dicemus contra haec 3 quali dicat nihil.vel quid ergo dicemus aspicientes ad haec quasi dicat non dicendum, sed stupendum nobis est spectatibus ad haec. si 'Deuapra nobis,quis eouιra ncis3 hoc est,si deus coefficit nostrum bonum tot modis,tanta estcacia: luis contra nos,qui statra bonum nostru,supple praeualebit3quasi dicat nullus. Qui etiam propriossis

suo. Superfluit suo.Non pepercit.hoc est no abstinuit ab exinanitione & afflictione proprii fili f. Sed pro nobis omnibu .electis. Tradidit illum. Liberali dono dedit illum. Quomodo non esiam cumilis omnianοbu donauit pro,donabit. Animaduerterat Paulus P praeallegata ratio tot donoru non efficaciter inferebat deu oia

cooperari in bonii electis, sed deum illis cooperari in bonum,de propterea ut efficaciter concluderet quod omnia adluxit quoadeus liberaliter donauit etia filium pro electis: ut hinc inserret sicut de infert, P omnia cu filio electis donata sunt: ac per ola in bonum electoru disposita sunt. Et dicit in suturo donabit,ad G gnificandii quod colammata executio boni in quod omnia electis cooperatur deus,no est in presenti, sed in futuro statu gloriae.Quis accusalit aduersus electos 'Dei obviat obiectioni possibi.

v fieri propter peccata commissa ab electis: multi enim elect

176쪽

. CA PVT VIII. M

rum multa tamina commserunt , propter quae obuene posset aliquis quod remanent puniendiret sie impediretur glorificatioeotu. Et directe dicuntur haec verba propter illam sequela, quos aute iustificavit,illos & glorificauit. Quis inquit,accusabit,quis

erit accusator praeteritorum criminu aduersus electos Dei,ut noglorificentur quasi dicat nullus. Et ratione sitbdit.Tem qui insimicat. hoc est, Deus non homo,non angelus qui iustificat,qui iustos facit electos ex peccatoribus .anu est qui condemnet Verbum verbo reddendo legendum est,quis condenans Deo iustificante electos ab omnibus eorum criminibus quis condemnans erit quasi dicat,nullus. a ubi aduerte i excludit tam accusatorem quam iudicem codemnantem, ex hoc quod Deus est qui iustificat: quoniam nullus relinquitur accusationi aut codemnationi

Deo iustificante Iocus. Quia tamen posset quispia obiicere quod

Christus comparebit accusator & eondemnator accusator quide,quia cotra praecepta eius secerunt: sicut Jc Moyses accusator Iudaeorum dicitur Ioan. s.condemnator vero quia ipse est constitutus a Deo ludex vivorum & mortuorum propter hanc imquam obiectionem subiungit, Chris3M qui moretum est imo qui reserrexit,qui. Deest,&,est ad de teram 'Do,qui etia interpellat.pro postulat pro nobis tum hoc sub hoc puncto interrogativo i gendum est. Est enim sensus: nuquid Christus electos accusabit aut conden abit,qui contulit nobis haec beneficia,qui habet has conditiones 3Quasi dicat,haec beneficia hae coditiones testantur

quod noe et ubi aduerte quod ultima verba scilicet pro nobis

respiciutur ab omnibus de singulis quatuor beneficiis,qui mo tuus est pro nobis,qui resurrexit pro nobis,qui sedet in dextera Dei pro nobis,qui postulat pro nobis. Et pronomen electos de

monstrat. Quu ergo nos separabit a charitate Christi pro Dei. Et superfluit ergo. Recole superius propositorum & dustoru:& perpende quod quum tractauerit bona quae habent iustificati tria scilicet pace ad Deum, gloriatione in gloria Dei, & gloriatione in Deo modo tractat quae supererat gloriatione in tribula

tionibus.Diuisit nanque Paulus hune tractatum de gloriatione in afilictionibus inserendo partem illius scilicet necessitate patiendi cu secudo bono,scilicet gloriamur in gloria Dei: dc par tem alteram scilicet ipsam gloriatione inseredo quarto bono, stilicet gloriamur in Deo,quod modo ta diffuse declarauit, ex hoc quod Deus omnia nobis cooperatur in bonum:definiendo, vocando, iustificando. donando filium, & caetera.Fecit autem hanc

177쪽

AD ROMANO s

hane partitionem, ut intelligamus per spiritu sanctum & qua

tenus est spiritus adoptionis,& quatenus est spiritus adiuvas imbecillitates nostras postulado, consurgere in nobis gloriatione in afflictionibus comitem aliarum dual si gloriationum in hae vita. Per modum itaq; quaestionis tractat gloriationem nostra in amictionibus: mouendo icilicet Se soluendo quaestionem an aliquis separabit electosa charitate Dei. Quocirca pronomen nos,demsistrat electos, & a charitate seu dile tione Dei signi meat dilectione Dei erga electos. Narrata siquide tanta erga electos Dei dilectione ut praedefiniuerit, praesciuerit, vocaverit,iustificauerit,glorificauerit, ac filium propriu donauerit,omnia in bonu eoru vertendo aptissime subiungit quaestionem, quis nos separabit a dilectione Dei,tali ac tanta Zintendens ut subiungit quod nullus, nulla vis separabit electos a Dei erga illos dilectione. Separarentur autem si ab illius effectibus scilicet fide, spe,

