장음표시 사용
101쪽
sio . RE NATI DR sc ARTE fpropositum satis pecuniae corre ad bellum gerendum, magnosque exercitus alendos ,idque intcgro a vectigalibus populo; hanc viam si ineant . mihi pcrsuadeo optimam fore, qua ad pacem generalem tandem dc veni tur. Sed interea caute iccisscm, si in ea regione mansissem, quae jam pace fruitur; & niti hae procellae quamprimum dosaeviant, animus est intra quinque aut sex hebdomadas Eginundam concedere, ibique manere donec serenius sit coelum Gallicum. Interim pede uno regionem unam, alio aliam tenens, mihi videtur conditio mea eatenus felicisIima, quod sim liber; & opinor cos, qui in magna sunt fortuna, differre ab aliis aegritudinum acrimonia, magis quam voluptatum copia; etenim cum omnes,
quibus frui postlint, voluptates sint ipsis familiares, afficiuntur minus illis, quam calamitatibus, quibus inopinantes & imparati premuntur. Debet hoc eos solari, quos incommodis suis fortuna assuefecit. Utinam esset illa votis tuis obsequens, utero per totam vitam, &c. EPIs TOLA XLII.
Novissimae literae, quas ad me misisti Parisios, in manus meas non pervenerunt; sed carum exemplum Domini Brasset cura mihi modo redditum suit; summaeque gratiae duco, quod ex illis intelligo, Reginae Succiae visum esse, ut illam salutatum eam. Tanta veneratione suscipio altas & eximias Principis hujus dotes, ut placitorum ejus minimum sit mihi pro summo mandato; quare hoc iter in deliberationem neutiquam adduco, obsequendi certus. Sed quia tempus nullum mihi praefigis, idque proponis tanquam deambulationem, ex qua possem hac ipsa aestate reverti, cogitavi non fore facile, ut tam brevi tempore Majestati suae multum satisfaciam, &sore ipsi forsan jucundius, ut longius spatium capiam, hyememque Stokolmi traducam. Qua ex re commodum accedet mihi haudquaquam contemnendum, homini certe non amplius juveni, & qui viginti annorum quiete a labore prorsus desuevi; scilicet non erit necessarium, ut iter aggrediar ineunte vere, aut sub finem autumni, sed potero tempestatem tutissimam aptiissimamque, mediam nempe aestatem, sumere; praeterquam quod spero mihi interea fore otium prospiciendi negotiis quibusdam meis. Itaque antequam proficiscar sDiuili do by Corale
102쪽
eiscar, decrevi expectare alias a te literas, quibus acceptis obtemperabo sedulo iis omnibus, quae Majestatis suae nomine mihi in mandatis fuerint, aut quae ipsi grata esse renunciaris ; nescio enim utrum in rem sit, ut sciat me hanc moram petivi sth; ncque citam ausim ad illam scribere, quoniam veneratio & studium suadentiore officii mei, ut velante ipsos veredarios in Sueciam festinarem; scd amicitiae & prudentiae tuae excusationes mcas committo. Caeterum nescio quibus verbis gratias tibi acturus sim, qui
tanta mihi, tuasque vel ipsas aedes ostreas. Illas nec accipere audeo, nec recusare. Hoc unum scias velim, me quoad potero, curaturum ut nec
tibi, ncc tuorum ulli molestus sim. EPIs TOLA XLIII.
. Egre adducitur ia suscipiendum iter in Sueciam.
