Epistolae Pauli et aliorum apostolorum, cum Actis, per R.D. Thomam de Vio Caietanum cardinalem S. Xysti, ad Graecorum codicum fidem castigatae, & ad sensum literalem quàm maximè accommodatae. Maiore, quam hactenus vnquàm, diligentia emendata cum indi

발행: 1558년

분량: 1084페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

AD ROMANOs

Ecce quarta: qua commendatur notitia reuelatorum depuden otium ex sola diuina voluntate,quale est mysteriu Messiae & huiusmodi. Elprobas utiliora.pro, eximia. ut multis videtur esse is

endum, tui per Lym. Et est quinta praerogatiua:qua Iu. aeus praesertur Gentili in hoc quod Gentilis probat ea quaesune

necessaria, Iudaeus autem probat etiam egregia in operibus,quet etiam possunt dici utiliora: qualia sunt bona supererogationis. Quanuis etiam possit referri ad specialia opera dei,ad speciales rationes diuinorum operii quae velut res egregiae laudatae sunt a Iudaeis. Et dicit institutus,hoc est viva voce instructus conformiter ad legem : ad explicandam notitiam legis quantum ad verum & spiritualem sensum qui explicabatur a doctoribus viva voce: ut intelligamus praerogatiuam Iudaeorum fuisse non solum habere lege scriptam,sed etiam erudiri in sensu illius viaua voce. Confidis teipsum. Descriptis praerogatiuis quinque adiungit quinque actiones quas Iudaeus ex his sibi arrogat. Ducem esse caecorum. Metaphoricus est sermo. Et respondet primae prinrogatiua . Ex hoc enim quod Iudaeus erat, confidenter profit batur se esse ducem Gentilium caecorum: hoc est impotentium dirigere gressus proprios .confidit enim Iudaeus exhibere se ducem talium sola directione, fac sic, & fac sic. Lumen eorum qui in tenebris sunt.Secunda actio illuminatiua Gentilium capacium rationis.vnde no caeci sed in tenebris describuntur: & no duce sed lumine indigentes.Et haec illuminatio respondet secundae praerogatiuae,scdicet requiescitis in lege. ex lege enim confidit I daeus illuminare Gentiles lumen quaerentes. Eruditorem insipiestium.Tertia actio: quae eruditio est non amentum, sed priuatorum sapientia: sed errantium in iis quae sunt sapientiae quae de deo est. Unde & haec eruditio respondet tertiae praerogatiuae,scilicet gloriaris in deo.ex deo siquidem noto Iudaeis, confidit Iudaeus eruditorem se esse errantium in notitia dei. agistrum infantium. non corpore sed mente,egentium adhuc lacie ad discia plinam. Et respondet haec quarta doctrinae actio quart pr rogatiuae,scilicet nosti voluntatem dei .ex notitia liquide diuinae voluntatis prima rudimenta tradenda sunt. Habentem formam. Pro,iarmationem .scientis oe veritatis in lege. hoc est habentem rationem formandi alios secundum notitiam legis & secudum verum sensum legis. Et directe respondet haec actio Armationis quintae praerogativae : qua institutus iudaeus est in sensa

legis viva voce a doctoribus. uui eras suum dotas, rei um nom

82쪽

Acis. qui praedicas non furandum urar .qui dicis non monebandum, moecharis.qui abominaris idola sacrilegiu aras .Reprehensiue legenda videtur haec omnia subiuncta. Ita φ ex his inseri detestabile peruersitatem, quam primo asserit in genere dicendo,qui ergo aliu doces teipsum non doces.Deinde explicat in speciebus duabus offensarum proximi.quo ad res quide de surto: quo ad personas autem de adulterio. Et duabus contra deum.quarum prima est sacrilegium: altera vero transgressio legismo quali scunque, sed talis ac tanta vi cedat in dehonestationem dei, dicedo. Qui in lege gloriaris, per praeuaricationem legis deum inhonoras. pro, dehonestas. Et proprie videtur significari vel ex contemptu vel frequens vel notabilis seu scandalosa transgressio legis: ut hoc crimen distinguatur contra alia supradicta crimina. huiusmodi

