Epistolae Pauli et aliorum apostolorum, cum Actis, per R.D. Thomam de Vio Caietanum cardinalem S. Xysti, ad Graecorum codicum fidem castigatae, & ad sensum literalem quàm maximè accommodatae. Maiore, quam hactenus vnquàm, diligentia emendata cum indi

발행: 1558년

분량: 1084페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

851쪽

vom nes eaelestes:hoe est,electos ad habitandum In eoelis: haruenim sunt vera coelestia,figurata per prisca illa exemplata a colastibus. Et haec coelestia necesse est mundari:quonia omnes homines immundi sumus,mundari aute melioribus hostiis quam hostiae hircorum & vitulorum. Fuit autem haec longe melior hostia ipse Christus erucifixus: qui dicitur in numero plurali melioribus hostiis:quia virtualiter habet vim omnium hostiarum. Non enim in mianus lasancta Iesin introiit exemplaria moror-m δ'

Rationem reddit eius quod dixerat,ipsa autem coelestia, ex hoc quod Iesis noster pontifex introuit in ipsum coelum ad apparendum deo pro nobis.Hinc enim apparet nos electos esse ciues coelestes: utpote pro quibus introducta is in coelum,Iesus introiuit in coelum .eQuae prius dixerat exemplaria coelestium, modo appellat sancta manufacta exemplaria verorum. Tabernaculum nanque institutum a Moyse manufactum erat, & sanocium,& exemplum figurale veri tabernaculi coelestis in quo deus habitat in hominibus. Neque xt saepe erat semet sim et quemadmodum pontifx intrat in sancta per singulos annos in μα-guine alieno. Sententia clara est. Alioquin oportebat mi fi euter pati ab Origine mundi. Et haec sequςla mani testa dit. Nunc autem semel. Supple tantum. Iu consummatione seculorum.

Non in principio mundi,sed in persectione seculorum desinitorum a diuina prouidentia. sd destitutionem peccati. Quod est in

.anima. Per Diltiam suam apparuit. Hostiam suam appellat immolationem sutipitus in ara crucis. Et quemadmodumstat istu es hominibvssemel mori. In quacunque Me comederis,morte morieris. Post hoe autem iudicium. Quo iudicatur homo. iis c christin semel oblatm s. loriendo in cruce. Ad multorum axhaurienda. Pro tollenda, peccata. Electorum scilicet. Secutas sine peccato apparebit. Hoc est, sine similitudine carnis peccata apparebmapparebit enim sine carne corruptibili,ad disterentia primi aduentus,in quo apparuit in similitudine carnis peccati. Omnibuι expectantibusse in salutem. Superfluit omnibus. Et est sensus:apparebit in salutem expectantibus se: ad differentiam reproborum,non expectantium Iesum imb nolentium quod veniret: quibus & apparebit, sed non in salutem , sed in iudicium

852쪽

de lege loquitur.Non enim ait quod umbram habent sacrifici sed umbram habens lex. et Lex ergo Moysi describitur habens futurorum bonorum in coelesti patria umbram,non ipsam imaginem rerum. Non dicit non ipsas res, sed non ipsam imaginem rerum: ut intelligamus differentiam inter legem veterem& nouam: quod illa habet umbram bonorum coelestis patriae, lim autem est vera imago eorundem. Vmbra liquidem impe sectissime repraesentat id cuius est umbra: imago autem propinque repraesentat id cuius est imago: quoniam assimilatur illi: &multa per veram imaginem alicuius hominis cognoscimus de ipso homine,quae per umbram non cognoscuntur Lex quidemrromittendo bona in terra promissionis,umbram quanda promittit bonorum coelestis patriae. lex aute noua re verbis ipsam

