Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

EpisTOLARUM PARS I. Epist. LII. 1 orautem iste calefactus & rarefactus in corde, hinc per arterias ilico fuit in caeteras corporis partes, quibus hac ratione calorem impertit. Hic autem calor potest aliquo sensu dici major aestate quam hyeme, quia rius in corde causa minor non in , & sanguis in eo calefactus refrigeratur minus ab externo aere. Vcrum dici etiam potes major esse hyeme, unde sit ut major sit tum temporis esuries, cibique melius concoquantur ;& ratio est quod hyeme partes illae sanguinis calidiores, subtiliores nempe & concitatiores, non tam facile per cutis poros, frigore tum coarctatos, quam aestate transpirent; quaproptor majori copia in ventriculum feruntur , ubi ciboriim coctionem adjuvanti Tertia quaestio est de horrore febrim antecedente, cujus causam non existimo aliam csse, quam quod febris oriatur ex humore quodam in Inesenterium aut aliam aliquam corporis partem confluente, qui post unum, aut alterum, aut tertium diem quod quidem tempus requiri tur, ut humor iste maturescat& fiat suidus, unde fit ut febris sit quo tidiana, aut tertiana, aut quartana per venas fluit, seque hac ratione sanguini immiscens, & cum eo in cor delatus, obstat quo minus possit sanguis aeque ac alias ibi calcfcri & dilatari, proindeque pristinum in re liquas corporis partes calorem inferre; quod quidem causa est tremoris, quo febricitantes corripiuntur. Sed hoc non fit, nisi in initio paroxysmi: quemadmodum enim lignum viride extinguit ignem, cum primum ei injicitur, tandem vero probo accensum flammam acriorem emittit, quam

aliud lignum; sic postquam corruptus iste humor fuerit aliquamdiu sanguini permistus, demum calefit & dilatatur magis in corde quam ipse san- suis ; quod quidem facit paroxysmi aestum,qui durat quoad corruptus iste

humor totus exhalatus fuerit, aut ad naturalem sangit inis constitutionem redactus. Febris autem nunquam non cessaret ad finem paroxysmi, si

impediri posset, ne humoris novi quicquam in eundem locum succc deret, in quo prior ille fuerat corruptus; & quia innumeri varii modi esse possunt, quibus hoc impediatur, propterea febris innumeris variis remediis sanari potest, quae tamen omnia incerta sunt. Quarta, eaque ultima quaestio est, de spiritibus animalibus, & vitalibus, deque eo quod per transpirationem exhalatur; ad quam expeditum est responsum, supposito quod sanguis in cordo dilatetur eo, quo jam dixi, modo, & prout in discursu de mea Methodo satis sese explicui. Quod enim Medici vocant spiritus vitales, aliud non est quam sanguis in arteriis contentus, a venarum sanguine non diversus, nisi quod rarior sit& calidior, quippe recens in corde calefactus & dilatatus. Qilod ve-

112쪽

xo 1 RENATI DE s CARTE fro illi vocant spiritus animales, aliud non est, quam vividiores & su tiliores sanguinis hujus partes, quae per arteriarum carotidum ramusculos veluti per cribrum percolatae, se a crassioribus secreverunt, atque inde in cerebrum delatae sunt, undo per nervos in musculos omnes disefunduntur. Denique quicquid e corpore per transpirationem insens bilem cifluit, aliud non est, quam sanguinis partes quaedam adeo subtiles, ut dum exhalantur, corporis poros possint pervadere ; idem porro sanguis tam sepe calefit & rarefit fluendo per cor & reflvcndo, iuxta doctrinam de circulatione, ut partium ejus nulla sit, quae tandem non reddatur satis subtilis ut hoc demum modo exhaletur. Redeo ad primam tuam quaestionem, videlicet, de causa somni, quam quidem in hoc consistere existimo, quod, quemadmodum videmus navium vela nonnunquam corrugari, eo quod ventus placidius spiret, quam ut illa distendere queat ; sic spirituum animalium a corde proficiscentium tanta semper non est copia, ut cerebri medullam impleant,

porosquc ejus apertos omnes teneant; unde oritur somnus; Clausis enim cerebri poris, sensuum usu caremus, nisi violenta aliqua agitatione spiaritus excitentur, qui poros istos aperiant. Opium autem, papaver, carinteraque Pharmaca somnifera, faciunt ut pauciores spiritus a corde ad c rebrum mittantur. Unde etiam facile reddi potest ratio caeterarum causarum , quae somnum vel inducere, vel impedire experientia deprehenduntur. Sed vereor ne epistolae hujus prolixitas somnum quoque inducat; quare hoc unum addam is me nunquam sere somnolentum, cum

credam esse me quicquam aut faciendo, aut scribendo, quod Excellentiae tuae gratum sit, Sc. EPIs TOLA LIII.