Charitate, patientia, reliquisque virtutibus finaliter caderent. Irabulatio Mota quaestione quis,discurrit inducendo interrogatiue septem malorii genera: ad quae mala omnia quae hoc tempore pati possumus reducuntur , ut perpendamus i tractat de gloriatione electoru in tribulationibus. Et tribulatio seu am cito uniuersos coprehendit cruciatus secudum poena sensus, seu dolorem sensibilem citra mortem. An angustia 3 priuans libem

rate corporis. snomes priuans cibo. Au nudita3 priuans v

stimento. An periculum quod timorem ponit imminentis moli. Anperseeutio Quae tertio loco in textu Graeco sita, nescio 1 quo apud Latinos trassata sit in sextu. Et ponit persecutio pe seuerantium actionis contra electos. Angliaim priuans vita. Sicutscriptum est. electos pati, in Psalmo quadragesimoquarto. Et citauit scripturae testi monium, ne hic per mala discursus superfluus putaretur. Quia propter te. Deus, quia tui sumus cutitores. Mortiscamur. Eiecti loquuntur Deo. Et quaecunque pallado in corpore, mortificari se dicut:quia quaelibet passio comporis species est mortificationis. Tota die. Continuitas significatur perseverans. Aestimati sumus. Malo corporis adiungitur malum vili pensionis talis ac tantae. Sicut oves occisiouis. hoc est.ut occidere nos,estimetur utile ad vitam hominum,sicut o

cisio ovium in macello utilis est ad vitam hominum. Et vere sic aestimati sunt Christiani primitivi: ut patet legetibus historias. Sed in his omnibu, superamus. pro superuincimus. Respondendo quaestioni, declarat gloriationem nostram in tribulationibus:

178쪽

xon eontentus dicere vincimus,sed superuincimus. Vere glori tio nostra est in his no aliquibus, sed omnibus,non vincere,sed plus quani vincere: est enim plus quam vincere , superare mala

S gaudere patiendo mala. uod impletu legimus in Apostolis

A martyribus multis. Propter. pro,per, eum qui dilexit nos. Non

significatur eausa finalis, ted essiciens adiuuando & coopera do. Et quadrat dilectioni dei erga nos: nam deum diligere nos, est ratio faciendi nobis bonum, est enim dilectio,qua deus diligit,essica x. Et ex hac particula apparet quod de dilectione dei erga nos dixit,quis nos separabit a charitate dei Eadem siquiadem dilectio pro causa affertur nostrae superuictoriae, qua non separamur ab ipsa dei erga nos dilectione: ita quod n6 nostris viribus, non nostra charitate,sed adiutorio gratuito dei superuincimus: ut intelligatnus non habitualis gratiae, sed dei adi uantis gratuito, hac iuperuictoriam nostram effectam esse.Hoc enim significatur dicendo, per eum qui dilexit nos. certus sum. pro perluasus sum, enim. Non enim de certitudine euidentiae, sed de certitudine persuasionis quam constat esse certitudinem fidei est sermo. Nec explicat a quo persuasus est: quoniam ab authore fidei constat hanc persuasionem esse. Quia neque mors,ntque vita,neque anguli, neque principatus,neque virtiues.Quatuor

dithrentias rerum explicat Paulus, quibus praxipue attribui posset vis separandi electos a charitate dei. Prima est differentiavi tae & mortis: vita siquidem summum est appetibile, & mors ultimum terribilium. Sub quibus duobus compreheduntur reliqua appetibilia & refutabilia. CSecunda disserentia est spiritu aliam substantiarum secudum tres diuersitates,scilicet ange Ios,principatus,& virtutes. Et angelus quidem nomen est infimarum substantiarum spiritualium: principatus autem nomen est ordinis illarum quae praesunt prouinciis: virtutes demum nomen est supremi ordinis spiritualium substantiarum ministrantium seu exequentium. Et quemadmodum per mortem & v, tam excludit omnes creatas causas finales, ita per disserentiam

harum substantiarum excludit omnes creatas causas essectivas spirituales. Quas ternario comprehendit numero, ut omnes includi intelligantur e numerus enim ternarius perfectionis