coelestem patriam promittit,& in sua substantia quae est gratia spiritussancti diffuti per esiaritatem in cordibus nostris est similitudo vitae coelestis.Ipsa igitur lex talis existes naturae quod umbram habet futurorum bonorum,proportionaliter etiam praesentia bona spiritualia,nec conferre potest per sacrificia sua: nopotest enim perfectos facere accedentes ad sua sacrificia, quae per lingulos annos indesinenter offerui. Et loquitur ad literam de sacrificio expiationis, quod decima die mensis septimi a summo pontifice offerebatur lingulis annis. Perfectos autem dici equo ad animam. Et hanc legis impotentiam manifestat subiungendo, stioquin cessent os erri:ideo quod nullam haberent ,hra conjἰientiam peccati cutioressemel mundati. Hoc est, alioquin lex iussisset cessare oblationem pro mundatis,eo quod cultores semel mundati nullam haberent ultra conscientiam peccati. Intelligeformaliter: consiliit enim vis rationis in hoc quod lex ordinauitcultores etiam eosdem singulis annis offerre idem sacrificiu. hine nanque sequitur quod si Lacrificium illud mundasset cultores a peccato, non iussisset lex cultores semel mundatos idem offerre: quoniam tales no indiguissent iterato sacrificio. Et propterea sequitur quod cessassent osserri a semel mundatis. et Nec minuitur efficacia rationis ex hoc quod semel mundati poterane iterum peccare,ac per hoc indigerent iterata oblati o-ne:quoniam vis rationis consistit in formali ratione cultorum

semel

853쪽

semel mundatorum,quos lex non iuberet singulis annis osse re si sui sient mundati. Et propterea in principio huius capituli dixi istandum esse quod de lege loquitur. Vnde de mandatum legis subiungit aduersati ue. Sed tu ipsis. Scilicet hostiis. comm

moratio. Non remissio. Peccatorum persingulos annos .Superfluit fit, si ne verbo textus est. Ex hoc enim quod per singulos annos existente eodem pontifice,commemoratio peccatorum fit in illo sacrificio,& multi de populo sunt illi met , habetur, quod nec pontificis nec illorum facta sunt remis,io peccatorum. Quare autem per huius inodi sacrificiu non aufertur peccatum, subiungit, Impossibue est; anguinem taurorum G hircorum auferre peccata. Non lic est in noua lege, in qua sanguine Clicimauferuntur peccata.Ideo ingrediem mundum dicit. Confirmat haec aut horitate Piali ni o. Et de Melsia dicit: ideo ingrediens mundum: eo quod filius dei ingrestus est mundum quum verbucaro factum est, prius enim erat supra mundum:& factus est caro, factus est pars mundi. NOUtiam Cr oblationem noluisti. Deum alloquitur Messias. Et per hostiam intelligit sacrificia pacificarper oblationem vero inanimatorum oblationem: ut thymiamatis, thuris,dcc. Corp:G autem aptasti mihi. Et hinc quoque apparet quod Grece scriput author huius epistolae iuxta translationem o nam in Hebraeo habetur, aures fodisti mihi. Corpus habile ad obedientiam datum sibi confitetur. Holoca stomata Cr ρω peccato nou tibi placuerisnt. Omuia sacrificiorum genera complexus est quae in lege habentur: dicendo hostiam 5e oblatione,h locaustomata & pro peccato: Ic cuncta repulsa a deo dicit. Tune. quum haec tibi non placuerunt. Pixi. Ego filius. Ecce venio. In mundum. Hoc enim fuit tempus incarnationis. In eapite libri. In Hebraeo habetur in volumine libri. Scriptum est de me Non venio ex improuiso, non faciam nisi prout icriptum est de me, lius quidein hominis vadit ut scriptum est de illo. Vi faciam deus oluutatem tuam. Ecce ad venio,ecce quid scriptum est de me.Superius diceM. Applicat author ad propositu authoritatem inductam. Quia hoItias oblatioues, holoca Hlomata G pro peccato noluisi,me placita I ui tibi quaesecuta m legem offerum Wr. Vtpote imperfecta,& non habentia vim tollendi peccata. Tunc dixi. Pro,dixit scilicet Messias. Eece menio vi faciam dei voluntas

tuam: a era primis visequens. pro, secundum Itatuat. Ad hoc enim prophetica verba attulit ut ostenderet Messia ex adverbio tunc, auferre primum testamentum ut staineret secundum . quia runcauuenerat

