장음표시 사용
91쪽
De extensione mundi, e usque creatione ac duratione. Uuomodo in essetidebeat, Peum cuntita propter hominem creasser Causa quibusta hominem unum magis quam abrem
CVin hac transirem iter habcns in Galliam, intellexi cx Domino
Brasset semisisse Egmundam ad me quasdam tuas literas, de quam vis satis urgeret iter meum, tamen illas expoliare decreveram; cum autem perlatae fuissent in hospitium meum trihorio, postquam cesseram, ad ine statim delatae sunt. Perlegi illas avide. Magna in illis amicitiae tuae & prudentiae argumenta reperi. Subiit autem animum meum metus cum prunas lineas legerem, in quibus scribis Dominum du Itier sermonem feciste apud Reginam de quibusdam meis literis, velicque illam cas videre. Deinde animum recepi, cum eo devenis lem, ubi scribis perlectas coram illi non displicuisse, nec certe satis sc io an major in me admiratio fuerit, quod ista tam facile intellexerit, quae extam doctis si mi sperobscura videntur, an vero linitia, quod ipsi non dis plicuerint. Sed ingeminata est admiratio mea, cum vim& pondus objectionum percepi, quas Maiestas sua proposuit in eam, quam universo allignavi, extentionem; optaremque ut me literae tuae insolito meo hospitio repecrissent, in quo potuissem melius quam in diversorio animum collig re, quaestionemque tam dissicilem, tantoque cum judicio propositam in lius forsan expedire. Nolim tamen hoc in excusationem praetexere; αmodo liceat mihi cogitare, me ad te unum scribere, ne veneratio inducat confiitionem in imaginationem ineam, quicquid in hoc argamen
to noverim conabor hic exponere.
Primo memini Cardinalem Cusanum, Doctoresque alios plurimos supposuisse mundum instat tum, neque tamen propterea ab Eccletia tan quam fuisse correptos; contra videtur ad Dei cultum pertine ut ejus opera amplissima censeantur ; meaque , quam illorum scintentia, con modius admitti potest, quia non dico mundum esse infinitum, sed tan tum indefinitum. Quae quidem duo inter seliaud parum disterunt: ad hoc enim ut quis dicat infinitum quid esse, ratione aliqua niti debet,
qua probet rem ita se habere, quod de Deo tantum probari potest ; sed
92쪽
EPrs TOLARUM PA ns I. Epist. XXXVI. 81 d hoc ut dicam esse quid indefinitum, satis est si nulla sit ratio, qua probari possit id esse sinitum. Mihi autem videtur probari non posse, imo
neque concipi, ullos esse fines materiar cx qua constat univcrius orbis. Cum enim materiae hujus naturam perscrutor, invenio pos tam csse totainin eo, quod cxtensa sit secundum longitudinem, latitudinem, de profunditatem; ita ut quicquid praeditum cst tribus hisce dimentionibus, sit matcriae hujus pars. Neque vero potest spatium ullum dari omnino vacuum, hoc cit, quod nullam contineat materiam, quia tale spatium concipere nequimus, quin tres hasce in illo di inensiones, de proin dc materiam concipiamus. Mundum autem sinitum supponcndo, concipiuntur ultra esus fines spatia quaedam tribus hisce dimensionibus praedita, & proinde non pure imaginaria, quae Philosophi
vocant, sed continentia in se materiam; quae cum alibi csse nequeat, quam in mundo, liquet mundum cxtra fines ipsi praescriptos extendi. Cum ergo rationem nullam novcrim, qua probem, imo neque concipere queam, mundi fines ullos esse, illum indefinitum voco; sed negare tamen nequeo illius forsan fines aliquos esse Deo notos, licet illis comprehendendis impar lim; quare non dico absolute esse infinitum.
Extensio autem ejus Ita considerata, & cum ejus duratione comparata , mihi videtur tantum occalionem praebere putandi, nullum posse ante mundi creationem concipi tempus, quo Deus, si voluisset, non potuisset illum creare. Neque est cur exinde quispiam concludat, fuisse revera mundum ante tempus indefinitum creatum; quia ex istentia mundi actualis, sive vera, quam retro abhinc quinque aut sex millibus annorum habuit, cum ejus existentia possibili, sive imaginaria, quam antea habere potuit, necessariam connexioncm non habet; ut habet actualis ex istentia spatiorum, quae circa globum hoc est circa mundum, quat nus supponitur finitus, concipiuntur, cum actuali hujusce globi ex stentia. Praeterea, si ex indefinita mundi extensione durationis ejus aere nitas respectu temporis praeteriti inferri posset, potiori longe jure posset ex durationis, quam imposterum habiturus est, aeternitate concludi. D cet enim fides, quod quamvis terra & coeli sint perituri, hoc est, speciem mutaturi; nihilominus mundus hoc est, materia, ex qua terra &coeli constant, nunquam periturus est; quemadmodum patet exinde quod corporibus nostris, & proinde etiam mundo in quo erunt, aeternappost resurrectionem vitae spem faciat. Verum ex hac duratione infinita, quam mundus imposterum habiturus est, non insertur fuisse illum ab L aeter- Diqitigeo by COOste
93쪽
81 RENATI DES CARTES aeterno; quia omnia durationis ejus momenta sunt a se invicem indepere.
Quantum ad eas, quas religio homini tribuit, praerogativas, & quae vi dentur vix fidem impetratum, si indefinita supponatur universi exten sio, illae explicatione aliqua egent e quanquam enim post imus dicere , omnia nostri causa fuisse creata, quatenus nobis est illarum usus aliquis, haud tamen scio esse de fide, quod homo sit creationis finis; sed dicuntur omnia propter ipsum Deum nempcὶ facta esse, Deum solum esse causam univerit finalem, non minus quam essicientem. Quantum vero ad creaturas, quia illat sibi mutuo inserviunt, potest illarum unaquareque hoc sibi vindicare, quod omnia illa ejus causa facta sint, quorum est sibi aliquis usus. Nec ignoro sex creationis dies in Genesi ita descriptos esse, ut videatur homo esse praecipuus ejus finis; sed regeri potest, hane historiam de Gencsi hominis gratia conscriptam fuisse, atque ideo Spiritum Sanctum ea potissimum notare voluisse, quae hominem spectant, nec de rebus ullis ibi institutum esse sermonem, nisi quatenus ad illum reseruntur. Et quia concionatores, dum Dei in nobis amo rem excitare student, solent varios, quos ex aliis creaturis usus percipimus, nobis ob oculos ponere, dicuntquenisse illas a Deo nostri causanetis, neque alios fines commemorant propter quos etiam dici potestillas factas ruisse, quia nempe ad corum propositum non faciunt, hinc est quod valde propendeamus ad credendum, non fuisse illas nisi nostri
causa creatas. Sed longius multo procedunt concionatores. Dicunt enim singulos homines debere gratias Jesu Christo pro toto illo , quem in
crucemudit, sanguine, quali prorsus pro uno tantum homine mortuus esset; qua in re verum quidem dicunt: sed quemadmodum hoc non impedit quo minus eodem illo sanguine ingentem aliorum hominum numerum redemerit; sic non video cur mysterium incarnationis, aliaque quibus Deus homin ornavit, benescia impediant quo minus in numera alia in innumeras alias creaturas contulerit. Et quamvis non ideo
concludam ullas esse in stellis, aut alibi, creaturas intestigentes; nullam tamen rationem video, qua probari possit nullas esse; sta ejusmodi quaestiones indeterminatas semper relinquo, potius quam quicquam de iis aut negem aut affrmem. Nihil mihi videtur hie superesse dissicultatis, nisi quod, postquam quis diu credidit esse homini multas pre caeteris Creaturis praerogativas, videatur homo omnibus illis exui, si contraria sententia admittatur. Sed distinguo inter ea bona, quae vilescere possimi exinde, quod susimilia possideant, atque ea, quorum pretio nihil pro Pterea Distrigod by GOrale
94쪽
pterea deccdit. Sic homo qui haberet tantum mille pondo auri ditissimus citet, si nemo praeter illum tam multa haberet, atque idem pauperrimus, si nemo non multo plura possideret; parique ratione ex laudabilibus qui busvis dotibus majorem gloriam consequuntur ii, qui illis praediti sunt, quo pauciores sunt qui illas possidcant; quapropter moris cst alienae gloriae & divitiis invidere. Sed virtus, scientia, sanitas, aliaque omnia omnino bona in se considerata, absque respectu ad gloriam, neutiquam in nobis imminuuntur, exinde quod in plurimis etiam aliis reperiantur, adeoque nulla est ratio cur illa in multis ciue doleamus. Bona autem, quae in omnibus indesiniti mundi creaturis. intelligentibus inesse possunt, in hoc numero sunt; nostris enim nihil propterea decedit. E contrario cum Deum amamus, atque per illum nos voluntate conjungimus cum rebus omnibus creatis, quo majores, nobiliores, perfectioresque illas concipimus, eo pluris nosmet etiam facimus, quia partes sumus totius per- feetioris; coque major causa subest, cur Deum ob operum ejus immensitatem laudemus. Hanc opinionem confirmat Scriptura, dum passim loquitur de Angelorum multitudine innumerabili; cogitamus enim Angelorum etiam postremos hominibus longe persectiores esse: Illamque etiam confirmant Astronomi, qui stellarum magnitudinem metientes. illas terra longe majores deprehendunt: si enim ex indefinita mundi extensione inseratur alibi, quam in terra, incolas haberi, idem etiam in ferri potest cx ea, quae ipsi ab Astronomis tribuitur, extensione, quando quidem nemo est illorum qui non judicet terram totius coeli respcctu minorem esse, quam arenulam respectu montis.