enim crimen est illud quod proprie causat ut deus a Gentilibus dehonestetur.Videntes enim Gentiles φ qui gloriantur in lege dei contemnunt illam factis, despiciuntque deum, putant non esse vera quae de illo dicunt profitetes dei legem. unde & ad hoe

affertur aut horitas scripturi. Nomen enim dei per Nos . pro,propter vos ditis hematur inter gentes.ratione dicta. Et sumpta est hic authoritas ex Ela. sa .cap.& Ezech. 36. Quod hodie ad literam verificatur apud exteras nationes videntes abundare scelera Christianorum. Sicut scriptum est. Circuncisio quidem prodest. Duo sunt prima principia Iudaeorum .alterum est lex Moysi : alterum ci cuncisio data Abrahae. Et propterea postquam probauit hactenus apud diuinum iudicium facta pensari. ex eos, non legem sed opera secundum lege tam in Iudaeis quam in Gentilibus diuinum ponderat iudicium: modo idem monstrat declarando similiter in Gentilibus & Iudaeis relatis ad circuncisionem.Ita in sicut reserendo utrosque ad legem scriptam, probauit non ede apud diuinum iudicium respectum personarum sed factorum, ita reseredo utrosque ad circuncisionem, idem probat: ut quemadmodum depressit Iudaeos aequando illis Gentiles quo ad insrita factorum legis, ita eosdem deprimat aequando illis Getiles quo ad facta circuncisionis.Et tendit ad altiorem finem, scilicres iustitia circuncisionis non est nisi iustitia operis ex simili ratione, scilicet ex hoc quὁd Gentiles assequi possunt factis iustiatiam circuncisionis,& circuncisio sine factis non prodest.circun cim quidem proden si tigem observes. Aduerte hic quod sensus verborum ex ratione dicendi intelligitur.& propterea haec Pauli verba, circuncisio quidem prodest, ex ratione dicendi libranda

83쪽

AD ROMANOS

sunt .constat aute quod ratio dicendi est e regione distinguem hinc Iudaeos circuncisos, inde Gentiles in praeputio secundu h me naturale. nam ma nifeste explica tur, & iudicabit id quod ex natura est pr putium .Ex hoc enim manifeste habetur cr sermo praesens est de circuncisione& praeputio ab siilute:& no pro statu in quo erant tunc Christiani couersi ex Iudaeis de Gentilibus. Et propterea verit dicit Apostolus absolute loquedo, & circuncisio prodest proculdubio ad aeterna salutem si lege obstrues fa diis. circucisio enim signum erat cuiusdam professionis.vnde&ad Gala.scribit,testificor omni cireuncideti se quoniam debitor est uniuersae legis. Et sicut dicimus in professio pontificatus aut religionis prodest si factis comprobatur, ita Apostolus dicit circuncisio mandata Abrahae prodest si legem observes. Si a

tem praeuaricator legis es, eiNumisio tua praeputiism fari aest. hoc est. circuncisio tua carnalis versa est in praeputium: hoc elr,nimI habet meriti sicut nec praeputium.Et declarauit per hoc quod licue lex ita circuncisio nihil prodest sine meritis factorum. Si igitur praeputium iustitias legis custodiat. Intellige morales: ut prius d claratum fuit. Et appellatione praeputi i intellige Gen tiles in naturalibus. Qia nepraeputium istiuue in circucisionem reputabitur Qua si dicat,etiam: hoc est,nonne Gentilis ille meritum habebit tanquam circuncisus Sicut superius mostrauit Gentiles elle laetores legis ita modo monstrat eosdem habere meritu circuncis

rum. Et iussicabit id quod eae natura en praeputium. hoc est Gentilis

secundum lumen naturale. Linem eonsummans. hoc est moralem

iustitiam legis adimplens. n Accusativum te struitur cum verbo iudicabit. Est enim sensus,& id quod ex natura est praeputium legem consummans iudicabit te,proculdubio eomparati-ue : sicut viri Nini uitae surgent in iudicio & condemnabunt generationem istam. Qui per literam ei uncisonem praeuaricator Iuli es. Dicit per literam ratione legis scriptae: & dicit circunct-sionem ratione carnalis circuncisionis. Et est sensis,condemnabit te qui profitendo legem scriptam & profitendo circuncisi

