Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

o RENATI DEI CARTE fblicae rei utilissimas, contrarias tamen utrique mihi nihilo secius assint rent. Adeo ut animum inducam, non posse me mihi imposterum melius consulere, quam ii a libris componendis abstineam; assumptoque hocs ymbolo, Ilu mors gravis incubat, qui notus nimis omnibus, Onotus moritur sibi) dehinc studeam tannim, ut me crudiam, incasque cogitationes non communicem, nisi cum iis quibus liccbit privatim uti. Velim autem credas me pro summa fclicitate habiturum, ii tecum id liceret; sed non puto me in ea, in quibus nunc tzmporis agis, loca unquam profecturum, aut te in haec concciturum ; hoc tantum spero, post aliquot forsan annos Gallias repctentem te in cremo incassibstiturum aliquot dies, quibus detur mihi apcrto tecum animo colloqui. Breve tempus multis dicendis sufficit, neque credo longa consuetudine opus cile ad arctas amicitias, modo fundentur in virtute, contrahendas; qua hora te primum vidi, tuus in solidum fui, & quemadmodum de tua erga me benevolentia nullus dubitavi, ita etiam tibi persuasum habeas velim, non esse me tibi minus addictum, quam si totam tecum vitam meam egissem. Caeterum exinde 'quod passionum cognitioni studui, videris inferre velle nullas mihi supertae r Sed contra dicam, me illas examinando invenisse bonas fere omnes, atque ad hanc vitam ita utiles, ut adempto illarum sensit nulla es set ratio cur anima nostra cum corpore suo vel uno momento juncta manere vclla. Fateor quidem iram ex iis unam cile, a quibus cavendum existi ino, eo quod habeat pro oblecto ostensam acccptam, atque ideo debemus animum nostrum cousque elevare, ut injuriae nobis .ab aliis illatae ad nos non pertingant. Sed pro ira opinor fas esse indignationem concipere, & fateor me casaepius affici contra eorum, qui docti haberi volunt, ignorantiam, quando cum malitia conjuncta est. Sed credas velim meos erga te afluctus alios non esto, quam virtutis tuae admirationem, S singulare studium, quo sit ut sin,'dcc. Epis ToLA XXXV. .

Ad Dominum Chanutum.

Responsio ad tres uuaestiones: I. Ouidsit amor. 2. Anselo lumine natural

Deum amare doceamur. 3. Inter inoriunatos affectus, ct pravos eorum usus, an deteriorsit amor, an Oiuum.

GRatissima illa, qtiam a te modo accepi epistola non sinit ut qui scam, doncc ad cam dederim responsum, quamvis ejusmodi in ca

82쪽

EPIs ToLΛRUM PARII. Epist. XXXV. et quaestiones proponas, quas longe doctiores vix brevi tempore excussas darent; sed quia scio, non fore me parem, longiori quantumvis examine, illis plane expediendis, malim chartae cito committcre id, quod mihi dictat ardoris impetus, quam diutius de eo cogitare, & scribere non meliora.

Rogas meam tribus de rebus sententiam: I. Quid sit amor. 2 . An solo lumine naturali Deum amare doceamur. 3. Inter inordinatos afrsectus S pravos eorum usus, an deterior sit amor, an Odium. Ut ad primum rus pondeam, distinguo inter amorem pure intellectualem sive rationalem, atque eum amorem, qui in passio: Prior non mihi

videtur aliud esse, quam quod,ubi anima nostra bonum aliquod,sive praesens sive absens, percipit, quod sibi conveniens esse judicat, secum illo voluntate conjungit, hoc est, seipsam cum hoc bono considerat veluti totum aliquod, cujus illud est pars una, ipsa vero pars altera. Deinde si praesens est, hoc est, si illud possidet, vel ab illo possidetur, aut deni-quc cum ipso coniuncta est, non solum voluntate, sed etiam realiter scdefacto, eo modo, quo ipsi convenit conjungi, motus voluntatis ejus, qui eam cognitionem comitatur, qua scit hoc tae sibi bonum, est ejus laetitia. Si vero absens sit, motus voluntatis clus, qui eam cognitionem