BInas, si placet, literas hac vice accipies; cum enim cogitarem, velle te sorsan unas Reginae Sueciae ostendere, rejeci in has id quod judicavi haud esse in rem ut videret, nimirum aegrius multo adduci me ad hoc iter institvcndum, quam ego ipse putassem. Non quod huic Principi inservire summopere non cupiam. Verbis tuis tantam fidem habeo, ejusque mores & ingenium, prout descripsisti, tantopere suspicio & eolo, ut quanquam ipsa careret summaea, in qua est, dignitate, nec esset genere nili vulgari, tamen aggressit rus essem longius multo & difficiliusquam in Sueciam iter, oblaturus ei quicquid ad vota ejus implenda penes me esset, si modo liceret sperare utile ipsi fore itor meum. Sed me docuit experientia paucissimos esse, etiam inter ingeniosissimos viros &sciendi cupidissimos, qui possint a se impetrare spatium introspiciendi
in opiniones meas; ita ut id sit vix expectandum a Regina, quam innumerae aliae occupationes abstrahunt. Docuit me etiam experientia, quod, quamvis opiniones meae prima fronte mirae videantur, quia a vulgaribus recedunt, tamen semel comprehensae, tam simplices & sensui communi consormes deprehendantur , ut cesset prorsus admiratio , proindeque earum pretium. Etenim ita est hominum ingenium, ut eas tantum res
in pretio habeant , quae ipsis admirationem efficiunt, & quas plane perspectas non habent. Sic quanquam sanitas sit bonorum omnium, quae ad corpus pertinent, summum, tamen illud est de quo minus co-M 2 gita-Disiti od by GOrale
103쪽
92 RC NATI DE s CARYEssitamus, quodque gustamus minus. Vcritatis cognitio est animat veluti sanitas; cum possidetur, vix cogitationem moratur; & quamvis nihil aeque cupiam, ac aperte & gratis impertiri pauxillum illud, quod scire me opinor, tamen in nemine insere incido, qui id discere dignetur. At Vero video cos, qui jactant arcana ex. ca. in Chymia aut Astrologia judisciaria, quantumlibet ignaros & ineptos offendere cu riosos, qui imposturas corum caro emant. Caeterum videtur fortuna mihi invidere,
propterea quod nihil unquam ab illa cxpectare volucrim, quodque vitam meam ita instituere fuerim conatus,ut nihil in me juris haberet; data enim occasione, mihi nunquam non adversatur. Hoc sum cxpcrtus in tribus, quae in Galliam suscepi, itineribus, ex quo in hanc regionem concessi; sed praesertim in novillimo, quod mihi veluti nomine Regis fitcrat imperatum : atque ut ad id faciendum allicerer, missae fuerant ad me literae in pcrgamena scriptae, Regioque sigillo optime munitae, quae continebantelogia multo majora, quam essem meritus, una cum satis honesto annuo dono; & praeterca privatae corum,qu i Regias ad me transmittebant, literae nulli statilia post adventum meum multo majora pollicebantur. Sed simul illuc appuli, ex tumultibus inopinato ortis factum est, ut nec praestita fuerint promissa, invenerimque cxactam fuisse a cognato quodam meo. pro expediendis Regiis literis, quae ad me millae fuerant, pecuniam illia me refundendam; ita ut non videar fuisse profectus Parisios, nisi ut pergamenam cmerem longe carissimam , inutilissimamque omnium
quae in manus incas unquam venerint. Hoc tamen parum laboro, nec
tribuissem nisi misero rerum publicarum statui, fuissemque nihilo si cius contentus, si vidissem iter meum, iis, qui me acciverant, prodesse potuisse , sed fastidium mihi maximum attulit, quod illorum nullus testatus fuerit velle se quicquam de me nosse praeter vultum; ita ut locus sit, neque immerito, existimandi, fuisse me ab illis in Galliam accitum Elephantis aut Pantherae instar, ad novitatem scilicet, haudquaquam vero ad utilitatem. Nihil quidem tale suspicor de eo, in quo es, loco, sed tam infelices fuerunt omnium, quae viginti abhinc annis institui, itinerum exitus, ut metuam ne me nihil aliud in hoc maneat, quam aut ut incidam in praedones, qui me spolient, aut naufragium, quo peream. Horum tamen nihil me morabitur, modo putes summam illam Reginam pergere in propolito examinandi scripta mea; &si tempus ad hoc habeat, felicem me existimarim, si possim ipsi quocunque pacto inservire. Sin minus, & aliqua tantum curiositate ducta fuerit, aqua liberum jam animum habeat, oro te di obtestor facias ut illi non
104쪽
EPIsTOLARUM PAns I. Epist. XLIV. yydispliceat, si me ab hoc itinere excusatum velim. Eroque per totam vi
tam, &c. Emundae ultimo Martii is 8.