854쪽

AD HEBRAE os

aduenerat tempus ut faceret dei voluntate, tuam non faciebant sacrificia veritatis testamenti. Vnde dc de ista voluntate subiungit,In qua voluntate, an=fieatifumi per oblationem eorporis rarimis semel. Explicat esse voluntatem dei voluntatem in udationis nostrae apeccatis,qua non essiciebant antiqua sacrificia,sed eam e secit oblatio corporis Christi Iesu in cruce non iterata nec iteranda,sed semel. Et Onim quidem sacerdos praesto est.pro,stat, Quo ridie milustrans, G easdem sape asserens bolitas, quae non. Pro, nu n- quam possunt auferre peccata. Hactenus de sacrificio expiatioias,

uod semel in anno per pontificem fiebat, prosecutus est: modo e iugi sacrificio quod tum mane tum vesperi fiebat idem dicit quoad eiacacia remittendi peccata. Et piopterea dicit in orianis sacerdos:offerre enim quotidianum fac ificium agni,comune erat cuilibet sacerdoti .ssi Et dicit ac quotidie minist an bis in die Jc easdem hostias,quia semper offerebat agnum. Hic aute

namproprecatis offerens. pro,ut obtulit, Hostiam insempiternum. Est enim participium praeteritum activum,quo caremus. Diis

Tentiam explicat inter Iesum & sacerdotem quotidianam: ille saepe easdem hostias& quotidie hic autem una pro peccatis veobtulit hostiam semetipsum,non quotidianam, sed in sempiternum: hoc est, sempiterme essicaciae. Met. pro, sedit, in dextera

dei De illo dixit quod stat ministi,ns:de hoc dicit quod ut unam

obtulit hostiam sedit in dextera,quod superius expositum est. Tecatero expectam donee ponantur inimici ei- heaudum pedum ritu. Ne putares quod sedit in dextera dei iteru quandoque sacrificaturus,dicit quod expectat ad persectione sui regni donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius: hoc est,totaliter subiecti illi. Tunc enim regnabit in omnibus, & non solum in dextera

dei. Vna enim oblatione consummauit insempiternum sandissicatos.

Pro, eos qui sanctificantur. est enim participium passivum

praesentis temporis,quo caremus.Ideo post unam oblationem sedit in dextera dei expectans &cart.quia unica oblatione perfecit eos qui mundantur,pefecit autem in sempiternum. Et propterea no est opus ut iterum offerat.Contestatur autem nati Pro,testatur autem nobis, Myiritussanctusaractat repetedo authoritatem superius inducta ex Hiere.3 i. c. tractando illud verbum post. Unde de subiungit. PHquam enim dixit. pro,post enim praedixit. statur siquidem nobis spiritus sanctus, quia praedis xit post dies illos. Verba sunt spiritus sancti apud Hieremiam. Hoc enim ruti nium, quia tinabor ad illas νιε dies illos , dicit

855쪽

dominu .hoc est dies veteris testameti . Tubo, pro, dans, leges minio coiar eorum, in mentibus eorumverscribam eas: G peccatorum e r iniquitatum eorum iam non recordabor amplius. Superfluit iam.