Ad Magnatem quendam.

O is ergo. cuomodo esuries Esitis sentiantur. Se causa motuum generali. De vacuo. Hvumquemqueposse i i optimum esse medicum.

V Pistola, quam 19 Junii ad me dedit Excellentia tua, substitit qua

tuor menses per itinera, nec mihi ante hunc diem reddita suit, quod obstitit quominus potuerim hanc occasionem citius capere, tibi ligni' scandi esse mihi tam gratum animum pro favoribus, quibus me im

merentem prosecutus es, & iis tuae erga me benevolentiae argumen iis a

113쪽

EpIsTOLARUM PAR s I. Epist. LIII. Io 3tis, quae ex Dominis N. & M aliisque intellexi, ut nihil mihi antiquius

unquam sit futurum, quam ut tibi per omnia, quoad potero, coner inservire. Quemadmodum autem praecipuus fructus, quem ex scriptis a me vulgatis percepi, est, quod illorum occasione in Excellentiae tuae notitiam venerim: sic nihil est quo possim validius adduci ad aliud quicquain imposterum vulgandum, quam si scia in id tibi gratum fore. Sed quia tractatus de animalibus, cui ante quindecim annos allaborare incepi, plurima prae requirit experimenta, sine quibus scri non potest utilium absolvam; nondum autem habui, nec scio quando sim habiturus opportunitatem illa faciendi, non possum illius editionem ante longum tempus

mihi polliceri. Interea jubenti tibi morem geram per omnia, &in summa gratia deputo, quod meam de nonnullis Plutosophiae dissicultatibus sententiam velis rescire.

Mihi persuadeo esuriem & sitim eodem modo sentiri, quo colores,

sonos, odores, & generatim omnia sensuum externorum objecta, nempe nervorum ope, qui tenuium ad instar filorum accrebro adrcliquas co

poris partes protenduntur ; ita ut mota partium illarum quapiam, moveatur etiam ea cerebri pars, ex qua nervi isti derivantur; ejusque partis motus excitat in anima sensum illum, qui parti isti tribuitur. Quod quidem in Dioptrica fuse tractavi; & sicut ibi dixi, varios nervi optici motus cssicere, ut animassentiat omnes colorum & luminis diversitates; sic credo nihil aliud esse, quod esuriet sensum creet, quam quendam ner' vorum versus fundum ventriculi protensorum motum ; nec aliud quicquam esse, quod sitis sensum essiciat, quam alium eorundem nervorum motum, & simul eorum qui versus guttur protenduntur. Ut vero intelligatur, quid si t quod nervos istos ita moveat, adverto quod quem admodum esurientibus nobis, & cibos mensae appositos videntibus humor quidam in os affuit; ita etiam magna humoris ejus copia in ventriculum plerumque affuit, eaque illuc per arterias defertur, quia nimirum illarum extremitates ibi desinentes, aperturas habent adeo angustas, atque ejusmodi figurae, ut transitum quidem huic liquori praebeant, non vero aliis sanguinis partibus ; estque veluti quaedam aquae sortis species, quae inter ciborum manducatorum particulas irrepens, illis diluendis inservit, atque ex iis chylum componit, & cum iis in sanguinciri per venas postmodum refluit. Verum si hic liquor in ventriculum hoc pacto assiuens, nullos ibi cibos diluendos repcriat, tum vim suam convertit in membranulas, ex quibus ventriculus constat, atque hoc pacto vervos, quorum extremitates hisce membranulis adhaerent, eo agitat modo ,