comitatur, qua scit se illo privari, est ejus tristitia. Motus autem ille, qui cognitionem istam comitatur, quae scit acquisitionem eius libi fore bonam est ejus desiderium. Omnesque hi voluntatis motus, in quibus conlistit amor, laetitia, tristitia, & desiderium, quatenus sunt rationales

cogitationes, non vero quatenus passiones, possent in anima nostra corpore quamvis nudata locum habere. Nam e. g. si anima adverteret plur ina esk in natura cognitu pulcherrima, voluntas ejus procul omni dubio serretur ad amandam rerum harum cognitionem, hoc est, ad eam considerandam, tanquam ad se pertinentem. Et si praeterea animadverteret se hac cognitione praeditam esse, laetitiam inde perciperet; si consideraret sibi illam deesse, tristitia assceretur; si putaret illius sibi acquisitioncm bonam sere, eius desiderio moveretur; nec quicquam est in omni bus hisce voluntatis motibus, quod i i obscurum taret, aut cujus cognitionem.persectissimam non esset habitura, modo in cogitationes suas reflecteret. Sed quamdiu anima nostra cum corpore coniuncta est, rationalem hunc amorcm sere semper comitatur alicr, qui sensitivus dici potest, S: qui ut de omnibus passionibus, appetitibus,& sensibus, pag. 2 8.

Principiorum meorum generatim dixi aliud non ost, quam confusa cogitatio motu nervorum aliquo in anima excitata, qua ad aliam hanc cla-

. riorem

83쪽

72 RE NATI. DE SCARTE Sriorem cogitationem disponitur, in qua rationalis amor consistit. Nam quemadmodum in siti, siccitatis in gutture sensus est cogitatio confusa qua ad bibendi desiderium disponimur, sed non ipsum desiderium; sic in amore oritur circa cor, nescio quis calor, & magna in pulmone sanguinis copia, qua sit, ut etiam brachia quasi ad aliquid amplectendum

apertamus, hocque animam veluti inclinat, ut oblatum objectum secum voluntate sua coniungat. Sed cogitatio, qua hunc anima calorem percipit , diversa est ab ca, quae illam cum obiecto conjungit; lino & nonnunquam accidit, ut iste amoris sensus in nobis reperiatur, nec tamen ad quicquam amandum voluntas nostra seratur, quia nihil occurrit, quod amore nostro dignum judicemus. Contra etiam fieri potest ut bonum aliquod magnum cognoscamus, & cum illo voluntate conjungamur, nec ulla tamen pallione moveamur, quia ad hoc non est recte dispolitum . corpus. Sed ut plurimum hi duo amores simul conjuncti sunt: tale est cnim inter utrumque vinculum, ut cum anima judicat objectum aliquod

elle seipsa dignum, cor statim disponatur ad motus qui amoris passionem excitant; corde autem ab aliis causis ita disposito, anima qualitates amabiles fingit in ejusmodi objectis, in quibus alias nihil nisi vitia animadverteret. Neque porro mirum est, quod quidam cordis motus cum quibusdam cogitationibus, quibuscum similitudinem nullam habent, sint naturaliter ita conjuncti; ex co enim quod animae nostrae ea sit natum, ut corpori uniri potuerit, hoc etiam habet proprium, ut cogitati num suarum quaelibet possit quibusdam corporis hujus motibus aut dis- politionibus ita adjungi, ut eaedem dispositiones in illo alias redeuntes,

eandem in anima cogitationem reducant, & vicissim ut eadem cogitatio recurrcns. praeparet corpus ad eandem dispositionem accipiendam. Sic cum linguam aliquam a)discimus, literas, sive quarumdam vocum, quae materiales sunt, pronunciationem conjungimus cum earum signiscatio nibus, quae sunt cogitationes: ita ut auditis iterum iisdem vocibus, casdem res concipiamus, atque iisdem rebus conceptis, caedem voces in memoriam recurrant. Primae autem corporis dispositiones, quae statim ab ortu cogitationes nostras sic comitatae sunt, debuerunt sine dubio arctius cum illis jungi, quam illae quae eas postmodum comitantur. Ut autem examinem caloris, quem circa cor sentimus, aliarumque corporis dispositionum, quae amorem comitantur, originem, animadverto sta' tim a primo momento, quo anima nostra fuit cum corpore conjuncta,

verisimile esse illam assectam fuisse laetitia, statim vero post amore, dein forsan etiam odio & tristitia; atque casdem corporis dispositiones, quae

84쪽

lias in illa passiones tum edicerunt, earum ctiam passionum cogitationes naturaliter postmodum comitatas iii ille. Primam autom ejus passionem judico tu ille laetitiam ; quia non in verisimile animam huic corpori immittam luisse, nisi cum caci rccte dispositum, recta autem haec dispolitio nos laetitia naturaliter assicit. Dico etiam amorem subsecutum suisse se, nam cum corporis nostri materia indelinenter cffluat, haud secus quam aqua fluminis, sitque opus ut nova in ius locum succcdat, haud sere veri limite cst corpus litisse recte dispositum, quin aliquid cuam adfuerit materiae ipsi alendo admodum idoneae; anima autem se voluntate coniungens cum hac nova materia, amore erga illam assecta in it: quemadmodum etiam, si postea factum cst ut alimentum hoc deesset, anima cx hoc tristitiam contraxit; &li qua alia materia in Mus locum subierit, quae ad corpus alendum fuerit minus idonea, odio in illam allecta fuit. En quatuor illas pastiones, quas in nobis primas fui sic existimo, &quas ante nativitatem nostraria solas in nobis fuisse opinor: atque etiam puto non futile illas nili sensus sive cogitationes admodum confusas, quia tum anima erat materiae ita alligata, ut nondum posset nisi diversis ab ea impressionibus recipiendis vacare; & quamvis quibusdam post annis aliis lanitiis, aliisque amoribus aflici demum cooperit, quam iis, quia recta tantum constitutione, & convenienti corporis at imento pendent, nihilominus id, quod in ejus laetitiis aut amoribus intellectuale fuit, habuit sempcr comites sensus illos, quos passiones illae in ipsa primum cxcitaverant, imo & motus sive functiones naturales, quae tum in corpo re crant: ita ut, quia amor ante nativitatem non oriebatur, nili ex convenienti alimento, quod in jecur, cor, pulmonem naagna copia affluens , majorem solito calorem in illis excitabat, hinc sit quod calor iste amo-rcin semper comitetur, quamvis a diversis longe causis prosciscens. Et nisi es et nimis longum, possem percurrendo singulas ostendere caeteras corporis dispolitiones, quae ab ineunte vita quatuor hasce passiones comitatae sunt, illas etiam nunc comitari. Sed solum dicam, confusos hosce infantiae nostrae sensus, qui cum cogitationibus a ratione proficiscentibus, per quas id amamus quod amore dignum judicamus juncti permanent, causam csse, cur amoris natura sit nobis cognitu dissicilis. His adde: multas alias passiones, ut laetitiam, tristitiam, desiderium, timorem, spein, &c. se amori varie immiscentes, impedire quo minus agno scamus , quid sit illud, in quo amor proprie consistit. Quod de desiderio praesertim cst advertendum; tam crobro cnim pro amore sumitur, ut id in causa fuerit, cur duo amorum generaHistinxerint; unum, quem K vocant

85쪽

RENATI DE sc ARTE fvocant amorem benevolentiae, in quo desiderium istud minus apparet; alterum concupiscentiae, qui nihil aliud est quam vehementissimum d

siderium in amore, quanquam plerumque debili, fundatum. Sed opus esset grandi volumine ad ea omnia pertractanda,quae hanc passionem s edtant;& quamvis ca sit clus natura,u quantum fieri potest, Κ minem saciat sui communicativum,atque adeo me incitet ad laborandum, ut plura de ea hic tibi dicam,quam quidem nunc mihi nota sunt,me tamen reprin re volo, ne tibi epistolae hujus prolixitas taedium asserat. Itaque ad secundam tuam quaestioncm transeo,nempe, Utrum solo lumine naturali Deum amare doceamur;atque an huius luminis vi Deus amari possit. Visedeo duas esse validas dubitandi rationes: Prior est, quod ca Dei attributa ,

quae ut plurimum in considerationem veniunt ,. tanto nos superent intervallo, ut neutiquam concipiamus posse illa esse nobis convenientia, quod in causa est, ut nos iis voluntate non conjungamus. Altera est, quod nihil sit in Deo, quod sub imaginationem cadat, unde fit ut, quamvis in tellectuali illius amore quispiam assiceretur, sensitivo tamen assici posse haudquaquam videretur, quia ut ab intellectu in sensus propagaretur, deberet per imaginationem transire. Quare non miror si qui Philosophi sibi persuadeant, sola Christiana Religione reddi nos amoris ejus capaces, quatenus nimirum ab illa accepimus mysterium incarnationis, in quo Deus seeousque depressit, ut similis nobis fieret ; cosque qui absque mysterii hujus cognitione visi sunt erga numen aliquod zelo fervere, nullo tamen erga verum Deum assuetos fuisse, sed tantum cro Idola quaedam, quibus nomen ejus indiderunt; non secus quam Ixion, Poctis fabulantibus, nubem pro Deorum Regina amplectebatur. Nihilominus nullus dubito quin sola naturae nostrae vi possimus Deum revera amare. Non Gquidem assero hunc amorem re absque gratia meritorium; hoc Theologis extricandum relinquo: Sed ausim dicere, hanc esse passionum omni u , quibus in hac vita assici possumus, jucundissimam & utilissimam; imodi vehementissimam omnium esse posse, quanquam ad hoc valde attenta meditatione sit opus, quia aliorum objectorum praesentia indesinenter

ab ea avocamur. Via autem, quam ineundam puto, ut ad Dei amorem perveniamus, est, ut attendamus cum esse mentem , sive cogitans quid , qua in re, cum animae nostrae natura aliquam cum ejus natura cognati

nem habeat, animum inducimus illam esse a suprema eius intelligentia emanationem quandam, 2 δε-M quasiparticulam ιtura. I ino dc quia videtur cognitio nostra pose gradatim in infinitum augeri, Dei autem c

gnitio, cum insinita sit, inciani tenet, ad quam tendit nostra; si nihil

86쪽

EpisTOLARUM PAR s I. Epist. XXXV. sulterius pensitemus, possimus eo dementiae venire, ut Duesse cupiamus, S sic errore gravissimo Divinitatem tantum , non Deum amemus. Sed si insuper attendamus ad infinitudinem potentiae eius , per quam tam multa creavit, quorum pars sumus minima I ad providentiae clus extensionem, qua sit ut unica cogitatione quicquid fuit, est, erit, aut esse potest, intueatur; ad decretorum ejus infallibilitatem , quae quanquam liberum nostrum arbitrium non evertant, nequaquam tamen mutari possunt; denique hinc tenuitatem nostram, inde rerum omnium crea tarum magnitudinem perpendendo, & qua ratione illae a Deo pendeant, illasque modo potentiae eius congruo aestimando, non vero pyxide veluti quadam concludendo, quod ii faciunt qui volunt mundum csse sinitum harum omnium rerum meditatio hominem carum probe gnarum tanto gaudio perfundet, ut jam se satis vixisse arbitraturus sit, quod ejusmodi cognitiones Deus illi indulserit, nedum ut erga illum tam iniquus st& ingratus, ut locum eJus occupare cupiat; seque cum illo' voluntate sua conjungens, tam persecte eum amat, ut nihil prius habeat in votis, quam ut Dei voluntas fiat; unde fit ut mortem, dolores, aer

mnas metuere desinat , cum sciat nihil posse sibi accidere , nisi quod Deus decreverit; divinumque hoc decretum tantopere amat, tamque justum & necessarium existimat, habetque ita perspectum se illi subiici debere, ut etiam cum ab illo mortem, aut aliud quid mali expectat, ii perimpostibilem hypothesim csset penes ipsum, haud vellet tamen illud

immutare. Sed si mala aut calamitates non refugit, . qu pe quae sibi 1 providentia divina immittantur; certe longe minus bona rcpudiat, licitasque voluptates, quibus in hac vita frui potest, cum ab eadem etiam providentia proficiscantur; atque ita dum bona laetus amplcctitur, malorum omnium metu vacuus, suo in Deum amore perfecte beatus efficitur. Equidem fateor debere animam se a sensuum commercio admodum divellere, ut sibi veritates eas ob oculos ponat, quae hunc in illa amorem excitent; unde fit ut non videatur anima posse amorem hunc in facultatem imaginatricem propagare, ut ibi in passionem convertatur.

Verumtamen neutiquam dubito quin id scri possit; nam quanquam corum, quae sunt in Deo, amoris scit. nostri objecto, nihil imaginari ossimus, possumus tamen nostrum hunc amorem imaginari, qui inoe consistit, quod nos objecto cuipiam uni re velimus, hoc est, respectu Dei nosmet considerare tanquam rcrum creatarum immensitatis pamticulam aliquam minutissimam; nam pro divertitate objectorum potest quispiam vel se cum illis, vel illa secum divcrsis modis conjungere ;&

K 2 sola

87쪽

sola conjunctionis huius idea susscit calori circa cor excitando, & vehementulimae passioni ciliciundae. Vcrum porro est linguae nostrae usum, S servitutis aulicae formulas non sinere, ut iis, qui nos dignitate longe superant, dicamus nos amare illos, sed solum colere, in honore, in pretio habcre, esteque nos illis obsequentissimos S devotissimos, cuius rei ratio mihi videtur cile, quod amicitia, si modo reciproca sit, faciat homines aliquomodo pares ; atque ita dum conamur magnatis cujuspiam benevolantiam captare, ii diceremus nos amare illum, putaret forsan nos cum illo tanquam cum pari agere, ipsique iniuriam ibere. Sed quia Philosophi non solent varia nomina rcbus, qua in eadem definitione conveniunt, imponere, ncque aliam amoris definitionem novi, nisi quod sit passio, quae nos cum aliquo ObJecto voluntate conjungit, sive obieetum hoc sit nobis aequale, sive maius, sive minus; mihi videtur illorum lingua dicendum esse, nos poste amare Deum. Et si te bona fide rogarem annon magnam illam, apud quam nunc agis, Reginam ames, licet diceres te veneratione tantum & stupore crga illam assici, nihiloiccius judicaremtae tibi vehementissimum erga illam assectum: stylus enim tuus tam lenitcr Iluit, ubi de illa scribis, ut licet illud omne credam, quod de illa

Narras, tum quia te veracem novi, tum quia de illa ab aliis multa fando accepi, haud tamcia credo posse te, nisi sumino studio permotum, illam, ut facis, describcre; aut in tanti luminis vicinitate versari caloris expertem. Tantum autem abest ut amor, quo objecta, quae supra nos sunt, amplectimur, ininor sit eo, quo alia prosequimur, ut contra credam cum csse natura sua persectiorem, ita ut maiori ardore ea quae amatum obiectum spectant, amplectamur. Hoc enim praestat in nobis amoris natura, ut nos cum objecto amato consideremus tanquam totum aliquod, cujus pars tantum una sumus, ita ut curas, quas in nosmet tantum sol bamus conferre, ad totius hujus conservationem ita transferamus, ut majorem aut minorem illarum partem nobismet sigillatim retineamus, prout aestimamus nos cne magnam aut exiguam totius illius partem calamorem nostrum addiximus; ita ut, si nosmet voluntate conjunxerimus

cum obiecto aliquo, quod nobis minoris faciamus, e. g. si storem , avem, aedificium, aut simile quid amemus, altissima periectio, quo pollit hic

amor pertingere secundum rectum illius usum, exigere nequeat, ut vi 'tam nostram ad ejusmodi rerum conservationem in periculum adducasemus, quia illae inter partes totius illius, quod nobiscum componunt, nobiliorem locum non tenent, quam ungues aut capilli inter corporis nostri partcs ; csset autem dementiae totum corpus in periculum adduce-

88쪽

Epis Tor Anu M PAR s I. Epist. XXXV. 7

re ad capillorum conservationem. Sed cum duo homines mutuo sese amore prosequuntur, charitas exta it, ut illorum unusquisque amicum suum scipso pluris faciat, adeoque illorum amicitia periecta non est, nisi e parati lint alter in alterius gratiam dicere, Me me, adpum qui seri, in me

convertite feratam, Sc. Sic ubi privatus quispiam cum Patria sua vel Principe se voluntate coniungit, ii pericctus sit amor ejus, non debet se considerare nisi ut admodum cxiguam totius, quod cum illis componit, partem, & proinde non magis nactuere se morti certistimae illorum causa objicere, quam aliquid sanguinis brachio mittere, ut reliquum corpus melius valeat. Hujus ite amoris excinpla quotidie cernuntur, etiam in infimae sortis hominibus , qui pro Patriae bono, aut magnate aliquo, quem amore prosequuntur , vitam libenter profundunt. Ex quibus omnibus liquet nostrum orga Dcum amorem debere esse omnium longe suin mum & perfectissimum. Non vereor ne Metaphysicae hae cogitationes ingenium tuum nimis excrccant; scio enim illud cile omnibus par: scd fateor meu in illis fatigari, sensibiliumque obiectoruin praesentiam non sinere, ut illis diutius immorer. Quare ad tertiam quaestionem transeo, nempe, inter inordinatos astedius uter sit deterior amoris an odii excessiis. Sed mihi videtur

haec quaestio magis impedita, quam reliquae duae, quia tuam hac in rc mentem minus explicuisti, & potest haec dissicultas varios sensus admittere, qui mihi videntur omnes sigillatim examinandi. Potest dici passio

una alia deterior; vel qu a nos inagis ii virtute removct; vel quia tranquillitati nostrae magis repugnat; vcl denique quia nos ad majores excessus capit , majoraque caeteris hominibus mala inserenda.

Primo quidem sensu mihi videtur res dubia. Nam ponsitata utriusque huius passionis desinitione, judico quidem ex amore in obscetum indignum, posse nos deteriores scri, quam ex odio erga obicetum amore nostro dignum; gravius cnim cst periculum cum re mala con jungi, atque in eam veluti transformari, quam ab aliqua, quae bonacst, voluntate disjungi. Sed cum adpropensiones, sive habitus ex his

passionibus germinantes attendo, muto sentcntiam: cum enim videam amorem quantumcunque inordinatum habere semper bonum pro objecto, non mihi videtur posse mores nostros aeque corrumpere, ac odium,

quod nihil nisi malum sibi proponit. Et quidem experientia vidcinus

Optimum quemquc paulatim malum fieri, cum ad quempiam odio prosequendum adigitur. Quanquam enim odium clus iustum sit, tamen

sibi tam saepe ob oculos ponit & mala ab inimico ac copia, & ea quae illi - o ri 3 vicusim

89쪽

R NATI DE s CARTES vicissim precatur, ut malitiae paulatim asiacfiat. Ex adverso autem qui se

ira amorem conjiciunt, quantumvis inordinatum & sutilem, nihilominus meliorcs cxinde non raro evadunt, quam si aliis cogitationibus animum ad iccrent. Secundo sensu nulla dissicultas occurrit; odium enim comitem semper habet tristitiam & aegritudinem; & quantacunque voluptate persundantur nonnulli, mala aliis inferendo, mihi certe videtur illorum voluptas Daemonum volupuli non absimilis, qui juxta Religi nem nostram poenis aeternis damnati putant se de Deo vindictam sumere , dum homines apud inferos indesinenter cruciant. Verum ex adversis amor, quantumvis inordinatus, voluptatem affert; & licet Poetae illum passim exagitent, tamen puto homines sibi ab illo naturaliter temperaturos, nisi plus ex eo dulcedinis, quam amaritudinis perciperent: C lamitates vero omnes, quarum causa amori tribuitur, ab aliis tantum, quae illum comitantur, passionibus, temerariis nempe desideriis & spe v na proficiscuntur. Sed si quaeratur, utra passionum harum nos ad majores cxcellus rapiat, nosque ad majora caeteris hominibus mala inferenda possit adigere, mihi videtur esse dicendum amorem; quia naturaliter maJorcm habet essicaciam & vigorem, quam odium; atque etiam quia amor, quorem parvi momenti prosequimur, multo majora mala non raro parturit, quam odium quo in majoris momenti rem ferimur. Quod autem odium minus vigeat,quam amor, probo ex utriusque origine: Si enim verum est, primos nostros amoris sensus hinc ortos fuisse, quod cor nostrum magnam alimenti sibi convenientis copiam acciperet; contra vero primos nostros odii sensus ex alimento noxio cor petente fuisse productos, nuncque etiam eosdem motus easdem passiones comitari, ut supra dictum est, liquci quod, cum amamus, purillimus c venis sanguis ad cor magna copia assiuat, quo fit ut spiritus animales multi ad cerebrum transmittan- . tur, atque ita vi majore, vigore S animo donemur. Cum c contra in

odio, fellis amaritudo & lienis acrimonia se sanguini nostro immiscentes, impediant quo minus tam multi, talesque spiritus ad cerebrum perve

niant, atque ita fit quis piam debilior, trigidior & timidior. Meamque

sententiam confirmat experientia; nam Heroes illi, ut Hercules, Ro-landi, iique omnino omnes, qui fortiori sunt prae caeteris animo, v hementius ardent, quam reliqui; contra vero debiles & ignavi ad odium procliviores sunt. Equidem ira potest homines audaces essicere, sed illa vires suas mutuatur ab amore, quo se quisque prosequitur, qui semper est eius fundamcntum; non vero odium, quod illam tantum comitatur. Desperatio etiam in magnos impetus animum adigit,metusque ad magnas

90쪽

Epis Tor ΛRUM PAns I. Epist. XXXV. crudelitates; sed inter hosce assectus, & odium est aliquid discriminis. Su

perest mihi adhuc u obandum, inordinatum amorem, quo objectum aliquod parvi momenti prosequimur, posse plura mala parturire quam odium erga bonum quodpiam majoris momenti. Ratio aulcm, qua id probo, est, quod malum ex odio proficiscens ultra objectum quod odio prosequimur non extendatur,cum e contra inordinatus amor nulli rei parcat, praeterquam objecto suo, quod plerumque non est valde extensum, comparatum cum rebus aliis omnibus, quarum jacturam& perniciem moliri paratus cst, modo id iuroris sui& dementiae irritamentum csse possit. Dicet fortasse aliquis odium cse malorum, quae amori tribuuntur, cauissam proximam, quia si quid amamus, cadem opera odio habemus quicquid ipsi adrersatur: sed amor semper magis rcus est malorum, quae hoc modo fiunt, quam odium, quippe qui sit prima illorum causa, &quia unius obiecti amor potest aliorum plurimorum odium concitare. Praeterea gravissima, quae ex amore proficiscuntur,mala non sunt ea, quae ex odio sunt; sed majora & periculosiora sunt ea, quae amor ob unicam amati objecti, vel suam ipsius voluptatem facit, aut vero fieri sinit. Vc nil mihi in mentem impetus quidam Theophili, qui hic exempli hoco apponi potest; inducit quendam amore pereuntem his verbis: Die s que o beau Paris eui une bel proles Que cet amant sit Hen, Alon qu 'il aliama l'embrasiment de Trois

Latine sic, Diis quam bella Paridi contigit bellupraeda

Quam iste amasiusfecit praeclare , Cum rige accenderet ignem Trojanum Issi restingueret suum. Unde liquet gravissima quaeque & funestissima nonnunquam mala posse, ut dixi, csse inordinati amoris irritamenta, illumque Iucundioremessicere, quatenus pretium ejus augent. Nescio an cogitaiones meae, cum tuis in hoc consentiant, sed profiteor illas in hoc saltem consentire ,

quod quemadmodum multum mihi benevolentiae significasti, sic sumo delitissmo animi afectu, Sc.

SEARCH

MENU NAVIGATION