Epistolae Pauli et aliorum apostolorum, cum Actis, per R.D. Thomam de Vio Caietanum cardinalem S. Xysti, ad Graecorum codicum fidem castigatae, & ad sensum literalem quàm maximè accommodatae. Maiore, quam hactenus vnquàm, diligentia emendata cum indi

발행: 1558년

분량: 1084페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

CAPUT XVI. 373

rem declaratione illius particular,& nos immutabimur. magna siquide immutatio superadiungitur ex hoc, quod transferemur

in statum,in quo non poterimus peccare Deo autemgratia .pro, gratia. suppletit.De gratiarum actione est sermo. Post tot d a clarata beneficia conferenda electis in resurrectione,consequenter gratiarum actiones refert deo. Qui dedit nobis ruictoriam.Nobis dicit electis: hoc est,qui comunicauit nobis electis victoriam mortis,peccati,de status posse peccare. Per dominano trum Iesum C Ilum, qui est victori nobis aute communicatur victoria eius.

Et dixit hoc ad declarandum quod dixerat absorptam esse mortem in victoria: declarat enim victoriam illam esse factam per Christum,& per ipsum communicatam nobis a deo. Significantiusque nominat ipsum dominum no1trum,eo quod in statu dominii victoriam resurgendo effecit. Itaque fatres mei dilecti. Postremo ad exhortationem Corinthioru ex spe tantoru pra miorum procedit. Stabitis ei lotean fide. Et immobilis. Superfluit&.Monet Paulus ut non qualitercunque sint stabiles, sed apponit immobiles: ve non moueantur a fide & spe resurrectionis falsis doctrinis. Abundantes in omni opere domini semper. Superfluit omni. Exigit Paulus ultra immobilitatem fidei ac spei,abundantiam operum,non carnalium, non humanorum, sed domini, noad horam diem,mensem,aut annum, sed semper.Scientes quod labor vester non est inanis in domino.Non suspicando, non opi nando,sed sciendo,certa notitia fidei renendo quod labor vester exerendo semper opera domini,non est inanis in domino, quavist inanis in hoc mundo.

CAPUT XVI.

DE cod pro,collecta,autem quae sunt insanctos. superfluit

fiunt: nullum verbum expressit Paulus. Sicut ordinaui iraecesses Galatia. In epistola ad Galatas cap. Σ. meminit Paulus quod Apostoli Hierosolymis existentes iniunxerunt Paulo de Barnabae, ut praedicantes in Gentibus, memores essent pauperum qui erant Hierosolymis,quos hic Paulus appellat sanctos. propter quod Paulus ordinat nic de collecta pecuniarum pro usu sanctorum pauperum in Hierusalem, quae erat mater cunctarum ecclesiarum. Ita er mos facite per unam sabbati.pro, sabbatorum. In euangeliis latius declarauimus quod ad literam una sabbatorum est dies immediate sequens diem septimum, qui semper est sabbatum apud Hebraeos. Dies ergo dominicus

appellatur una sabbatorum:quia est unus in ordine ad dies qui semper

402쪽

PRIOR Is AD CORINTHI os

semper sunt sabbata: dc propterea dicitur pluraliter sabbato rum. Disponit ergo primo quod collecta fiat die dominico , quo Cliristiani conueniebant ad diuina. Vnusii Me vestrum ard ρνeponat, recondens quod ei bene placuerit. Secundo ordinat quod eleemosyna oblata pro sanctis in Hierusalem recondatur non

in comuni depolito, non apud aliquos ad hoe electos, sed quilibet apud seiplum recondat quod dedit:ut quilibet pecuniae data: cuius erat dominus sit depolitarius. Et huius status ratio crediturine quisquam obiiceret quod quaestor esset Paulus,quod quaestores essent clerici praedicatores & uniuersaliter Christiani: denigrae siquidem non parum & exaut borat Christianam ecclesia quaestus: luo plena hodie est propter indulgentiasAruciatas, hoespitalia,&c. Vt non quum venero,tunc colle Ta fiant. auum autem praesens fuero,quos probaueritu per epiIZola hos mittam perferre gratiam me, ram in merusalem. 2-odsi deuumfuerit ut era eam merum ibuta Veniam autem ad vos,quum suacedoniam pertransiero: nam Νuee δε-niam pertransibo. Apud vos autem forsan manebo,vel etiam Demabo, ut vos me dediscatis quocunque iero. Nolo enim vos modo in transitu ν dere spero enim me aliquantulum temporis manere apud Ῥοs,si dominus permiserit. Perman bo autem Ephesi usque ab Penteco teu. Non