114쪽

modo, qui ad esuriet sensum in anima cssiciendum requiritur. Itaque non potcit non percipi sensus iste, cum nulli sunt In ventriculo cibi, nisi 'obstructionibus nonnullis arceatur hic liquor ab aditunn ventriculum, aut frigidis quibusdam& glutinosis humoribus vis ejus retundatur ; aut corrupto sanguinis temperamento, liquor ab illo in ventriculum immisIus diversae sita solito naturae; harum enim causarum temper una est, quae aegrotis appetentiam cibi adimit aut vero fieri potest, ut se guis etiam non corruptus ejusmodi liquoris parum aut nihil contineat, quod credo iis accidere, qui jejuni diu permanserunt. Dicunt enim appetentiam cibi in illis post aliquot dies cessare; cujus ratio est, quod liquor iste omnis potuerit per id temporis a sanguine puro recedere, M vel in sudorem abiisse, vel per transpirationem insensibilem, vel per ursenam. Hocque historiam confirmat de homine quodam, quem sub te

ra per tres hcbdomadas conditum, epota tantum propria urina vitam retinuisse narrant: cum enim sub humo conclusus ellet, sanguis ejus per transpirationem insensibilem minus, quam in aere libero minue

batur.

Praeterea existimo sitim etiam ex eo oriri, quod serum sanguinis, quod per arterias ad ventriculum & guttur sub aquae specie affluere so- Iet, atque hoc pacto partes illas humectare, interdum etiam sub vaporis specie adveniat, atque ita guttur ex liccet, eademque opera ne . vos ejus agi in eo modo, qui ad bibendi desiderium in anima excitandum requiritur, ita ut non major sit disterentia inter vaporcm hunc

qui sitim excitat, liquoremque illum qui esuriem facit, quam inter sudorem, di id quod per transpirationem insensibilem ex toto corpore

exhalatur.

Quantum ad generalem omnium, qui in mundo sunt, motuum cau Iam, nullam aliam concipio praeter Deum, quia primo creatae materiae instanti partes ejus omnes varie movere incepit, & nunc eadem actione, qua materiam conservat, motus etiam illi inditi eandem

mnino quantitarem in illa conservat; quod quidem in secunda Princ

piorum meorum parte explicare sum conatus. In tertia autem descripsi tam accurate materiam, ex qua Solam constare opinor: deinde in qua ta, quaenam sit natura ignis, ut nihil hic adjicere queam, quod non foret obscurius. Dixi etiam diserte in I 8. art. 2. pari. secundum me immplicare contradictionem, quod detur vacuum; propterea quod eandem habemus de materia ac de spatio ideam; & quia liaec idea resequid nobis repraesentat, nobismet ipsis contradicimus contrariumque

115쪽

EpisTOLARUM PAR s I. Epist. LIV. ros asserimus eius quod cogitamus, eum dicimus spatium aliquod esse v cuum, hoc est, id, quod ut reale quid concipimus, realitatis nihil ha

Valetudinis i conservatio semper suit primarius studiorum meorum scopus , nec dubito quin multa Medicos hactenus latuerint, quorum cognitioni asseqtiendae pares simus. Sed quia tractatus de animalibus, quem molior, quemque nondum Potui absolvere, in tantum aditus ad hasce cognitiones, absit ut illas habere me venditem; nec aliud de hoe impraesentiarum dicere possum, nisi quod sim in Tiberii sententia, qui putabat eos qui ad tricesimum aetatis annum pervenissent, satis expertoxidille quid sibi aut noxium aut utile sit, ut sibi ipsis Medici sint. Revera puto neminem este tam modici ingenii, quin possit quovis Doctore me Iius observare, quid ad sanitatem suam prosit, modo ad id aliquantulum

attendat. Deum oro ut valeas una cum ii atre tuo, &c.

Ad Magnatem quendam.

v judicium de Chymicu. Degeneratione lapidum. De lareribus. De argento vivo. Ejus judicium de D. Digbi. Utrum bruta cogitent. LIteras tuas in summo pretio habeo, tum propter honorem, qui mihi ex illis accedit, tum quia in iis elucet ejusmodi ingenium, ut Ela rissimis tuis natalibus plus splendoris asterat, quam ab ulis accipat. Sed videtur praeterea fortuna velle illas referre inter primaria mea bona , etenim illas per itinera detinet, nec sinit ut mihi reddantur, nisi postquam id impedire omni ope conata est. Sic unas anno superiore accepi, quae quatuor mensium spatio Parisiis huc perlatae fuerant, hae vcro quas modo accipio quinto Januarii datae fuerant; sed quia D. B.

