Epistolae Pauli et aliorum apostolorum, cum Actis, per R.D. Thomam de Vio Caietanum cardinalem S. Xysti, ad Graecorum codicum fidem castigatae, & ad sensum literalem quàm maximè accommodatae. Maiore, quam hactenus vnquàm, diligentia emendata cum indi

발행: 1558년

분량: 1084페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

AD ROMANOs

Et quoniam valde dissicile est hoc seruare respectu omnium hominum,ideo Paulus adiungit, Sis τι potest Instruit enim per hoc ut prouideamus secundum vires bona coram omnibus. Et si fieri nequit ut omnibus videantur bona, relinquamus ipsis curam. Quod ex vobis est. Quod pro quantum. Et superfluit est. in veritate tamen subauditum. Cum omnibus hominibus pace habentes. Vsus pacis cum omnibus praxipitur quantum est ex parte nostra. usus enim pacis pendet non solum ex nobis, sed ex aliis: qui cum hominibus pacis nolunt pacem,sed utuntur inimicitia aut persecutione,& huiusmodi. Non vosmetipsos defendentes charissimi. pro, vindicantes dilecti. Inter vindictam & reddere malum pro malo,hoc interest,quod reddere malum pro malo, est se maliter & ex intentione velle malum reddere: vindicare autem est materialiter quidem malum,formaliter autem iustum vel reddere. Vnde & vindicare est actus iustitve: velle autem ma

Ium est actus odij.No suffecit Paulo inhibere nulli malum pro malo reddendum, sed etia inhibuit non vosmeipsos vindicantes. et Et quoniam inhibitio illicitor u est,hinc clare patet illi. citum esse quod prohibet. Sed bene nota quid probibeti Non enim dicit non vindicantes,sed non vosmetipsos vindicates: ad significandum quod prohibet homine per seipsum propria exercere vindicta.Cum quo costat quod possit exercere vindictam brachio praetoris vel principis. Nec princeps transgressor est huius mandati,quia priuatorii seu reipublice ulciscitur iniurias, etiam si fuerint commissae contra persona propriAm: quoniam non ipse priuatus,sed aut horitat publica principem ulciscitur. Et adiungit dilecti, ad demulcendu Romanos in hoc praxepco

communiter contrario humano impetui.Seddate locum irae. Duplex potest esse sensus, vel cedite irae iniuriantium,vel reseruate locum iustitiae vindicatiuar: quae non est virtus priuatorum,sed publiea fungentium potestate. Utrunque enim horum sit abstianendo ab ultione per nosipsos. Scriptum est enim. Deute. 31. rribimin linam.pro,vindicta. ego retribuam icit dominus. Superfluit&. assert authoritatem ex cantico Moysi, ubi clarius legimus, mea est vitio, & ego retribuam. Propriam sibi deus aserit elle ultionem, qui solus omnium vindictas exercere potest, qui s Ius nihil relinquit impune. Ipsi ergo deo saltem reseruandam censet vindictam e cui proprium est omnia mala punire. Sed se merit.Superfluit sed .Inimicus tum,ciba illam: ut a potum illi.