nem praeuaricator quo ad facta es legis. Nou enim qui in manifesto Iudaeus es3. Reddit ratione utriusque aequalitatis inter Iudaeos& Getiles penes facta. Et primo tangit professionem legis M sater, licendo: non enim qui in manifesto hoc est publica professione Iudaeus est. Suspensus est sermo sine verbo principaliusque ad calcem. Neqo qua tu maui festo tu carne circuncisio. hoc est

neque publica professio carnalis circuncisionis.ω qui in asscti

84쪽

rii. Iudaeus est. hoc est sed qui facti; obseruat iustillas morales aeriunt in lege Iudaeorum. Et talis appellatur ab Apostolo in

absicondito Iud Ius , pro quanto non profitetur se Iudaeum , sed factis est vere obediens legi datae a deo Iudaeis. Fici nesc-du non carnis: quae stilicet tollit superflua a corde. In Diratu nomliter a. Non sitffecit dicere circulicino cordis, sed adiiait in spiritu non litera: ad declarandum circuncisionem carnalem esse non solum circuncisionem carnis,sed spectare ad literam ut lixi. . st: gVyxVyς Πς - spiritum. Qitini sit carnis,habuit ab Abraham : quod autem sit literae. habuit a Moyse qui primus scripsit illam. Quo contra circuncilio dicitur cordis contra carnem: & dicatur in spiritu , hoc est in spirituali sensu intelisco riliteras'. ne intelligeres circuncisionem praeceptam in lege, habitam a gentilibus voto etsi non facto: vel habendam voto fuisse aut fore ab omnibus. Curavi iam non ex hominia

su sed ex deo es. Usque ad hu nc locum suspensus fuit sermo: hic autem verbum principale subintelligitur verbum substativum L . eri cuius laus non ex hominibus sed ex deo est. Ita uuod est sensus, non qui in manifesto Iudaeus, nec quae in manifesto circuncisio, sed qui Iudaeus in abscondito & cordis circuncilio est,cuius laus non ex hominibus,sed ex deo est. hinc pendet tota ratio: quod scilicet a deo laudatur non legis aut circuncisionis carnalis professor, sed qui facto & interno spiritu Iudaeus 'circuncisus est. Diuina siquidem laus non humana est quae veris meritis respondet. Et per haec depressit Paulus Gentiles dupliciter :& ratione sapientium & ratione iudicum. depressit quoque Iudaeos dupliciter: tum quo ad legem,tum quo ad circuncisionem sine factis: monstrando Gentiles aequales eis secundum merita factorum. Et hac omnia dixit declarando reuelatam iram dei in Evangelio super omnes qui retinent veritatem in iniustitia .declarauit si quidem iram & contra sapientes & co-tra iudices & contra omnes etiam Iudaeos, reddendo unicuique iecundum opera eius.

ustitia enim dei reuelatur in eo, declarauit ex contrario , cilicet in iniustitia punita & punienda a deo) de mira arte declarauit simul ex deficiente iustitia , scilicet iustitia opem, in qua quodammodo aequati sunt Gentiles Iudaris, modo in declarat ac manifestat ipsam iustitiam dei reuelatam

