Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

EpisTOLARUM PAR s I. Epist. LXIII. 17ι secundo, cur facis globulum V mobilem in aere solummodo secundum rectam lineam, caeteros vero etiam in gyrum, cum materiae subtilis globuli omnes circulariter simul & per

lineam rectam in aere moveantur,

prout dicis pag. 272. Tertio,cur non explicuisti proprios motus globulorum materiae tuae subtilis , atqueefleetiis quos illi praestant, cum insolidiorem es squam superficiem incidunt, omissis globulis ligneis, quos

etiam supponis aliter moveri, quam materiam subtilem p mclius certe satisfecisses, cum globulorum horum neutri sub experimentum cadant. Praeterea cum pag. 238. dicis quod explicat actionem radia D F & EH, nescio quis explicationem tuam p terit intelligere; quod ad me attinet, ignorantiam meam ingenue profiteor. 8. Secundi ordinis. Contendis eandem proportionem esse posse inter materiam subtilem, S poros per quos transit, ac inter arenulas & intervalla quae in acervo pilarum icu pomorum occurrunt; csto. Sed obieci tibi arcnulas pcrmeare foramina ista gravitate sua live instinctia quo deorsum seruntur , materiam vero subtilem nullam ex se habcre gravitatem aut propensi nem in hanc potius quam in illam partem; atque adeo comparationem

nullam cile, quod quidem ob)cctionis meae praecipuus nodus est, ad quem

tamen non inlpondes. Vale.

Cl. Viro H. Moro Nobili Anglo Claudius Clersilier.

Veniam petit publisandi Literas ejuι ad Canesium. LEgi, vir eximie, & perlegi summa cum voluptate tuas ad D. Camielium difficultates, quas ei tertio Idus Decembris I 8. tertio no

182쪽

immanitatem, qua fretus ausus sum haec ad te confide nter rest ribere, ut

de iis quae facere instituo te certiorem faciam: & a te impetrem ea quae mihi necessaria sunt, ut opus quod suscepi ad finem perducam. Scies igitur mc habere prae manibus praecipua autographa quae incomparabis lis Philosophus D. Cartesius, D. Chanuto, olim apud Seren illimam Sueciae Reginam, nunc vero apud Batavos Legato meritissimo, affinimeo, apud quem in Suec ia vita fimctus est, reliquit: Inter quae sunt &illa literaruin quas pluribus cx amicis suis rescripsit, ex quibus praeci pilas colligo, quae vel Philosophiam suam tangunt, vel ea quae persiis cicnda susceperat respiciunt, vel dissicultates a plerisque summis viris, inter quos non minimum tenes Iocum, ipsi propositas solvunt, ut eas

Omnes publici juris faciam, quod spero me brevi peracturum. Sed quialiterae illae quae difficultatibus respondent vix possunt intelligi, nisi Otiam eae quae occasionem ipsi dcderunt tale quid respondendi sunul in lucem cdantur, ncc tamen mihi honestum vitum fueritboc exequi absque venia S licentia corum qui ipsi rescripserunt, a quibusdam petii, impetravi, ut illud mihi concedercnt, quod etiam spero a ic, pro lumina tua humanitate S incredibili erga Cartesium studio, milii concussum iri. Scd praeterca cuperem ut mihi exemplaria mitteres earum omnium quas a D. Cartesio accepisti Epistolarum; duas cnim tantum prae manibus habeo, quarum prior respondet tuis tertio Idus Decembris datis; altera iis quae tertio Nonas Martii scriptae sunt. Superest igitur tertia, quae mihi deest, quaeque tuis Io. Calendas Augusti& in. Calendas Novembris datis satisfacere debet: quae prosecto non potest non esse pulcherrima, dc continere plura scitu dignissima, cum tot tuis tantisque difficultatibus ει quaestionibus , cum ex Principiis Philosophiae

tum ex Dioptrice excerptis, respondere debeat, cuius tame duas duntaxat paginas invcni; quae tantum instantiis tuis satisfacere runtant, nec

ullum verbum ad quaesita tua super Principiis & Dioptrice continent. Quare summopere exopto & enixe precor, ut& mihi licentiam conc das literas tuas simul cum responsis imprimendi, & ut simul ad me mittas quas habes a D. Cartesio, ut& posteritatis utilitati, & amici nostri

