Epistolae Pauli et aliorum apostolorum, cum Actis, per R.D. Thomam de Vio Caietanum cardinalem S. Xysti, ad Graecorum codicum fidem castigatae, & ad sensum literalem quàm maximè accommodatae. Maiore, quam hactenus vnquàm, diligentia emendata cum indi

발행: 1558년

분량: 1084페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

CAPUT XII. 12 gprndam. Vobis quaecunque habuero ut verus pater. Et supre--pendar ige. pro,& expendar. pro animabus vestiris. non solum impendam quae habuero,sed expendar egomet officiis, passionibus,& demum si opus fuerit morte pro salute animarum vestrarum. Licet plus. pro,abundantius. Vositi Grais, minus diligari Prouocantis est ad rependendam aequam dilectionem: ut auertat eos a pseudoapostolis. Sed esto. Inchoantis est nouam obiectionem. Ego vos non grauaui. in temporalibus bonis. Sed quum essem astutus, dolo mos cepi. Ecce alia obiectio quod qua uuis ego perionaliter non grauauerim vos, astute tamen &dolose per meos internuntios decepi vos,accipiendo vestra. S spicor ego Paulum haec dicere, quod his artibus uterentur pseu doapostoli. Erant enim ut dictum est dolosi operari j: & haec est ars dolosorum, ut viantur intermediis hominibus suggerentibus ut porrigant, ut donent,& caetera cum mnlcis figmentis. Nunquid per aliquem eorum quos misi ad vos. ircunueni vos 3 Nullus interpres quem viderim interpretatus est textum Pauli ut iacet,co quod mutilus apparet: iacet enim sic , Num aliquem eorum quem misi ad vos , per hunc circunurni vos Prima enim particula mutila manifeste est,isd intentus sensus habetur. Zygaui rit m misi cum illo stat .Nescitur quis fuerit iste frater. Nun quid Tt, si vos circunuenit 3 certus enim erat quod non. Vnde de manifestat hoc tum ab internis,dicendo, Nonne eodem stiritis ambulavinius Spiritus enim intus est. Tum ab externis. N-- ne eisdem vestigos Z Vestigia siquidem ad exteriora spectant mpera. Obm. pi O , rursus, putatis quod excusemus nos apud vos Anceps est lectio, an narratiue, an interrogatiue legendum

sit. Et narrative quidem significat quod alias etiam hoc putauerant. Magis tamen quadrat ut legatur interrogative. Et adverbium ruisus, aliud dicendi caput significat: nam hic incipit materiam iudicialem. Ita quod puctandum est post rursus:& subiungendum interrogative. Putatis quod excusemus nos apud vos hoc est . putatisne quod haec quae diximus e cusatorie apud vos homines , & non vere dicamus 3 Hunc enim sensum subiuncta prae se serunt. coram deo in ChriIA I ssimur. Non excusatorie apud vos homines, sed vere tecte deo,loquimur in Christo, loquimur secundum Christum, ut non solum vere, sed etiam recte haec se loqui significet. Omnia enim clarisimi. pro omnia autem dilecti, prepter aediscati

512쪽

pos TERIOR Is AD CORINTHIO s

nεm solum vere & recte,sed etiam necessario propter aedificationem vestram in spiritualibus loquimur non quαda,sed omnia. Dixerat enim tot, talia,& tanta de seipso,ut opus fuerit iuramento,& explicatione cauta finalis mouentis ipsum ad dicendum. Timeo enim ne forte quum venero. Rationem reddit necessitatis dictis propter aedificationem vestra. Simesq; explicat materiam timoris superius propositi, quu dixerat, timeo ne

corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christunt. Tunc enim in genere dixit a simplicitate, modo in specie expli cat a simplicitate moru & fidei. Non qωales velo. corruptos in Gde vel moribus.Inueniam νos. Et timeo quod. Et ego inuemur a vobu.Superfluit,a: significatur enim quod ego inveniar erga vos. Qualem non vultu. Moestu & iudicem rigidum. Ne forte. Deficit sint,& legendum est, Ne quopa TVnt contentiones. Quod dix rat in genere nou quales volo,explicat in specie multorum vitiora.& primo colentiones in verbis. Aemulationes. hoc est,inuidiae in animis.Animositates. pro,irae, vel ad visciscedum. Tioensiones. pro,concertationes,in studiis de factis. tracti-s.contra fama. Susurrationes. contra amicitias. Insationes. tumores superbi, d spiciendo alios. Seduiones, contra eccletiae pacem. Sinr inter vos. superfluunt hae tres dictiones. Ne iterum quum venero. Explicata illa particula non quales volo quo ad mores,incipit explicaret illam aliam qualem non vultis. Unde incipit,qualem non vultis quoad moestitia. IIumisiit me deus.Deest,meus, apod Ῥοs. Bonus pastor inueniens subditos in peccatis,deiicitur,tum extra ext rioribus, sicilicet signis, tum intus,moerore.vnde & subditur, Et lugea multos qui antepecca-rsnt,m non egerunt poenitentiam s

per immunditia oe fornicatione Cr impudicitia qua gesserunt. De v nereis est sermo. Et impudicitia proprie respicit actus libidinoasor uosculorum,tactuum,& huiusmodi. Fornicatio aute ipsi concubitum naturale. Immunditia autem forte significat concubitum contra naturam: aiunt enim apud Corinthios vitium hoc regnasse.

CAPUT XIII.

Ecce iunio Me venio ad vos. Superfluit ecce. Et est sensus, tertia

hae vice.Tractauit illam particulam qualem non vultis quoad moestitiam,prosequitur modo eandem quo ad iudicium. α Et dicit venio,tanquam praesentem propinquum aduentum suum ad eos denuntians. Diu ore duorum vel trium tuitium sLibit omne νerbum. Superfluit uti Ne putent Corintliij quod vel Prae PS

513쪽

CAPUT XIII.

praeteps iudicabit,vel quod magna utetur multitudine testium explicat eis quod secundum formam diuinae legis procedet, duobus aut tribus testibus requisitis & sufficientibus. Praedixi re Superfluit ergo. Et praedico utpraesens vobμ.pro,iterum,oe nμe absens. Deest,scribo. Sensus est quod bis praesens apud vos praedixi & praedico, hoc est,praedixi & utor praedicentia ut perseum xante. I ntendit enim quod duae praesentiae sunt duae praedicentiae perseuerautes hoc est , non abolitae tanquam duae monitiones

canonicae,tertia vero fit quam nunc absens scribiti. ut trina monitione praemissa,in aduentu suo procedat ad iudicium. α Aduerte tamen difficultatem nonnullam in verbis literan ex eo quod dicit & praedico praesens iterum,sed apponit adverbialiter coniunct ionem ut dicendo, & praedico ut praesens iterum: tanquam non fuerit secundo praesens, sed tanquam praesens secundo praedicat.Quia tamen clare bis dixit tertio se ire ad eos, potius quadrat significari quod utitur secunda praesentia ut praedicentia:&quod propterea apposuerit similitudinis adverbiu

Iis qui antepeccauerunt σ cateru omnibus. Ad omnes extendit has tres monitiones more iudicu, una pro trina canonica monitione praemissa. Quoniam . pro , quod ,si venero iterum non paream Non constat an iterum,construatur cu venero, an cum parcam.

miod enim alias pepercerit,ex superioribus insinuatur, quum dixit & ego si quid donaui propter vos in persona Christi. An, pro,quandoquident. Non dubitando,sed arguendo loquitur.

Experirnentum quaeritis. hoc est,do metum in executione quςH-tis. Equi tu me loquitur Christio. pro loquentis in me Cnristi. Affirmat Paulus quod Corinthi j non se emendantes quaerut facto experiri Christu loquentem in ipso Paulo: hoe est experiri effectum sensibilis ultionis Christi loquentis in Paulo. Et dicit hoc ad proti andum eos ad poenitentiam anto suum aduentur ne experiantur huiusmodi ultionem. Tradebat siquidem Chrissius in Paulo quos Paulus damnabat vexationi sensibili a sata. na. sim in vobM. pro,in vos, non infirmatur Oed potens est in vobis. Pro,in vos.Christus erga Corinthios non quae infirmitatis suae fuerant paupertatem, persecutiones,& eius generis reliqua ex ercebat,sed quae poleatiae suae erant,donando eis dona linguaru . Ac prophetiae: puniendo etiam traditione Satanae. Et propterea Paulus dicit,Christus non infirmatur erga vos,sed potens est erga vos.e Et adiungit hoc ad hoc ut timeant experiti ultionε

Christi loquentis in Paulo. Ae si apertius dixisseti experti ia estis

514쪽

POSTERIOR Is AD CORINTHIO s

per me in vobilip1is potentiam Christi. Nam etsi cruci us es e, jormitarasti est ex eo quod habuit carnem pat,ibilem , subiectam potestatibus mundi huius.Sed uiuit,pro,vivit tame,ex o D te, pro,ex potenti a ,sset. vita immortali di potetissima: unde prouenit P est potens erga vos. Nam Gr nos infirmisumus in illo. Confidera haec duo.Christus crucifixus est,ex infirmitate, & nos sumus infirmi in illo: hoc est,& nos assimilamur Christo infirmo afflicti,vexati in tot & tatis. Sed Muimus in eo ex virtute, PIO,potentia ei in vobis, pro,in vos .hoc est,at tame assimilamur quoq;

Christo viventi ex potentia dei,in hoc-vivimus cu Christo vita spiritus ex eadem potentia dei erga vos. Et intendit explicare vita spiritus sui perseuerare potente erga Corinthios ad puniendum,potentia autem no humana sed diuina.Declarat si quidem eis i non expedit eis expectare experimentum Christi in se imquentis, quia perseuerat in vita spiritus eius diuina potentia. Vosmetipsos tentate.Quaeritis experimentu Christi in me loque tis: male facitis spectado in me, spectate vosmetipsos, examinacido,discutiendo vosipsos. Si estis insile. Prius dixerat non quales volo,& explicauerat quo ad mores: modo idem explicat quo ad

fidem.Au au te sermo sit de fide necessaria ad salutem, an de fide quae est gratia gratis data qua L fiunt miracula no usquequam liquet. Ipsi τοι probate. Nisi sit exaggeratio, ad mores refertur, monet siquidem ut discutiant seipsos ta m in fide quam in moribus. An non cognoscitis νο metusos quia, pro P, Chrsus Iesus in v bis est 3 Quasi dicat, certum est i cognoscitis vosmetip os quo ad. hoc-Christus Iesus est in vobis. Quod potest intelligi de esse Christi in eis per fidem, vel per dona linguarii & prophetiae , vel per sensibilem punitionem, qua experti sunt in incestuos psita mei Corinthiis mediantibus. Quod potest reserri vel ad verbum cognoscitis,uel ad verbu est in vobis, Magis tamen quadrat ut referatur ad verbum cognoscitis. Et eniensus quod certu est vos cognoscere ex tot effectibus vosme

ipsos quo ad hoc quod Chri itus est in vobis secutidum tot effectus,nisi forte reprobi estis:hoc est, nisi forte dati sitis in repro

bum sensum, ut hoc non cognoscatis,nisi forte excideritis a tali gratia cognoscedi vosmetipsos in hoc: hoc enim esset esse reprouum. Spcro autem quodcognoscit Apro,cognoscetis, qui pro,quod, nos non sumus reprobι. hoc est op nos oon excidimus a gratia nobis data. Cadens enim a gratia sibi concessa, reprobus est, utpote

reprobatus adeo quo ad illam gratia.Et intendit per hoc Pau-

515쪽

lus declarare idatos, aliqui Corinthi j exciderint a gratia eis

data,& P no cognoscant seipsos,cognoscent tamen Paulu non excidisse a gratia sibi data, sed perseuerare in eo omnem quam acceperat gratiam. Orammaute deum. pro, opto aut apud deum, mi nilat malifariatu. Dixerat squanuis Corinthii reprobi inue

narentur,ipue tamen no inuenietur reprobus, ne putaretur Paulum desiderare demonstratione suae potentiς puniendo alios,ut sic appareret experientia teste probatus a deo explicat se desiderare totum contrarium. Et propterea dicit st, cupio apud deum, non solum dico coram hominibus,sed etiam apud deum in v Iitate praecupio,praedesidero ut nihil mali faciatis,quod est subtrahere mihi materia punitionis. Et hoc ex parte vestri. Non is non probati appaream iti. iudicando & puniendo diuina potentia. Sed ut vos quod bonum Ut faciatis.Vtranque iustitiae partem optat cis Primam,ut nihil mali saciatis: alteram, ut quod bonum est faciatis. Nos autem ut reprobismio. Non dicit nos autem reprobi simus, sed adverbium similitudinis apponit ut reprobi, ta quam reprobi simus: hoc est, nos autem assimilemur reprobis, non demonstrando Christum in nobis loquentem esseliu ultionis. Exercendo siquidem ultionem per diuinam potentiam appar ren i prob ti: non exercendo autem apparerent reprobi.Cupio inquit Paulus apparere reprobus,subtrahetibus vobis mihi mais Ieriam ultionis. Non enim possumus aliquid adversm utritatem, sed pro veritate.Rationem reddit quare oporteret ipsum apparere ut reprobum, quia non possumus aduersus veritatem bonorum operum exercere potetiam dei in nobis,sed pro veritate: ac per hoc si vos nihil mali feceritis,sed bona,non poterimus v ti potestate nostra punitiva. Gaudemus enim quovis. pro, quandocuque, nos infirmμm- , vos a tem potenιes estis. Non solum alieni sumus ab appetitu ut appareamus probati puniedo vos: sed inte no gaudio afficimur, quum secudum rem vos quidem estis potentes bonis operibus, nos aute infirmi,hoc est impotetes ad iudicandum,& puniendu,& huiusmodi. Ηoe. Deest,autem. cr ora

ctione pronomen hoc explicat vestram consummatione. Perspice augmentum. prius optauit Corinthiis ambas iustitiae partes.

Deinde quod plus est ut essent potetes:& demum perfectione.

Ideo enim hae alsensscribo,it non praesens duriinuam secudum pol fatem. pro, ut non pr lens rigide utar potestate. Manifestat desi

derium & gaudium pridicta ex hoc facto: videlicet quia ad hoc

516쪽

pos TER. AD CORIN. CAP. XIII.

stribo, ut non ad rigorem iudici j utar potestate. 2uam domin- dedit mibi in aedificationem in nou ad destructionem. Repetit usum potestatis vi Corinthii se corrigant, & no iit paulo opus utendi sua potestate: quoniam non ad nocendum,sed ad aedificandum, non ad inferendu mala,sed promouendum bona spiritalia data est a domino haec potestas. Iudicia siquidem praesentis vitae nOα sunt ad puniedum hoc enim reseruatur iudiciis futurae vitet sed ad promouendum spirituale bonii, vel in eo qui punitur, vel in

ecclesia. De caetero.pro, Od superest ratresgaudete .pro valete.officium salutationis superest in calce epistolae peragendum. Perfecti estote. Aiunt dictionem Graecam sonare redintegratione,adsimilitudinem resartientium.Ac si dixisset,integritatem acquirite. Exhortamini. pro,consolamini. Passiue tamen intellige, hoc est collationem accipite. I ipsum sapite. pro de sentite , interno sensu concordate.Pacem imbire pro,in pace vivite,seu agite. E teriores actus respicit. Et deus pacis dilemonis. Transpositae sunt dictiones. Legendum est, Et dem dile iliouu pacis.Sic enim

crescit oratio. Erit τοι cum Ecce praemium. Salutate 3nuιcem ια

esculo sancta. Antiquus mos ecclesiae dandi pacem inter mi illarum solennia tangitur. Salutant Ossancti. Subauidi qui mecum sunt. Gratia .rimini nomi Iesu Christi. qua semetipsum gratuito dedit pro nobis hostia,&c. Et Garitas dei, qua sic dilexit munduvi filium suum unigenitum daret. Et communicatis sancti stiritu . qua municauit tot spiritualia dona hominibus. Ecce tota timnitas. Sit cc omnιbm vobis amen. Et sic finitur epistola. Cuius su striptio apud Graecos est haec: Ad Corinthios secunda , scripta a

Philippis quae est in Macedonia, missa per Titum & Luca Quis

hae subsicriptionem apposuerit, nescio. Non multum tame antiqua videtur ex eo quod dicit secundam a secundu veritate est testia Pauli epistola ad Corinthios. Hinc enim apparet quod su scriptio haec apposita est postquam perdita fuit prima.

Caietae a s 2 3. mense Decembri.

COMME NTARIORVM THOMAE

de Vio Caietani Cardinalis sancti Xysti,in posteriorem epistolam Pauli ad Corinthios,

517쪽

T H O M AE DE

DINALIS SANCTI XYSTI, in Epistolam Pauli ad Galatas

commentarii.

M V L V s Apostolita non ab hominibiu. Quum Galatae seducerentura pseudoap stolis victi cunciderentur & seruarent dies festos Iudiorum,detrahebatur Paulo quod non esset Chisti apostolus, sed discipulus apostolorum: ne authoritati Pauli innit rentur Galatae. Et propterea Paulus in capite epistolae authoritatem suam tuetur: quoniam hoc erat fundamentum totius doctrinae eius apud gentes .Et pioinde dicit, Apostolus,non ab hominibus: hoe est, non a collegio Apostolorum,aut alicuius ecclesiae, puta Antiochenae, unde exierat ad praedicandum gentibus. Neque per bomi nem aliquem singularem apostolu.Sed per Iesum christum.hominem. naturalem Iesu Christi: ad significandum

quod a deo mediante Iesu Christo homine est apostolus. Quis citauit eum a mortuis. Ad significandum quod non est factus apostolus Christi quando erat. in carne mortali , sed postquam resurrexit a mortuis vocatus est enim 1 Christo immortali di, cit qui suscitauit eum a mortuis. Et hoc ad occurrendum oblocutionibus de eo quod nunquam suerat cum Christo.Ac si ape tius dixisset: quanuis non sim apostolus per Christum mortalem , sum tamen per Christum immortalem: de in Me differo a caeteris apostolis. Et qui mecum sunt omnes fratres. Obiiciebatur quoque quod Paulus solus prohibebat seruari legalia: &propterea ad significandum quod non solus dicit quod fratres omnes,qui secum sunt, ad idem concurrunt. Ecclesis Galatia. Lege principia reliquarum Pauli epistolaru missarum ad ecet

de iuuenies duo singularia hic. Nicrum quod in numero plurali

518쪽

plurali dicit ecclesiis,in reliquis enim si ecclesiae nomine QItur. utitur in numero singulari. Et quan uis ex industria sorte significauerit per hoc dissensiones conventuum apud eos. erediderim tamen ego ideo pluraliter dictum ecclesii quia Galatia non est nomen ciuitatis,sed regionis.Corinthus autem & Thessaloni nomina sunt ciuitatum. Alterum est in in caeteris epistolis Paulus nominando eos quibus scribit, adiectiva sanctitatis aut dei apponit , ad Galatas vero nudo vocabulo dicit ecclesiis Galatiae, non adiungens in deo vel dei vel Christi: ad significandum proeuldubio eorum instabilitatem in gratia euangelica . Gratia -- bis cr pax. Solita salutatione in omnium ad ecclesias epistolarum principiis noluit eos priuaret ad significandum affectum suum, ut omnia spi ritualia bona haberent sicut& caeteri. Sub gratia enim quae est primum donum, & pace quae est ultimus fructus,omnia media bona spiritualia continenturi A deo patre nostra. Superfluit nostro. Et domino. Deficit Nostro. Iesu Chriplo: Mysterium simul trinitatis personarum de incarnati verbi significat: ut spem gratiae & pacis in hane fidem figant. Qui Z

dis semeipsum pro precatu nomis. Praelibat efficaciam passionis Christi: quoniam hinc pendet confutatio erroris Galatarum Vt enim inferius dicet, si ex lege Mo'si est iustificatio, Christus frustra mortuus est. Fructum ergo passionis Christi poniti ut redueant mentis oculos ad intuendum quod remissio peccatorum fit per mortem Christi. & non per legalia. Vt eriperet nos de praesenti seculo nequam. Non corcordant interpretes in dictione interpretata nequam, alij malum, alij miserum , alij ve

latum interpretantur.Sed quocunque modo interpretetur, non ad naturam seculi, sed ad vitium refertur. Praesens enim seculum secundum naturam neque malum,neque miserum. neque

versutum est, sed qu;cquid eiusmodi est in eo, ex vitio admisto est Et Christus dedit semetipsum pro peccatis nostris,ad delendum peccata nostra ut eximeret nos a vitiis praesentis seculi: veeonsecuta remissione peccatoriam per mortem eius,uiueremus vita exempta a vitiis praesentis seculi. Secundum voluntatem depta patris nostri. Beneplacitum dei in obedientia Christi explicatur , ad significandum libertatem qua donauit vos Christus per mortem suam processisse a voluntate dei, qui dedit veterem l gem .HEt appellat deum, patrem nostrum, ad significandum paternum dei erga nos amorem in hoc facto. Dicit enim bam

omnia aduersus pseudoapostolos , qui dicebant voluntatemia dei

519쪽

CAPUT r. 232 dei adimplendam in obseruatione legalium. Cotra In qu It Paulus , Christus secundum voluntatem dei & patris dedit seipsum

ut libertate nos donaret. Cui estgloria inseculaseeutorum. Supe

fluit est. Apposuit hoc, ut intelligant quod nihil aliud appetit quam gloriam dei, quod nihil cotra gloriam dei prae cat,quod

nullum seculum adimit gloriae dei praedicando non seruati l galia a Gentilibus. Amen. Confirmantis est,& finem imponenistis salutationi.Iriris quiasis. Superfluit sic. Completa salutati ne tractatum epistolarem inchoat, proponendo materiam tractandam. Tam cito transferimini. Quoniam absque causa affectus videbatur, dicit miror.Essemis autem est quὁd tam cito. quod est signum magnae instabilitatis.Nec dicit, transtati estis. sed transferimini, ad significandum rem esse in fieri. Ab eo qui vos vocavit.Non dicit a me: ut ab homine quocunque, sed a deo

qui vos vocavit interna vocatione. Ingratiam. pro, in gratia.

Christi. Vocari 1 deo in gratia Christi . est vocari a deo cum remissione peccatoru in fide Christi, est in gratuito dono Christi

homines interna vocatione iustificari.A deo enim hoe donante transferebantur Galata , tanquam migrantes a tantae libertatis ratia. In aliud euangelium. Ecce quo transferebantur. Praedica-

aut pseudoapostoli euagelium quidem Christi, sed admistum obseruationi legalium. Et propterea Paulus subdit: non staliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, G volunt conuertere. pro. transuertere, euangelium Christi.Corrigit declarando quod dixerat in aliud euangelium: declarado quomodo est aliud,& quomodo no aliud. Dicit enim quod non est aliud nisi quantum ad duo,scilicet vestri turbationem, de euangelii Christi transmutationem.Sunt enim aliqui pseudoapostoli qui quietem ac serenitatem mentis vestret in euangelio,perturbant immiscendo legalia r & hi euangelium Christi euangelietati cupiunt transmutare,adiungedo euangelio obseruationem legalium. Quo ad huiusmodi ergo adiunctionem in euangelium aliud, non quo ad substantiam & gesta Christi: sed haec alietas tollit effectu mortis Christi. Tollit enim libertatem donatam nobis per Christi mortem.Aduerte hic st, tuc temporis euangelium Christi in Iudatis compatiebatur obseruatione legalium tanquam consuetorum,sed non tanquam necessariorum ad salutem. Et propterea illa Iudaeorum Christianorum obseruation erat contraria libertati adeptae per Christum. In Gentilibus autem euangelium

Christi no compatiebatur obseruatione legalium quia ipsi non

520쪽

- AD GALATA serant in Illis assueti : ac per hoc non indicebantur illis nisi vi necessaria ad salutem.quod erat tendere ad transmutatione eua

gelii Christi annuntiantis libertatem a lege veteri datam per Christi mortemssit propterea Paulus caute loquitur,dicendo Pisti volunt transuertere euangeliu Christi: ut intentionem pseudoapostolorum in culpa esse ostendat. Dixit enim hoc ad significandum6non est aliud euangelium apud Iudaeos Christianos,& aliud quod ipse praedicatseruandum in gentibus: sed unum atque idem est. in illis copatiens consuetudines legales,in vobis vero respuens legalia,quae ad vestri coturbationem & ad trans. mutationem euangeli, tendunt.Callidi siquidem pseudoapostoli volebant Gentiles Christianos seruare legalia, allegantes PIudaei Christiani seruabant legalia. et Aduerte si, in istis verbis miror quod tam cito & reliquis hucusque,Paulus proponit i tam huius epistolae materiam.Unde statim tractare incipit particulam illam in aliud euangelium: longo sermone monstra da cla nulla authoritate suscipiendum est aliud euangelium. Ad hoc enim affert authoritatem euadgelii sui, & gesta cu a post

Iis & Petro. Sed licet nes. apostoli,etiam meipsum computando. Aut angelus de caelo. hoc est angelus sanctus.E-ngelila vobis praeterauant pro, praeter id, quod euangeli auimus vobis, anathemast.

Ubiiciebatur pr dicationi Pauli φ alij apostoli docebant oppositum: imo quὁd ipsemet Paulus inconstans erat,modo docens non seruari legalia, & modo docens oppositum. Et propterea ad has obiectiones excludendas,excommunicat seipsuin & reliquos apostolos & etia angelos sanctos, si euagelizaverint aliud praeter id quod euangelietauerat Paulus Galatis.*Si obiicis spar in parem & multo minus in maiorem caret imperio: ac per hoc Paulus non potuit excomunicare apostolos & angelos: Respondebit ipsemet Paulus quod diuina authoritate haec dicit.

At si quaeris authoritatem diuinam, in promptu est euangelium Christi habens diuinam authoritatem: utpote non a prophetis nec ab angelis, sed ab ipso verbo incarnato immediate traditum .Euangelica ita authoritate supra omnes apostolos de angelos existente utitur Paulus.Et conditionalis est vera,quanuis tam antecedens quam consequens sit impossibile,si angelus de coelo euangelietauerit pretier euangeliu Christi ,esset anatheni t beoe nota op non dicit,si quis vos aliquid docuerit quod non docuimus vos, sed si quis euangelizaverit praeter id quod euangelizavimus: ad significandum s de spe stantibus ad euan

SEARCH

MENU NAVIGATION