85쪽

AD ROMA Nos

In Euangelio ex parte ipsius iustitiae dei. IntroducIt aute ad hoe

mouendo quaestiones circa prius dictam aequalitatem Gentiliu& Iudaeorum quo ad iustitiam operis.-Et mouet quaestiones duas. alteram spectantem ad tempus legis: dicendo, quid ergo amplius Iudaeo est iam enim dimim est m pro cognomine populi Israeli lici utitur nomine Iudaei. Tempus au te quo Israelitae incoeperui esse populus, idem fuit cum tempore legis.est itaque quaestio prima. si Gentilis sine lege assequitur iustitiam operum legis.quid plus habet Iudaeus populus ex lege Altera aute quae sito spectat ad circuncisionem dicendo. nt qua utilitas circunct- fouis Et est similis primat: si Gentilis absque circuncisione asi quitur iustitiam & meritum operu quae assequitur circuncisus. ad quid est utilis circunci sio 3 I ultum per omnem modum .Respondet Paulus utrique qu stioni.primo summarie & in genere,duo dicens:& l multum & q, per omnem modum: hoc est φ multo plus, multum utilitatis sabet Iudaeus, habet circuncisus supra Gentilem. & hoc non solum uno modo sed omni modo. Quid autem sit hoc multum,& qui sint isti omnes modi inferius nam rando praerogatiuas Iudaeoru quae usque ad finem epistolae extenduntur declarabit. Primum quidem. Incipit in speciali declarare multum ac modum. Et adverbiu primum,ordinem enumerationis significat.subiunget enim multas alias Iudeorum pra rogatiuas. Bia. pro,qubd,credis utilissu.superfluit illis Eloqiu et dei. Ecce magna pr rogatiua qua Iudaeus praestat Getili quia noGentili sed Iudaico populo credita,hoc est comissa sunt eloquia dei .lex enim Mosaica& prophetiae datae sunt a deo populo Iudaico & non Getili. Quid enim si quidam illari. non eria erut Contra hanc pr rogatiuam Iudaici populi potest obiici in licet deus crediderit illi populo sua eloquia,reuelado ei quae facturus erat.

hac tamen prirogatiua reddiderunt se i adignos:quia multi Iudaeorum non crediderunt diuinis eloquiis: ut clare patet in libris sacrae scripturae. Hanc inquam obiectionem excludit Ap stolus,non defendendo indignitate . sed defendendo perseu rantiam diuinae veracitatis, non obstante indignitate incredulorum. Et propterea subdit. Nunquid iureiaulura illarum Mem. hoc est fidelitatem. veracitatem. sumitur enim hic fides pro fide qua fiunt dicta. mei euacuauit pro, euacuabit. hoc est tollet. abolebit. Absiit. Assertio cum horrore est. horrendum siquidem est ut incredulitas hominum tollat fidem diuinam, tollat a deo ut faciat dicta a se. En. Pro,sit,seu fiat. Autem deus verax: omnis

86쪽

aui bomo meu lax. Aduerte quod imperativi modi est sit,seu fiat. Et sicut horrendo dixit absit,intendens asserere,ita modo intendens quoq; asserere deprecativo modo subiungit s deus sit seu fiat verax,quantumcunque omnis homo sit seu fiat mendax. Potest tamen imperative legi: ut significetur imperiu ad interpretes sacrae scripturae,ut fiat deus verax,omnis autem homo mendax: hoc est,ut interpretandis diuinis eloquiis, intelligat semper deum esse verace,quantumcunque oporteret cointelligere omnem hominem mendacem Geuiscriptum est in Psalmo stiVt iu-simeri, in sermoniseu tuis. Aduerte quὁd Paulus affert authoritatem Psalmi iuxta interpretatione Graecam.Sensus tame in idem

redit. Iustificari enim in sermonibus nihil aliud est quam iuta fieri in dictis:quod est facere dicta,quod est esse veracem. Et ad litera Psalmus loquitur de omni iustificatione in sermone: quae nihil aliud est quam facere dictum. Quomodo autem haec sententia construatur cum reliquis Psalmi,scripsimus ibi. Et hineaacum iudicaris.In Hebraeo haec sententia verbum verbo reddendo habetur.Propterea iustificaberis in loqui tuo, mundaberis in tu dicare tuo. Graeco tamen hoc textu habetur,& vincas quum iudiearis,passive.Et est sensus quod dum verax es faciens dista vinces aliorum iudicia,censentium quod non facies dicta. Et fuit directe ad propositum apostoli, tendentis ad hoc quὁd demerita& ineredulitas hominum vincutur a veracitate diuina. Ita quod quantumcunque secundum humana iudicia non essent seruanda promissa propter demerita hominum,ueracitas tamen diuina vincit omnia. Aduerte hic quod haec doctrina est vera intelligeda in iis quae dicuntur adeo assolute: non autem inii, iruae dicuntur ratione meritorum humanorum. Unde Hiere. i s. licit deus,Repente loquar aduersus gentem &aduersus retnii lut eradicem & destruam ac disperda si egerit poenitetiam tene lili , poenitentia agam & ego super malo quod locutus sum,&α ,