Sumpta est haec sentςntia ex Prouerbicap. 21. Superius dixerat

222쪽

CAPUT XIII. 8

ut benedicerent iniuriantibus: modo mandat ut etiam benefaciat illis.ε Sed aduerte Quod non absolute. sed in articulo necessitatis hoc mandatur:dicendo si esurierit,sin tit: ut intelligamus quod inimico in particulari benefacere non praecipitur nisi in articulo necessitatis. Et tunc praecipitur quod necessarium estilibui,dicendo ciba illum, potum da illi.Non enim dicit dita il- Ium,exalta illum. praecepta siquide dei rationabilia sunt,ut subueniatur naturae dc indigentiis. Hoc enim faciens, earbones ignis congeressever caput eius. Duplex potest esse sensus. vel referendo ad teseruatam Deo vindictam: & sic est sermo praenuntiativus augendae vindictae quanto inimicus fit amico ingratior ex beneficio cibi & potus,ut quemadmodum prius monuit non vindicandum,quia Deus vindicat,ita modo moneat esurientem inimicum pascendum: quia per hoc non minuitur, sed augetur vindicta diuina inimici quatenus inimici. de tali enim est sermo. vel significando occasionem conuersionis inimici ab inimicitia ad amicitiam. Nullum siquidem medium accomodatius est ad prouocandum amorem quam beneficium spontaneum tepore necessitatis conferre:& sic sermo iste ratione mandati affert ex natura benefici j:quia scilicet congregabit velut prunas super caput,incentivas causas amoris erga te,in ipso inimico. Et hic sensus valde quadrat tam Proverbiorum textui quam Paulo apponenti coniunctione enim: dicens hoc enim faciens r ut intelligamus rationem reddi mandati. Noli viaici. pro, ne vincaris, a malo, sed vince in bonum malum.Omni ex parte Paulus consulit. Apparet hominibus filiis huius seculi, quod succumbere quodda est non ulcisci:& insuper benefacere esurienti inimico. Quo cotra Paulus monstrat oppositum,& quod tam ulcisci quam no pascere inimicit esurientem est succubere malo,est vinci a malo. Vilissimus & debilissimus hostis est malum non solum inimicitiae, sed quodcunque malu . ut pote quod nihil est,quod exosum omnibus suapte natura est, victoria aute est,bona voluntate, bono affectu atq; beneficio superare malum inimicitiae.Ac si apertius dixisset,Si turpe putatis succubere ac vinci, hoc ipsum ego moneo ut non vincamini a malo,sed vincatis in bono malum.

Oωnis aurima. Postquam Paulus instruxit Romanos circa v- sum corporis,rerum,& donorum Dei, prosequitur instructione circa vium libertatis respectu principii. Cauet siquidem ne occasiona libertatis cosecutae per Christu, Romani exemptos

i iiij se

223쪽

AD ROMANO s

se putent a iurisdictione principum secularium . propterea enim instruit eos ut subditi sint secularibus principibus. Et significati. tius dicit omnis anima,quum debuisset dici omnis homo, ut ii telligeremus non solum res nostras,non solum corpora nostra,

sed etiam animas debere subiici principibus secularibus in iis quae possunt legitime imperare. Et dicendo omneis, neminem excepit. Potes alibus sublimioribus. pro, praecellentibus, subditast. Non dicit potestatibus,std potestatibus praecellentibus, ad differentiam potestatum tyrannicarum: hoc est eorum qui non vere sunt domini, sed tyranni. Eorum siquidem potestates sunt potestates, sed non sunt potestates praecellentes: sed potestates hostiles, potestates latronicae. Ad disserentiam enim hostilium potestatum,dicit potestatibus praecellentibus: ut i telligerent non mandari sibi ut omnis anima subiiciatur pol statibus tyrannicis, sed potestatibus praecellentibus ,& ut uno verbo dicatur potestatibus legitimis.Non est enim potes fias nisi a Deo. Quanuis haec sententia solitaria vera sit uniuersalissime. ad propositum tamen Pauli non est nici arctata ad potestatem de qua est sermo: hoc est potestatem praecelletem,potestatem legitimam: nam ex hoc quod est a deo,probat quod neces lario debemus illi subiici:constat autem lianc ratione no habere locum si applicaretur ad omnem quomodolibet potestate: no est enim necesse ut subiiciamur potestati hostili, quae tamen est etiam a Deo.Subintellige igitur praecellens. Ita quod sensus est: non est enim potestas pr ellens niti a deo. Et hoc ne oporteat repeti in

subsequentibus subintelligatur. Vae autem sunt. Deest,potestates. Totum hoc subiectum est enuntiationis.A deo ordinata. pro,o dinatae sunt. Prius dixerat omnes potestates praecellentes esse a deo:modo adiungit easdem esse quoque ordinatas a deo, ut in.