famae ac memoriae consulamus. Praeter liaec autem literarum autographa, plura adhuc habeo celeberrimi viri praeclara monumenta, quae singula suo tompore lacem videbunt, & quae non paruin jucunditatas pu tibi fore allatura, utpote qui in evolvendis Cartesianis scriptis tam im piger videris. Si mihi vernacula lingua uti licuissit, aptius atque ornatius

sente

183쪽

' EPIsTOLARUM PARS I. Epist. I. XV. , 3 sententiam meam explicuissem: sed nein varios errores inciderem, stylum contraxi, & ut potui, non ut volui, mentem mcam tibi aperui; quod rogo ut mihi condones, di scias me tuae Isemper humanitatis & sapientiae

laudatorem dccultorem tore, , , Parisiis in decemb. 6

Responsio Henrici Mori ad praecedentem Epistolam.

T Iterae tuae, Vir Clarissime, datae Lutetiae Parisiorum pridie Idus Decembris, an ta 1 6 3 q. non pervenerunt ad manus meas ante decimum septimum Caleddarum Maii. Miror tantum temporis intersu-xisse. Granthamiae tunc agebam in agro Lincolniens. Rus enim concesseram cum aliis de causis tum ad confirmandam valetudinem. Vehementer inuidem gaudebam postquam intellexi praeclarum tuum institutum edendi omnia Cartesiiscripta quae apud te sunt, quo non solum nobilissimi Philosophi famae ac memoriae , verum otiam communi omnium literatorum utilitati optime consules. In neminem enim aptius quadrat, quam in divinum illum virum, Horatianum illud,

Quam ob causam ii ego tibia consiliis essem, nihil quicquam eorum superimeretur quae vel ille tentavit ullo modo in rebus Philosophicis, vel feliciter ad exitum perduxit ; sed lucem viderent omnia, in majus Rei pub. literariae commodum. Ac proinde, ut nullum impedimentum esset tam utili ac generoso proposito, vel ultro tibi concederem copiam edendi primas meas secundasque literas ad Cartesum conscriptas, quippe quod absque eis, ut recte moncs, responsa ejus tam commode intelligi non possint: nec multum abs re fore diffiteor, si tertias meas simul edis deris , cum per eas responsum sit alteris illis Cartesianis. Sed cuin quartae meae nullis illius literis respondeant, nec illis ab ipso responsum sit quicquam, utpote inopinata morte praerepto, de iis aliquantum haesito an publici juris facerem. Caeterum omnem scrupulum eximeret, si quis ex amicis ipsius aut familiaribus, qui frequentius eum inviserunt, Zc collocuti sunt, vel cum eo vixerunt conjunctos, respondendi vices supplem

184쪽

RENATI DE s CARTES rci; tunc enim parum dubito quin operae esset pretium illas etiam in Iucem dare. Quod si hoc in praescias impetrari non pollit, modo probabile cilci quod literae illae meae tertiae, quartaeque, editae allicerent aliquemcx pei itioribus Philosophiae Cariclianae sectatoribus ad respondendum omnibus dissicultatibus inibi Cartesio ipsi propolitis, ex illa saltem spe facilius animum inducerem ut jus tibi concedam eas in publicum pros rendi. Quid autem futurum sit in hac re ipse forsan opportunius quain

ego conjecturam capies. Ne multis igitur te morer, totum hoc nego-

tium judicio tuo ac candori permitto, ut, quod iacto opus sit, facias. Incredibile est quanto moerore sum affectus, audito praematuro Carteiii sato, quippe qui ingenium virtutesque incomparabilis viri impense aminui & miratus sum. Praeterea, acccssit ingens deliderium perlegendi respolis aesus, quae expectavi, ad tertias quartasque meas literas, quae universam illius Philosophiam percurrunt. Inchoasse integrum responsum ad meas datas ro Cal. Aug. ex te intelligo. Qvq.Mragmentum scripsisse eum conjicio cum Egmundae esset in Hollandia. Destitit autem, ut per amicos suos certiorem me fecit, ab incepto, quod animus occupatissimus paratu ad iter Suecicum non potuit vacare tam subtilibus tantique, uti ipse dixit, momenti dissicultatibus & disquilitionibus, sed constan- . ter pollicitus est suis, se proximo vere reversutum, & tunc mihi copiose& pcrspicue omnia explicaturum. Sed cum invida mors caetera nobis praeripuerit, nollem vel illud fragmentum duarum paginarum, quarum mentionem facis, interire. Quod ad solidiora illa Cartesii monumenta attinci, quae profiteris te habere, quaeque, uti promittis, lucem visura sunt suo tempore, gestit profecto animus ad tam laetum gratumque nuncium; avideque interim cupio, si tibi non sit molinum, ut argumenta titulosve singulorum librorum recenseas in proximis tuis literis. Revixit in me, ex quo nuperas tuas accepi, pristinus ille ardor erga Philosophiam Cartesianam, qui aliquantulum ab obitu desideratissimi nostri amici dcferbuerat, cum nova legendi materies non suppeteret. Scd, ut ingenue fatear quod res est, illud solum in causa non fuit, sed peculiaria ruaedam studia quae alio animum avocarant. Est enim illud rerum ponus, veritatis pulchritudo, amplitudo ingenii & acumen, Theorematum denique omnium admirabilis ille ordo & consensus in scriptisCartesianis, ut vel millies lecta non sordescant: non magis quam lux Solis, cujus ore tum singulis diebus aves, pecudes, ipsique adeo homines gratulabundi

