Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

EpisTOLARUM PAR s I. Epist. LXI. Isrquisita, postrema scit. omnium, quaeque aliud esse nequit, quam lux in

corporibus lucidist unde sequitur illam trium priorum nullam esse; tuque etiam fateris non asserere te absolute quod illa sit ipse motus; adeo ut objectio mea obtineat ; qua contendebam essentiam luminis non consilete in motu . Ad art. 7. Sedpotest transimitti, et c. Replic. Hoc concedo, sed non absque locali mobilis alicujus motu;& hoc quidem in responsione tua non negas, & tum pag. 272. Meteor. tum in tua ad objectiones meas respontione num. IO & I 2. fitcris corpora lucida impellere materiam subtilem secundum lineam rectam, quod certe absque locali materiae Lujus motu per lineam ad oculos nostros rectam fieri nequit, ut ego contendebam. Caeterum non video in autographo meo dixisse me, mobile quod c9 in corporibus lu-eidis aliud non esse secundum te, . quam materiam subtilem; cilecto ut

hoc nos doceas.

Ad 8 & 9. art. Replic. Expectabimus crgo patienter ditarumhamm objectionum s lationem, usquedum publici suris feceris ea quae tibi etiam nunc reservas.

Ad art. ro. suodlibet enim corpus , Uc. Reptic. Per me licci tribuas matcriae subtili quot libuerit motus, modo . probaveris illam esse: postea vero causas & effectus singulorum erus motuum assigna. Ad art. II. Fateor quidem posse materiam, Uc.

Replic. Hic rem dicis, quam nescio qua ratione sis probaturus, qua docunque id volueris aggredi. Si enim corpus aliquod dicitur lucidum ob hoc unum quod notandum quod materiae subtili impertiat motum illum sive actionem, quae ad effciendum in nobis luminis sensum requiritur; duo hinc sequentur quae videntur cum ratione e diametro pugna re. Prius quod luminis sensus corporibus lucidis prior erit; alterum,quod nulla serent in mundo lucida corpora, si nulluintaei animal, quod Iu

men videret aut sentiret. Ad art. I 2. VH vocabulum tantum retandat, &C.

Resp. Non sine causa addidi voeem tantum , siquidem non memoras nisi duos materiae subtilis motus, alterum in gyrum, alterum peτrectam lineam; si quos vero alios illi tribuas, tuum erit illos probare una cum eorum causis & effectibus. Porro assigna illi quot libuerit motus; sed quaeritur utrum hos quos simul habeat, nempe unum a natura suae Dissilired by Cooste

162쪽

is et RENATI DE s CARYns sua quaquaversum, alterum rectum a corporibus luci dis; hic enim erat

objectionis meae scopus, ad quem non respondes. Ad art. I 3. In eo quem citas loco, neutiqnam loquor, saec. Replic. Verba tua te apud quosvis judices damnabunt. Nam Meteor

pag. 2 s 6. loquens de materiae subtilis globulis, dicis, deprehendi hoscessi rubulos variis modis gyrariposse, tac. ubi nimirum motum illis tribuis circularem & rectilineum. Atque ut mentcm tuam melius declares pag. 237. neutiquam inter misso sermone de materiae subintilis globulis, ais , hoc ut metius intri Mur , cogita globulum 123 1 HB, ct c. idque nulla facta mentione aut ibi, aut

uspiam alibi, globulorum ligneorum,aut ex alia quavis ma-

teria. Adde quod supervac neum foret supponere, figurae tuae globulos ligneos me ad explicandos materiae subtilis globulorum motus;cum pose

sint nihilo secius explicari, supposito quod schcmatis globi sint ipsius misteriae subtilis globuli. Post replicationem meam ad prioris ordinis objectiones, in quo comunentur dilficultates quibus videtur doctrina tua laborare, propter contrarietates quae illi ineue videntur, venio jam ad secundum ordinem, qui meas obiectiones complectitur. Ad I. ari. Maseriam enim μοι pectar , oec. Replie. Cum Dioptrices tuae pag. q. dicis, i rem aliad non esse in corporibus lucida quam quendam motum,Sc. pag. vero I 22. lumen aliud non esse viti corporibus peliscidis, quam actionem , tac. debuisti veras lucis & Iuminis