Ad hoc attulit hcc verba spiritus sancti: videlicet post dies illos,

quia in dabo legem nouam, peccatorum & iniquitatum eorum no recordabor amplius. Vnde & subdita. Vbi autem borum rem isto iam nou est utilia pro peccato. Hoc est quo tendebat author, exeo 2, in lege noua facta est remissio peccatorum per oblatione Christi, iam nulla superest oblatio pro peccato. Fieret enim iniuria oblationi Christi, tanquam minus sufficienti. a Nec propterea nouitie mireris quotidie offerti sacrificium altaris laChristi ecclesia:quonia non est nouum sacrificium,sed illud metquod Christus obtulit comemoratur:praecipiente ipso,hoc facite in mei comemorationem. Sacramenta quoque omnia nihil

aliud sunt quam applicationes passionis Christi ad suscipietes. in liud autem est iterare passione Christi,& aliud iterare commmorationem & applicationem passionis Christi. Haleniti itaque fratres si luciam in iniuitu. seu in introitu res fauctorum insangu

ne Christi. pro, Iesia, quam.pro,quem, initiauit nobis viam novam cr rauentem per velamen,id est,earnem suam σ sacerdotem magnu

per domum At.Hortari incipit ex dictis, de eo o, habemus duo:a terum est fiducia in introitum sanctorum: alterum est sacerdos magnus super domum dei.WEt fiduciam quidem habere nos dicit ad introeundu in sancta, no ob propria merita, sed in sanguine Iesu. Et dicit haec alludendo ad ritum veteris testamenti. Tunc enim fiducia ingrediendi in sancta erat in sanguine vit li de hirci,& erat propria pontifici: nunc autem fiducia haec G-munis est omnibus ingrediendi in sancta quae vere sunt sancta coelestia in sanguine Iesu. Et de eodem introitu subiungit, quem initiauit nobis: hoc est,quem innovavit nobis. Quia soli

pontifici olim concessus erat introitus, ideo authorem tantae nouitatis explicat,quem initiauit nobis, proculdubio Iesus. Et ne introitum corporalem intelligeres, explicauit eundem esse viam noua de viventem.Via charitatis de gratiae quae perficitur per gloriam viam nouam Sc vivente appellat. Et nouam quidE contra vetustatem peccati. Viventem autem quoniam in actubus vitalibus animae consistit:dilectione stilicet&intelligentia dei.-Et ut nihil permittat figurae, adiungit per velamen: explicando, id est carnem suam. Per velamen enim erat ingressus in sancta sanctorum:& Iesus per carnem suam,qua velatur eiu diuinita

856쪽

AD HEBRAE Os

diuinitas,in nouauit nobis introitum in Lincta. a De sacerdote autem dicit quod est magnus: utpote super omnes pontifices. Ets est super domum dei comprehendente uniuersam e etiam. oe non tantu domum Israel. Et rui sus dicendo super domu dei, colligit superio, itatem qua dixerat respectu Moysi. Iesus enim magnus Laceidos super domu dei: ille vero famulus in domo dei. cce timus.pro,accedi mus,cia mero corde inplenitudine sules. Explicat qualis est accellus ad introeundu in sancta, habentiu duo praedicta,& dicit quod habentes haec duo,accedimus ad ipsa tacicta his ditionibus.Piima est cu vero corde in plenitudine

fidei,in qua coprehendi tui plena fides qui est in intellectu cum

veraci ta te cordis : hoc est voluntatis. Ita φ no ficto sed vero eor-de,non fides sed plena fides habetur ab accedentibus. secrda a conscient ι a mala. Λd ritu veritatis testamenti alludit: in quo qui tetigerat morticinu,aspergebatur qua cineris vitulae rufata Aspersi inquit non corpora sed corda: non a corporali tactu morticini,sed a conscientia mala,accedimus. Et haec est secuda coditio:addens ad plenam ex vero corde fide, munditia a conscietia mala. Et ablutι corpus aqua munda. Et hoc alludit ad veterem carrimonia:qua irregularis abluebatur corpus aqua muda, postquaaspersus fuerat aqua sacra. Et intellit per hoc ili accedimus imus bene di ositi quo ad fide de quo ad colicietia,& tertio abluti corpus per sacrametu baptismi aqua nauda.Talis est enim accesius ad introeundu in sancta,& pro his seruandis hortatur ad ea qua sequuntur. Teneamus1 ei no irae confestonem indeclinabilem. Supe fluit nostrae. Non dicit teneamus spem quoniam haec in fiducia elaudebatur sed dicit spei confessione: quae potest multipliciter Jmpediri ob varias aduersitates. Et exigit tenenda cofessionem spei inflexibile rei nee prosperis nec aduersis nutet , vacillet aut Bectatur. Fidelis enim est qui promisit.Optima ratio ad seruadam