contemplantur.

Nec certe solum lectu iucunda est haec Cartesiana Philosophia, sed peris

185쪽

EpIsTOLARUM PAns I. Epist. LXV. apprime utilis, quicquid aut mussiciat aut deblaterent alii, ad summum

illum omnis Philosopluae finem, puta Religionem. Cum cnim Peripatetici formas quasdam contendunt cilc substitiales, quae e potentia materiae oriuntur, quaeque cum materia ita coalcscunt, ut absque illa subsistere non possint, ac proinde necessario demum redeunt in potentiam materiae cui ordini accenssent viventium fere omnium animas, ctiam casquibus sensum cogitationemque tribuunt, Epicurei autem, explolis illis

substantialibus formis, ipli materiae vim sentiendi cogitandique inesse statuunt; solus, quod scio, inter Phyliologos extitit Cartesius, qui substantiales illas formas, animasve materia exortas, e Philosophia sustulit, matcriamque ipsam omni sentiendi cogitandique facultate plane spoliavit. Unde, si principiis staretur Carletianis, cortissma esset ratio ac Methodus domonurandi, & quod Deus sit, & quod anima humana mortalis tae non postit. Quaedunt illa duo solidillima fundainenta ac fulcra omnis verae Religionis. Haec breviter noto, cum possim N alia bene multa huc adiicere , quae eodem spectant. Sed summatim dicam, nullam ex tare Philosophiain, nisi Platonicam sorte exceperis, quae tam firmiter . Atticis viam praecludit ad perversas istas cavillas & subterfugia quo se so-knt recipere, quam haec Cartesiana, si penitius intelligatur. Unde spero, quod omnes boni clementius ferent amplissimas illas laudes quibus incomparabilem Virum cumulo, in iis quas ad eum scripsi literis, credoque, quicquid haec praesens aetas senserit de Cartesio nam ut nunquam vivis, ita raro rcccnti defunctorum memoriae parcit invidia quod posteritas cum omni cum laude & veneratione si exceptura, optimumque illius Philosophiae usum si agnitura. Quod lubentius praedico, ut majorem in modum tibi animos accendam ad pergendum in nobili illo instituto, cdendi omnia quae habes Cartesii scripta Philosophica; quo pacto

cum alios multos, tum me praeter caeteros, dc vincies, qui in illis evolvendis tantam percipere soleo voluptatem.

Si tibi visum fuerit meas adCartesium literas publicare,vchementer hoc abs te efflagito, ut ne fiat iuxta illa exemplaria quae jam habes, quia multo correctiora tibi paro. Deprehendi enim, postquam attentius legeram, non pauca corrigenda, quae imprudenti mihi exciderunt prae nimio animi servore ac selli natione cum ad Cartesum scriborem. Expunxi ctiam quae

dam ex quaesitis in tertiis quartisque meis literis; sed primae secundaeque

integrae fiunt.