desinitiones tradere; aut vero lux & lumen aliud quid erunt, quam id quod supradictis pag. dixisti, atque ita tute contradictione implicares Iam autem si dicas non fuisse tibi animum, ullam eorum definitionem tradere, ergo non vere dixisti id quod sunt; siquidem hoc sola definitio potest explicare; quare lux & lumen aliud quid sunt, quam quod dixisti. Deinde quod ad formam, Sc. Antecedens illud, quod tu non vides, valde clarum est in verbis meis,

163쪽

EpIsTOLARUM PARSI. Epist. LXI. Is 3

his nempe, cujus ilis est clusa e teus. Cum cnim nequeat motus ullus esse absque motore aliquo, qui sit causa ejus cfficiens; & cum motor secundum te lit Sol; ex hoc antecedente concludo Solem esse priorem illo motu ;quandoquidem omnis causa ossiciens actione sua, live motione prior est ridque tandem concedere neccsse habes.Scd solum ais quod,quemadmodum homo ratione seua prior est , tac. Ad quod replico quod, si rationem sumas pro parte hominis ostentiali, de quae essentiam hominis constituat, cer tum est hominem non esse ratione sua priorem: sed si rationem sumas pro actione sive ulu rationis in homine, utique homo est ratione sua prior; atque hoc sensu ratio non facit hominem rationalem, sed supponit. Atque adeo, ut maneat comparatio tua , si lux aliud non sit quam actio S lis; ergo vel Sol natura sua non habet lucem, vel lux ejus non est forma-litcr actio Solis. Sed ut inter nos conveniat inc. Quanquam hic videaris Iarvam paululum detrahere velle, fateor tamen mu vix posse te adhuc agnoscere. Convenit enim inter nos inesse Soli lucem; nec possumus niti in ejus desinitione dissentire, sive in recte explicanda lucis essentia seu natura; & tamen dicis te neque definivisse, imo nec ullo pacto locutum fuisse de ista, nescis qua re, quam ego lucem fortasse appello, & quam Soli inesse suppono praeter motum sive actionem Hus. Sed respondeo non supponore me aliam lucem in Sole quam eam quae illi inest; & opinor te idem facere: Itaque semper recidendum erit in prirnam&praecipuam quaestionem, nempe, uid sit lux; & quandoquidem ais te neque illam definivisse, neque de-nire voluisse ergo cum dixisti lucem ta lumen in corporibus lucidis G pelia odii aAud non esse quam, tac. non revera dixisti id quod sunt. Neque vero ego puto posse illa definiri per vocabula actionis sive motus, tam propter rationes supra allatas,quam quia lumen,licet non sit cns magis reale quam actio & motus, tamcn est cras magis actuale & absolutum; namactio &motus dicunt potentiale quid & relativum, non vero lumen, quemadmodum iam dixi. Denique Sol non agit per essentiam suam: hoc enim Deo uni competit; ergo per qualitatem aliquam sive facultatem; & proinde cum Sol illuminet, quod quidem est actio; ergo ille hoc praestat per facultatem illuminandi, quae aIiud non est, quam lux ejus: ergo lux non est ipsa actio,sed potentia sive facultas agendi,& proinde actione prior est.Hic a tem figo pedem, nec ulterius progredior ut te rogem, qualis sit haec actiosve motus Solis, quem lucem appellas; sine rectus an circularis ille m tus, &c. item qua ratione a Sole producatur,qui porro casus tibi reservati

sunt: sed probe vides quasnam difficultates propulsandas sis habituru s.

164쪽

Ad art. 2. Nego consequent m quemadmodum in art.superiore, m. Replic. Probatur consequentia quemadmodum in articulo luperiore.