Vndoehaec a theologis dicuntur dicta secundu cominatione: illa aute seeundum praedestinationem. In illis aute intellige incredullitate & demerita hominum no euacuare fidem dei: quonia in illi, sola habet locu fides dei: quadoquide illa sista deus dicit ex se. Quae enim dicit csiminando aut promittendo secundum meri-J ta mutabilia,no dicit secuitu se, sed secundu illa merita: Sc propterea illis mutatis non mutatur veracitas dei. simpliciter ergo& absolute loquedo,verissima est i demeritum & incredulitauhominu non tollit veracitate dei: quavis tollat quadoque exeeu

87쪽

sones quae erat future secundu eoru merita: ut poenitella Niniuitatu sustulit Niniues subuersione,& sic de similibus. Si aut miniquitM. pro aniustitia .nostra justitia dei contendat. Adverte i textus iste potest dupliciter introduci. Vel per modum quaestionis nascetis ex dictis.& sic quaestio in litera non soluitur,sed in sol ta relinquitur: ut patet intuenti textu. Vel per modum exclusionis falli sensus qui ex verbis Psalmi allatis percipi posset.&sieoia quadrat. E Et propterea sic exponendo textu scito quod super colunctione ut quu dictu est ut iustificeris & multomagis

iuxta Hebraeu super coniunctione propterea, fundari potest talsus sensus. adiungitur enim illa coniunctio,vi seu propterea ad comissiam peccatu . na quum dixisset, tibi soli peccaui& malu coram te feci, adiunxit ut iustificeris,seu propterea iustificaberis. Hinc enim intelligi posset quod peccatu nostru esset directe ad comedationem diuinet iustitiae, propter illa colunctionem vi, seu propterea. Et hsic sensum utpote falsum intedit excludere apostolus. Et lpterea proponit hunc sensum in aduersaliua colunctione dicendo si aute iniustitia nostra iustitia dei comendative hie sensus dicit. Quid dicenim Ecce inconuenies: quia sequitur moremus responsione. quid dicemus 3 quasi dicat, nihil habemus quod dicamus. iniquus. pro,iniustus es deus qui in seri ira 3Manifestat quare no habemus quid dicamus, ex hoc quod consequenter loquedo oporteret dicere deii esse iniustu: utpote qui infert vindicta peccatorii comendatiu iustitia ipsius dei. Nullus enim princeps iuste punit quae fiunt in laude ipsius principis: ae per hoc deus non tu ste puniret iniustitia nostram si iniustitia no ira comendat iunitia dei.Hoc in uenies interrogatiue subiu i git tanqua manifeste falsum &vitandii. Secundi, homine dico. hoc

est secundu humana disceptationem loquor. Scio enim non es.se vertendum in quaestionem an deus sit iustus, Abst. Horrentis est etiam audire deii iniustu. Alioquin quomodo iudicabit deus hune -ιmUὶSuperfluit hunc.Et humane disceptationi satisfaciendo, asserr rationem ab officio iudicandi mundum quod in deo non inuenitur iniustitia. Iudex enim non tantum huius aut illius sed mundi,oportet quod fit iustus: luum sit supremus iudex, hoc est dicens ius. Oportet enim primu dicentem ius, suapte natura ab omni esse iniuria eleuatu: sicut primum alterans oportet esse in alterabile,& primu movens oportet esse immobile. Si enim unitas dei in meo mendacio Eundauit ingloriam ipsius. Quemadmo

dum deduxit incouenies stilicet quod deus dicendus esset iniustus

88쪽

stus ex lito salso sensu in materia iniustitiae nostrae &iustitiae

dei,ita modo deducit incouenietia sequentia ex eodem falso sensu applicato ad materia mendacij nostri & veritatis diuinae. Eedistincte deducit in materia iniustitiae ac iustitiae,& in materia mendaci j ac veritatis:quia utraq; materia introducta suerat. Materia quidem iniustitiae nostrae & iustitiae dei,in authoritate allata ex Psalmo:materia vero mendacij de veritatis,in ipsius Pauli verbis Sit deus verax,omnis aute homo medax.Excludit itaque eundem falsum sensum in materia mendacij nostri relati ad dia uinam veracitatem. Referendo ipsum falsum sensum pro antecedente conditionalis, cuius consequens est in uenies ad quod deducit. Est siquidem conditionalis ista,Si in meo medacio veritas diuina abundauit in gloria: hoc est crevit secundia gloria, enfecta est gloriosior.totum hoc est antecedens. Et subditur consequens primit. Quid adhuc ego tanquam peccator iudicorξ hoc est, no debeo ego medax iudicari tanqua peccator, sed tanqua promotor glotiar diuinae veritatis.Quod constat esse manifestu in couenies & falsum,igitur antecedes ex quo sequitur est falsum. Et no sicut blaObemamur, sicut aiunt quidam nos dicere faciam

mala mi evenian bona 3Alterum inconueniens ex eo te antecedente & sensu consequens subiungitur uniuersale, s. licere facere mala ut eueniant bona. Et hoc subdit no simpliciter sed ut impositu doctrinae apostolica .Praedicatibus siquide apostolis quod ubi abundat delicta ,superabundat gratia dei,& similia non defuerut peruersi sensus homines,qui imponerent apostolis quod docebant facienda esse mala ut eueniant bona. propter quos a guendos fecit Paulus hic quasi digressione tractando haec Constat autem hoc salsum dc horredum sequi ex illo falso sensu scilicet iniustitia nostra de mendacium nostrum comendant iustutiam & promouent gloriam veritatis diuinae. Ex hoc enim sensu habetur quod haec licita sunt ad gloria dei:& similiter licita sunt alia mala ut eueniant bona. EIntellige nouitie quod secundum sana veram : doctrina peccata non sunt eligeda ut media ad quemcaq: bonum finem:quia suapte natura repugnat peccato Quod sit eligibile. Et propterea nee propter se nec propter aliud bona est eligibile.Et propterea hunc sensum damnat apostolus que puersi acceperant.s quod iniustitia nostra esset mediii ad com&andu iustitia dei,& similiter medactu nostru esset me. diu ad augmetu gloriae diuinae veritatis: & uniuersaliter maia culpae sint media facieda ad hoc ut eueniat bona.Cu hac in ta

89쪽

AD ROMANO s

ta din ina intellige quoq; verum esse quod peccata sunt materia diuinae iustitiae, i, mendacium nostru est materia diuin gloriae . sicut crimina latronum & parricidam sunt materia iustitit iudicis humani,& sunt occasioes gloriae iustitiae eius. Et sunt quadoque materia misericordiae principis: ut patet. Quum ergo dixit propheta, ut iustificeris, de similia, non significatur tributum esse medium Ggruum ad finem:sed incursam esse materia in qua superluceret veracitas & similia.Sicut qui commisit pari icidium 3c petit veniam a principe,ut superluceat in tanto crimine potentiae eius sublimitas soluta a lege. e Aduerte & tu erudite lector quod quia vitatio mali peiotis est quoddam bonum,& eiusde est rationis O bono quo ad iustu & iniustu, honestum vel inhonestum utetia philosophi senseruno ideo eadem doctrina qua horremus sacere mala ut eueniant bona,eadem ho rere debemus facere mala ut euitemus peiora. Euitare enim psiora quoddam bonii est,& multominus bonum et euenire bonu. Et propterea si propter bonum non est faciendum malu,necessario sequitur quod nec propter vitandum maius malum. Vnde de Paulus subdit, Quorum damnatio iustas.Et relatiuu quorum refert facientes mala ut eueniant bona. Nec putes cotrarium sensisse Gregorium,aut Toletanum concilium in I3. distin. decreti. sed Gregorius coditionaliter loquitur coditione pendente non ex parte rerum,sed ex parte hominis dicens, Si omnino nullus sine peccato aditus patet. Non enim datur perplexio ex parte rerum:sed contingere potest ex parte hominis , nescientis euadere,non videntis aditum euadendi absque aliquo peccato. Ee in illo casu consulit secundum indulgentiam,eligere minus malum: utens authoritate apostoli de uxore propter fornicationem vitandam Concilium autem Toletanum non docet eligere minus peccatum , sed solutionem minoris nexus seu vinculi quod constat sine peccato fieri : ut patet in exemplo de solutione iuramenti vel mal promissionis. Nulla ergo ratione faciendum est malum ut eueniat bonum quoacuque vitationis peioris, absolute loquendo secundum Apostoli doctrinam. Quid erro3Post responsionem datam ad primam quaestionem de praerogatiuis

Iudaeorum mouet aliam quaestionem nastentem ex data resposione, qua dictum est quod multum omni modo collatum est Iudaeo amplius quam gentili, Hinc enim surgit alia quaestio. quid ergo, hoc est quid ex hac responsione inferturὶPraeci zimm 3Supeissest eos .Et explicat quaytum:an scilicet praecellimus

90쪽

nos Iudaei. Est itaq; questionis sensus, sequiturne ex dictis qubdnos Iudaei praecellimus,proculdubio alios. Et est sermo de pra statia qua nomo praestat alteri no secudum aliqua praerogativa, sed simpliciter & absolute. quaquam. Ecce responsio ad hanc quaestionem. Causati, pro praecausati, enim jumus iudaeos oe Graecos omnes sub peccato esse. hoc est,quia attulimus prius causam huius negativae,& est quod ta Iudaei quam Graeci omnes sub peccato sunt. Hinc apparet primo quod appellatione Hellenorii quoiuest cognome Graecorum Paulus intendit gentiles vel quia vocabulum extendit ad significandos Gentiles ut Hieronymus censet: vel quia eiusdem rationis sunt Graeci e regione Iudaeorum, cum reliquis Gentilibus. Apparet se do quod de peccaro actuali Paulus loquitur dicens omnes esse sub peccato:quoniam de illo peccato loquitur quod prius dixerat inesse Iudaeis & Gentilibus , dicente ipso, praecausati enim sumus,&c. Constat autem rubd hactenus non est locutus nisi de peccatis actualibus. Intenit itaque ex hoc quod commune est Iudaeis & Gentilibus sub peccato esse, haberi quod non praestant simpliciter & absolute Gentilibus,quanuis praestent secundum aliquas praeroga cluas. et Significantius autem dicit sub peccato esse, & non dicit peccatores esse aut peccasse .Intendit enim significare & significat quod comune est Iudaeis & Gentilibus manere sub peccato ab ipsis patrato:vt clarius manifestabit. SicutJcrip:um est. no in uno, sed in multis sacrae scripturae locis. Nam quae subduntur ex diuersis stripturae libris sumpsit Paulus: sed ignorans nescio quis adiunxit haec Psalmo decimoquarto , ut ibi distulius declarauimus. Quia pro,quod non est iustus quisquam.pro, ne unus quid Hoc sumptum est ex septimo capitulo Ecclesiastis. Et est sensus Vt ibidem subiungitur quὁd non est homo qui non peccet. Nomes intelligens. Hoc cum aliquibus sequentibus f impium est ex Psalmo decimoquarto,ubi dicitur ut videat si est intelligens aut

requirens deum, omnes declinauerunt,&c. Et sicut negata est omnimoda iustitia in voluntate,ita negatur omnimoda prudelia. Non est requirens deum.totaliter. O mnes declinauerunt. a r cto. Simul inutiles fasti sunt: ad consequendum finem arte num. Non es E qui faciat bonum.supple sine peccato. Non eri Ut eadunum. inclusive. Nullus enim purus homo excipitur. Sepunchrum patens est guttur eorum. Hoc ex quinto Psalmo sumptum est. Et hactenus negationes & recessus 1 recto & bono commemorauit: modo vero accedendo ad malum, quae committun-

SEARCH

MENU NAVIGATION