Quod mensis sere jam elapsus est ex quo tuas accepi literas, nec ta men ad te rescrips, id profecto factum est per nullam negligentiam aut

186쪽

i76 RRNATI D EsC ARTE fincuriam. Non possitin cnim non magni te aestimare, tum propter eximium tuum ingenium, ad omnem, quod satis ex literis tuis peripexi, aequitatem & humanitatem compositum ac contarmatum, tum propter honorifieam Clarissimi fratris tui Chanuli, olim apud Suecos, nunc u ro , uti narras, apud Batavos Legati meritissimi, in Cartesium defunctum pietatem. Sed totum id temporis quod cffluxit partim negotiis, quibus eram ruri districtus, partim meis ad Caroelium literis castigandis transcribendisque, postquam ad Academiam rediissem, imponium est; nee putabam fore operae pretium ad te rescribere, prius quam ista perfeci sedem. Jam vero in parato sunt omnia, tam mearum quam Cariclianarum literarum exemplariar neutra tamen ad te mitto hac vice, quippe quod experiundum putavi prius, quam tuto hae, quas iam scripti, luerae ad manus tuas pervenexint: postquam id intellexerim , mittam ad te continuo. Perlubenter interiis ex te audire vellem; quousque deveneris in nobili illo negotio quod scribis te suscepisse. . Rem sane inihi pergratam praestabis; si pcr proximas tuas literas ea de re certiorem me seceris. Vale, Vir Clarissme, & generosum illud opus quod moliris feliciter exequere. Sic optat x

Cantabrigiae, e collegio Christi, pridie idus Maii, ' Tibi Cartes- is omnibus vitam mis

EPISTOLA LX V I. Clarissimo Viro Renato Descartes Henricus Morus Anglus. .

O u ergo. Ohestiones de materiai corpore. Differentia inter naturam divinam G corpoream. De vacuo. De iniudis ititate aromorum. Deindefinita vel infinita mundi extensione. Desoseu brutorum.

QVanta voluptate perfusus cst animus meus, vir Clariis me, inscriptis tuis legendis, nemo quisquam piaeter te unum potest coniectare.

Equidcm ausim asseverare me haud minus cxultasse in recognoscendis intelligendisque praeclaris tuis Theorematis, quam ipse in in vcniendis; aequeque charos habere atquc deamare pulcherrimos illos ingenii tui scelus, ac ii proprius cos enixus csset animus. Quod & certe secisse alse

187쪽

quo modo mihi videtur, exerendo sese atque expedici do in eosdem sensus ac cogitationes, quos generosa tua mens praeconcepit & praemoniir viti Qui lane istiusmodi sunt, ut, cum intellectui lucticioque meo adeo sint congenercs, ut notia sperem tore ut incidam in quicqtiam coniunetum magis ac consanguincum, ita sane a nullius ingenio alieni cile posIint, cujus itidem ingenium non iit a rccta ratione alienum. Libere dicam quod sentio: omnes quotquot cxstiterunt, aut etiamnum existunt, A rcanorum Naturae Antistites, ii ad magnificam tuam indolem comparentur, Pumilos plane videri ac Pygmaeos: meque, cum vel unica vice evolvissem Lucubrationes tuas Ρnilosophicas, suspicis

tum elle, illus tristimam tuam discipulam , Serenissimam Principem Eli-rabctham, univcrsis Europaeis, non diu minis soluin, sed viris, etiam Philosophis, longe evasisse sapientiorGn. Quod mox evidentius deprehendi , cum inceperim scripta tua paulo penitius rimari & intelligere. Tandem enim clare mihi affulsit Cartesiana Lux, i. e. libera, disti cta, sibique constans ratio, quae natu ram pariter ac paginas tuas mirifice collustravit; ita ut aut nullae aut paucisIimae superlint latebrae, & loci quos non patefacit nobilis illa fax, aut saltem vel levissimo negotio, mihi cum libitum fuerit, mox sit pate iactura. Omnia profecto tam concinna in tuis

Philosophiae Principiis, Dioptricis di Meteoris, tamque pulchre sibi ipsis

naturaeque consona sunt, ut mens ratioque humana iucundius vix optaret laetiusve spectaculum.

In Mothodo tua, Ilisorio quodam, sed cleganti sane, modestiae genere, talem te exhibos virum ut nihil indole genioque tuo suavius & amabilius, nihil excelsius & generolius vel fingi possit, vel expeti. Quornim autem haec Θ Non quod putarem, Vir Clarissime, aut tua interestu aut Reipublicae Literariae ut haec conscriberem ; sed quod mirabilis illius voluptatis ac fructus quem ex scriptis tuis percepi conscientia extorqueret hoc qualecunque m. animi in te grati teitimonium. Praeterea, ut certum ic facerem, etiam apud Anglos esse qui te tuaque magni aestimant , divinasque animi tui dotes vehementer suspiciunt & admirantur rneminem autem hominem meipso impensius te amare posse, eximiamque

tuam Philosophiam arctius ampleXari.

Sed revera, illustrissime Cartesi, ut nihil dissimulem quamvis pulcherrimum illud Philosephiae tuae corpus ac essentiam valde depeream,fateor tamen paucula excidisse in secunda Principiorum parte, quae certe animus meus aut paulo hebetior est quam ut capiat, aut ut admittat, aver

188쪽

i 8 . R C NATI DE s CARTES Sed praeclarae tuae Philosophiae lamna nihil inde periclitatur, eum hujusmodi ista sint, ut cum aut talia merito aut incerta judicari possint, ita nihil ad essentiam Philosophiae tuae ac fundamenta pertinere, illaque lineistis optime possit constare. Quae vero ca lint, si tibi non sit taedio, brevis

et nunc exponam.

Primo se definitionem materiae seu corporis instituis multo quam pax est latiorem. Res enim extensa Deus videtur esse atque Angelus, imo vero res quaelibet per se subsistens; ita ut eisdem finibus claudi videatur extensio atque essentia rerum absoluta, quae tamen variari potest pro es entiarum ipsarum varietate. Atque equidem quod Deus extenditur suo modo, hinc arbitror patere, neir de quod sit omni praesens, & universa in mundi machinam singulasque ejus particulas intime occupet. Quomodo enim motum imprimeret materiae, quod fecisse aliquando, di tiamnum facere, ipse fateris, nisi proxime quasi attingeret materiam universi , aut saltem aliquando attigi uete Quod certe nunquam secisset nisi adfuisset ubique singulasque plagas occupavisset. Deus igitur suo modo, extanditur atque cxpanditur, ac proinde est res extensa. Neque tamen ille corpus istud est, sive materia, quam ingeniosa illae artifex, mens scilicet tua, in globulos striatasque particulas tam aflabre

tornavit. Quamobrem res extensa latior corpore est.

Animumque mihi ulterius addit ut a te hac in re dissentiam, quod ad confirmationem hujusce tuae definitionis tam μυum adhibes argumen inm reme Sophisticum. Quod utique corpus possit esse corpus sine mollitie, vel duritie, vel pondere, vel levitate, &c. illis enim aliisque omnibus qualitatibus, quae in materia corporea sentiuntur, ex casublatis, ipsam integram remanere. . Quod perinde est ac si dixeris, libram cerae, cum possit esse libra cerae, quamvis spolietur figura sphaerica, vel

cubica , vel pyramidali, &c. sub nulla figura posse remanere integram cerae libram. Quod tamen impossibile est. Quamvis enim haec vel illa figura non tam ar cohaereat cum cera quin illam exuere possit , . ut inmein

cera semper sitfigurata necessitas summa est & arctissima. Ita quamvis materia non sit necessario mollis, nec dura, nec calida, nec frigida, ut tamen sitsensibitis est summe necessarium ; vel , si malles, tangibitis , prout Optamede finit Lucretius, Tangere enim, ta tangi , nisi corpus nulla potest rei.

Quae certe uotio minus debet a tua mente abhorrere, cum Philosophia tua omnem sensum, cum antiquis illis apud Theophrastum με σαιΘη-

πως, tactum planissime constituat. Qdod vero verius esse ipsc tacillime

189쪽

EpisTOLARUM PAR s I. Epist. LXVI. 179 admittam. Sed si minus placet corpus definire ab habitudine adsiensius nostros,ongibilitas haec latior iit ac diffutior, & significet mutuum illum contiatum tangendique potentiam inter corpora quaelibet, sive animata sive inanimata fuerint, elloque superficierum duorum pluriumve co porum immediata 1uxtapositio. Quod & aliam innuit materiae sive eo poris conditionem, quam appellare poteris 3 enetrabilitatem ; nempe quod nec penetrare alia corpora, nec ab illis penetrari possit. Unde m nifestissimum est discrimen inter naturam divinam ac corpoream, cum illa hane penetrare; haec vero se ipsam penctrare non pollit. Unde sane felicius mihi videtur cum Platonicis suis V irgilius philosophari,quam Ca tellus ipse, cum ex illorum sententia sic cecinerit,

Mens agitat molem, ta magno se corpore miscet. Mitto alias insigniores divinae extensionis conditiones, cum non opus si hoc loco explicare. Vel haec pauca sutacerint ad demonstrandum multo tutius fuisse materiam definivisse substantiam tangibilem, vel modo supra explicato ι enerrabilem, quam rem extensam. Dicta enim vel tam gibititas, vel smpenetrabituas, competit corpori adaequale; tua autem definitio peccat in legem νωιλλου π, neque enim in reciproca cum deis

finito. .