confessione spei. Et consideremus invicem in prouocat ionem ι barata tuo ianorum operum. Praeter extrinseca impedimenta confessionis

speratae felicitatis per Christum,interna tollit impedimenta in uidiae ac superbiaecqua qui considerat alium meliorem aut magis acceptum aliis,& inuide prouocat eu aut alios aduersus eu. Contra nanc pestem dicit:Considerantes inuicem in prouocationem charitatis, non inuidiae:& consequenter in prouocationem bonorum operum, & non in prouocationem offensi num seu laesionum. Vnde de sequitur: Non deserentescosiecti Nem. Pro, congregationem, Nonram sust coquetudinis es qui

857쪽

societatis.Et ut textus insinuare videtur,quidam tunc temporis huiusmo i passionibus acti deserebant ecclesiam, videtes alios praeserti sibi aut se minus aestimari. Quod pluries accidere vide. mus in collegiis.Sed consolantes. Non solum non cinerentes,sed consolantes exigit ecclesiam. Et tanto magis quanto videaritis. pro, videri ,a propinquantem diem. De die retributionis poenς vel pret-mii est ser mo. Et cotinue magis appropinquare videmus diem talem: eo quod videmus continue magis appropinquare diem

morti .nam tunc erit cuiusque iudiciu aeternurn. M tarie enim peccantibuου nobi post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur

pro heeeatu hostia. Quemadmodum superius dixit op impossibile est semel baptietatos renouari iterii ad poenitentiam, crucifigentes,&e ita modo dicit op si post acceptam notitia veritatis peccamus, non relinquitur pro peccatis hostia, quoniam Christus noest iter u crucifigendus. Eadem siquide sententia est sub aliis verbis : ibi sub rec ucifixionis nomine, hic sub nomine hostiae pro peccatis. ibi renouatio baptismi recrucifixionem, hic iterata hostia, pro peccatis rebaptizationem inseri. Peccantes enim ante baptismum manet hostia pro peccatis quae comunicatur in baptismo: oeccantibus aute post baptismum,no relinquitur hostia pro peccatis: quia non potest eis communicari per baptismum. Territilis autem quaedam expectatio iudicii. subaudi relinquitur. Et igni aemulatio.Ignis inferni anpellatur ignis aemulatio, pro quato 1 zelo diuino procedit. Quae. pro, qui . consumptura est assuersarios.Explicat de quo igne loquitur: de illo scilicet qui voraturus est inimicos Christi.Irrition quis faciens Da m I tosi ne ruda miseratione duobu/ vel tribu/tes Abus moritur. Argumentatur ex poena statuta transgressoribus legis Moysi.argumento a minori. unde& subdit: Quanto malis putatis deteriora mereri. pro,merebitur.Iupplicia qui filium dei conculcauerit. hoc est,beneficium gratiar per filium dei collatum conculcauerit peccato. Et sanguinem testamenti pollutum. pro communem seu immundum duxerit in quo u- - EAMat med. Hebraei immundum appellant comune. Prius dixerat iniuriam irrogatam diuinitati Christi, nominando filium dei. Modo iniuria irrogatam humanitati eiusdem explicat no- minando sanguinem noui testa muti,in quo sanguine mundisi- eati sumus.Et demum iniuria spiritui sancto irrogatam subiungit dicendo: Eupirituigratia contumeliam scerat.Et est sermo exaggerativus peccati quod committitur a baptietatis. Has enim

