Epistolae Pauli et aliorum apostolorum, cum Actis, per R.D. Thomam de Vio Caietanum cardinalem S. Xysti, ad Graecorum codicum fidem castigatae, & ad sensum literalem quàm maximè accommodatae. Maiore, quam hactenus vnquàm, diligentia emendata cum indi

발행: 1558년

분량: 1084페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

mnia opera,omnes a nectus,&c.Imb conditionibus Christi as.fecti ,estis filii dei,haeredes dei, calcantes munM, & reliqua huiusmodi, luet sunt c6ditiones Christi. Et ut unico verbo dicatur, dixit Christum induistis perinde ac si dixisset in Christum mutati estis,Christi personam subiistis: sicut qui subit pei nam legati aut potisicis & huiusmodi. Unde de apertius subdit, Non es

I aω neque GraeciM. hoc est,no est differetia baptizatoru ex hoc quod fuit Iudaeus aut Gentilis. Non es seruus neque liber. hoc est, nullam in baptizatis facit disserentiam libertas vel seruitus eorporalis. Non est mascul nequellamina. hoc est,nullam facit in baptizatis differentiam diuellitas sexus. Et rationem subiungit, Omnes em muss unum, pro,unus , estis in Christo Iesu. ordo literae est: omnes enim vos in Christo Iesu cstis unus, scilicet Christus: Iro quanto estis membra Christi. Omnia enim membra unius ominis sunt unus ille homo: licui omnes partes domus parietes, sundamentum,tectunus uni una domus. Si autem vos Chrisi. supple membra estis. Ergo semen Abrahae s . Christus enim semen est Abrahae: ac per hoc inebra Christi,semen sunt Abrahae.Secundum pomishonem haeresses. Ac si apertius dixisset. non loquor de semine Abrahae secundum carnem , sed secundum promissionem haereditatis dico vos semeti Abrahae & haeredes Homissorum.

DIco autem. Dixerat de Israelitis, at ubi venit fides Iam non sumus sub pedagogo: Se omissa prosecutioe de Iudetis,suta iunxerat Gentiles elle haeredes Abrahe secundu promissionem. modo ne soli Getiles, sed simul cu Iudaeis intelligantur haeredes promittorum Abrahae , explicat Iudaeos fuisse prius haeredes. qua uis in statu seruili .Quanto tempore haeres par ut M. pro, puer, 'nihil dissere aseruo, quum sit dominiu omnium: Iedsub tutoribus σactoribus. pro sub commissariis de oeconomis,est usque ad prout tum tempus a patre. Metaphoram affert satis manifesta quotidi na experietia in pupillis minoris aetatis, qui relinquutur a patre sub comissariis quos tutores appellamus & procuratoribus ac disputatoribus rei familiaris. Ira m nos. Iudaei. stuum semμspadiuuli.pro, pueri. Vniuei sum statum legis,pueritiae assimilat,ad declaranda imperfectum statum . Sub elementis mundi huius. Superfluit huius. Eramus seruientes. pro,in seruitutem redacti, seu

Ieruitute astricti. Explicat penes quid assimilat statu legis puerilix:quod quemadmodum haerer puer est sub commisiariis deis iij ueco

542쪽

AD GALATA s

eeconomis laquam seruus,ita nos Iudaei eramus sub elementis mundi & hoc respondet commissariis & oeconomis seruitute astricti:& hoe respondet,nihil differt a seruo. Per elementa

Inudi,corporeas res sacrificioru caerimonia tu, & huiusmodi intellige: quoniam haec ex elementis proficiscuntur mundi, sciliacet ex coelo,terra,& mediis elementis. Sub his enim legali sanctione erant seruitute astricti.At ubi venit plenitudo teporis. at ubi

impletu est definitum tepus a deo. Icst. pro emisit. Plus enim significatar qua simplex missio.significatur enim legatio, quod

misit ut legatum. Deus iliumJuum .naturalem,m1umrae muliere.