Ad art. 3. Necessariosequeretur, tac. Replic. Admitto divisionem tuam de lalumiere, in lucem pro corpori bus lucidis, & lumcn pro pellucidis, atque etiam id quod concedis, lucem esse causam luminis. Verum cum ad evertendum id quod de scintilla ignea tibi objicio, comparationibus tantum respondes, jam te monui raro idoneas esse illas difficultati cuipiam solvendae; & revera quemadmodum tam guttae vini, quae in imo lacu sunt, quam illae quae insuinino, omnes tendunt ad egrediendum per foramen, suaque sponte ad illud gravitate sua eodem instanti feruntur absque ullo motore externo; ita etiam gutta illa aquae superas dita in tubo ABC, aequilibrium tantum prioris aquae tollit; atque hoc pacto gram vitas aggregati aquae adjuta a fluiditate t tam hanc aquam movet, ut eam in aequilibrium restituat; & proinde motus ab inter

no principio & propensione mobilis semper

proficiscitur, non vero a motore, aut essicien te causa cxlcma. Sed vero tota materia su

tilis diffusa per sphaeram quinquaginta leu'

earum semidiametri nullum habet ex se m tum versus oculum, debetque ab externa esse qua causa moveri, nempe a scintillae thmine.

Magnum est ergo in hisce comparationibus discrimen: unde semper concludam, quod cum materia subtilis non sit dura instar baculi , neque proclivis ad se movcndum dextrorsum potius quam sinistrorsum, non sequatur quod materia ea, quae Soli proxima est, per lineam rectam localiter mota, re motissima etiam eodem modo, eodemque instanti moveri debeat. Quod autem dicis axioma hoc esse sensuum nostrorum praeoccupatione tantum innis 'xum, quod nempe omnis materia habeat resistentiam admotum localem. Respondeo, de aere & aqua, de quibus erat sermo, haud minus notum esse quod resistentiam aliquam habeant, quam pisces natare & aves volare; hoc enim absque resistentia illa facere non possent. Quod vero

attinet

165쪽

EpisTOLARUM P A R S I. Epist. LXI. issattinet ad materiam tuam subtilem, quam acro longe fluidiorem ponis,& absque ressistentia ad motum localem, postquam probaveris illam esse,& quidem posse illam moveri, aere qui illam continet immoto manente , in sententiam tum concedam, quicquid possit in contrarium objici;& si mobile nullam habeat resistentiam ad motum, utique vis nulla in m

tore requiritur.

Ad arti q. NHIvideo, escR be. Neque etiam video quicquam hic inter nos controversi, nisi quod contendam lucem esse qualitatem Solis, tu vero motum; ad quod supra respondi. Ad art. s. Nihilhic inventopraeter homonymum, tac. Replic. Revera facis pelluciditatis naturam admodum aequivocam, statuendo illam, nunc in eo quod corpus aliquod poros habeat, nunc vero in eo quod pori isti sint materia aliqua reserti. Verum cum dicis aerem esse pellucidum quatenus poros habet; poros autem habere, in

aere est tantum accidens; ergo aer non erit nisi per accidons pellucidus, non vero petat; ergo ex se opacus erit: omne enim corpus ex se est vel lucidum, vel pellucidum, vel opacum; quandoquidcm vero aer non est ex se lucidus aut pellucidus, ergo erit opacus. Atque idem praetcrea ita probatur; quaelibet partium aeris substantialium, earum, inquam, quae poros terminant, non habet alios iterum poros; alioquin aer totus esset ex poris absque substantia; ergo omnium ejus partium quae certe totam aeris substantiam componunt nulla erit natura sua pellucida; itaque opaca. Pari ratione, ii materia subtilis ex te est pellucida, quatenus est inporis aeris; quandoquidem hoc est ipsi tantum accidens locale; ergo non erit ex se pellucida; erit ergo opaca, ut supra. Quoniam ergo aer natura sua est opacus,& pori eius materia etiam opaca referti sunt;totum compositum non potest esse nisi opacum; & proinde incapax transmittendi lumbnis lacidorum corporum. Neque vero uspuam dico, tac.