fecit me certiorcm te non esse hujus morae nescium, excusationes non

quaeram cur citius non responderim. Et quia ea, de quibus ad me scribis, aliud non sunt quam speculationes circa scicntias, quae a fortunae aut temporis vicibus non pendent, secro tibi non sere minus gratum, id. quod impraesentiarum sum responsurus; quam si id decem abhinc mensibus accepisses. Excellentiae tuae de Chymicis judicio omnino adstipulor. & credo illos verba tantum ab usii communi remota crepare, ut id scire videantur,

o quod

116쪽

ios RENATI DT SCARTEI quod ignorant. Puto etiam id quod dicunt de resuscitandis floribus vi calui eorundem florum, esse figmentum absque fundamento, & lpiritus plisne aliis pollere viribus, quam plantas ex quibus extrahuntur;quod clarissiia me experiri licet in vino, aceto, & aqua vitae, quae ex iisdem uvis extrahi positat, & tamen tam diversis saporibus & viribus pollent. Denique secundum me illorum sal, sulfur, & mercurius non magis inter se discrepant, quam quatuor Philosophorum elementa, nec multo magis quam aqua a glacie, spuma, & nivci puto enim corpora omnia ex eadem materia constare, neque quicquam csse, quod diversitatem inter illa inducet .

nisi quod particulae materiae, ex quibus constant, diversas habeant figuras, aut diversimode dispositae sint. Quod quidem spero Excellentiani tuam posse satis fuse explicatum videre in Principiis meis Gallice propediem edendis.

De generatione lapidam nihil ultra scio, nisi quod illos a metallis distinguam, quatenus pascillae, ex quibus metalla constant, sint notabiliter crastiores particulis lapidum; ab ossibus autem, lignis duris, aliisque animalium, aut vegetabilium partibus , quod non crescant, ut haee, ope succi cujuspiam per canaliculos fluentis in omnes corporis sui partes, sed solumadditione particularum quarumdam, sese illis exterius adjungentium, aut vero in illorum poros sese ingerentium. Itaque non miror fontes quosdam esse, in quibus lapides generentur; si quidem opinor sontium istorum aquam deterere e rupibus, quas permeant, particulas quasidam, illasque secum deferre; particulas autem istas ejusmodi figurae esse. ut facile inter se componantur, quando coeunt iis in locis, in quibus aqua vivida minus, minusque quam in rupium istarum venis agitata, sinit ut in laudum decidant; nec vero dissimilis est ratio eorum, qui in hominum corporibus procreantur. Haud etiam miror modum, quo lateres fiunt: etenim credo eorum duritiem hinc proficisci, quod actio ignis ex eorum poris exturbet, non solum partes aquae, quas longas & tenuium anguillarum instar lubricas concipio, aliorum corporum poros pervindentes,nec tamen se illis agglutinantes,& in quibus solis consistit horumce corporum humor, quemadmodum ut meteoris meis dixi; sed etiam reliquas omnes materiae illorum partes, quae durae non sunt & admodum firmae; unde fit ut caeterae arctius inter se invicem compingantur,' atque ideo lateres fiunt argilla duriores, quanquam poros majores lia bcant, in quos aliae postmodum aquae aut aeris partes subintrant, quae illos praeterea graviores essicere possunt.. Quantum ad argenti vivi naturam, nondum feci experimenta omnia, Di iligod by Corale

117쪽

EPIsTOLARUM PAR s I. Epist. LIV. ro quibus ad illam penitus cognoscendam cgco; sed credo tamen posse me

asseverare, causam fluiditatis, quam in illo cernimus, es, quod particulae, ex quibus constat, tam laeves sint di lubricae, ut neutiquam pol ni inter se compingi, & quod cum crassiorcs sint quam aquae particulae, vix transitum inter se praebent materiae subtili, quam siccundum clementum nominavi; sed materiae tantum subtilissimae, quam primum cicinentum di- xi; quod mihi videtur sufficere reddendae rationi earum omnium illius proprietatum quae mihi hactenus innotuerunt. Quod enim diaphanum non sit, sit vero frigidum, id fit ex absentia materiae istius cx qua secundum clementum constat; primi vero clementi activitas una cum inaequalitate quae inter partes ejus, & aeris, aliorumve corporum partes intercedit, facit ut guttulae eius mensae impositae sphaericam magis figuram astectent, quam aquae guttae; atquc ex cadem etiam inaequalitate fit, ut manibus nostris non adhaereat, sicut aqua; unde orta est opinio