Quum potuisset dicere in carne,plus explicauit dicendo factum

ex muliere: quoniam no solum carneam natura ex muliere sumptam, sted etiam sine virili semine significat, dicendo factum ex muliere. Quod enim ex muliere, virili semine formatur,no proprie factu, sed natum dicitur: filius autem dei factus ex muliere dicitur, ad significandum 9, ex muliere virgine,ex muliere sola factus est. Et ad significandu quod non est factus in carne quemadmodum Adam, sed ex muliere:& rursus quod non transit pervierum mulieris velut per fistulam,sed op vere factus est ex ni

liere laquam ex matre.Confutatur quoque hinc rursus alia har-xesis dicetium beatam virgine non esse matrem dei,sed Christi. hie enim clare dicitur si, filius dei factus est ex muliere. Mulier ergo est mater fili j dei. es Mulieris autem nomen memento P non est corruptionis sed sexus nomen,a mollitie animi dictum. Vnde & Eua virgo appellata est mulier in principio Genesis. Vtranque itaque naturam diuina, c& humanam Christi signifieati it Paulus,dicedo filium suum factum ex muliere. Factis sub div.Sicut Christus factus est passibilis & mortalis secudum ea nem,& subd itus paretibus,ita factus est subditus legi. Unde de circucisus est octauo die,& praesentatus in teplo, quadragesimo die,& obediebat legi. Vt eos qui seub lege erat redimeret.Queadm dum factus est peccatu ut peccata nostra deleret,& fact' est maledictio ut de maledicti sie legis alios eximeret,ita factus est sub Iege, ut de subiectione legis redimeret.' adoptione toris recipem nisu. superflui t filiorii. Satis em intelligitur in adoptioe. Et mia sit filiu naturale ut efficeremur nos filij adoptiui: i md ut recipedi rem' statu ad 0ptio iis,qui hacten' sueram' sub statu seruitutis.

Intedit si quide Paulus m Iudas sub lege erat quide hqredes, velut pueri pupilli tanquam serui: sed adueniete Christo legato ad redimendu eos de seruituto legis,receperui statu adoptionis.

543쪽

2μoniam σκtem Eliotii. m. supersult dei.Declaratis Iam viri Gentilibus scilicet & Iuda: is filiis adoptiuis ubiungit modo ad Gentiles,quoniam autem estis fili j,quod iam supellus eoncluserat. Iisit 'Deu stiritum b sui in corda vestra. pro. nostra. Et est sensus,quoniam autem estis fili j,hoc est,aduenit lepus adoptionis communis Iu letorum & vestri ,hoc est Gentilium,misit deus spiritum iiiij sui, hoc est spiritum proprium filio suo naturali comunicauit,lia eorda nostra,tam Iudaeorum quam Gentilium. clamantem. non voce,sed allectu. Abba pater. Proprium est filio naturali clamare ad deu, Pater pater, quoniam ipse solus est naturalis filius dei. Et propterea dum hic spiritus comunicatur nobis,communicatur spiritus fili j eius. Et noc quo ad oscium spiritus: nam si de natura eiusdem spiritus intelligimus, dicitur Seest spiritus fili j eius,quia procedit a filio,quia mittitur a stio. α Abba idem significat quod pater. Et est dictio Syra. Hebraice liquidem pater dicitur ab . Et geminatur clamor patris, ad significandum & quod intellectu & quod affectu secure & inu

camus deum ut patrem,& asserimus ipsum esse nostru patrem. Et ad hoc utrunque signi sicadum pater nominatiui quidem est casus,abba vero torte vocavi.Itaque iam non es. pro,esseruus sed

Flius. Ad gentes redit ut concludat quod superius proposuerat: gentes este haeredes. Quod si filio, haerester deum. pro, & hari es dei per Christum. E Intulit siquidem hoc ad manifestanduquod non soli Iudaei sunt haeredes,sed etiam gentiles: haereJex

autem dei,tanquam eius qui condidit testamentum, per Christum,per quem & in quo adimpletur testamentum: ut pote naturalem filium. Sed tune quidem ignorantes deum.vos Gala tae ante baptismum.Iu qui natura non sunt ἀῆseruiebatis. puta soli ,lunae, elementis,& huiusmodi. Seruiebatis autem adorando & exhiben