est. E Nec obstat quod de sanctis angelis,& non solum de

damnatis spiritibus haee intelligantur: quoniam non dicitur

179쪽

AD ROMA Nos

Neve innantia neDe 'tisra. De praeteritis enim nulla poteraeeste ambiguitas. Et haec differentia temporis quonia specialem ingerit difficultatem re facilitatem,& communissima est causis omnibus,merito adiecta est. Magni siquide refert praesentibus vel futuris allici:& similiter praesentibus vel futuris terreri. magni refert praesentem vel futuram elle actionem, esse formam. esse materiam. finitias. Superfluit.Et nescitur quis addi--ξ quum in textu Graeco non inueniatur. Neque altitudo necue ι profismdum. Quarta differentia est penes differetias uniuersi corporei secundu cellitudinem & profunditate. videturθ; in Paulus differentias tantu eas assumpserit quae attendutur penes comunia omnibus hominibus,qualia sunt mors & vita ,substatiae spirituales, lepus & uniuersum corporeu. Ita quod sub altitudinis nomine intelligun tur superiora corpora,proflandi vero inferi ra. Neque rareatura atia. More eorum qui computatis praecipuis subiugunt clausulam generalem, ut intelligatur quod de omni bus intendui, Paulus subiungit neque creatura alia: ut hinc intelligamus quod nullam excipit creaturam. Pererit. Superius dixerat de facto, quis nos separabit: & similiter de facto, sed in his omnibus superuincimus. modo vero loquitur de possibili. dicedo poterit. Ita quod no solu negat creaturam qua ncunq; s parare electosa charitate Dei sed negat posse separare. Et ratio est in promptu: quia charitas Dei erga nos est suprema causa ,sa

perior omni creatura, superans potentiam cuiuscunque ereaturae. Nosseparare. Pronomen nos demonstrat electos. Et est sermo

de separatione totali,non de separatione ad tempus,quae no est contraria dilectioni Dei erga electos:vt patet de lapsu Petri. ιbaritate Dei.activa: hoc est, a charitate Dei erga nos.Quae est in christo Ie)is domιno nos ro. tanquam in mediatore de executore ipsius charitatis Dei erga noet: ut intelligamus non solu similem esse Iesu Christi erga electos charitatem charitati diuinae, sed etiam in ipsius Iesu mysterio,opei passione,resurrectione&α, adimpleri charitatem Dei erga electos.

V Eritatem dico in Chriιlo,non mentior: te limonium mihi perbia bente conscientia mea in stiritusancto. Non saltat, non noua in serit Paulus: sed postquam tractauit proposita in principio scilicet quod Euangelium quo ad rem euangelizatam, pol stas Dei est in salutem omni eredenti consequenter tractat reliqua ibidem proposita scilicet Iudaeoque primum de Graeco,

180쪽

inadiuncta authoritate,iustus ex fide vivet in his tribus rapitutis. Et in hoc quidem capitulo declarat modum simul S causam quo Se quare primum tum Iudaeo tum Gentili est in salutem. Et

modus est: quia paucis ludeis profuit,Gentibus vero comuniter. causa vero ex parte dei est diuinum propositum: ex parte vero

exequentium,est quia Gentes confisae sunt in fide Christi, Iudaei

vero in iustitia legis.WRuinam itaque Iudaeorum comuniter paucis exceptis proponit condolendo: ne videatur ex malo ad

Iudaeos affectu loqui. Et Christuin ac spiritum sanctum testem inducit cum propria conicientia: animi enim mei solus deus est conscius. Et quoniam ad integritate veri sermonis duo exiguntur saltern ex parte rei quae dicitur, quod scilicet sic sit: alterum ex parte dicentis, scilicet quod non mentiatur.nam contingit de absque mendacio proferri non veru in re, & mentiendo dicere quod in re verum est ideo Paulus utrunque prehendit, de ex parte rei dicit,veritate dico in Christo: hoc est illam euius Chri stus est conscius,& ex parte sui dicit,non mentior. Quoniam. pro. quod, Tristi miti. Ecce res dicta. et . intensive. Di conti umo dolor. Non ad horam sed perseverans.cordi meo. Non super ficie tenus, sed in corde,in intimis animi mei. QOpra iam eri msimul manifestat materiam & causam tantae tristitiae in se: asserendo statum Iudiorum comunem olim sibi.Talis enim Iude rum status materia est tantae tristitiae. Et quoniam ipse statum 1llum valde dilexerat, ideo magna subsecuta est tristitiac quum enim videmus ruinam rei valde amatae dolemus valde.Reddendo itaque rationem magnae in se tristitiae, simul patefacit materiam tristitiae esse illa quae olim fuit sibi maxime dilecta. er ubi& nota modestiam. Intendit dicere causam tantae tristitiae essem Iudaei eligunt anathemata esse a Christo. modeste loqueti,' dicit hoc implicite:explicado quod ipsemet elegit olim anathsma esse a Christo: ut ex ipsius crimine intelligamus caeterorum Iudaeorum perseuerantium in Iudaismo,peccatu simile. Nee dicit opto modo habens sancta desideria,sed optabam seu optaui olim in statu Iudaismi. Ego e. Vt intelligamus loco desiderii Duccessisse doIorem ex eo quod est ipsemeti nathema esse a Chris O Gretra dictio dicitur anathema significans per transationem separatum, quemadmodu deo dicata separata sunt a communivsu.elegit siquidem Paulus olim in Iudaismo separationem a Christo potius quam separationem a Iudaismo. Vnde absoluto

SEARCH

MENU NAVIGATION