illud non esse humidum, ut aqua; verum plumbo & auro facile adhaeret, quare corum respectu humidum dici potest. Valde doleo Dod Anglicae linguae ignarus nequeam legere librum Domini Digbi; curavi ut nonnihil de illo mihi explicaretur; &quia paratus sum obtemperarc rationi, S scio ingenium esse illi praestantillimum, auderem spcrare opiniones incucum ipsius haud aegre consensuras, si mihi colloquii dus copia fieret. Quod attinet ad intellectum sive cogitationem quam de Montagne . aliique nonnulli briuis tribuunt, non possum illis adstipulari; non quod hoc morcr quod vulgo sertur, esse hominibus imperium in reliquas animantes absolutum; fateor enim quasdam esse nobis robustiores, imo&puto nonnullas esse posse, quae naturalibus astutiis instructae sint, quibus homines etiam astutillimos decipiant: sed adverto quod illae nos non

imitantur aut superant, nisi in actionibus iis, quae a cogitatione nostra non proficiscuntur; fit enim plerumque ut ambulcmus aut comedamus, neu liquam cogitantes de eo quod agimus; quin imo ea quae nobis noxia sunt repellimus , aut etiam letiis quibus petimur declinamus tam inconsulta ratione, ut quamvis dedita opera vellemus manus nostras capiti non praetendere cum cadimus, tamen non esset penes nos id non facere. Cr do etiam nos brutorum instar manducaturos sine praevia institutio

ne, si cogitatione nulla essemus praediti; & certe dicunt eos, qui per

somnum obambulant, ejusmodi fluvios nonnunquam tranare, ex qui bus experrecti nunquam emersuri essent.

Quantum ad palItonuin nostrarum motus, quamvis cogitatio illos in O a nobis

118쪽

io 8 RENAπI DE SC ARTES nobis comitetur, quia cogitandi facultate praediti sumus, tamen elarissimum cst illos ab ea non pendere, quandoquidem invitis nobis saepenu mero cxoriuntur; & proinde brutis etiam inesse possunt, imo sic vehementiores quam in hominibus, neque tamen inde concludere licet, illa

cogitare. Denique externarum nostrarum actionum nulla est, prater

. loquelam, aut alia ligna ad objecta significanda instituta, atque ad nullam pastionem relationem habentia, qua possit cuipiam illas examinanti constare corpus nostrum non osse automatum , sed insuper inesse illi animam, quae cogitandi facultate polleat: dico praeter loquelam, aut alia signa, etenim muti signis utuntur eodem pacto, quo nos voce; dico autem signa ad objecta significanda instituta, ut excludam psittacorum voces, insanorum sermonibus non exclusis, qui quamvis secundum rationem non fuit, tamen sunt ad rem de qua agitur, & addo non debere verba haec aut signa ad passionem ullam referri, ut excludam non solum

laetitiae& tristitiae voces & similes, sed etiam quicquid arte doceri pose

sunt bruta, si enim doceatur pica dicere dominae suae advenienti, μι , id aliter fieri non potest, quam cssiciendo ut haec prolatio incis fiat motus ex aliqua passionum ejus proficisccns; crit nempe motus spei quam deesta habet, si semper assueta fuerit hoc prolato, aliquid delicatioris escae accipere ; pari ratione ea omnia, quae docentur canes, cqui, & limiae, aliud non sunt, quam illorum spci, metus, aut laetitiae motus, ita ut ad haec facienda cogitatione neutiquam egeant. Mihi autem videtur Observatione perquam dignum, quod loquela ita desinita homini soli competit; licet cnim de Montagne, & Charon dixerint majorem este inter quosdam homines disterentiam, quam inter hominem & pecudem, nunquam tamen reperta est pecus ulla tam perfecta, ut signo aliquo uteretur ad significandum caeteris animalibus quicquam quod ad passiones suas non rcferretur; homo autem nullus intain imperiectus , quin ali quo ejusinodi signo utatur; ita ut vel ipsi surdi & muti signa particularia excogitent, quibus cogitationes suas exprimant. Quo quidem argu mento mihi videtur validissime probati, non fieri ex organorum des Etu, quod bruta non loquantur sicut nos, sed ex defectu cogitationis. Nee eu quod quis dicat, illa inter se colloqui, sed vero a nobis non intelligi: nam quemadmodum canes, aliaque animalia nonnulla suas nobis passiones exprimunt, certe cogitationes ctiam suas, siquas haberent, nobis exprimerent. Neque vero sum nescius multa a brutis longe m