do cultum. Nunc autem baptizati . sivum cognoueritis. Praeteri

tum est,id est,postquam cognouistis. verum. Inso cogniti suis a deo. Corrigit Paulus quod dixerat quum cognoueriti rnon corrigendo cognitionem,sed corrigendo originem.Significando quod non eo quod cognoueritis,sed eo quod cogniti fueritis. Significatur enim quod origo & principium non est vestru meritum quod cognoueritis,ied est dei gratia quod cogniti fueritis. Et est sermo de notitia approbatiois.Deus enim simpli. ci notitia omnes nouit, sed approbationis notitia illos tantum nouit quos approbat.Vnde& reprobis dicetur,Nescio vos. Quomodo con immini iuris ad infrma egena elementa, quibin denuo.

ii iiij Deficit

544쪽

AD GALATAS

Deficit e sursum seruire vultu3Caute intelligendus est textus iste, distinguendo diuersum modu ac rationem seruiendi es emetis. Galatae siquidem quum essent idololatrata seruiebant elementis ut diis, seruiebant adorando ea: modo conuertebantur quidem ad elementa ,sed non adorado,ad seruiendum elementis,sed Gut diis. Vnde litera Pauli ut sonat vera est, quoniam ad literam conuertebantur iterum,sed non eodem modo, sed non eadem ratione. Prius enim ut dictum est seruiebant elementis ut diis seu sacrificiis deoru: modo aute seducti a pseudoapostolis conuertebantur ad elemeta coelum,terram & corporales.obseruationes quae ex elemetis proficiscuntur hoc est, ad ritus Iudaicos utpote corporales ex elementis proficiscuntur. Conuertebantur autem ad nutusmodi corporea non adorando,sed tamen seruiedo:hoe est, subeundo seruitutem legalem.-Et dicit e sursum, signi fitas quod ex statu superiori,ex statu libertatis euangelicae volunt declinare in seruitutem corporalium caerimoniarum Dicit aute elementa ,hoc est,corporales cierimonias legis,infirma: quia non possunt iustificare: egena autem,quia non solum non possuot obseruantes iustificare,sed sunt in statu indigetiar, proculdubio,quia indigent evagelicae libertatis gratia. 'Dies obsera 1M. Ecce conuersio ad seruitutem elemetorum,dies festos Iudaismi obseruatis. Et menses. neomenias, mensem septimum, Sc. Et tempora. tennitatum seu caerimoniarum in vere,aestate, aut uno,& huiusmodi. Et annos. annum septimum remissionis,annu iubilei. Timeo vos.pro vobis. neortesine eausa,pro frustra, Iaboranerim in vobis. Hinc apparet 2, adhuc Galatae etsi declinaret, non tamen professi fuerant subiectionem legis.Si enim fuissent professi seruitutem legis,non dixisset Paulus timeo vobis ne frustra laborauerim, sed asseruisset quod frustra laborauit in eis: quoniam sine fructu perseuerante. EROtesicut ego. -- ω ego sicut τοι. Verbo estote,quadrat ut subintelligatur verbum ero,&dicatur estote sicut ego,quia ero sicut vos: hoc est,estote liberi a iugo legis sicut ego, quia ego ero sicut vos: hoc est,erimus cosormes,non erit distormitas inter me & vos: puta quod vobis non Ueruantibus lege ego illam seruem,sed e3o ero timilis vobis inno seruando lege. Dixit enim hoc ad disterentia Petri te aliorii. de quibus dixerat quod coram iis qui a Iacobo venerant simulabant se seruare legem.Fratres, obsecro vos. Inserit his monitioniabus ut considerent qua ratione monet eos. Multum enim consert ad Vim monendi re suadet, habita ratio amoris unde procedat