Transeo jam ad quaestionem tuam de causis quibus ad hominem unum magis quam alium, etiam incognitis meritis, amandum ferimur; duas que adverto, quarum una in animo in , alia in corpore Verum ea, quae est in animo, tam multa supponit de natura animarum nostrarum, ut non ausim ea omnia in una epistola exponenda suscipere; quare dicam tantum de ea, quae est in corpore. Consistit autem haec in cerebri nostri par
tium dispositione, sive iraec dispositio ab objectis per sensus, sive ab alia
aliqua causa inducta fuerit. Objecta enim, quae sensus nostros assiciunt, movent quasdain cerebri nostri partes nervorum ope, certasque in coplicas faciunt, quae quando ab agendo ccssat objectum, evanescunt; sed pars ea in qua receptae fuerunt, manet postmodum disposita, ad plicas eodem pacto denuo recipiendas ab alio quovis objecto, quod sit priori
quadantenus, licet non per omnia, simile. Ex. gr. cum essem puer, ama
bam aequalem mihi puellam, cui erant limuli oculi; hocque pacto im
95쪽
presso, quae per visum in cerebro meo recipiebatur, ita adjungebatur impressioni, quae in eo etiam fiebat ad commovendam in me amoris pasesionem, ut etiam diu post, quoties in aliquas inciderem, quibus essent ibmiles oculi, me ad illas prae aliis amandas proclivem dcprehcaderem; ob hoc scit . unum, quod hoc vitium prae se ferrent; neque tamen sciebam hanc mihi amandi causam esse; e contrario ex quo hoc mecum reputans agnovi csse vitium, eo amplius commotus non tui. Pari ratiocinio, cum quempiam amamus latente causa, credere est id inde fieri, quod ipsi insit aliquid simile iis, quae in objecto quopiam antea amato fuerunt, quamvis quid sit illud nesciamus. Quanquam autem persectio sit saepius quam vitium, id quod nos ad amorem ita allicit; nihilominus quia nonnui quam sicri Potcst, ut sit vitium, quemadmodum in allato a me exemplo , non debet sapiens quispiam huicce affectui planc indulgere, antequam elus, erga quem se ita commotum persentiscit, meritum perpenderit. Verum quia scri non potest ut eos omnes pariter amemus, in quibus paria merita deprehendimus, credo debere nos illis omnibus parem tantum aestimationem; de cum potissimum vitae bonum sit amare aliquos, magnam esse causam, cur cos anteponamus, quibuscum secreta propcnsionc conjungimur, modo aliquid etiam meriti in iis deprehendamus. Praetcrquam quod ubi secretae hae propcntiones causam habent ut animo , non vero in corpore, puto esse iis nunquam non obsequendum. Praeci puum autem, quo discernantur, in , quod quae ab animo pro ficiscuntur, reciprocae sint, quod aliis plerumque non contingit. Tuae autem erga me benevolentiae argumenta metam certum faciunt mutuam esse cam, qua te amplector, amicitiam, ut ingrati prorsus animi postulandus cssem, inque omnes amicitiae leges peccaturus, nitiellum summo cum studio, &c.
EPISTOLA XXXVII. Ad Dominum Chanutum. Ossio ergo , occasione scriptorum, qua ad iliam pro Regina Suecta morat. FAteor pigere me quod scripta, quae ad te pro Sueciae Regina trans
miseram, tanta cum laude excipienda curaveris, vereor enim ne quo
major fuerit incomparabilis Reginae de illis opinio , eo sequior demum latura sit, cum illis perlectis nihil reperiet, quod ae quet spem, quam apud illam Digiti eo by Corale
96쪽
EPIsaeo Anuas ΡΛns I. Epist. XXXVII. illam fecisti. Aliud etiam doleo, nimirum quod, cum fasciculus meus fuerit Amsiclodami per tres hebdomadas)dciciatus, quod intellexi
factum suisse propterea quod putarent esse illum per marc transnitiei dum, atque ideo opportunitatem expectarent pcr noc temporis spatium non tentavcrim aliquid, quod esset tanta expectatione minus indignum. Nam licet in meis ad illam literis opcram omnem & ingenium contulerim, tamen novissimae cogitationes primis clariores cile solent, & praeterea rescribendo festinaveram, mea saltem promptitudine testaturus
quam avide persequeror mandatum istud, quod summi honoris loco habebam. En Domine, omnes, quas possim fingere, trittitiae causas, quibus modum aliquem ponam summae qua perfundor laetitiae, dum intelligo magnam illam Reginam non dedignari mea quae missi scripta legere , eaque cum otio pensitare; ausim enim sperare inanes non fore cogitationes cas, quae in illis continentur, si modo ipsa illas gustaverit; amo&quia inter orbis Dominos ipsa locum tenet, posse eas in publicum bonum
cedere. Mihi porro videor expertus suit se, illarum considerationcm confirmare animum in exercitio virtutis, magisque ad beatitudinem nostram conducere, quam quidvis praeterea aliud. Scd vix est ut illas ita expresserim, ut quales mihi, tales ctiam aliis videantur: Valde aveo rescire, quale sit Rcginae de illis judicium, maxime vero quale sit tuum. Multo plus valet vox ad suadendum, quam charta, nec dubito quin Reginam facile pertrahas in sententiam tuam, saltem si non sit mihi indecora; nec cia inituae erga me benevolentiae quotidiana argumenta sinunt ut secus de in sentiam. Viderem libenter orationem Domini F. propter argumentum. quod in illa tractatur, illamque petam a Domino Brasset, quam primum illam acceperit. . Caeterum propolitum est mihi ire Parilios mensis proximi initio, possemque dicere resecie mea, ut te ibi tam cito non videam, propter ossicia,quibus me in Succia prosequeris; sed mei rationem nullam habeo, cum de amicorum satisfactione agitur; fateorque insuper noi, Optaturum me laboriosam provinciam, quae animi excolendi otium mihi adimeret, etiamsi magno honore & utilitate compenseretur. Dicari autem non videri mihi tuam esse ex illarum numero , quae animi excolendi otium adimant ; e contrario occaliones ad hoc subministrat, cum agas apud Reginam ingenio multo pollentem, sitque opus prudentia minime mediocri, ut quispiam & dominis suis plane satisfaciat, &iis placeat ad quos missus cst, atque interea probi tantum hominis per sonam sustineat, quod te facere persuasum habeo ιMagna semper voluptas percipi potest ex arduis ingenii occupationibus, si quidem nobis
97쪽
86 RENATI DE s CARTES bene cedant, etsi eiusmodi non sint, ut illarum optionem, si nostri arbitrii hii sient, facturi fuissemus. Cum tuum sit natum ad omnia, minime dubito quin ex legatione, qua tanta cum laude fungeris, voluptatem multam percipias. Si tamen initaret reditus tui tempus,essesque Lutetiam brevi reversurus, bearet me praesentia tua. Sin vero in Suecia diutius commoraturus es, erit mihi solatio, quod sperem te perrecturum in concilianda mihi magnae illius Reginae benevolentia, erga cujus virtutes m gnam mihi venerationem & studium indidisti, &c.
Fncomtum Regina Sueciae. Triaprecepta ingratiam illorum, qui se ad
Principia Uus legenda accingunt.
HAud immerito existimas multo potiorem causam esse, quamobrem mirer, quod Regina negotiis indesinenter districta, meminerit post plurimos menses epistolae, quam ad illam dederam, & quod responsumdare non fuerit gravata, quam quod citius non responderit. Admirationem mihi fecit, quod tam eleganter c& tam facile scriberet Gallice. Gens nostra ipsi hoc nomine valde devincta est, mihique videtur haec Princeps ad Dei imaginem eo meliori jure crcata, quam caeteri homines, quo curas suas ad maiorem simul diversarum occupationum numerum extendere potest. Nam solus Deus cst in tota rerum universitate euius mens nunquam defatigatur, & qui non minus exacte capillos nostros habet in numerato, vermibusque etiam minimis prospicit, quam coelos m vel S astra. Quanquam autem literas, quibus me dignata est summa haec Princeps, acceperim tanquam gratiam a me plane immeritam, mirerque quod eas scribere non fuerit gravata,haud tamen aeque miror, quod Principia mea legere animum induxerit; persuasum enim habeo multas in illis contineri veritates, alibi vix reperiendas. Equidem dici potest hasce de rebus Physicis veritates parvi momenti esse, & videri ad ea nequaquam attinere, quae scire Reginam decet: sed cum hujus ingenium sit rerum omnium capax, Physicaeque hae vcritates fundamentum sint altissimae de perfectissimae Ethicae, ausim sperare illarum cognitionem ipsi ingratam non fore. Gauderem vehementer si te una cum D. Freti hemio elegisset ad se in hoc studio sublevandam; mihique pergratum seceris, si me monia
98쪽
tum habueris locorum in quibus mentem meam minus aperui. Responderem tibi sedulo iisdem ipsis diebus, quibus literae tuae mihi redderentur, sed hoc ad me tantum erudiendum conferret; nam tam longe abhinc distat Stokholmum, & per tot manus commeant literae, antequam illuc perferantur, ut diis cultates obvias longe citius cses ipse soluturus, 'quam carum solutioncm a me accepturus. Hic autem duo tantum aut
tria adverto, quae de hoc libro me docuit experientia. Primum est, quod, quanquam pars eius prima non sit nisi Meditationum mearum compendium, minime tamen opus sit ad eius intelligentiam Meditationibus istis legendis immorari, quippe quae permultis longe dissiciliores videantur, timerem autem ne Reginae taedium allaturae citcnt. Alterum est, quod, non opus sit immorari examinandis motus regulis, quae habentur art. s. a. Partis & sequentibus, quia ad reliqua intelligenda non sunt necessario requisitae. Tertium cst, quod in hoc libro lcgendo meminisse oportet, quod, quanquam nihil in corporibus considerem praeter particu larum, ex quibus illa constant, magnitudines, figuras & motus, tamen luminis, caloris, aliarumque sensibilium qualitatum naturam in eo explicaste me contendam; suppono enim hasce qualitatos non secus quam titillationem & dolorem sensibus nostris inesse, non vero in iis,quae scntimus, obiectis, quibus nihil inest praeter figuras quasdam & motus, qui sensationes eas generant, quas dicunt lumen, calorem, &e. quod sub finem quartae tantum partis declaravi & probavi; & tamen ad rem facit hoc scire & ab initio libri advertere, ut melius intelligatur. Caeterum excusatum me habeas velim, quod tuae ad me literae Parisiis me quaesitum iverint , & tibi citius non nunciarim reditum meum in Hollandiam ,
ruam quinque abhinc mensibus repetii. Sed putabam Dominum Cl e hoc ad te scripturum, quia cum estem in Gallia de te saepius ab
illo audiebam; meum aulcm reditum data opera silebam, ne viderer illum exprobrare iis, qui me illuc acciverant. Reputavi scilicet mccum mihi prorsus idem accidisse, ac si vocatus ab amicis in prandium, ossendissem adveniens culinam incompositam, ollamque subversam; ac propterea, ne dolorem illorum augerem, silens illico redii. Sed me docuit naec experientia ne ullum unquam iter aggrediar promissis adductus, pergameno licet inscriptis. Et quanquam nihil nae hie loci moretui; illi quod nullum locum noverim, in quo commodius esse possim, tamen periculum est, ne reliquam vitam hic traducam; vereor cnim ne procellae nostrae Gallicae non tam cito componantur, fioque indies segnior, ita ut aegre possem adduci ad itineris incommoda iterum subeunda. Sed spero te ex
99쪽
88 RENATI DE s CARTES Suecia aliquando rediturum, meque tum praetereunte te hie demum
fruituruin. Ero autem per totam Vitam, &c. Epistola huic adjuncta nihil continet praeter officiosa verba, cum enim non suisIem de
re ulla rogatus, me tenuit veneratio, ne si de ulla tractarem, viderer philologus, & tamen exi itimavi officu mei esse ut scriberem.
Ossicii ergo, occasionesumpta ex ejus responsio. SI mihi contigisset videre epistolam coelo demissam, atque ad me de nubibus descendentem, haud magis obstupuissem, nec maiori illainveneratione acciperem, quam cam qua me Majestas tua dignata est. Sed gratiarum, quas per illas agis, me usque adeo indignum esse agnosco, ut eas nequeam accipere, nisi ut lavorem, quo me liberare nunquam possim. Responsum meum satis superque compensatum suerat, quod Majestatis tuae nomine fuissem a D. Chanuto de summo bono interrogatus; cum que ex illo postmodum intellexissem, fuisse responsum hoc benigne ex ceptum, non poteram pro tantula re quicquam majus aut sperare aut optare r praesertim a Principe, quam in tanta dignitate Deus collocavit, quae tam multa secum trahit magni momenti negotia, quorum ipsa curas
suscipit, & cujus yel minimae actiones ad universi orbis bonum tantopere conferre possunt, ut quilibet virtutis studiosus se beatum existimare de bcat, liquando in occasionem incidat illam ossiciis suis prosequendi. Et quia in hoc numero peculiariter esse me praedico, ausim hic apud Majestistem tuam profiteri, non posse illam quicquam mihi tam arduum imperare, quin sim jussis ejus, quoad potero, exequendis nunquam non par tissimus suturus; nec ii essem origine Suecus aut Finiandus, posse meum erga eam studium majus esse aut persectius quam est, &c. EPIsaeo LA XL.
Ossisii cs negotiorum ergo. MIrum est quam bene tempora dimetiaris; cum enim huc iter fac
rem, otandi Hagae epistolam, quam accipere me volueras, ante quam Disit Od by Goral
100쪽
EPIs ToLARUM PAns I. Epist. XLI. 8 quam Hollandia excederem; in hoc solum sero allata suit, quod cum
proficisci decrevissem eo ipso, quo mihi reddita tu it, die, coactus iii rim in minim ad hanc civitatem adventum responsionem differre. In terea non defuit mihi otium volvendi animo egregiam illam, quam de Ictabis , venationem, in qua asciscuntur libri, atque ubi spem facis meum prae multis aliis hoc honore affectu miri, ut a Regina relegatur. Magna opinio, quam de ingenio summae hujus Principis nabeo, metum facit ne hoc illi scriptum minus arrideat, quandoquidem perlecto jam eo, ut scribis, noluit tamen suam tibi de illo sentcntiam aperire. Sed me rescit quod
addis, esse ipsi propositum illud relegere: haud enim illi immorari dignaretur, si nihil in eo deprchendisset, quod ipsi probaretur. Hacque
mihi opinione blandior, cogitationibus meis non tam veritatem, quam ordinem, concinnitatem, & elocutionis ornatum deesse; unde fit ut ex secunda lectione promptiorem assensum cxpectem, quam ex prima. Di ces forsan me mihi nimis plaudere. Sed quaeso culpam in coelum Parisiense potius, quam in ingenium meum conseras: Puto enim me tibi iam olim dixisse hoc coelum afflare mihi chimaeras, potius quam Philosophicas cogitationes. Tam multos quoque alios video, qui in opinionibus &rationibus suis decipiuntur, ut mihi videatur is morbus csse hic epidemi cus. Innocentia eremi, quam nuper reliqui, mihi multo magis arridebat. 5 vix mihi temperabo, quin illam brevi repetam, sed ubicunque terrarum sim, credas velim me esse, &c. EPIs TOLA XLI.
Ad Eligabetham Principem Palatinam, &c.
Uanquam non sim nescius, me non esse in ejusmodi aut loeci aut conditione, quae mihi praebere possint occasionem inserviendi Celsitudini tuae, tamen ossicio & studio erga te meo essem defuturus, si novus regionis hujusce hospes humillimi mei erga te obsequii testimonia
non renovarem. Incidi hic in cum rerum statum, quem non potuisset humana prudentia praevidere. Partamentum una cum caeteris supremis
curiis quotidie nunc congregatur, aerarii administrationi prospecturum, idque fit jam annuente Regina, ita ut verisimile sit rem in longum abitu ram. Sed quis sit illius exitus futurus, vix licet judicare. Dicunt esse illis M propo Digiti Corale