lius, quam a nobis fieri; sed ne hoc quidem miror, hoc enim ipium iu Tax ad probandum illa naturaliter, α per organa agere, haud secus

- quam

119쪽

EpisTOLARUM PARS I. Epist. LV. Io quam horologium, quod horam longe melius indicat, quam possimus judicio assequi. Et sine dubio quando hirundines vcrno tempore adveniunt, eatenus agunt horologiorum instar. Quicquid etiam agunt apes. eiusdem cst naturae, nec non ordo quem grues volando, aut limiae pugnando servant; si quem tamen servant. Denique instinctus quo ad mortuos suos sepeliendos feruntur, nihil habet quod magis miremur, quam canum aut festum instinctus, qui cxcrementa sua sepulturi terram scalpunt, quanquam illa sere nunquam sepeliant; quod probat illos id ex instinctu tantum,& de eo non cogitantes faccre. Hoc ergo solum dici possit, quod licet bruta nihil agant, quod probet illa cogitare, tamen quia cor poris illorum organa a nostris valde diversa non stant, conjicere licet aliquam csse cogitationem hisce organis adjunctam, quemadmodum in nobis experimur; licet illorum cogitatio lit imperiectior nostra; ad quod nihil est quod respondeam, nisi quod si illa cogitarent, ut nos, animam etiam, ut & nos, immortalem haberent; quod non est verisimile, nam nulla cit ratio cur de quibusdam brutis potius quam de omnibus id credam, permulta autem, ut ex. gr. ostrea, spongiae, Sc. nimis imperfecta sunt, quam ut hoc de iis iudicari queat. Sed timeo ne tibi hi sermones fuit taedio , nihil autem aliud velim, quam ut testificer me esse, &c. Epis TOLA LV.

Celeberrimo viro Renato Descartes.

Objectio contra e us opinionem de productione colorum ex

i radiorumsolarium motu.

EruditissimeDomine rTRaditus est mihi liber Dominationis vestrae a Claris . D. Plemplo, quem totum subsecivis horis evolvi, si pauea demas quae in Methodo continentur; de quo, quoniam, sicut ex ipso libro tuique perstudioso D. Plemplo, intelligo, nihil gratius D. vestrae accidere potest, quamdiversorum judicia percipere, non possiim non hisce animi mei sensum in dicare. Me amare, quod primum est, ingenium illud, quod, notis quasi

littoribus relictis, novi orbis periculum facere audeat: proscriptis enim qualitatibus, abstrusissima quaeque, per ea quae oculis manibusque subinjiciuntur, explicare, quid aliud est, quam novas rerras detegere Pe pulchra certe habet quamplurima D. vestra, inter haec tamen Geom trica non numero, quae nullius laudis indiga, satis D. vestrae nomen, si

120쪽

rro RENATI DE sc An et κs hoc illis concredat, aeternitati consecratura sunt. Librum haec)mer bantur singularem; injuriae in illis D. vestra, dum haec ad libri calcem

relegat. Mathematica tamen pura potius quam Geometrica dici mallem, quod non magis Geometriae, quam Arithmeticae, caeterisque omnibus scientiis Mathematicis communia lint. Caetera vero, quae disputationibus magis opinionibusque subiacent, talia sunt, ut nulla non ab inventionis amoenitate commendationem mercantur singularem; in multis

tamen plus aliquid veritatis desiderari posse puto. Quae singula hic prosequi longioris otii esset. Unum arripiam ex tractatu de Iride, qui

plus caeteris ingcnium redolet. Sta- tuit itaque D. vestra tamquam to-

tius istius capitis, seu discursus Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION