장음표시 사용
191쪽
EPIsTOLARUM PAR s I. Epist. LXVI. 181
Cum enim omnia in infinitum usqu e materia seu corporibus sint plena ac reteria, penetrationis lex impediet ne fiat ulla distantia in rarefactione corporibus nuda, aut accessio partium ad se invicem in condensatione,sine qinterjacentium particularum expulsione. Atque hactenus quae a me dicta sunt rationi mentique meae maxime via dentur perspicua, tuisque placitis longe longeque certiora. Caeterum a nulla tuarum opinionum animus meus, pro ea qua est mollitie ac teneritudine, aeque abhorret, ac ab internecina illa & jugulatrice. sententia, quam in Methodo tulisti, brutis omnibus vitam sensumqne eripiens, dicam, an potius praeripiens λ neque enim vixisse unquam pinteris. Hic non tam suspicio rutilantem tui ingenii aciem, quam reformido, utpote de animantium fato sollicitus, acumenque tuum non subtile
solum agnosco, sed chalybis instar rigidum ac crudele, quod uno quasi ictu universum ferme animantium genus vita ausit sensuque spoliare, in
Sed videamus obsecro quid in causa est quod in brutas animantes quicquam tam severiter statuas. Loqui utique non possunt, causamque suam apud judicem dicere, &, quod crimen aggravat, cum ad loquelam organis satis sint instructae, uti patet in Picis & Psittacis, hinc vita sensuque mulctandae sunt. Verum enimvero, quomodo fieri possit ut aut Psittaci aut Picae voces nostras imitentur, nisi audirent, sensuque perciperent quid loquimur λ Sed non intelligunt, inquis, quid sibi volunt istae voces quas effutiunt imitando. Quidni tamen ipsi quid volunt satis intelligant, cibum scilicet quem a Dominis hoc artificio acquirunt λ putant se igitur cibum mendicare, quod ista loquacitate toties voti compotes fiunt, Et quorsum, quaeso, illa attentio est & auscultatio in avibus canta
toriis, quam prae se ferunt, si nullus sit in ipsis sensus nec animadversio Unde illa vulpium canumque astutia & sagacitas 3 Qui fit ut miliae & verba se cientes cohibeant belluas Canis famelicus cum furtim quid abstulit, cur quasi facti conscius clam se surripit, & m ticulose ac dissidenter incedens nemini occursanti gratulatur, sed averso pronoque rostro suam ad distans pergit viam, suspiciose cautus ne ob patratum scelus poenas luat Quomodo ista fieri possunt sine interna facti conscientia Z Copiosa ista historiolarum congeries ,
quibus nonnulli conantur demonstrare rationem inesse animalibus brutis, hoc saltem evincet, sensum ipsis memoriamque inesse. Sed infinitum esset tales narratiunculas hie attexere. E quibus scio bene mul-
192쪽
18r RENATI DE s CARTE fras istiusmodi esse, ut earum vim vel subtilissimum acumen haud possit
Sed video plane quid te huc adegit, ut bruta pro machinis habeas;
immortalitatis utique animarum nolirarum dcmonstrandae ratio, quae cum supponat corpus nullo modo cogitare poste, concludit ubicunque est cogitatio, substantiam a corpore realiter distinctam adeste oportere, adeoque immortalem. Unde sequitur, bruta si cogitent, s ubstantias immortales tibi annexas habere.' , Atqui obsecro te , Vir perspicacissime, cum ex ista demonstrandi ratione necesse esset bruta animantia aut sensu spoliare, aut donare immo talitate, cur ipsa malles inanimes machinas statuere quam corpora ansemabus immortalibus actuata λ praesertim cum illud ut naturae phaenomenis minime consonum, ita plane sit inauditum hactenus; hoc vero apud sapientissimos veterum ratum sit ac comprobatum, Pythagoram puta, Platonem, aliosque. Et certe animos hoc adderet Platonicis mnibus persistendi in sua de brutorum immortalitate sententia, cum tam insigne ingenium eo angustiarum redactum sit, ut si animas brut rum immortales esse non concedatur, universa bruta insensatas machinas.' necessario statuat.