Ad Elizabetham Principem Palatinam, &c.
MEnsis cst pinerpropter ex quo ad Celsitudinem tuam scribens,
nunciabam accepisse meliteras ex Succia; aliae mihi modo redduntur, per quas invitor nomine Reginae ad faciendum illuc iter verno hoc tempore, ut possim ante hyemem rcvertie sed ita respondi, ut quamvis proficisci non renuam, tamen non nisi circa mediam aestatem discessiarum me credam. Pluribus de caulis moram hane flagitavi, sed praesertim ut liceret mihi Celsitudinis tuae jussa ante discessum meum capessere. Edidi jam olim tam publica mei erga testudii argumenta, ut ii eorum να te spectant incuriosus viderer, culpandus essem magis, quam ii videat occasiones sedulo quaerere mea tibi officia persolvendi. Quare Celsitudinem tuam humillime obsecro ut me monitum velis, si quid sit, in quo existimes posse me aut tibi aut tuis prodeste, sitque apud te ccrtum, non esse tibi minus in me juris, quam si per totam ' itam domesticus tuus fuissem. Oro etiam ut mihi significes, quid velis me respondere, si incntio fiat epistolarum Celsitudinis tuae de summo bono, quas in meis anno superiore commemoraveram, illasque videre cupiant. Rationem inii, quali hyemem ibi traducturus sim, annoque tantum proximo rediturus. Tum credibile est totam Germaniam pacatam fore, & si vota mea impleantur, instituam reditum meum per locum eum, in quo eris, ut pOG sim melius testari me esse, &c EPISTOLA XLV.
PHilosophia illa cui studeo, nequaquam docet abjiciendum esse pamsionum usum, quas quidem pro tranquillitate Galliae vellemcntio-- Μ 3 res Officii ergo. Dissilired by Cooste
105쪽
ς RENATI DE SCARTE fres gero, quam corum quisquam, qui procellis Gallicis vel maximeqmplicetur; unde judicarc poteris, quantum sim tibi devinctus, quod mihi
impertitus fueris gratos eos nuncios, quos ex Sancto Germano accepisti. Nihil defuisset laetitiae meae, nisi in novissimis novellis legissem, Archi- ducem tendcre Parilios, ipsique permissum fuisse Suessiones usque trans-inum. Ad magnas angustias redactas esse res oportet, cum expcetatur auxilium ab iis, quorum liquet maxime interesse, ut mala nostra durent. Dcum oro, ut sortuna Galliae corum omnium superet conatus, qui ipsi nocere student. Quantum ad deambulationem, ad quam fui invitatus, si non est et longior, quam a domo tua ad Hagae Turonum lucum, cflet in promptu consilium. Sed ca cst itineris longinquitas, ut non sit abs re ante prosectionem deliberandi spatium sumere. Itaque quanquam sit difficile ut morem non gcram mandato a tanta Regina proficiscenti, tamen haud crodo me ante tres menses hinc discessurum. Sed quocunque terrarum sim iturus, credas velim me pari semper studio suturum, &c. EPIs ToLΛ XLVI.
De itinere suo in Sueciam s. Ucipiendo.
Emini mirum fuit, quod Gysses, relictis Calypsus & Cyrces in
cantatis insulis, in quibus poterat nullo non voluptatis genere frui, spretoque Syrenum cantu , in prircam & sterilem regionem concederet ; quia nimirum patria cjus crat: Sed fateor hominem in hortis Tu- . roncntibus natum , nunc vero rosionis ejus incolam, quam si mellis minus, at plus laetis habere credibile est, quam terram Israelitis a Deo promisiam, haud facile posse adduci, ut cam ursarum patria commutet, inter rupes & glaciem concesti rus. Verumtamen quia eadem haec regio ab hominibus etiam incolitur, quorum Regina scientia, intelligentia, & ratione antecellit doctos omnes Collegiorum & Coenobiorum, quae regionum, in quibus vixi, sortilitas protulit, animum induco loci amoenitatem ad sapientiam nequaquam requiri , hominesque non citu arborum similes, quas observant parcius crescere transplantatas in solum macrius eo in quo satae fuerant. Dices forsan, me tibi nihil hic praetor figmenta & fabulas reponcre, pro veris & magni momenti rebus, quas
106쪽
EpisTOLARUM PAR s I. Epist. XLVII. 9ς mihi nunciasti; sed solitudo mea meliores jam fructus non suppeditat ,&Iartitia qua perfruor , cum intelligo Galliam fuisse in saevissima procella
naufragio ereptam, animum meum ita exhilarat, ut nequeam hic strium
quicquam ultra addere, nili quod sum, dcc. EPIs TOTA XLVII.