telligamus non solum potestates ipsas quantum ad earu substatiam esse a deo, sed etiam quantum ad subordinationem alioruipsis: ad potestatis siquidem ordine spectat subordinatio aliorii:

alioquin sine ordine esset potestas.Itaque qui resistit. pro, resistes, potestati ei ordinationi re ni .pro,restitit. Infert Paulus quod resistens potestati praecellenti,du putat se resistere homini, in veritate tamen restitit ordinationi dei. Describit autem participio praesentiresistentiam potestati ,resistentiam autem dei ordinationi verbo praeterito: quia dum illa ex intentione fit,post factu comprehenditur a scientia fuisse commissam reli stetiam in dei ordinationem .isi autem remiant. pro,restiterunt, is sibi damnasio

224쪽

CAPUT XIII. tr

nasonem acquirunt.pro,sibi ipsis iudicium sument.No solum eulpam contra dei ordinationem,sed etiam poenam ex demerito Patratae relistentiae deictabit. Et quonia praenuntiat sumpturos iudicium sibiipsis,& in hac vita saepe hoc no verificatur, ideo de diuino iudicio sermo iste loquitur: nihil enim impune diuinum relinquit iudicium.Constat aute quod sumere iudiciu est accipere quod sibi iure pro merito debetur. Nam principes. Occurrit tacitet obiectioni:qua ratione tu dicis anima potestatibus prae L Ientibus subiiciatur,ingerendo nobis timorem secularium potestatum: tuu lex euangelica sit lex amoris,& Christianis solus Deus timendus sit Huic inquam obiectioni obviat Paulus,dicedo in substantia quod principes seculares non sunt ad timorem bonis,sed malis: ac per hoc non sunt timendi veris Christianis non solum nomine,sed re. Non sunt umori boni operis , sed mali.

pro, non sunt timor bonorum operum sed malorum. Et verum dicit quantu est ex natura extremorum, scilicet principatus Moperum. Secus autem euenit Lepe ex abusu: vi patet in martyribus,qui propter bona opera a principibus puniebantur: sed noex natura operum erat timor si quis erat in aliquibus, sed quia Principes abutebantur potestate. Et iuxta huc sensum intellige

subiuncta. Vis autem non timere potestatem onum fae. Quod auteinterserit, Et habebis laudem ex illa. relative verificatur.dum enim mala opera puniuntur, laudantur bona:ipsa enim punitio malorum, laus est bonorum. Dei enim mimuer est. Rationem reddit quare principes non sunt timor bonorum, sed malorum operum, ex hoc quod sunt ministri dei, ac per hoc imitantes

deum. Tibi in bonum. Si autem malum feceris, time.no enim sine causuladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit.Ecce ad quid est minister dei,ad vindicandum, ad iustitiam vindicatiuam exercendam in punitionem eius qui male facit. Et hinc apparet quo sensu dictum sit omnis anima potestatibus praecellentibus subiiciatur:scilicet pro .quanto princeps minister dei est. In iis enim quae praecipit exorbitans a ministerio dei nullus ei subiicitur.I. : necessitatesubditi edote. pro, ideo quod necesse est subiici,non solum propter iram. hoc est punitione quam potest inferre princeps.Sed etiam propter conscisntiam. Et hee in coclusio principaliter intenta. Ideo enim G tributa prestatis. Pro,penditis.Postqua instruxit de subiectione principibus debita in genere, modo descendit ad speciem tributorii,deducendo ex eodem fonte debitum inbutorum.D ιIira enim dissunt, io