Secundo, Quando innu is ne virtute quidem divinasieriposse ut proprie dictum exstat vacuum, &, si omne corpus ex vase tolleretur, quod latera necessario coirent; ista profecto mihi videntur non solum falsa, sed minus consona antecedentibus. Si cnim Deus motum materiae imprimit,

quod supra docuisti,annon ille potest contra obniti,& inhibere ne coeant vasis latera Sed contradictio est distare vasis latera, & tamen nihil interjacere. Idem non sensit literata Antiquitas, Epicurus, Democritus, Lucretius, aliique. Sed ut leviusculum illud argumenti genus missum faciam; divinam contendo interjacere extensionem, tuumque hic surpositum esse infirmum, materiam solummodo extendi: latera tamen ut antea coitura non necessitate logica sed naturali; Deumque solum hanc coitionem inhibere posse. Cum enim particulae, primi praesertim secun dique Elementi, tam furibundo motu agitentur, nectile est qua ceditur, eo ruant praecipites, aliasque sibi contiguas secum abripiant.

Infeliciter igitur successit, quod tam bellum Theorema de modo R refactionis & Condensationis, quod certe ego aliis de causia verissimum esse censeo, tam lubrico sessulcias fundamento. Tertio, Singularem illam subtilitatem non capio, qua atomos, id est, L 2 par

190쪽

18o RENATI DE s CARTES particulas sua natura indivisibiles, non dari evincas. Ut enim, inquis, cffecerit Deus eas particulas a nullis creaturis dividi posse, non certe sibi ipsi easdem dividendi iacultatem potuit adimere, quia fieri non potest ut

propriam suam potentiam imminuat. Eodem argumento probaveris, Deum nunquam fecisse ut hesternus oriretur Sol, quoniam potentia esus jam ess cere non potest ut Sollicstermis noncssct ortus; nec vilissimanu. posse muscam occidere,

Si modo qui periit, non periisse potest, quod scite de seipso Ovidius ; aut materiam non creata, cum sit divisibilis in sempcr divitibilia, ac proinde Deus nunquam posset absolvere ac perficere hanc divitionem. Pars enim restat indivisa, quamvis divisibilis,

atque ita perpetuo eluditur potentia divina, nec plene se exerere potcst, finemque sortiri. Quarto, Indosinitam tuam mundi extensonem non intelligo Extensio enim illa indefinita, vel simpliciter infinita est, vel tantum quoad nos. Si intelligis extensionem in nitam simpliciter, cur mentem tuam obscuras vocabulis nimium suppressis ac modestis ξ Si tantum quoad nos

infinitam, revera erit finita extensio; neque enim mens nostra aut rerum

aut veritatis mensura est. Ac proinde, cum alia sit simpliciter infinita expansio, divinae utique essentiae, materia tuorum vorticum a centris sitis recedet, totaque mundi machina in dissipatas atomos vagosque abibit pulvisculos. Atque sane eo magis hic admiror modestiam tuam atque metum, quod adeo tibi caves a materiae infinitudine, cum particulas actu & infinitas & divisas ipse agnoveris Art. 34&3s. Quod certe si non fecisses, extorqueri tamen polle videtur hoc modo. Nam cum quantum sit in infinitum divisibile, partes actu infinitas habere oportet. Ut enim cultello aliove quovis instrumento corpus in parres palpabiles, quae non actu sunt tales, mechanice dissecare prorsus est , sive impossibile; ita vel mente quantitatem dividere in partes toti realiter actuque non Inexistentes , plane ἄλογον est ac rationi absonum.

Quibus insuper adjungi potest, hypothesin hanc, quod mundus simpliciter ac revera sit infinitus, amualem vim habere ad explicandam juxta ac confirmandam rationem rarefactionis & coi cnsationis, quam supra proposuisti Art. 6, 7.atque istud principium,sobus corporas ese extensonem, α, nihilum non posse extendι. Quod enim ibi praestat logica seu contradiis

claria necessitas , idem hic necessitas Physica vel mechanica certassime

SEARCH

MENU NAVIGATION