Pollicetur se iturum in Sue m.
SI novissimae tuae mihi eo tempore redditae suissent, quo perferri debuerant. credo quod te Stoholmi visurus fuissem, antequam lias accipias; sed quia duodecim aut tredecim dies inter Hagam S Almariam detentae fuerunt, factum est ut classis Suedicae Praesectus F. huc venerit prius quam ex iis cognovissem quis ilic esset; ita ut quanquam
plurima usus sit urbanitate, ut ad iter secum faciendum me invitaret, haud tamen mihi videbatur satis causae osse, cur consilium inirem diversum ab eo, quod paucis ante diebus ad te scripseram, nempe expectaturum me alias adhuc a te literas, antequam proficiscerer. Ex verbis e tam ejus colligebam quidem te mea causa ad illum scripsisse; sed hoe non sccus, quam ut amicitiae tuae argumentum, interprctabar: Quod vero mihi multa offerret, urbanitati tantum tribuebam; quia cum nescirem, illum esse ex Suedicae classis Praefectis unum, non videbam qua in re posset praesentia ejus ad itineris securitatem aut commodum conferre. Neque porro de me tam bene sentiebam, ut putarem Reginam, quae tantis negotiis vacat, omniaque vitae suae momenta tam utilitcr collocat, mandare tibi voluisse, ut me illi commendares. Gratia haec me tantopere devincit, ut nihil me morari queat, quam primum litcras a te accepero ; & vehementissime cupio proficisci, ut sibi dicam me esse, &c. E P I- Diqiijroo by Cooste
107쪽
rellem, oremque ut a me scrupulum amoveas, quem injecit mihi summum desiderium parendi Reginae Dominae tuae, iubenti ut Stokolinum proficiscar illam talutatum. Dominus Chantitus testis erit, fuisse me adornatum profectioni, antequam huc appelleret, & conatum fuisse diff- cultates omnes superare, quae morari solent professionis & aetatis meae hominem, domicilium solitum reli etiarum seque tam longo itineri commissurum. Sed, quanquam me ad prosectionem accinetum deprehenderit, deprobenderimque etiam esse illi in expedito rationes, quibus hoc mihi iter suaderet, si minus apud me constitutum fisisset; tamen quia non dixit, esse sibi ullum a Regina mandatum, quod festinationem juberct , aestasque adhuc longa cst, aliquam ipsi dissicultatem propositi, de qua visum cst ipsi ut te considerem; Nempe cum non potuerim me ad iter illud comparare, quin id permulti rcsciverint, habeamque inimicos plurimos, non quidem, Deo gratias, privati mei nominis, sed propterea quod sim novae Philosophiae Autor, nullus dubito quin nonnulli
in Succiam scripserint, ut me illic traducere conentur. Equidem non timeo ne in Majestatis suae animum quicquam valeant calumniae, sed quia Principum maxime interest, ut etiam levissimas occasiones fugiant, quas possent subditi arripere corum actiones improbandi, pigeret me admodum, si praesentia mea materiam datura esset illorum obtrectationi, qui vcllent criminari,illam esse studio plus nimis addictam,aut cxcipere dive sa: Rcligionis homines, aut alia id genus. Et quamvis vehementer cupiam ire salutatum Majestatem suam, malim tamen in itinere mori , quam ut illuc adveniens occasionem darem rumoribus ipsi vel minimum contumeliosis. Itaque, Domine, te rogo, non ut de his apud Reginam scr-
monem facias, sed ne graveris ad me scribere, quid ex ejus propensione S temporum statu judicaveris esse in rem ut faciam; tibi enim sedulo obtemperabo, sive iubeas ut expectem Domini Chanuti reditum, quicquid enim ille dicat, haud credo cum reliqui sic illic uxorem suam,