omnes

858쪽

AD HEBRAE Os

omnes desermitates aggravantes illud habet . quantum est et circunstatia ingratitudinis cotra beneficium in baptismo susceptum. Et hinc habes quam grauius peccet Christianus eode peccati genere puta adulterii seu furti quam no Christianus. Et est sermo de pisatis mortalibus:quoniam solum peccatu mortale proprie loquedo iniuriam i n fert spiritui gratiar,filio det,s c. scimin enim eum qui dixit, ibi vindi Iam.pro vindicta. suppila reseruatur. Nullus enim iuste vindicat nisi deus,aut diuina aut horitate. Et ego retribuam. Superfluit Sc. Ex cantim Moysi sompta est haec sententia. Et iterum. Aliam affert ex psalmis authoritatem.

Quia iudicabit dominus populum suum. Superfluit quia .Ne putares vindictam diuinam in extraneos tantu fore, subiunxit etiam iudieabit dominus populum suum, & vindicado Ic praemiando.

di qui elegit incidere potius in manus dei. Sed iste loquitur in futura vita: Dauid aute in praelanti.Praesentis enim vitae tepus est tempus misericordiae: futurae autem est lepus exacti iudicii. Et propterea horrendum est peccatoribus incidere in vira aha in manus dei viventis. Quibus optandum est in hae vita fuscipi in

manus dei viventis.Rememoramini autem sinos dies.Temperat tot minas,recordatione bonoru operum de passionum.In quibus illuminati. Explicat quos pristinos dies ad memoriam reuocati

scilicet post gratiam baptismi babitam. hane enim gratiam per illuminatione significat,ntagnum certamensustinuistis passionum. Illos recolite dies, in quibus post baptismi gratiam sustinuistis magnum certamen afflictionum, dupliciter. Et in altero quid mepprobriis O tribulationibu Dectaculum facti.Ecce primus modus quo publicis afflictionibus & contumeliis estis facti spectaeulu.

proculdubio populis. In altero autem socii taliter conuersantium ess εἱH. Alter modus est in estis a sociati Christianis conuersantibus taliter ut fierent spectaculum de ludibrium populi. Et hoc secundum ab experientia declarat. Nam in vincti .pro,vinculis meis. rempassi est .De primo autem subiungit: Et rapinam bonorum v prorum cμm gaudios cepistis.Confiscationerni bonorum rapinam appestat: quia vere rapina est eum ex iniusta causa fit.Vt in pro posito quia Christiani erant sic amigebatur. Co'noscentes vos h

here meliorem O manentemsubstatiam. Deeston coelis. Ideo cu ga dio, quia cognostebatis vos habere substantiam omnium tem- poralium facultatum,tum meliorem,tum manentem, utpote in

eoelis. elestes enim diuitiae longe sunt meliores terrestribus: Ad

illa:

859쪽

amittere. pro,ne itaque abiiciatis, cons entiam veliram, quae magnam habet remuneratiotiem. Sera teritia clara est:& esare pendet ex

dictis. Patienitis eram ribu necessaria en. Modum perseuerandi indicta confidentia, astruit pendere ex patientia. Et voluntatem dei

scientes. tolerando aduersa. Mortet; promisiιιnem,remunerati nis magnae. Ehuc enim modicnm ati quanturum , qui venturm euveniet non tardabit. Ex Abacuc secundo sumpta est haec sententia. Et affertur ad prouocandum ad patientiam ex appropinquatione aduentus Iesu. Facilius enim toleratur quod modico tempore tolerandum praedicituramFus autem meus exfIe,vivit. pro. vivet. Et superfluit meus. Et hoc ex Abacuc ibidem . quod declaratum est ad Romanos I. Est enim sensus quod iustus ex fide non i ustus ex operibus legis,est ille qui vivet.Quod ubtraxerat se. pro quod si subtrahetur, non placebit anima meae. pro, non complacebit anima mea in illo. Sententia tamen eadem redita

quod si vir iustus ex fide, subtraxerit se a iustitia fidei, anima

mea, inquit deus,non complacebit in illo. Nos autem nonsumus

subtractionu si in perditionem. Superfluit fili j, luanuis aptissime subintelligatur. Sed si ira in acquistionem animae. Si prudens lector aduerteris citata, quatuor attulerat: videlicet fidem & vitam. subtractionem, & non complacentiam diuinam. Et propterea iuxta duo ultima dicit negatiuam, non sumus subtractionis in perditionem.Displicentiam enim diuinam perditionem hominis declarat. Et loco primorum duorum dicit assirmative, sed fidei in acquisitionem animae: explicando quod illud vivet, est acquisitio animae.vi& hinc accendat Hebraeos ad perseuera dum in confidentia coepta. EM antem fides. Dixerat cy iustus ex fide viueri de explicaum rat nos este fidei ad acquiredam animam. totum ergo pondus rei in fideconsistere dixerat. Et propterea tractatum de fide

aggreditur.Spe inlarum.pro ea ru,quae sperantur. Est enim participium praesentis teporis passivum quo caremus. Uantiarerum regumentis non apparentium. hoc est,fides est sustentatio earurem quae sperantur. Hypostasis enim & id quod sustetat si niS

CAPUT

860쪽

AD HEBRAE Os

speramus ;n alia vita, sustentantur in nobis fide.WQuod autedicitur argumentu non apparentium,latiore campum ostendit

esse fidei quatenus argumetum quana quatenus substatia.Nam sub non apparentibus comprehenduntur de res quae sperantur, dc res quae non sperautur. Poenas enim inferni,aeterna supplicia nullus sperat:& tamen sunt sub numero eoru quς non videntur in praesenti statu .Fides itaque quatenus sustetatio nostra est,eas res respicit quae sperantur: quatenus aute argumentum hoc est, ratio quaedam est,no parit euidentiam,vt parit ratio demostrativa sed terminatur ad res quae n5 videntur dum crediitur,dum earum est fides. In bae enim testimonium censecutisuntsenes.pro,s niores. Dixerat,nos autem sumus fidei .Et propterea decurredo ab exordio mundi intendit monstrare iustos omnes fuisse fides.

Et propterea dicit primo in genereri seniores in hac scdicet fide) acceperunt testimonium. Nec explicat cuius rei: quoniam diuersarum rerum testimonium diuersi aeceperiit a deo per fidem. Fide intelligimus aptata esse secula verbo ites,it ex inui insus visibilia.pro,ut ex no apparentibus apparenti a , ferent. Magnam disserentiam esse constat inter inuisibilia, & non apparentia. Multa enim sunt secundum se visibilia,quq tamen sunt non adiparentia. Et similiter inter visibilia& apparet ia. Nam multa vi tibilia sunt quae non apparent. Modum descriptum a Moyse in principio Genesis dicit author a nobis fide intelligi. Fide inquit,intelligimus, de nos & seniores,aptara esse secula. Non dicit creatum esse mundum sed aptata esse secula. Opera enim distinctionis& ornatus quibus tempora aptata sunt significat. nam in aptatis sex diebus aptata intelligimus omnia secula.

et Quod aute dicit verbo dei. ad literam significat verbum dei expressum a Moyse, dixit dominus,fiat lux. & idem in singulis

sex diebus repetendo,dixit deus fiat firmamentum, fiant luminariaace. Hoc enim verbo aptauit sex dies. es Quod aute subdit,ut ex non apparentibus apparentia fierent, significat & primo quide die ex non apparentibus creatis coelo & terra coope ta aquis, facta apparentia creando lucem. Et similiter in singulis diebus no apparentia facta sunt apparentia.Author enim admodum quem Moyses refert spectat. Et quia Moyses post creatum coelum & terram omnia ex praeiacenti materia fieri deseri-hit, ideo author dieit quod intelligimus aptata esse secula ve bo dei, sic ut ex no apparentibus,quasi latentibus fierent apparentia. Si autem perspicaciorem sensum exigis,scrutare principium

SEARCH

MENU NAVIGATION