545쪽

CAPUT IIII. τε s

cedit monitorius ac suasorius sermo. Unde Je nomine dilecti uis eos nominat fratres, Ic obsecratione adiungit,ut inde amor, hinc humilitas loquentis significetur. Nihil melasisFis. hoc est,no iniuriis lacessitus a vobis haec scrbo,imo beueficiis affectus,haec

enim subiungit, Scitis autem quod per infirmitatem carnis mangeti Raπινἀmampridem. pro,prius. Infimitatem carnis appellat

perpessionem malorum.Ac si apertius dixisset, scitis quod patiendo multa mala quae se tenent ex parte infirmitatis corpora- Iis,vobis prius euangeliraui. Et tentationem vesisam pro mei, in carne mea.Tanquam aurum in fornace probat electos suos deus

multis palatonibus. Et propterea Paulus perpessionem tot in lorum appellat tentati Θnem sui in carne sua. Non stramuis - - rq uitiis. Laudat Galatas quod Paulum afflictum non spreuerunt, neque repulerunt doctorem & praedicatorem, i m. quod plus est, Sed F. ut ana iam dei excepistis me,imo plus. S cui christum Io m. Haec sunt enim beneficia. Vbi est ergo beati ludo tra.' laae ergo erat beatifica tio vestra Beati ficati nem Galatarum appellat s laudabantur,quod beati dicebatur, tam benevolos & beneficos se exhibentes erga Paulum euangelizantem eis. Et dicit, quae ergo erat, ad significandum inchoatam quidem,sed non completam,sed adhuc pendentem eorum beatificationem. Te Iimonism enim perhibeo vobis q-ia pro ,quod, s feri potuisset Musis νe,iros eruistiis G dedUJctu nubi. Exaggeratio est beneuolentiae,.st beneficentiae Galatarum erga ipsum. Ergo inimiem vobufa I sum, verum dicens vilis Tot receptis a vobis beneficiis & nulla interia,ironice cocludit,ergo factus sum v bis inimicus hac sola actione dicendi veritate vobis quae est manifeste actio amicitiae. Dicit enim haec ut considerent Galatae cis nec ex praecedentibus nec ex praesentibus vlla est ratio dicendi haec nisi dilectio. Aemulantur vos non bene. De pseudoapost

lis loquitur quod zelant Galatas, sed non bono zelo. Illi siquidem sub specie salutis Galataru proponebant ut seruarent legalia,& propterea Paulus dicit quod zelant vos non bene. Mil ex- crudere vos volunt Codices Graeci variant:nam in aliquibus legitur excludere,in aliquibus & rectius legitur includere. Vere siridem illi volebant includere Galatas iubseruitute legis. Et uic sensui optime quadrat quod subiungitur,nidos amniemini. Ad hoc em pseudoapostoli volebat includere sub legis iugo Galatas, ut Galatae aemularetur, lactaretur ipsos pseudoapoitolos. Σεω- autem Modeste loquitur de seipso,ia tertia quodam oper

546쪽

AD GALATA s

persona loquens quod bonu doctore decet. Aemulamini in ἴo Iustificate loquitur,exigendo ut doctorem bonu aemulentur rio in re qualibet,sed in re bona.Non enim sufficit sectari bona doctorem sed oportet sectari ipsum in bono tantu. Sempo. Sc non ad tempus,ut vos facitis.Et non tantia quum praesens sum apud vos.

Re si apertius dixisset: Sectati estis me bonu doctorem in bono, sed non semper,sed dum praesens sui apud vos mon sic est age dum,quandoquide debetis semper mulari me doctorem bonuin bono,& non solum quum praesens sum apud vos. Filioli me Auget sermonem dilectionis, quos prius appellauerat fratres, modo filiolos suos appellans. Materno siquidem affectu compatiens imperfectioni eorum, quos prius in Christo genuerat per

euangelium,merito appellat suos filiolos. si nos iterum partisse. ad similitudinem parturientis dolore & deliderio agor iterum. Semel enim vos parturivi, & nunc iterum parturio. 'Donec ' metur christium vobis. Prima vice vos parturivi donec Christus esset in vobis,tandiu durat ut affectus & dolor parturietis luousque Christus affuit in vobis: modo aute iterum parturio donec

Christus iam in vobis factus formetur in vobis,donec Christus habeat in vobis sormam suam: quae est quod solas sumit ad salutem. In vobis quidem est Christus, sed non in vobis formatus, Quandiu putatis ipsum non sufficere ad salutem, sed oportere seruari legalia : unde ego tantini parturio vos iterum donec Christus formetur in vobis, fide reputante ipsum solum susE-cere ad salutem. Et hoc loquendo de formatione fidei: de qua directe est sermo Pauli in praesenti materia. Secus autem esset exponenda formatio Christi in hominibus,si de moribus, aut dilectione esset sermo. Vellem autem esse apud ves modo, mistare vocem meam, quoniam confundor. pro,hiesito, o vobis.

Dictio interpretata ab antiquo interprete confundor, anceps est ad haesitationem vel indigentiam. Quadrat autem conte tui haerere seu haesitare, quandoquidem praemissum est, timeo vobis,& caetera. Quod enim est timere in affectu,hoc est haesitare in intellectu . Explicat itaque Paulus quod vellet ipsa m ratione vivae vocis explicare internos motus animi sui qu niam intus haesitat non in seipso, sed in illis & formare vocem vivam exprimentem hos internos motus tam in intellectu quam in affectu. 'Dicite mihi qui sub lege vultis esse. Accumulat ex lege suasiones. Legem non tuby u. pro, audistis 3 Interrogative degendum est. Scriptum est enim. In Genesi. sumniam

547쪽

cistasecundum carrum natus est. hoc est,secundum comunem caris nis cursum,carnis ratione natus est:quoniam naturalis ratio habet,ut senex de puella generet. Qui autem de bibera per repromissi nem.Contra secundum carnem distinguit per repromissionem. quia senex de sterili ae vetula cui iam defecerat menstrua non secundum ratione naturalem generat, sed ex dono diuinae promissionis. Dicit autem ei per repromissionem,quoniam pluries promissio facta est de Isaac: ut patet in cap. i7.dc I 8.Genens. Ouasunt per allegoriam dicta. Haec suerunt per historiam dicta ut

sonant:& ea de per allegoriam hoc est per sensum quo aliud u-gnificant& aliud verba sonant dicta sunt iuxta subiuncta. Hae enim sunt duo testamenta. Pronomen haec,mostrat duo genera genus de ancilla,& genus de libera,& per allegoriam sunt duo testamenta, vetus & nouum. Vnum quidem in monte. pro, a monte,

Sina in seruitutemgenerans. Unum quide testamentum a monte Sina inchoatum generans in seruitute legis. Qua est Agor. Relativum quae,quum in textu Graeco neutri generis, testamentum vero sceminini & mous neutri,eonsequens est,ut legendu ut*tine, Qui est A rar. quonia apud nos mons est masculini generis, ct mons Sina dicitur Agar.Deficiunt duae dictiones.Nam Sina enim. Superfluit enim. mons euel in Arabia. Potest nihilom nus legi aliter: videlicet, Hoc enim Agar, na mens est in Arab a.

Et quoniam hoc vertendum esset in masculinum genus: dicendo nic enim Agar Sina mons est in Arabia. Ait vulgarius quod mons Sina, Arabum lingua nuncupatur Agar. Ita quod Paulus allusit ad nomen montis Arabica lingua:& ex identitate nomis nis montis & ancillar,dicit ' Sina est Agarino solum allegoria, sed nomine. Qui coniunλιι est ei. pro, qui contendit in eam, q-yunc es merusalem. Dictio Graeca interpretata cotendit,uerbum compositum est, significans ordinate procedere. Tanquam recto calle tendat in Hierusalem, non progressu itineris,sed pro gressu similitudinis. Propter quod significanter non dixit in Hierusalem , in eam quae nunc est Hierusalem : hoc estio Hi Iusalem seruam,quia tuc erat serua Romanorum. Signiticatur enim quod lex in monte Sina a stimilatur Hierusalem serumnam illa generat in seruitutem legalem, Hierusalem in seruitutem ciuilem.Ita quod ab Agar ancilla progressus est ad m6tem

bina ia quo procedit in Hierusale.Vade exponendo penes quid

548쪽

AD GALATA s

attenditur hic processus,qua re dixerit, quae nune est Hierusa M. subdit, Euerint. O,seruit autem,eum suesuis. Hieruialem seruit duplici sei uitute: I seruitute ciuili Romanis,& seruitute legali rub lege data in monte Sina. Illa a tem quaesursum est Hierusaωm. Coelestem significat patriam. De qua etia dicit ad Heb.i2 Accersistis ad ciuitatem dei viventis Hiei usalem coelestem. Liberis est. omni seruitutis specie abiecta. Qua est mater nostra. pro, mater omnium nostrum.Christianorum mater non est aliqua ciuitas terrestris, nec etiam uniuersus orbis terrestris,sed est coelestis patria,quonia Christiani spiritu costat: mater au te spiritus coelestis est patita. Inde em spiritus eoru qui generantur in bapti Coo,inde spiritus apostolorum,inde spiritus martyrum, inde spiritus doctorum,&c. Et propterea Paulus dicit quod illa est mater omnium nostrum .scriptum es enim. Esa. s . Laetareserilis. Si haec ad ad liteta in exponantur de Sara & Agar quoniam illa sterilis &deserta erat a. vii O quo ad thoru postquam accepit Agar allegorice transferuntur ad pi opolitum. veruntamen Esaiae verba ex contextu videtur ad lueram tractare materiam propositam de qua tractat Paulus, scilicet generationem filiorum spiritualium exsterili Hierusalem cαlesti .Fuerat enim tanto tepore sterilis ante Christi aduentum. Qua non paris. Explicat non esse perpetuam sterilitatem,sed ad tempus. Erumpe clama et a non pari. vis. Post resurrectionem Christit erupit S clamauit per apost

los. si uia multifthd serta. Ad similitudinem desertae erarcos stis patria ante Christum. v nde & in euangelio dominus describit nonaginta nouem oues relictas in deserto, significas beatos angelos in coelesti patria .hec enim post Christum multiplicauit

filios. I DP quam rivi quae habet virum. magis quam ritus Iudaicus qui habet virum Moysen legi statorem.Nos autem fratres. Applicat ad propositum allegoriam,& pronomen nos , demonstrat Christianos omnes.s eundum Isiarc. non secundum Isma terti. PromiJonis fluIumus. Non sumus filii carnis,sed promissionis sed spectantes ad promissionem factam Abrahae. Sed quomo δε tunc is qui secundum earnem naim fuerat, scilicet Ismael. Perse-svebatur eum qui secumlumstiriιum. scilicet Isaac. in Gene. nulla persecutio legitum sed duntaxat quod I mael ludebat cum Isaac. ut paret Ge. D. Forte Paulus ludii interpretatur persecutionem interpretatione spiritus sancti,aut aliqua interfuit alia pei secutio nobis incognita. Et forte ludus ille erat ludus ad limilitudinem peisequentium,ut quandoque pueri more persequentium

549쪽

Iudunt. Quem persecuto tu ludum Paulus allegor interpretatur significare pei secutione Christianorum a carnalibus. Vnde dc subdit: Ita edi nune. carnales persequi intur spirituales. glades id dici ueripturas ibidem. E ce ancillam oestic ei M. Quod alle-norice est elice legem & obseruatores eius. Non enim haeres erit i- Iim ancilla cum filo liberae. Quod allegorice est y seruates legem non erunt haeredes simul cum Christianis: vi excludi se ab Em reditate intelligant Galatae si Iegem Moysi sectantur. IAaque fa es. nsummancilla Hii,sed liberae. Concludit quὁd nos Christia ni non sumus subseruitute legis, sed sub libertate coelestis patriae. Et hie debet terminari capitulum quartum.

a bsertate pro, bertate igitur, qua Chris ἔπι nos liberauit.. te. Ex conditione libertatis progreditur monendo adstanuum ipsa libertate.stare enim redii est. Et propterea statum rectitudinis ex ibertate monet. Et ipsam libertate declarat nos habuisse a Christo qui ex superna descendit Hierusalem ad donandum nos huiusmodi libertate. Et nolite. pro Sc neuterum iugo ρ-tutu contineri. pro implicemini. hoc est,& ne iterum iugo seruitutis elementorum implicemini. Superius enim iam dictum quum essent Gentiles erant iugo seruitutis elementorum implicati, alio tamen modo & alia ratione. Mee ego Pau dico vobμ. Ad maiorem asseverationem apponit nomen suum pro- I rium. Quoniam.pro,quod,s circuneidamini. Circuncisio siquideegalis quum corporalis sit,inter elementa computatur. Christus vobis nil proderit.Gentiles alloquitur,non Iulldaeos: iuia Gentiles non alia ratione circuncisionem accepi sent, nisi quia necessaria esset ad salutem: Iudaei autem etiam si non ad salutem reputarent ipsam necessariam, ratione cuiusdam praerogatiuae sui generis circuncidebantur. Et propterea Gentilibus dicit m si ci Geuncidamini, Christus vobis nihil proderit: quod non dicebat Iudaeis. Testifere autem rursu. Dixi prius damnum, quod Christus nihil vobis proderit, testificor autem ab alio principio debitum. Omni homini Arcuneidenti. pro . qui ci mii ncidi tur, quoniam. pro,quod, debitor est uniuersae leti faciendae. Ipsa siquidem circuncisio prosessio est legis:ac per hoc obligatio ad seri iandam lege. Et est semper sermo de circuncisione legali necesIaria. Euacuaιει pro aboliti, si a Christo,qui in lege iustificamini. Quod dixerat, Christus nihil vobis proserit in si ituro, extendit ad damnum etiam praeceptorii donorum in fide Christi. Aboliti inquit estis

550쪽

AD GALATA s

a Christo,a libro Christi estis omnino abrasi ex eo quod in lage quaeritis iusti fieri. Et amplius explanans subdite, Iratia excidia sis. hoc est qui in operibus legis qu citis iusti fieri perdidistis iustitiam Christi quae est ex gratia .Vnde & subdit: Nos enimssis

μι. adoptionis. Ex Me. non ex operibus legis. Spem .hoc est rem speratam. Iustitia expediamsu.praenuum speratu ex iustitia expectamus. unde& alibi dicebat, reposita est mihi corona iustitiae. Nam in Christo Iou.hoc est in Christianis.Neque circuncisio aliquid rualet.Non dicit aliquid nocet iam enim dixerat quὁd plurimunoeet sed dicit m nihil valet:vt intelligat Galatae,m circuncisio Iud arorum qui erant Christiani nihil eis conferebat ad Christianitatem, ad spiritualitatem Christianoru. Neque praeputium. hoc est gentilitas Christianorum qui ex gentibus conuersi sunt,confert eis aliquid ad Christianitatem.Sedfides quae perobaritatem ope u-.Quae est comunis tam circuncisis quam incircuncisis: qui non est in corpore,in quo est circuncisio & praeputium,sed est in anima. Et quoniam fides sine dilectione mortua est,ideo deela

rat de qua fide loquitur dicendo φ valet in Christo videlicet

de fide qui per dilectionem operatur: hoc est exercet vina suam. Ae si apertius dixisset in fides non exercens vim suam per dilectionem , non est illa de qua loquor. Hanc theologi consueum runt appellare fidem formatam illa vero fidem in&rmem.Cum f.bait,bme. in fide Christi ad similitudinem currentium bene

proficiebatis. Quis vos impedivit veritati non obedire pro, non dere.Credere siiquidem legalia ut necessaria ad saltitem,est non eredere veritati euangelicie: & hoc est impedire cursum fides. Nemini tensenseritis. Superflua sunt haec verba. perfiasi. haec Superfluit haec. Non eli ex eo qui vocat vos. hoc est , non est ex deo persuasio impediens cursum euangelicae fides. ωο licum firmen. tum totam massam corrumpti. pro, fermentat.Dixit modicum fer- mentum, quia non abebatur cum Galatis de uniuersa lege ser uandae, sed de quibusidam caerimonialibus,scilicet circuncisione 3e obseruatione sestoru.Propterea enim terrendo dixerat φ χ- eundum sequelam qui circunciditur est debitor uniuersae legis faciendae. Propterea modo dicit modicum fermetum fermentare totam massam: ut intelligant-huiusmodi modicii Iudaismi sermentat totam /itam eorum ut non sit in puritate euangelis ea .ut intelligant 'ubd quantumcunque modicum legalium aduersatur puritati euangelics veritatis. Ego consti in iobis in domino. Non dicit confido in vobis, sed apposuit in dominor ad expli

SEARCH

MENU NAVIGATION