ut sola redeat sive malis ut me itineri committam statim post tuas acce pias. Unum praeterea te rogo, nimirum quod, cum amicus quidam meus a me importune flagitaverit, ut exiguum de Passionibus tractatum, quem Maiestati suae antehac obtuli, ei concederem, sciamque animum ci esse illum typis committere, una cum praefatione quadam sua, nondum tamen ausus fuerim illum ei mittere, quod nesciam an Majestati suae futurum
sit gratum, ut quod ipsi privatim oblatum fuit, publici iuris fiat, etiam
108쪽
98 RENATI DE se ARTES nuncupare,si istud homagii genus ipsi non displicea putavi non fore ipsi sorsan ingratum, ut hujus amici postulato annuam. Atque hoc est quod
te etiam atque etiam rogo ut me doceas, curarum enim mearum summa
est, ut ipsi morem gerere & placere studeam. Caeterum ut scias qu ἰ agam cum iis quibuscum amicitiam ineo, velim id mihi gratiae apponas quod
patiar me officiis tuis praeverti. Vale. EPISTOLA L.
Ad Eliastelliam Principem Palatinam, &α
officii ergo, postqu- ω olmum appisiisset. Um appulerim Stoholmum quatuor abhinc aut quinque diebus existimavi in primis esse officii mei, ut humillima mea Celsitudinatuae obsequia denuo osserrem, quo scias neque coeli neque regionis mutatione quicquam posse in studio erga te meo mutari. Nondum licuid mihi videre Reginam, nisi bis, sed milii videor illam jam satis nosse, ut ausim dicere non esse illi minus meriti, quam iama fert, esse vero plus virtutis. Praetor magnanimitatem, &Majestatem, quibus actiones esus omnes fulgent, elucet in iis lenitas quaedam & humanitas,qua virtutis studiosum quemque, cui ad illam pateat aditus, sibi totum devinciat. Illa me in primis percontata est, nunquid de te nuper audivissem, ncque dubitavi quid ae Cessitudine tua sentirem, ilico profiteri; cum cnim vim ingenii ejus perspicerem, minime veritus sum ne hoc apud illam paritu- uim csset invidiam; ut etiam certus sum non invisum fore Celsitudini tuae, quod meam de hac Regina opinionem ad te libere scribam. Ipsa est literarum studio admodum adducta; sed quia nondum scio, an ii quam dederit operam Philosophiae, judicare nequeo quomodo ipsi s piet, atque an ei vacare poterit, ac proinde an sim illi ullo pacto satisfacturus, aut quapiam in re profuturus. Magnus ille ardor, quo literas amplectitur, eam ad Graecam linguam potissimum excolendam nunc temporis excitat, vcterumque libros magna copia conquirendos, sed hanc fortasse sententiam mutabit; sin minus, virtus, quam in illa deprc hendo , me semper adducet ad utilitatem ejus anteponendam placendi
studio; ita ut nihil sit obstiturum quo minus libere ipsi dicturus sim id Zod sentio; si vero id ipsi minus arrideat, quod tamen non puto, hoc item mihi inde accedet boni, quod oscio meo functus, habiturus sina
109쪽
occasionem eo citius repetendi solitudinem meam, extra quam vix fieri eotest, ut in veritate indaganda quicquam progrediar; in hoc autem summum meum vitae hujus bonum posui. D. Frcinsh ius a Majestate sua impetravit, ut Regiam non adirem, nisi iis horis, quibus me coli quio suo dignari voluerit, atque ita non erit mihi difficile aulicum agere; id vero est ingenio meo accommodatissimum. Catacrum quanquam Majestatem suam summa veneratione prosequar, haud tamen puto quicquam esse, quod ultra aestatem proximam morari me hic possit: Sed defuturo nihil possim ccris polliceri, nisi quod sim mansurus per totam
Ad Eligabetham Principem Palatinam, &c.