constat an de festo Pentecostes loquatur, an de mora usque ad quinquagesimum diem. Ostium enim mihi apertum es magnum euidens. pro,efficax, oe aduersarii mulsi. Sermone metaphorico describit aditum sibi ad conuertendum alios apertum, tum magnum tum efficacem.Forte aliquem conuerterat per quem multitudo magna erat efficaciter conuertenda.Dico aute per quem non praedicantem,sed cuius imitatione ob illius authoritatem: quum conuertitur enim aliquis princeps aut philosophus,ianua magna aperitur:quae tunc est efficax, quum multitudo imitari conspicitur. Si aute venerit Timotbeus, xidete ut sine timore sit apud vos. Opus enim domini operaturμ- ω ego. quis ergo illumsternat. teducite aure illum in pace,ut veniat ad metaexpecto enim gu cum In tribus. me Apollo ante fratre τἀκ noisi facio quod multi. rogaui eum ut veniret ad vos cus tribus: utique non fuit volutas eius ut tune veniret.gemet autem quum et vacuμmfurrit. Vigilate, late in fide irisiter agite σ eonfortamini.omnia enim veBisa in claritatefiant.Supe

suit enim. Excitat siquidem Paulus ad quinque sine aliqua coniunctione,ita quod superfluit tam & quam enim. Obsecro autem το atris, nouis domum Methavx,σ Fortunati σ Achaici. Super

403쪽

fluit de Fortunati de Achaici. Nee est nomen mulieris stephanas, sicut nec Aeneas nec Andreas. Quoniam. pro,quod ,s ut primitiae Achaiae, De Stephana de eius familia dicit quod sunt prismitiae Achaiae. hoc est , primo conuersi ad fidem Christi. Et imminisTerium sanctorum ordi uerunt seipsos. Non abApostolo,sed a seipsis ordinauerunt se ad ministrandum sanctis nospitalitatis officio. Exemplum aliis dabant isti primo conuersi. Vter vos Dbditi sitis eiusmodi in omni cooperanti laboranti. Non imperat, sed obsecrat Paulus ut Corinthis no solum talibus quales erant qui de familia erant Stephanae, sed etiam omni cooperanti ac laboranti ad ministradum sanctis sint subditi subiectione morali , qua obsequentes ac reueretes nos exhibemus viris probioribus ac magis spiritualibus,non subiectione legali,quam Epia scopis debemus. Gaudra autem in praesentia Stepbana cir Fortunati Er Achaici. Dictio Graeca interpretata praesentia,anceps est ad praesentiam de ad aduentum: sed in idem redit sensus, intelli gendo praesentiam horum trium viroru apud Paulum ad quem ex Corintho venerat. Quoniam id quod vobis deerat.pro,quoniam desectum vestrum, ipsi. pro, bi ,suppleuerunt. Et est sensus: quoniam praesentiam vestra quae mihi deerat,bi suppleuerunt.ij cxruntenim meumstultum m meorum.Vt inteIligamus in quo praesentia istorum trium suppleuerat, explicat op res illauerunt no corpus ed spiritum,tum meum tum vestrum.Isti siquidem n tificando Paulo dispositione Corinthiorum,duo bona fecerunt. nam dc Pauli spiritualem affectum contristatum ob tot culpas Corinthiorum,consolati sunt, de prouocarui Paulum ad instructionem de exhortatione Corinthiorum: dc propterea dicunturres illasse spiritu tam Pauli quam illoru. Et quoniam tam utile officium isti exercueriit, ideo monet ut charos illos habeant, subi ungendo, Cognscite ergo qui elusemodisunt alutant τοι ecclesia Asia.Salutant vos in domino multum Aquila G Pri ea , cum dome-

sicas eccisa, apud quos σ hosti tori nescitur quis has ultimas

quatuor dictiones addidit textui. Salutant vos omnes fratres. Sa- istate inuicem in Ueuhsancto. Antiqua est cosuetudo ecclesiarum de sancto osculo pacis in ecclesia infra missarum solennia. t ratio mea manu Pauli. Pronomen mea ablativi est casus,& pr

pterea distinctio signanda est post salutatio. Et est sensus quod

manu mea Pauli, salutatio est quae subiungitur: ab hinc enimusque ad fine manu sua propria Paulus scripsit more subscribentium epistolar. Et post omnes salutationes alioru nomine,pr

Priam

404쪽

PRIOR Is AD COR. CAP. XVI.

priam subiungit,declarando quod scribit eam manu propriameliterae fallificarentur,ne aliquis nomine Pauli aliquia aliud scriberet. Siquu non amat dominum noue rum Iesum Christum. Ecce prima pars salutationis propriae. Sit anathema. Graeca dictio est anathema,& significat segregatu ab usu hominum:& propterea hoc nomine appellamus excommunicatos. Et intendit per hoc Paulus i quisquis non amat Iesum dominu sit segregatus ab ecclesia. Maranalia. Duae dictiones sunt: altera maraia,Scaltera atha. Et ut Hieronymus ad Marcella dicit, magis Syrum quam Hebraeum sonat idioma: ex cofinio siquidem duarum linguarum constare videtur. Et maran significat dominus nosterratha vero significat venit. Et,ut Hieronymus ibide exponit, est praeteriti teporis.Ratio liquidem opponitur anathematis: quia dominus noster iam venit,& propterea a madus est ut dominus: propterea anathema iam erit,qui no amat ipsum ut dominum. Gratia domini stri Iesu Christi υοb cum.Ad non amantem dominum Iesum retulit aduentum eius in anathema:ad Corinthios

autem refert eundem in gratiam. Charitas mea cum omnibu3 vobis

tu cirino Iesu. Tertia salii lationis propriae pars est optatiua,ut propria ipsius Pauli dilectio, qua eos diligit in Christo Iesu, sit cum omnibus ipsis, inseratur illis tum similis tum quo ad bonum ad quod illos diligiti Amen. fiat.WVbi & scito apud Grascos inueniri subscriptionem talem, Scripta Philippis, missa per

Stephanam,Fortunatum,& Achaicum. Horum enim trisi Paulus meminerat in hoc ultimo capitulo laudabiliter. Caietae.

M. D. XXVIII. mense Octobri. COMMENTARIORUM IN

priorem ad Corinthios finis.

405쪽

DINALIS SANCTI XYSTI, inpοysteriorem Pauli Epistolam

ad Corinthios commentariy.

talem des.Non oportet repetere in principio ' lexposita. Et Timotheus fater. Iste est Tim

theus, ad quem postea Paulus duas scripsit epistolas:hie est cuius in fine prioris ad Corinthios epistolae Paulus meminit laudando ipsum. Hic secundum aliquos codices fuit unus ex illis, per quos Paulus priorem epistolam misit e Pbilippis ad Corinthios : de aliquanto tempore conuersatus in ecclesia Corinthiorum,retulit Paulo vi par est eredere tum obedientiam Corinthiorum erga illum incestuosum tum querimoniam quod Paulus non tuisset personalia ter ad Corinthios ut promi serat,tum documenta quibus vetus testametum magnificabatur apud Corinthios a doctoribus Iudetis tum oblocutiones de Paulo quae a Iudiis doctoribus etiam Christianae fidei inserebantur: &breuiter ea quae apud Corinthios gerebantur. Et propterea Timotheus non tanquam delator , sed tanquam coinstructor eorum in principio epistolis iam minatur. Et appellatur frater, ob fraternum officium erga C rinthios , studendo & procurando ut amplius instruerentur per hanc epistolam. Fecisse dei qua est cerinthi ei; omnibus sanctis γιsunt in uniuersa Achaia gratia vilis pax. Sub primo & vltimo dono reliqua media comprehendit. A deo patre nomo. iuxta il-Iud,pater noster qui es in coelis. Et domino Iesse Christo. hoc est, a Iesu Christo in statu dominij, quem resurgendo acquisiuit. Gratiam & pacem imprecatur Corinthiis non solum a deo,sed a Iesu Christo iam domino, ut intelligamus eundem affectum,

eade dona essivere a deo ct nomine Iesu,& perpendamus deum

406쪽

pos TERIOR Is AD CORINTHIO s

per hominem Iesu ni gubernare ecclesiam. Benedi Ludem. Post salutationem inchoat tractatum epistolarem, praemittendo materiam totius epistolae summariae. Et summarium incipit a laude dei : est enim sermo de benedictione laudis. Et pater dominἐmmi Iesu Christi. Deus impar tibilis unus atque idem est non s Ium pater, sed est filius, sed est spiritus sanctust verum ad propositum Pauli erat nominare deum,tum deum,dicendo ben dictus deus,tum patrem Iesu Christi,& pater domini,&e. Et est sensus benedictus deus quatenus deus,& benedictus idem deus quatenus est pater domini nostri Iesu Christi: proponit enim hare distincte, quia distincte intendit tum haec auo, talia duo

subiuncta tractare. Pater misericordiarum. Ecce tertium. Sed aliter Deus est pater Iesu Christi, & aliter est pater misericordiarum: quia Iesu Christi est pater naturalis,mi sericordiarum v ro est pater voluntarius. Illum siquidem genuit ex sua essentia consubstantialem sibi: istas vero generat sua voluntate. Et v re solus deus dicitur & est pater misericordiarum, quia ipse solus est suapte natura expers omnis miseriar, creaturis omnibus subiectis alicui miseriae: ac per hoc creatura qualibet indisentevt deus misereatur eius.propter quod etiam beati angeli destriabuntur tremetes.omnia enim in nihil u redirent, nisi ea manus omnipotetis misericorditer coseruaret. Et dein totius couationis. Benedicitur deus absolute, dicendo benedictus deus: benedicitur autem deus relative ad integram consolationem , dicendo.& deus totius consolationis. non ut actor seu pater totius consolationis sedeseus: ad significandu quod sicut proprium est deo

esse patrem misericordiarum, ita proprium est deo agnosti,v nerari , ac coli ut deum totius seu omnis consolationis: quia rovera ipse est ratio tum totius, id est integrae conmlationis. nullus enim omni ex parte consolationem aecipere potest nisi ita deor ut experientia testatur. Tum omnis consolationis quantum est ex parte rei, qua nuis non sic sit ex parte accipientium eonsolationem,quorum plurimi nec in deum reserunt consolationes nec recte utuntur illis.propter quod planior est lectio totius quam omnis in hoc textu. Et hoc est quartum a Paulo propositum .Qui consolatur nos.Incipit more suo Paulus exequi proposita, inchoando ab ultimor scilicet & deus totius eonsolati

nis.Et declarat hoc in seipso & sibi similibus: hoe est veris acidoneis ministris noui testameti. σQuod ut plenius intelligas,

sutoritaru epistula directe α artificialitetr est composita cotra Iudae

407쪽

Iudaeos doctores,Christianos tamentqui de vetus testimentum adeo efferebant ut nouo praeiudiciu fieret,& seipsos Paulo praeferebant: unde multa inconuenietia sequebantur.Paulus enim

in hac epistola intendit &noui testameti gloriam praeferre gloriae veteris,& ministros noui testameti praeferre ministris veteris,& describere seipsum ae alios idoneos ministros noui testamenti: vi vel ex descriptionibus istis Corinthi j discerneret inter veros ministros Euagelij 3c fictos.Ex hac itaque ratione tractae deum totius consolationis in se & sibi similibus: hoc est,in veris

ministris noui testamenti. Nam pronomen nos,no demonstrat omnes Christianos,sed ministros noui testamenti: ut clare testatur estextus subiungens extensionem ad reliquos Christianos. In omni. Non aliqua sic & aliqua non. Tribulatione. seu aspicti

ne,seu pressura. 'rii.De corporalibus afflictionibus in genere est sermo,quovis nomine appellentur. Hoc est primu in quo destribuntur ministri Euangeli j q, nullam patiuntur a filictionem absque diuina consolatione no eximuntur ab afflictionibus, sed adiungitur cuilibet afflictioni diuina consolatio. Vt psimin Oitsi consolari eos qui in emni pressurasint.Non qualitercunque percipimus afflicti diuinam consolatione,sed talem ac tantam ut non solis nobis sufficiat, sed ut vires praestet, de potentes nos essiriat ad consolandum alios costitutos in quavis pressura,in qua-

uis aspictione.Per exhortationem qua exhortamuripro,per consolationem qua consolamur,cr ipsi a deo Ita tamen i liceat usurpare consolamur ut verbum commune, nunc active nunc passi ueralioquin grammatice legendum est, Qua consolationem accipimis O ipsi a deo.Dixerat ut possimus:explicat qua ratione possumus, dicendostper consolationem propriam acceptam a deo possumus alios consolari. Medios seipsos ministros Euangeli j declarat inter deum & alios Christianos, non solum quo ad doce dum, sed etiam quo ad cosolandum eodem tenore: ut quemata modum ipsi docti a deo per illam mei doctrina docent alios, ita ipsi consolatione accipientes a deo, non alia consolandi ratione consolentur reliquos. Et dixit hoc, ne intestigeret in ministroruEuangelicorum esset consolari alios asilictos cosolatione mundana eo modo quo homines consueuerunt alios consolari sed consolatione spirituali , quae scilicet rationibus spiritualibus Gdei, spei,ac cliaritatis innititur. Tali enim cosolatione ipsos misnistros conitatur deus inquavis amictione eoru . Quoniam cut

408쪽

pos TERIOR Is AD CORINTHIos

titia nolisa. Rationem reddit tantae consolationis, gratiae quae sertur ministris Euangeli j, ex eo quod par est ut afflictionum abundantiae respondeat abundantia consolationis. Verum aduerte op utrobique apponit Christu, tum ut intelligamus quod consolatio diuina no comitatur afflictiones omnes sed eas quae pro Christo patimur,tum ut intelligamus Christu esse medium

in abundantia consolationis, quemadmodum est ratio abundantis afflictionis. Sive autem tribulamur pro vesDa exhortatione. pro,consolatione,& salute. Duo dixerat, alterum de propria consolatione, alterum de facultate consolandi alios.WEt redde do rationem primi, tanquam trariis usus est amictionibusvieonsolationibus: utpote illis tanquam plagis,istis tanquam mmdicamentis,modo prosequendo alterum, aperit quod ministrorum Euangeli j tam afflictiones quam consolationes relatae ad alios Christianos,sunt non contrariae sed ad unum atque eunde effectum,consolatione scilicet & salutem illorum. Ae si apertius dixi siet, videte qua ratione utitur deus ministris euangesicis,' etiam afflictiones ipsorum statuit esse vestras consolationes. Et re vera magna est consolatio fidelium ex hoes Apostoli aliique Christi discipuli, inter tot amictiones & persecutiones euange Iietarunt. Nec solum hinc redundat in nos consolatio fidei , sed etiam salus: quoniam hinc accedimur ad vitam spiritualem,ad perferenda mala,ad perseueradum dc seluamur. Sive consolamur, hoc est, consolationem accipimus a deo per Christum. Pro --sra OGlatione. In aliquibus Grmis codicibus additur, Et salute. Quod iam declaratum est. Quod aute in Latinis codicibus se

tur : Sive exhortamur pro venra exhortatione salute. non est

de textu Pauli. Insuper scito op in quibusdam Graecis codicibus inter haec duo siue,interponuntur quae sequuntur. Ita quod post

siue tribulamur pro vestra consolatione & salute,habent, quae operatur in tolerantia earundem passionum quas & nos pati- inure deinde habent,siue consolamur pro vestra collatione,&α Vnde acciderit transpositio nescio: sed parui refert. Quae operatur tolerantiam .pro,in tolerantia, earundempassionum, quas m nos

patimur. Declarat quantae efficaciae est consolatio discipulorumnuod operatur.'vim suam exercet in tolerando similes amisctiones afflictionibus quas patiuntur euangelici ministri: ut intelligamus consolationem descendentem ab Apostolis in alios Christi fideles non esse minimam. non esse alterius generis 1

consolatione Apostolorum. n. pro,etiam,stes nota sma sit. Pro

409쪽

pro est, pro vilis. non solum afflictiones nostrae Ze eonsolationestnostrae militant vobis,sed etiam spes nostra firma est. Pro rudi . hoe est non speramus nobis tantum,sed & speramus stabili spe pro vobis, ut intelligatis omnia nostra esse pro vobis. Seient/s quonia. pro quod,sP-seii 'assionum eritis consolationis. Superfluit eritis.Ecce fundamentum firmae spei pro vobis,ce

titudo n5 opinio s, quemadmodum participes estis amictio

nu,ita Sc consolationis,supple participes estis certi sumus quod quemadmodum in nobis abundantia anictionum comitatur abundantia consolationis,ita in vobis participatione afflicti num comitatur participatio eonsolationis. De praesenti consolatione spirituali est sermo. Non enim volumus ignorare vos friires de trifulatione nostra quae facta es.Deficit nobis nia m. Quia sermones morales in comuni sunt minus elscaces deo postquain genere dixit de consolatione diuina in amictionibus mini strorum euangelij, descedit non ad speciem, sed ad individuum. Probat itaque ex collata sibi consolatione, quae dixerat ingenere. Hane autem tantam Pauli amictione in Asia minore, millibi nisi hie authentice legi. Quoniam siura modum grauati sumus

supra virtutem.pro,vires. Excessus afflictionis destribitur ad si militudine oneris grauantis supra modum,supra vires eius cui impositum est: vi intelligamus onus grauare supra vires non parum,sed supra modum: hoc est valde excessiue,sine moderamine aliquo. Q si obiicitur,quo pacto supra vires tam excessive Paulus describit siegrauatu,& tamen ipsemet in priore epistola dixit,fidelis deus qui non sinet vos tentari supra id quod potestis. Solutio est quod hic est sermo de viribus naturalibus: ibi vero fuit sermo de potentia omni ta naturae quam gratiae. Vnde de Paulus qua ouis fuerit aRictus supra vires naturae valde excessive,non tamen fuit amictus supra id quod potuit tam ex

natura Q ex gratia. Ita ut taederet etia nos vivere. Cave ne intelligas Paulum aegre tulisse quod viveret hoe enim mollis ae ima patietis est animi sed intellige Paula taedio vitae affectum: hoe est quM eius vivere erat tot malis subiectum,quM taedium sui quantum ex se erat ingerebat.sicut enim valde amicta manu taediu sui ingerit,ita valde afflicta vita taedium sui parit,sed non superat sortem animu. Et quonia numero plurali primae personae utitur.intelligendum est quM Paulus n5 solus sustinuit hae tantam amictionem .sia ipsi in nobisipsis restensium mortis haἷui mus. Non solum ex parte affictionum excessus suit, sed etiam

410쪽

pos TERIORIS AD CORINTHIO s

ex parte nostri animi eousque deducti sumus,ut existimaremus nos mori. huiusmodi enim intima existimatio rςsposum appellatur mortis in nobisipsis,tanqua animus responderet eis qubdessent motarum. Vt nonsimus fiantes in nobis, sed in deo quis eiraemomos. Rationem reddit tanti grauaminis intus & extra. Et meminit qui suscitat mortuos,ad explicandum qu bd velut mortui egebant diuino auxilio. si ui de tantis ciculis.pro, de tanta morte. Exaggeratio est afflictionis, ad commendandum diu ianum beneficium. Nos eripuit. Ecce consolatio in tribulationibus . Et eruit. pro,& eripit. Continue enim ut inferius subdet pericula mortis imminebant. In quemlperamus. pro, spem fiximus.qM uiam . pro, quod ,'adbuc eripi t. Consolationem describit comitem tribulationis praeteritae, praesentis,& futurae. M.Linuantibus. pro, consupplicantibus, O Nobis in oratione pro nobis.

Haec consupplicatio non solum resertur ad futurum eripiet,sed ad praeteritum eripuit,& ad praesens eripit. Attribuit enim Paulus liberationem sui etiam cosupplicationibus Corinthiorum.

Vt ex multarum. pro, multis, personis facierum eius quae in nobi/ s donatioui .pro,de dono in me collato.Ita quod litera est,ut ex multis personis de dono in me collato, per multos gratiae agantur ro vobis. & non pro nobis,ut Latinus textus habet. Et est ordo iterat , ut de dono in me pro vobis collato ex multis personis, per multos grytiae agantur. Explicat enim tum quod donum liberationis tibi coitatum, est ei collatu pro eis: hoc est pro bono eorum,tum quis i huiusi midi donum est sibi collatu ex mulatis personis: hoc est ex consupplicationibus multarum persona rum:hoc est diuersarum conditionum hominum. Tum quod pro tali dono debentia r gratiarum actiones deo per multos r ut quemadmodum hoc donum est beneficium eoncessum multi V. ita a multis gratiae agantur. Et dixit haec ad explicandum eΩficaciam illius particulae, consupplicantibus & vobis. E auia tamen non desunt contendentes legendum esse in nos & pro nobis,parui refert ad sensum Pauli, sibi vel sibi & aliis comme morare donum collatum:& quod gratias agendas cen at vice sui & aliorum qui beneficit participes fuerant. Nam Aria. pro. gloriatio nostra haec est. Qitem ad modii superius dixerat qudi sicut abundant passiones Christi in nobis, ita & per Christum abundat consolatio,sie modo descedendo ad indiuiditurn po

quam deseripsit amictionem & liberationem, describit quod huiusmodi amictiones fuerunt pro Christo. Et propterea rationem

SEARCH

MENU NAVIGATION