225쪽

AD ROMANO s

iae Us m seruientes. pro inseruientes.Manifestat illam mmunem causam utriusque scilicet subiectionis & tributorum esse lianc scilicet φ ministri Dei sunt principes inseruientes in hoc ipsum dei ministerium: ex eo naque quod incumbunt diuino ministerio, debemus tanquam stipendia eorum , soluere tributa illis. Reddite ergo omnibus debita. Monstrato debito & subiectionis de

tributorum,mandat extendendo executionem iustitiae quo ad Omnia debita omnibus respective.cus inbutu,tributis:cui vectigαι vestigat: cui timorem,timore cui honore bonorε. Enumerat in specie quatuor,tributum,vectigal, timorem, & honorem. Nec caret

quaestione quod dicitur de timore: quu in vero Christiano loca non habeat debitum timoris respectu principii, ut ipsemet Paulus nunc docuit. E Solutio est,quod Paulus non dicit Romanis quod debeant timere,sed quod cui debent timore reddat timorem: ita quod praesupposito debito timoris praecipit timere: hoc autem sanctum est praxeptum,praesupposito quod aliqui Christiani agant malum,quod in tanta multitudine ineuitabile estidixerat enim si malum agis time.Posset nihilominus timor onsendendi intelligi: minus proprie nomen timor habet pro materia malum culpae.Nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem dilitatis. Ne multitudo debitorum homini onerosa appareret, d ita omnia monstrat esse unum tantum debitum. Et propterea

summando omnia debita cuicunque nomini,dicit quod nemini quicquam debeant nisi unum,scilicet inuicem diligere. Et hoe probat subiugendo. Qui enim diligit proximum. pro, alterum, I gemimpleuit. Optima ratio, quia in hoc uno impletur uniuersa lex. Et quod hoc sit verum,probat inductive discurrendo per singula praecepta legis.Nam non adulterabis.Deest pronomen tutiud. Legendum est, Nam illud non adulterabis , nou seraberis,non

falsum testimonium dices,non cocupistes, si quia est aliud mandat .

in hoc verbo tulim ratur pro,summatur,seu colammatur: hoc est

summatim colligitur. 'Diliges. Deest videlicet. Legendum est. Videbeet diliges proximsi tuum scut teipsum. In hoc uno praecepto scripto Levitici decimon onoeontineri omnia intendit probare Paulus. Sensus autem huius praecepti ad literam est ut diligas proximum tuli,& diligas illu eo modo quo diligis teipsum: hoe est amore amicitiae quod est velle illi bonum honestum bonum utile,bonumque delectabile propter illum,non propter te: sicut vis tibiipsi bona haec propter teipsum. In hoc enim sensu si impletur hoc mandatum,uniuersa lex ad proximum impleta est.

226쪽

iilectio proximi. pro, proximo. malum non operatur. Manifestat Paulus probatione assiimptam, scilicet op omnia madata in hoc Vno continentur,ex hoc φ dilectio supple amicitiae non operatur malum proximoe Minus dicit & plus signi ficat: nam non solum no operatur malum alteri,sed etiam efficit illi bonum.U

Tum quia efficere bonum no semper est in potestate diligentis, ideo non dixit,dilectio efficit bonu proximo,sed dixit non op ratur malum proximo: quod semper & ubique est in potestate diligentis. Et in hoc ipso quod est no operari malum proximo, clauditur no subtrahere bonum debitum quando & ubi potest: nam subtrahere debitum bonu,est operari malum. Non est ergo diminuta ,sed totum complectens debitum haec ratio. Plenia ludo erra legis eli dileelio. Si obiicis op dominus dixit non in hocvno,sed in duobus mandatis dilectionis scilicet dei & proximi pendere legem de prophetas, scito dupliciter quaestionem solui. Primo op Paulus loquitur de lege relata ad homines: quoniam tractat de debitis homini. Cuius signum est φ non attulit nisi Praecepta debito tu hominibus: dominus vero loquitur de lege absolute. Et hic videtur sensus litet alis: nam de dilectione dei superius docuerat./Potest nihilominus dici s in mandato dilectionis proximi,clauditur mandatum dilectionis dei sicut causa in effectu.Vel φ Paulus non dicit plenitudo ergo legis est dilectio proximi, sed dilectio: ut proportionaliter signincaret quod quemadmodu dilectio proximi implet uniuersa debita homini, ita dilectio dei implet uniuersa debita deo: ut sic proportionaliter omni ex parte cocludatur, plenitudo ergo legis est dilectio. Et hoc. Aduerte op pronomen hoc, non potest referri ad nomen

tempus in textu Graeco: nam alterum est generis masculini,alterum neutri. Et propterea commate punctuandu est pronomen.

Exaggerat siquidem Paulus adimplendum esse hoc praeceptum

mutuat dilectionis ex parte oblatae opportunitatis. Est itaque sensus,& hoc tanto magis adimplere debemus. Scientes tempus. Teporis nomen hoc is loco accommodum tepus significat,tanquam occasione dans recte operadi. Sicut etiam quum offertur nobis Ggrua occasio alicuius negotiationis,consuevimus dicere ecce tepus: intendentes no tam tempus quam occasione congruam. Quia hora est iam uos desomnosurgere. pro,exci tari. leta phora utitur noctis de diei,somni & vigiliae : coparans statu culti

par nocti & somno, statu vero gratiae, vigiliet & diei. Et qui negligentia ex parte status culta se tenes sicut somnus cogruit nocti.

oc tem

227쪽

AD ROMANOs

de tempus gratiar ex parte dei velut diei principium se tenet Aarus enim dies usque ad futuram vitam non erit ideo tanquam principium diei iit,dicit quia hora est iam nos de somno negligentiae excitari,intendens quod quia stimus occasionem nobis clari ex tepore ut abiiciamus nodiurna,oportet nos sectari diu na, per quae impletur uniuersa lex. Nunc enim propior est norira salus quam e si credidimus. Dictio quam non est pronomen relatiuum, sed adverbium respondes coparativo propior. Assignat rationem accommodi temporis ex maiore propinquitate lalutis, modo qaam quando incoepimus credere. Et verificatur propinquitas maior tum secundu tempus: quia cotinue accedimus ad mortem in qua erit nostra salus. tum secundum dispositione meritorum:quia continue proficimus in meritis.Conii stilitas

ratio surgedi ab omni neglectu,quia propinquiores sumus salati aeternae modo quam quu i ncoepimus surgere a peccato,crededo in Christum. Noxpracsit. peccatorum nox iam praeteriit. Dies autem appropinquauit. Dies clarus aeternae salutis appropinquauit per gratiam. Et vere appropinquauit nobis:quoniam in nobis iam inchoauit,& incrementa continue susicipit si nos non desimus gratiae Dei. Ab ciamuι ergo opera tenebrarum. Ex hoc quod nox praecessit,congrue infertur abiectio operum conumnientium tenebris. Et induamur arma lucis. Ex hoc quod dies

appropinquauit,quod iam est aurora, congrue infertur, induamur arma lucis.Opera luci consona appellauit arma lucis: quia non solum sunt opera,sed sunt arma. Et dixit hoc ad differentia

Operum tenebrarum. nam peccata quae sunt tenebrarum opera

quia omnis qui male agit odit lucem sunt latum opera nostra. Aeternae autem salutis meritoria opera quae appellantur arma lucis non solu sunt opera luci consona,sed sunt arma,tu defensiua,tum ossentiva hostium,uirtute diuinae gratie. Sic t in die bone se ambulem M. Vna dictio est sicut. Consequenter adiungit pro ceptum ambulandi contra quietem somni,& praeceptu modi: dicendo honeste sicut in die , hoc est,quemadmodum exigit dies hominem composite incedere. Quamuis enim nox sit somni tempus,si tamen contingit nocte ambulare minus coposite incedimus, tanquam nox licentiam tribuat qualitercunq; eundi: sed in die morale est omnibus se componere, tanquam dies exigat honestatem compositae personae. Non tu comessationibu in

latione. Ecce opera tenebrarum , quorum prima duo sunt gu-

228쪽

t is

Iaerduo sequetia sunt venereae rei.Cubilia enim honesto vocabuIo opus venereum significat,impudicitiae aut lasciuias tactuum. Duo vero ultima quavis alterius sint natura concomitantur tamen praedicta .iam colentio siue lis verbo vel facto quam inuidia interna,crapulationes& venerea comitantur: ut experientia testatur,& propterea inter opera nocturna computatur. Sed induamini dominum Iesum Christi m. Ecce arma lucis,imitari opera domini Iesu Christi. Postquam enim per baptismum induti sumus meritis Christi, oportet nos imitatione opem induere nos Iesu Christi patientia,mansuetudine,humilitate charitate &c Et earnis curam nefeceratu in desideriis. pro, in cocupiscentias. No prohibet carnis curam haberi, sed ad talem finem sicilicet ad eo- cupiscentias. Sufficere debet Christiano prouidere carni ad n cessitates,ad commoditates secudum rectam rationem: & non extendat prouidentiam carnis ut concupiscentiae poscunt

CA ΡVT XIIII. I Urmum autem infide. Superfuit in . Prosequens Paulus instructionem usus gratiar instruit in hoc capitulo usum gratiae erga infirmos fide,quo ad duo,scilicet & quo ad actus animae qui sunt diicernere & iudicare, de quo ad executione operis habentis annexum sicandalum : more aute suo prius proponit, declaraturus postea proposita.Infirmum fide mon corpore appellae eum qui minus adhuc instructus in libertate fidei, reputat aliqua sibi illicita,quae tamen se dum fidei libertatem licita sunt Talis enim ideo infirmus fide dicitur, quia minus est firmatus in iis quae sunt libertatis fidei. sumite.hoc est adiungite vobis. Non solum non esse eliciendos taed etiam iubet adiungendos aliis Christianis.vult enim eos foueri ipsa adiunetione, ut proficiant in fide. Non indisceptationibus eo rationum.pro, non ad diiudicationes disceptationum.Ne intelligerent Romani assumendos esse huiusmodi infirmos ad disternendii, disputationes hine inde prohibet non expresse Paulus,volens illos assumi absque huiusmodi rudicio disputationum. Quare autem haec dicat, inferius subiugit. Haae sunt quae proponit summari αλim enim ere- Incipit declarare proposita inchoans a primis terminis inlicet quem appellat infirmum fide, simul explicans materiam disceptationum. Declarat itaque infirmum fide,assignado disserentiam inter infirmum & firmum in materia intenta. Et de fi mo quidem dicit alius enim credit.s mgducare omn/a.Superfluit se.Nec culpandus est interpres quod obscure transtulit: quia ta

229쪽

, AD ROMA Nos

iaeet In textu Graeco.Sensus tamen est,quod alii is eredit edenda esse omnia .Et hic est firmus fide,qui libertate fidei fultus credit quaevis esse edenda,nullam faciens differentiam inter cibum Sccibum. vi autem infirmus est. Non corpore sed fide. OImmand cet. pro,olera maducat.Ecce quem appellauit infirmum fide qui discernit inter cibum & cibum, discernit inter carne & carnem. de propterea dicit,manducat olera: inter quae nulla est discretio. Et hinc apparet quod de Iudaris loquitur eouersiis ad Christum: nuorum aliqui integri fide,comedebat omnia quantumcunque prohibita essent in lege Iudaeorum, alij aute infirmi fide,abitanebant ab esu animalium immundoru apud Iudaeos rapua quos quia nullum olus immundum erat,ideo describuntur vesci oleribus. Is et i manducat,no manducantem nonster Mi. Declaratis primis terminis cum materia, declarat consequenter quod subitan-xerat prohibendo,non in diiudieationibus. Hanc enim partici Iam modo prosequitur, inhibendo firmo despectionem in si mi r dicendo,is qui manducat non manducantem non spernat. Deinde inhibendo infirmo iudicium firmi quum subiungit, Ee inui non manducat, manducantem non iudicet. Aequa lance librat Paulus utrunque. pronus est enim integer fide qui omnibus v scitur ad spernendum scrupulosos: & econuerso prtinus est a sinens, ad temerarie iudicandum quasi voracem vescentem indifferenter omnibus. meus enim illum assumpsit. Pro seciuitur monitionem infirmi ut non iudicet firmum , ex hoc quod deus illum firmum assiimpsit: hoc est sub suo adiunxit dominio.Vbi diligentius aduerte quod non est hic sermo de dominio comuni quo deus dominus est omnium, nec de dominio speciali quo est dominus eorum qui ei sponte serviunt: sed est sermo de d minio specialissimo, quo solus deus est dominus occultorii comdis. Ad quod dominium spectat iudicium operum secundum felicitorum inquantum pendent ex corde operantis.Vnde ad hoc dominiu spectant integri fide indifferenter vestentes omnibus: Dro eo. bono ne an malo animo hoc saciant. Quo ad hoc enim solius dei sunt serui,soli diuino iudicio reseruanturmec post unia quouis homine iudicari. De hoe itaque dominio ac iudicio intelliae textum hunc, Tu quis ex qui iudicas alienum seruum z Adsimilitudinem alieni serui describitur homo firmus qui indicatur vorax, non disternens inter cibos. 'Domino tuo stat aut ea-dit. Occurrit obiectioni excusantis temeritatem iudici j propter utilitatem fratris.Ac si apertius dixisset, non tua interest: nam

230쪽

alienus seruus domino suo stat quandiu stat,& domino suo cadit,si caderet. Haec tamen de alieno seruo applicata ad propositum no sic sunt intelligenda, ut nostrum stare prosit deo aut cadere nostrum noceat deo: quoniam utruque est falsum, loquendo de deo secundum se:& utrunque est veru loquendo de gloria dei ad extra. haec enim suscipit augmenta Se decrementa. Stabit autem. pro, stabilietur autem. In fauorem firmorum adiungit hoc Paulus. Et merito: quoniam deus propensus est ad promouendum concessa bona. Potens est enim deus tuere illum. Ne i telligeres quod propriis viribus aut etiam meritis stabiliatur homo, diuinam affert potentiam: ut intelligamus quod sola diuina potentia coceditur perseuerantia. nulla siquidem est in homine virtus sufficiens ad hoc: ut patet ex eo quod quilibet viator potest cadere.hoc enim reseruatur diuinae gubernation ip tentissimae ad praeseruandum ne cadamus. Nam alim. pro,alius quidem. Iudicat diem inter. pro, iuxta, seu ad, seu praeter. Diem, alim ita eat omnem diem. Explicauerat firmum & infirmum in materia cibi, explicat modo eosdem in materia dierum. In his enim duobus apud Iudaeos discretio constituta erat. nam Sc secreti sunt cibi mundi a cibis immundis,& dies seruiles a diebus non seruilibus. Disternens enim inter diem & diem,appellatur iudi ias diem ad ,seu iuxta ,seu praeter diem: qui aute omni die indiffereter utitur,dicitur iudicans omnem diem, quasi aequans omnem diem.Sicut enim dictum est,de Iudaeis conuersis est se

mo iste quorum aliqui libertatem Christianam a legis Moysi institutis sectabantur, aliqui vero seruabant sabbatum institui um in lege Moysi,& haec sunt materiae disceptationum de quiabus scilicet disputabat. Unusquisque insuoseusis abundet.pro,vi unquisque propriae menti satisfaciat.Neutros vituperat aut danat

Paulus. Et rationem subdit, Qui sapit diem ominosapit. Dee hic cotraria: videlicet, Et qui non sapit diem,domino non sapit.Vterque militat domino tam iudicans inter diem de diem,quam quans omnem di .es Ubi aduerte quod dictio interpretata sapit est illa dictio spectans ad partem cognoscitiuam, quae sorte adhuc non inuenit vocabulum propriit Latinum. Unde dici potest qui cogitat, qui sentit . qui curat diem Sce. Et qui manducat, dominomamrucat:gratias enim agit deo. Cr qui nou manducat, domiuo non

manducat, oe gratias agitdeo. Aduerte prudens lector quod prima ratio circa manducationem sumpta ex similitudine alieni semui , propria fuit cotra temerarium iudicium: haec autem comu-

SEARCH

MENU NAVIGATION