Cur argentum visum aquasit gravius. Cur particula striata in centro terra non de uantur. Cur magnetis virtus in terra minor via Iur, quam 1n exiguis magneticis lapidibus.
O Uod Celsitudini tuae non displicuerit, ut palam testarer quantum
te colam, tantae gratiae duco, ut non potuerit aliud quidquam me tibi magis devincire; neque vero timeo ne quis criminctur quicquam a me in Ethica fuisse corruptum, dum meam de illa sententiam exponorem; est enim tam verum de clarum id quod de Ethica scripsi, ut mihi persuadeam neminem ratione praeditum id non concessurum. Verum timeo ne magis dubia sint& obscuraca , quae in reliquo libro habentur. eum nonnullas in iis difficultates Celsitudo tua deprehendat.Ea certe quae spectat argenti vivi gravitatem, est notatu admodum digna, fuissemque conatus illam expedire, nisi quod mihi nondum satis perspecta erat me talli hujus natura, verebarque ne quid dicerem, quod minus congrueret cum iis, 'uae essem deinceps experturus; hoc unum in praesens possum dicere, esse mihi persuasum aeris,aquae, caeterorumque corporum particulis plurimos poros inesic, quos potest materia subtilissima pervadere, hoc enim satis sequitur ex modo , quo dixi illas formari; ut autem intelligatur cur argentum vivum, caeteraque metalla sint graviora, satis est si dicamus illorum partibus intae pauciores ejusmodi poros. Nam e. g. quan quam admitteremus aquae& argenti vivi partes ejusdem esse magnitudinis & fi gurae, illarumque motus esse similes; si modo supponamus par-N a tium
110쪽
roo RENATI DE scanae Estium aquae quamlibet esse instar funiculi mollis & laxi, vivi autem aris genti partes, cum pauciores poros habeant, esse aliorum funiculorum instar multo duriorum & constrictiorum, satis inde liquebit argentum v vum debere esse multo gravius, quam aquam. Quantum autem ad parti culas striatas, mirum non cst quod ab igne, qui in terrae centro existit, non destruantur; ignis enim iste, cum non constet uisi ex sola materia subtilissima, potest quidem illas citissime rapere, non vero facere ut in dura ulla alia corpora impingant; quod quidem ad illas frangendas aut
dividendas requireretur. Caeterum particulae hae striatae tanto circuitu non aguntur, quin a polo ad polum revertantur; suppono enim maximam illarum partem per interiores terrae paraes transire, nec ullas per aerem nostrum regredi, praeter eas, quae transitum inserius non inveniunt; alique haec est ratio quam assero, cur magnetis virtus in tota terrae mole minor
vidcatur, quam in exiguis magneticis lapidibus; sed ignoscat Celsitudo tua, si nihil nili valde confuse hic scribo; nondum habeo librum, cujus paginas adnotare dignata es, sumque in itinere perpetuo; sed spero intra
duos aut tres menses me salutaturum te Hagae Comitum. Vale. EPIs TOLA LII
Responsio ad quatuor arvistiones, I. De causa caloris in animalibus. 2. Tecius febris, ejussue horrore. 3. Despiritibus animatibus, civitatibus. q. Deca fiasomni.
SI esset mihi tantum ingenii & scientiae, quantum erga Excellentiam
tuamstudii, quaestionibus certe tuis appolite responsurus essem; licet autem verear ne mihi sit ad hoc minus ingenii & cognitionis, tamen cogit me meum erga te studium, ut id aggrediar. Sca cum venia tua ine piam a secunda dissicultate de caloris & frigoris in animalibus causa; quia perpensa illa, & deinde tertia dc quarta, commodius erit de prima pommodum agere. Mihi videtur totus animalium calor in hoc consistere, quod habeant in corde ignem quendam non lucidum, ejusque non absimilem, qui in aqua sorti, injecta pulveris chalibet satis magna copia, excitatur ; nec non illius, qui in fermentationibus omnibus animadvertitur. Ignis istius pabulum cst sanguis, qui juxta circulationem ab Hervaeo M
dico Anglo fulicillime detectam, lingulis momentis in cor influit; singuis