Dixi materiam subtilem debere in universi ordine propriam sphaeram habere, non secus quam acrem aut aquam; quae licet se in terrae poros insinuent, tamen propriam suam sphaream supra terram habent. Ad quod certe non respcindes, satisque habes materiam hanc in reliquorum corporum poris ponere; ne nimirum illa tibi sorte lamen praeripiat, si propriam illi sphaeram tribueres, ubi pura esset: etenim, ut supra obier vavi, illa secundum te non est pellucida, nisi quatenus extitit in poris aeris, aquae, dic.

166쪽

Rephe. Respondi supra ad id quod de ligneis globulis dicis ;.neque so-ltis ero qui eam , quam attuli, contradictionem agnoscam. Video aurem ex tuo responio materiam subtilem a Sole ad oculum usque nostrum

continuari , ejusque actionem sive motum a Sole incipere; &quanquam. hic motus nequeat fieri tu instanti, posse tamen in instanti transmitti. Α d. quod respondeo me id concessurum, si quidem materia ista Soli & oculo interjecta esset instar baculi dura & continua: sed secundum te non est dura, imo neque continua, aut etiam in omnibus suis partibus contigua ; quanquam enim globuli I 2 3 , contigui sint, tamen 62 S, contigui non sunt: & proinde si radius tendit a 4 in f, motus erit interruptus, aut saltem non erit rectilineus, sed per contiguos globulos contismiatus.Si autem quilibet globulus contiguum sibi ψ bulum moveat, talisque motus ad luminis sensum efficiendum sussciat, poterit etiam concubia nocte vid ri Sol: praeserim cum supponas materiam subtilem esse absque omni resistentia ad motu Ad art. 7. Id quod hic olior, Replic. Tam multas hic profers novas difficultates, saltem menti meae quam fundamenta tua fugiunt, ut frustra iis respondendo essem immoraturus. Quod tamen spectat vinum de uvas in lacu, instabo semper uvsii pra, inesse vino naturalem propensionem ad descendendum versus se ramina, etiamsi ab externa causa nulla moveantur; subtilem vero mat riam nullum ex se rectit ineum motum habere dextrorsum potius quam sinistrorsum, & necesse esse ut illum accipiat a potiore causa. Tu quidem asseris scintillae lumen in motu isto recto efficiendo plus pollere magno Vento; ego vero contrarium teneo, quandoquidem statuis materiae motum realem csse & localem, dum dicis materiam subtilem intrare ab aere in vitrum, atque ab eo egredi. Ad art. 8. Causa qua ι edit, tac. Replis. Pace tua non respondes difficultati meae , quae ad vitri impuritatem neutiquam spectat, sed solum ad eius poros. Dico enim materiam

subtilem offendere eosdem poros in superficie vitri linea una crassi, quos in eadem superficie offenderet, si idem istud vitrum esset deccin pedes crassum: quandoquidem vero secundum te pori ejus recti sunt & glinhri; & materia subtilis absqueimpedimento in illis fluit; tantundem mar

teria subtilis per vitrum cicem pedes crasum transmitti debet, quanr

tum.

167쪽

tum per idem vitrum linca una crasiam; ac proinde etiam tantundem luminis, quod tamen est contra experientiam. Verum ob ctionum tuarumIudicio meopotrusima, tac.

Replic. Non video quod responsum tuum hic satisfaciat, idque duabus de caulis; primo, quia pilae aut poma in rete conjecta haec enim est tua comparatio spatia relinquunt inter se vacua, eaque maxima: N praeterea arcna, quam super istis pomis injectam supponis, cum sit tenuissima, & gravis, spatia illa facile pertransit, tenuitate & gravitate sua deorsum labens ex spatio uno in aliud absque impedimento. Sed si arena haec super modio milii essundatur, vix semisse digiti unius in illud penetraret; quanquam certe una ex istis arenulis non sit una eentesima grani unius milii. Secundo ἡ quia etiamsi vocabulum rectus non sumatur magis ex rigore, quam illud usurpasti pag. 8. lin. 2. nondum tamen res quadra bili dicis enim paulo infra pagina cadem lin. I7. Caeterum hira semper

eoncipi debent exacte recti,cum transeunt per unum tantum corpus peliaciaum,

qaod ubi vis uniforme sit; verum eum radii sin alia qualibet corpora osse iant , non rarosit ut desectantur. Ad quod dico pol se nos vitrum sive crystallum tam purum, ut sit ubivismniforme, supponere, aut vero aliquam aetheris partem, aut aeris puri mni. Atque ex hac hypothesi, quae respui nequit, pori erunt secundum te exacte recti; atque adeo conesulio mea valebit, nempe, non posse illos esse undiluaque rectos, aut certe nihil solidi fore in vitro, aere aut aethere. Itaque mihi vidctur haec unica obj ctio subtilis materiae, Husque pororum hypothesin penitus evertere; nenque porro sequens pro illa magis facit.

Replic. Quanquam per variorum tuborum soramina in globo Α BC, videaris objectionem meam cffugere posse; quia nempe materia, quae est in centro E, liquida est & in partes divisibistis: nihilominas pars est illius aliqua, quaere spectu trium tuborum AC, BD, FG, &trium intro flantium, quos per foramina ABF, aequa vi flare suppono, in tanta aequalitate constituta est, ut nulla sit ratio cur ulterius dividatur, aut cur per singulos tubos aequaliter impulsa moveatur versus D, potius quam ver sus G, aut versus C. Sed ut dissicultas clarius exponatur, supponamus unum tantum rubum

168쪽

alterum in C; certum est materiam centralem E, loco suo non iri motum, aut certe illam in diversis simul locis fore. Sed tamen si Α & Cellent duo corpora lucida, deberet C impellere E versus A; atque idem Aeodem etiam instanti deberet eundem E versus C propcllere, iuxta doctrinam tuam; si enim in Α & C ponerentur duo felini oculi, qui quidem lucidi sunt, oculus C videret oculum Α, & oculus Α oculum C, idque eodem instanti ; & proinde eadem materia subtilis in duas oppositas partes eodem instanti moveretur; quod tamen in responso tuo impossibile esse fateris. Possem alias multas egregias dissicultates in hoc argumentum tibi proponere, quae cum tua materiae subtilis hypothesi vehementer pugnare videntur; sed haec lassiciant donec Iumen tuum mihi clarius appareat: alii

serian illas tibi proponent; neque hoc ad tui instituti perfectionem & ad

novae tuae Phylices principia recte stabilienda conducere non potest. Cinterum piget me admodum temporis, quod obiectionibus meis respondendo impendisti; neque illae neque illarum auctor digni erant, qui hoc

honore a tanti meriti viro honestarentur: quare ne eo amplius abutar, nolim alterum ad oblectiones meas responsum exigere; non enim aliud

in animo habui, quam ut victus ego tua de lumine doctrinae magis elucidandae inservirem. Si ergo decrevisti tuum ad objectiones meas r sponsum typis committere, per me licet, facias ut libuerit. Neque ingenium tibi deest, neque animus, quo validissimas quasque agnoscas, illasque etiam replicationibus meis munitas adoriaris : hinc si illas posesis exturbare, gaudebo ante alios; quippe cam tibi victoriam exopto, quae meae me ignorantiae victorem essiciat, de qua possim devinciri ad id confirmandum, quod in pmsens voveo, mansurum me per totam vi

Exciderat animo dicere quod putem me fortuito detexisse materiam tuam subtilem, ejusque motum per soramen & rimam senestra Soli oppostae, circa quam luminosus aer veluti ebulliebat, ibique materiam quandam subtilem volitantem cernere erat: sed puto poste me essectus huius rationem ex meis de Iumine hypothesibus optimam reddere, neque hoc in aure puro factum iri. Vale.

Datum Parisiis ix Aug. 1638.

169쪽

Responso Cartesii ad Morini replicationem.

Consilium tuum videtur tam iustum& tua urbanitas tanta, ut existimem officii mei esse ut iis, quae proposuisti, omnibus coner pro vi ribus meis satisfacere.

nego vocem actionu sumi pro motu; sed dico significationem ejus latius patere, atque etiam sumi pro propensione admotum; nam e. s. si duo caeci eundem baculum tenentes, illum in se invicem tam aequaliter impellant, ut baculus iste neutiquam moveatur; & statim post illum tam aequaliter trahant, ut non magis quam antea moveatur; &sic contrarii illorum & simultanei conatus sint adco aequales, ut baculus semper maneat immotus; certum est caecorum horum utrumque sentire posse baculum istum, eo ipso quod sit immotus, ab altero caeco impelli aut trahi pari vi atque a seipso; id autem quod in baculo isto sentit, nempe pri vatio motus in hoc vel illo casu haberi potest pro diversis actionibus, quae diversis alterius caeci conatibus illi imprimuntur. Cum enim hic baculum trahit, non eandem actionem sentit ille, ac si baculum impelleret, &c.

tur mihi esse cur quisquam respuat sensum quo illud explicui; neutiquam enim abhorrct ab usu.

idem ille qui caelos movet; motus denique est actio per quam materiae hujus partes locum mutant: quantum vero adsormam ab illo acquisitam nisi per illam intelligas hanc loci mutationem illa est ens Philosophicum mihi ignotum.

test tamen aliud quodpiam corpus secundum rectam lineam movere; qucmadmodum videmus lapidem in funda rotatum landae hujus me dium impcllere, cademque opera extendere funiculum secundum lineas rectas, quae a motus sui centro ad circumferentiam suam undique tendunt. Ut autem meo aliquanto magis quam antea aperiam, dicam me ita concipere lucem Solis, ut Sol ipse constet ex materia quadam fluidis sima, quae circa centrum suum summa velocitate gyretur; unde si ut

undique premat materiam illam ex qua constat caelum, subii em nempe istam Dissiligoo by Gorale

170쪽

16o RENATI DE s C ΛRTE sistam materiam, quae ab astris ad oculos nostros continuata extenditur, atque ita facit ut hanc Solis pressionem, quae vocatur lumen, sciatiamus. Non equidem sum nescius polle te plurimas alias dissicultates hinc deducere: sc d haberem ctiam parata ad cas plurima responsa, nec Lieturi essemus disputandi finem, donec totam Physicam meam explicassem. 8. 9. S Io. Ad piobandam materiae hujus existentiam, satis est ut ostendam ineste poros corporibus omnibus lensibilibus, aut saltem complurimis, utccmere est in ligno, corio,charta,&c. atque hOS poros,quanquam adeo angusti sint ut nequeat aer illos pcnetrare, non tamen debere propterea csse vacuos; unde sequitur illos subtiliori quapiam materia, quam ea ex quibus ipsa constant, rest ros cile; ea nempe de qua loquor. Quantum vero ad diversos subtilis hujus materiae motus, satis cx ipsorum corporum, quorum poros illa pervadit, motibus demonstrantur; nam cum sit fluidissima, non posset absque miraculo non moveri secundum

diversos omnes illos modos, quibus ab illis impelli eotcst. II. Posses pari ratione obiicere iis qui dicunt, sonum nihil aliud este

extra nos quam quendam aeris tremorem aures nostras serientem; hunc

ergo soni sensum priorem esse.corporibus ipsis quae sonum edunt; nec talia in mundo corpora fore, si nullum csset animal quod sonos audiret, &c. Itaquc satis est ut respondeam, corpora lucida habere in se id omne quod habere illa necesse est, ut luminis sensum in nobis ossiciant, etiam ante quam illum effetant; atque hoc ipsum habitura, ctui si nullum esset in

. universo animal oculatum.12. Motus, seu potius propensio ad motum rectum, quem materiae subtili tribuo,satis probatur ex hoc uno, quod luminis radii

tum demonstro pag. 2 T. dc sequentibus ; caeteri denique

omnes ex hoc uno sequuntur,

quod sit fluidissima. 13. Mihi videntur verba meaesare ostendere pag. 238. per globulle, quos aquae immitti suppono & per aquae hujus re-

siuentiam rotari secundum ordinem numerorum I 2 3 q, me

SEARCH

MENU NAVIGATION