장음표시 사용
701쪽
te. Sanctificatis vestra. Primu inter opportuna Thessalonicenmbus praxepta carnis munditia ab illicitis venereis continet. Sanctificatio vestra hoc est, mundificatio vestra. Et quonia ad diuersas materias potest referri mudificatio,explicat materia intent1 subiungendo i abstineatis vos a fornicatione. Vbi prudens lector. nota,quod quia Getiles reputabant fornicationem non esse peccatum,ne crederet ideo eam esse peccatu, quia prohibita est per dominum Iesum,iungit huic praecepto voluntatem dei: ut sciat
ipsam fuisse prohibitam a deo,& non incoepisse prohibitionem eius per domi num Iesum. Vt sciat unusquisque vrstrum vas suum tofidere ivsanctificatione G honore. Ratione explicat probibitara deo fornicationis: quia videlicet est contra possessionem proprij corporis in sanctificatione hoc est,in mudificatione & ho
nore.Contra munditiam, ac contra honore proprij corporis sornicationem esse astruit.quod in primae quoque ad Corinth.s.dicit:sed hic alia assignat rationem , quam subiungit, u inpasesone d si terii. Vsurpatum iam est apud Theologos nome passionis ad significandum perturbationes animi.Signum dehonorationis & immunditiae corporis in sornicatione, est perturbatio animi concupiscentis impellens ad fornicandum. imo ipse usus corporis ex perturbatione concupiscentiae. Vnde per hoc expliaeauit Paulus ratione immunditiae & dedecoris corporis, quatenus humanae rationi naturaliter subiecti quo ad illius usum V luntarium. Sicut ergentes,qua ignorant deum. Adiunxit hoc ad exis eludendum excusationem Gentilium attribuentium naturae haiusmodi usum corporis in cocupiscentia perturbante animum. hoc,inquit Paulus,accidit getibus ex eo P ignorant deis, ex eo quod non metiuntur ea quq sunt animi & usus corporis secundu deum. Igitur ex ignorantia dei & peccat & excusant peccatum,
negotio fatrem si um. Probibitae fornicationi adiungit prohibiatum adulterium. Quod honesto sermone significata supergredi & decipere fratre suum in negotio huiusmodi. Communiter siquidem in adulte iis interuenit fallacia aliqua qua adulter velut supergreditur fratre suum abutendo uxore illius .2uonia riudex se deminus de his omnibu Tres rationes affert ex parte dei aduersus haec omnia .Quaru prima est, quM deus est ultor omniuharum iniuriarum:vllunc timeant cognoscedo quod no erunt impunes.s t. Deest.&, praediximuι vobis O testijicatisumvi.
Non nouiter hoc dicimus, sed prius & diximus &, testificati
702쪽
sumus agerendo testimonia scripturarum sacrarum. Non enim ωοcauit nos deus tu immui ditiam,sed in sanctificationem. Secunda ratio ex parte diuinae vocationis ad Christianitatis statu est, quM deus vocavit nos ad statum m uditiae a perturbationibus animi, a sordibus peccatorum,& non ad immunditias venereas. lique qui haec stertiit. pro,reiicit,nou hominem stertiit.pro reiicit,sed deum: qui hilum desit spiritum suum sanctum in nobis . pro, in nos. Supe fluit liae c.& similiter superfluit etiam.Tertia ratio quae per in dum illationis ex duabus praecedentibus inducitur ex parte
ipsius dei habitantis in Christianis per spiritum sanctum sumitur. Hinc enim fit ut qui reiicit abstinentiam a Arnicatione &adulterio,non reiiciat hominem, sed reiicit deum habitantem in seipso, per spiritum suum sanctum.Unde & contra deu iudicem. & contra deum vocantem ,& contra deum habitante pe eat tam fornicator quam adulier. De ctaritate autem Caternita-ii .Praeceptis de spectantibus ad proprias munditias singulo , adiungit praecepta de spectantibus ad dilectionem proximo tum. Quae tacenda dicit, quia Thessalonicenses seruabant ea, nee indigebant amplius moneri. Et propterea subdit, Nonne,c s. habuimus, pro,habetis , scribere. pro . ut scribamus, vobis. Et ratio subiungitur, Ipsi enim vos adeo didicisti .pro,edocti estis, it diligatis inuitam. ab interno doctore plene docti non egetis ex temo praeceptore. Etenim illud facitis in omnes fatres, in istu Ua nae donia. Probatio dilectionis exhibitio est operis: liberalita, Thessalonicensium extendebat se ad omnes Christianos, non solum in ciuitate, sed etiam in uniuersa prouincia Macedoniae:
euius pars erat Thessalonica. Rogamus autem vosfaires,ut abui
d iis magis. Facitis quidem officium dilectionis: rogamus au tem ut crescat. Et operam detis. pro & ambiatis. hoc est, pro ho nore ducatis. Adiungit etiam praecepta opportuna Thessaloni eenssibus. Et quantum coniicitur ex lubiunctis, erant inter eos aliqui inquieti, aliena curates: aliqui otiosi. Et illi quidem quietem de aliena postponere, velut ignauiam quandam reputabat. Quo cotra ad eos dicitur: Roga mus vos, ut pro honore ducatis,
hoc est ut quieti occupemini circa res vestras, nec hoc reputetisi nauiam sed honorabile. Sunt enim homines aliqui inquieti, semper quaerentes curam alienorum.Ad otiosos autem dicitur, Ex operemini. Deest. propriis, manibus vestris, sicut vobis praecepi. mi. Attifices erant isti, quibus praeceperant voce ut noris lum
703쪽
lum manibus suboperariorum sed etiam manibus propriis operarentur. Vt honeste ambuletis,ad εοs qui foris sunt. hoc est, ad infideles, qui sunt extra ecclesiam. Volebat enim, ut cum eis se uaretur decorum, Et nullius aliquid desideretis. pro ,& nullius indigentiam habeatis. De infidelibus intelligo, hoc est,ut Christiani ita se exhiberent, vi nullius infidelis indigentiam haberent, ne ex ipdigentia eorum occasionem incurrerent peccandi. Nolumus autem τοi ignorare fatres, de dormientibus. Praecepta aduersus tristitiani & luctum pro defunctis adiungit scies fortὰ quod nimis tristabantur.Dormientes appellat Christianos mortuos eo quod surrecturi sunt ad immortalem vitam: ac per hoe tanquam dormientes interim habent. νι non contristemini, sicuto caeteri qui1'em non habent. Non dicit, ut non contristemini, sed adiuncto modo, sicut non habentes spem immortalis vitae
corporis. Si enim eredimus, quod Iesu, mortuus est, e resurrexit, ita dein eos qui Jormierunt, per Iesum adducet cum eo. Conditionali utitur cuius antecedens tanquam notorium constat, ut indubitatum reddat consequens. Simile quid fecit ad Corinthios scribens, si Christus resurrexit,& nos resurgemus. Ex eo enim auod constat Chi istum mortuum esse,& resurrexisse, astruit coare quoque quod deus per Iesum iudicem ac ducem adducet cum ipso Iesu eos, qui dormierunt it spe futurae resurrectionis. Et ad cumulum consolationis, ordinem manifestat quod do inientes praeuenient alios. Hinc siquidem meliore conditione
dormientium audita,merito minorem tristitiam causa dormientium accepturi erant.Hunc itaque ordinem pro ratione reddens consolationis, ait, Hoc enim vobis dicimu, in *erbo domini,non in verbo hominum. Quia. pro,quod, nos qui vivimus, qui residui sumus maduent . pro,in aduentum omini. Nota duas conditiones determinantes pronomen. Altera est,uita praesens, ad disssientiam dormientium : hoc est, mortuorum. altera est relinqui
in aduentum domini, ad differentiam eorum qui ante aduentum domini morientur. Quae simul iunctae conditiones,mani-sestant lubd pronomen nos,non demostrat Paulum,Silam, Timotheum,& reliquos illius aetatis Christianos,sed electos qui tempore aduentus domini ad iudicium uniuersale relinquetur vivi. Et dicit qui residui sumus,seu qui relinquimur, propter id quod dict iam est a domino Iesu:Filius hominis veniens an inueniet fidem super terram Non praeueniemus eos qui dormierunt. no praeueniemur,inquit,quoad gloriam immortalis vitae, quo
704쪽
ad esse simul cu Christo.Et ratione subdit non praeuetionis,manifestando simul id quod dixerat,deus per Iesum adducet in eo
eos qui dormierunt. Quoniam ipse supple Iesus. Dominus in iusso. Non descendet seruus ut olim, sed dominus,no subditus hominibus ut in primo aduentu,sed in iussu.veniet ergo dominus iubens. Et in voce archangeli.Superfluit &.Vox archangeli potest intelligi vox angeloru ministrantiu Christo ordinate sub archagelo Michaele qui creditur praeesse ecclesiae: vi quead moduscriptuest in descensu dei in monte Sina currus dei dece millibus multiplex,&e. multo magis in aduentu personali domini Iesu innumera multitudo angelorum ordinatoru appareat. α Quae erit aute huiusmodi vox,quauis no scripta,intelligi potest vox tum exultationis tum conuocationis hominu ad iudicium. Potest obhilominus intelligi de voce ipsius Christi: nam costat ei competere archangeli nomen tuc:quoniam quatenus homo veniet supremus nuntius, supremi csicili j diuini de suprema dispositione
totius uniuersi. Veru si de voce corporali est sermo,sensus est veniet in voce sonante ipsum esse archagelu: ita-no erit opus indice,nec expectabitur qualitas sermonis: sed ipsa eius vox si nabit ipsum supremum nuntiu deitatis.Si vero metaphorice sumitur vox pro manifestatione,sensus est, i descedet archangm Ius mani seste:hoc est,si, destendet clare mani sestus supremus nutius deitatis ad disponendii de nouitate totius mundi .Et huc reputo esse sensum literate.Et in tuba dei. hoc est, diuinitus conuocans omnes tam vivos quam mortuos.tubae enim ossiciu c
uocare est. Et quia non humanitus,sed diuinitus erit couocatio,
ideo dicitur dei.Vere aut erit diuinitus: quonia haec tuba est illa vox filii det,quam audient oes qui in monumetis sunt. Est enim resuscitativa mortuoria. Sescendit de calo. Vbi residet,descendet sensibiliter videlibus iis qui vivunt in terra. Et mortui qui in ChrisOsuntresurgentprimi. pro,primum. E regione ad id quod dixe rat non praeueniemus eos qui dormierunt, dicit i dormientes praeuenient nos. Hunc enim ordine clare significat adverbiu primum. Primu igitur assequentur electi qui mortui fuerat vitam corporis gloriosam. Dcinde.Non dicit simul,sed deinde: ut ordo teporis significetur. qui uiuimin qui relinquimur. Repetit amabas conditiones supradictas : manifeste explicans φ de electi, viventibus tunc loquitur.Simvl rapiemur cis illis in nubibin ebulam chri .pro, domino, in aῆra. Clare Paulus explicat quatuor m seria. Primu est ordo teporia inter resurrectione electorum qui
705쪽
mortui fuerant,& raptum ad occurredum In aera domino. Vbi insinuatur secundu quod electi qui fuerant mortui ,resurgent in terra & non in aere:alioquin non deinde simul cum illis raperemur.Tertium est simultas raptus electorum viventili, sp eorum
qui resurrexerant. Quartu est quod electi qui relinquimur non moriemur,sed de vita mortali transferemur in vita immortale. Hoc enim clare significat,repetedo qui vivimus simul rapiemur cuillis. Hoc sonat verbis Petri apostoli Actuum decimo: Ipse est qui costitutus est a deo iudex vivoru & mortuoru . Et ideo in symbolo calamus,& iter ii venturus est cu gloria iudicare vivos& mortuos. et Nec obstat quod statutum iit homini semel mori: quonia statutu regulare est,illos aute non mori singulare est. Et similiter non obstat scriptura dicere op omnes reiurgemus: quonia hoc velificatur etia in illis quo ad terminum resurrectionis: hoc est quo ad ipsam vita corporale ad qua ordinatur resurrectio. ε 4 od aute dicit in nubibus,nubes gloriet significatur. Corpora em gloriosa spledella,nube gloriae eniciet: queadmoduvidemus in coelo in illa parte quae vocatur via lactea. Et crea domino inminMota & sic: absq; mora intercedente:& non aliquanto tempore,sed semper erimus dno. sed cu dicit erimus ibi equianopei seuerabunt in aere, sed ubi erit dominus. Itaque Ulamini inuicem in verbis istu.utpo non humanis,sed diuinis.
CAPUT V. DE temporibus autem oe momentis fratres. Postquam descripsit
qualitate aduentus gloriosi, tractat tempus ipsius ad uetus. Et dicit de temporibus & momentis,tempora referendo ad annos seu menses, momenta autem ad dies seu horas. No indigetis viscribamus. pro,scribatur, 'obi .Et ratione subdit, Ipsi enim diligεter.pro,exae te citis. Et ant enim ThesIaloniceses studiosi scripturarum. Quod dies domini sicut fur in nocte ita mentet. Adverte erudite lector utrunque dictum a Paulo, & cst, dominus veniet manifestus in tuba,&e.&-dies diti veniet repente, ex improuiso sicut fur in nocte.Utrunq; siquide est veru:quonia certum ac d terminatum tepus qn veniet,erit ex improuiso ac repente, ipse aute venies tuc repete & ex improuiso, veniet manifestus & gloriosus.Dies itaq; dni,hoc est modus temporis qsi veniet diis,assimilatur modo quo fur venit in nocte.Similitudine em modora explicat adverbia sicut & ita. Et quonia immiscuit nocte, rati
nem reddit in quibus erit nocturna dies illa subiungedo, quum
enim dixerint pax C securitasgum repentinus ei superueniet. pro,' n-
706쪽
. Ecce quod ex improuiso,putantibus esse pace pra sentium,& securitatem futurorum: ecce quod repente, qubd r petinus iniquis no faturus,sed praesens instat interitus. Et ne intelligeres s statim repentina morte interibunt corpore, subiungit peius.Sicut dolor. Deest, partus.in utero habentis. pro, habenti. Parum esset repente mori,ad cumulum siquidem poena adiun
litur sensibilis dolor,quemadmodum dolor partus est mulieriabenti in utero dii parturit & non parit. a Scito quod dictio
Graeca interpretata dolor,non plane explicabatur:quonia signia sicat no dolorem absolute, sed dolorem partus. Et propterea additu est partus. Et no et. Ineuitabilitas mali ad iugitur. Int ritus itaq; non ipsa mors,sed terminus viae significatur. Ex tunc enim redduntur obstinati in sua malitia tanqua mortui in illa. Et propterea appellatur interitus absq; facultate euitandi mala poenae aeternae danationis. Et hoc proportionaliter intellige de electis vivis tu nc,l confirmabuntur in bono utpote in termino viae.simul enim de pari ratione isti iniqui erunt obstinati in malo,& electi confirmati in bono,quum repente veniet dies domini,terminans viam meriti & demeriti.ω M.tem fratres non ems iu tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat. No dicit quod vobis non erit repentina dies illa,sed dicit . vos non comprehendet dies illa sicut fur inuenebris. Fur enim in tenebris coprehendit bona furando: vos autem quia non estis in tenebris p catorum, non comprehendemini ab illa die tanquam a fure,nishil perdetis adueniete repente illa die. Omnes enim vos.Superfluit
enim, Filii lucis sis σμῆ diei. Hebraeo more Paulus Hebraeus loquitur,liabentes lucis copiam filios lucis appellando: & similiter habentes claritatis copia filios diei appellando. Et tame proprie geniti sunt a luce spirituali &die spirituali,Christo scilicet.
hoc enim dicit e regione ad noctem & tenebras. Unde clare su
dit, Non sumtis noluis neque tenebrarum. quo ad statum animae.
Igitur non dormiamus somno negligentiae& peccati.Infert exhortationem ex contrariis coditionibus Christianorum & aliorum antedictis. Sicut γ caeteri iniqui .sed vigilemm G sobri simu .Non de vigilia corporali,sed de vigilantia mentis est sermo.Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: qui ebrijsiunt,nocte ebrii sunt. Accommodatae exhortationis ratione reddit ex iis quae corporaliter gerular in nocte. Dixerat enim P nos no sumus noctis sed diei, de ideo ex hoc inocturno tepore homines corporaliter dormi ue& ebrij sunt comuniter enim superueniente nocte inebriatur.
707쪽
nocturno semno digererent ebrietato proportionaliter iniqui tanquam filii noctis,& dormiunt in peccatis & inebriantur passionibus propriis. Nos autem qui diei sumu, Christiani omnes. Subri, simu/. E regione ad ebrietatem. Induti loricam. seu thoracem, ei in charitatis. E regione dormitionis vigilatiam destriabit. Vigilum enim est indui thoracem ad protegendam pectu , in quo sunt vitalia membra. Unde & principales virtutes explicat fidei scilicet dc charitatis praesente animae vitam seruantes. Et galea pe aiatu. tuturae in aeternitate, ad protectionem campitis quo erigimur ad superna. Quoniam non posuit nos deus imtram. Rationem adiungit ex parte status, ad quem Christus nos Christianos ascivit. Et disserentia alia inter electos de reprobos
ex parte dei significat.Negando liquide uel posuit nos deus in ira
affirmationem insinuat P reprobos posuit deus in ira: iuxta doctrinam eiusdem diffuse icripta ad Ro. Positi sunt enim reprobi ad suscipiendam diuina iustitiam vindicatiuam in aeternu: quae appellatur simpliciter S: absolute ira. Sed in acquisitione alutis. Constituit deus Christianos ad acquirendam salutem aeternam non propriis viribus seu meritis, per dominum nostrum Iesem rastam qui mortuus es pro nobis. Ecce cuius viribus,cuius merito acquirenda est nobis salus. Et usqueadeo, Vt siue vigilemus siue
dormiamus. corpore, hoc est, ut in quibuscunque quae agimus se patimur. Simul cum illa vivamus. hic est enim modus acquirendae salutis per Christum, ut in omnibus quae agimus siue patimur seruemus vivere cum Christo,imo vivere cum Christo sit ratio vigilandi &dormiendi. Vivere autem cum Christo est se conformare illi mente de animo. Propter quod consolamini inuicem G AEdiscate alterutrum scut Crfacitis. Propter quod, refert diuina beneficium quo constituit nos in acquisitionem salutis per Christum tali modo. Hinc enim deducit de mutuam consolationem seu adhortationem quae spectat ad verba,& mutuam aedificationem factis.Adiungit autem sicut Se facitis ne putent latere Paulli virtutes eoru dc intelligant-ad perseuerantiam inuitantur. Rogamus autem vos fratres. Moniturus in specie qualiter subditi
in praelatos,& praelati in subditos se gerere debet,incipit a subditis erga praelatos.QEros deici ibit a tribus actionibus. st noueritis eos qui laborant inter Ῥos. Ecce prima praelatorum actio, laborare inter subditos: hoc est, qui non parcunt laboribus propriis ita regimine vestro. Et praesunt γοbi, in domino. Ecce secunda actio
qua praesunt non tanquam dominautes, sed in domino raquam
708쪽
serui domini Iesu. Et monent vos. Praeesse est authoritatis, laborare Operis,monere doctrinae. Hae sunt partes praelatorii .n habeatis illas abundatim. Pro,in aestimatione. Primum quod debetis talibus est, habere illos in pretio. quod est officium honoris. Inebaritate.Praecipit & quod honorentur, & quod diligantur. Proptervus illorum. non propter titulum prassidentiar, sed propter opus multiplex descriptum.Et pacem tabete cunisis. Superfuit &. Te tium quod exigit a subditis erga tales praelatos,est pax cum illis Vt non resistat castigationibus, monitionibus,& huiusmodi, sed cum ordinis tranquillitate se gerant erga eos exercentes officia suum.Tria ergo debent subditi praelatis, honorem, amorem,&pacem.Rogamus vosfaires.Ad praelatos dirigitur iste sermo,quaruor continens praecepta. Corripite inquietos. pro, monete inordinatos. ut lint compositi & ordinati in moribus & actionibus suis. consolamini pusillanimes. ad aggrediendum seu prosequedum bona opera aWcipite.prosubleuate infirmos. non corpore sed animo, qui inualidi sunt ad sustinendum aduersa, ad resistendum tentationibus,& huiusimodi. Patientes,pro,ioganimes, sote ad omnes. Post tres species defectuum scilicet ordinis, animi,& virium generale praeceptum subiungit longanimitatis seruanda: cu omnibus . in imum enim extensum ad aeternae selicitatis suturu bonum oportet seruare cum omnibus: ut nullius occursus abducat. ab huiusmodi longanimitate,ut omnibus ingerant huiusmodi longanimitatem' quae est omnibus summe necessaria. Videm.C5 munia subiungit mandata. Ne quis malum pro malo alicui reddat Formaliter intellige malu pro malo reddere: hoc est,intendere
reddere malu ad differentia intendentis reddere bonu iustitiae vindicatiuae seu punitiuae pro malo quod aliquis secerat. Non enim reddit deus malu pro malo,quu punit: sed bonum iustitiae pro malo culpae. Se isemper quod bonu sjectamini.quauis non possitis quandoq; illud essicere, Iniu-icem σ in omnes. Ut superiuς dictum est,proprium est Christianae dilectionis velle bonum nosolii mutuo sed ad omnes. Sempergaudete. spirituali gaudio:hoe est semper materiam gaudi, habete.Quod impletur etiam o currentibus quibuscunque tristibus: quoniam in bonum sibi vertunt etiam tristitia viri persecti,ac per hoc materiam gaudi, inde habent. Sine intermissione orate. boris congruis. In omnibus gratias agite. reputantes omnia diuina esse beneficia. me senim voluntas dei in Christo Iesse in omnibus vobis. Pro, in vos. Ratio descriptae vitae voluntas dei assignatur deducta in Christo Ieri
709쪽
iesu ad vos:hoe est,in fide Christi Iesa extensa ad vos eredentes,
Spiritum nolite extinguere.Feruorem spiritualem in multis quandoque insurgentem mandat n5 extingui .et Et bene nota quδd solum spiritum nominat,ad differetiam exteriorum seruorum: quos non vetat extingui. Propiatias litesternere. Non loquitur .
de prophetiis Esaiae,Hieremiae,& huiusmodi: sed de prophetiis quas non profitemur. K Nec dicit coplectamini,sed nolite spernere. & si non vultis illas complecti, non tamen iniuriam irr getis illis spernendo.Omnia autem probate.Superfluit autem .eXaminate & discutite prophetias spiritus & reliqua scripta. Quod bon m est tenete.Optimum atque tutissimum documentum. Ab omnis ecie mala abstinete vos.Superfluit vos.NO solum a vere ma Io opere sed etiam ab apparenter malo opere abstinendum praecipit.& hoc propter aliorum scandalum. Ipsi autem dempaeissa etificet vos per omnia. pro,totos. Orat pro Thessalonicensibus ut deus mundet illos no in parte aliqua ,sed secundum omnes partes,quas subiungendo explicat. Vt.pro, &. Integerspiritus vellerim anima Orcorpiu. In tres partes distinguit hominem: spiritum scilicet,animam,& corpus. Inter spiritum aute & animam disse
reutia est nenes ossicia. Una siquidem & eadem res est anima &spiritus: sed anima secundum ossicium vivificandi corpus dicitur, spiritus verb secundum olfeium intelligendi & volendi spiritualia.quam animae partem philosophi appellant mentem. α Dicit autem de spiritu & integer:ad significandum hane partem quae spiritus seu mens appellatur, constare ex multis partibus. Integratur enim ex intellectu & voluntate. Unde dicendo integer spirit', perinde est ac si dixisset,ut spiritus vester tam secundum intellectu,quam secundum voluntate.Sine querela. Iam pluries diximus passiuὰ intelligi: hoc est, sine aliqua aduersus spiritum,animam,& corpus querimonia.In aduentu domini nostri Iesu Chritii seruetur. Explicat in quo iudicio eos sine querela cupit esse. Fideia est qui vocavit. pro,vocat. vos,qui etiam. pro,isc. μ' ciet.Orationi adiungit efficaciam non ex propriis orantium aut eorum pro quibus oratur viribus aut meritis,sed ex diuina promissione. Fidelis, inquit,est qui vocat vos deus:hoc est, verax in promissis, ad quae vos vocat. Nec solum est verax, sed etiam ei lector eorum quae dicit: imi, quod exequetur ea quae dicit --
eando vos .Fratres orate pro nobM.Agnoscunt seipsos quan uis doctores & tam persectos,egere orationibus eoru ,quos conuert
rant. titate ire: oei in osculo sancto. ad disserentia osculi am
710쪽
pos TERIOR Is AD THESSALONIC.ris humani. diuro per vos climiinum. Apostolica aut horitate prae-ςipietis Pauli esto legatur epi isti hae omnibussans tas atribus. Superfluit haec. Et manu Pauli verba hec scripta ligni ficantur,eo crsingulari numero tacito nomine suo dixit adiuro.ut manus propria loco nominis significaret i pium. Cogit aute adiuratio haec t putemus aliquod impedimentum formidatum ad publice legendum conuocatis omnibus hanc epistola: d nescimus quod aut quare.Gratia domini nostri I su C sit vobiscum,amen. Sic enim solito more terminat epistola Paulus. Et apud Graecos inuenitur subscriptio talis: Ad Thessalonicenses prima, scripta Athenis. Caietae die duodecima Marti j, Is 29.
vio Caietani Cardinalis sancti Xysti,in priorem epist tam Pauli ad Thessalonicenses, Finis.
DINALIS SANCTI XYSTI, in Epikiotim Pauli ad Thessaloni
AUL Vs Siruauis G Timotheus ecclosiae I ben Ionicensium in deo patre nostro domino Iesu ChrisZo gratia vobis G pax a deo patre nostiros domino Iesu Chripti. Quemadmodum in priore epistola,scribuntur personae salutantes,ecclesia salutata , ct salutatio. Cratias agere debemus semper deo. Hinc incipit narratio commemoratiua augmenti fidei, dilectionis, de patietiae Thessalonicensium: ut hinc proponatur materia tracta da.Commemorat autem ut materiam debitae gratiarum actionis