Haec sunt paucula illa magne Cartesi) in quibus mihi fas esse putabam a te dissentire. Caetera mihi adeo arrident atque adblandiuntur; ut nihil illis habeam magis in deliciis; adeoque intimis animi mei se sibus consona sunt atque cognata, ut non solum tardioribus commode explicare, sed etiam contra pugnaciutinos quosque feliciter, si opus esset, defendere me posse confidam . . Quod reliquum est, exorandus es, Vir illustrissime; ut haec nostraboni consulas, nec me ullius levitatis vanaeque ambitionis suspectit in habeas , quali assectarem Clarissimorum virorum familiaritates ac amicitias, cum ipse si possem, haud cuperem inclarcscere, rem turbulentam famam judicans, privatoque otio valde inimicam. Neque profecto quamvis animo sim in te admodum prono ac proclivi, id unquam tibi significassem, nisi ab aliis instigatus, sed te tuaque
amore latenti incoaque veneratione prosequi contentus fuissim. Nec obnixe a te efflagito ut rescribas, utpote qucm contemplationubus sumine arduis, vel experimentis faciundis maxime utilibus pariter ac difficilibus, occupatissmum autumo.Pcrmitto igitur hic tibi tuo iure uti, ne sim in publicum injurius. Quod .si tamen Eaec nostra, qtialia qualia tuerint, respontione
193쪽
EPIsTOLARUM PAR s I. Epist. LXVII. 1, 3
qualibetcunque cohonestare dignatus fueris, rem sane non ingratam praestabis ' a
Doctissimo & Humanissimo Viro Henrico Moro
. . . Renatus Destartes.' Responsio ad Superior en
L Audes quas in me congeris, Vir humanissime, non tam ulIius mei
meriti, utpote quod eas aequare nullum potest, quam tuae erga me benevolentiae tcstes sunt. Benevolentia autem ex sola scriptorum meorum lectione contracta candorem & generositatem animi tui tam aperte ostendit, ut totum me tibi, quamvis antehac non noto, devinciat. Id
que perlibenter iis quae ex me quaeris respontibo. I. Primum cst, cur ad corpus definiendum dieam illud esse substantiam extensam potius quam sensibilem, tangibilem, vcl impenetrabilem. At res temonet, si dicatur substantia sensibilis, tunc definiri ab habitud ne ad sensius nostros, qua ratione quaedam ejus proprietas duntaxat explicatur , non integra natura, quae cum possit existere, quamvis nulti homines existant, certe a sensibus nostris non pendeti Nec proinde video cur dicas, esse summe necessarium ut omnis materia sit sensibilis. Nam contra, nulla est quae non sit plane insensibilis, si tantum in partes nervorum nostrorumparticulis muli ores , & singulas seorsim satis celeriter agitatas, sit divisa. Meumque illud argumentum quod scaevum & se e Sophisticum appellas adhibui tantum ad corum opinionem rinitandam, qui tecum existimant omne corpus esse sensibile, quam, meo judicio, aperte&de monstrative rosulat. Potest enim corpus retinere omnem suam corporis naturam, quamvis nonsit adsensum molle, nec durum, nec frigidum, nec calidum, nec denique habeat ullam sensibilem qualitatem. Ut vero inciderem in eum errorem quem videris mihi velle tribuere, per comparationem cerae, quae quamvis possit non esse quadrata, nec rotunda, non potest tamen non habere aliquam figuram , debuissem, ex co
194쪽
18 RENΛTI DE s CAR Esquod juxta mea Principia omnes sensibiles qualitates in eo solo consistant. quod particulae corporis certis modis moveantur, vel quiescant, debuissem, inquam, concludere, corpus posse ex Istere, quamvis nullae Qua particulae moveantur, nec quiescant; quod mihi nunquam tu mentam v
nit. Corpus itaque non rectc desinitur substantia sentibilis. Videamus nunc an forte aptius dici possit subitantia impenetrabilis,vel tangibilis, eo sensu quem explicuisti. Sed rursus ista tangibilitas di impenetrabilitas in corpore, est tantum ut in homine Risibilitas ,proprium quarto modo, juxta vulgares logicae leges , non vera & estentialis distarentia, quam in extensione consistere conte do ; atque idcirco, ut homo non definitur animal risibile, sed rationale,ita corpus non definivi per impenetrabilitatem, sed pcr extensionem. Quod confirmatur ex eo, quod tangibilitas & impcnetrabilitas habeant relati nem ad partes, & praesupponant conceptum di vilionis vel terminationis.
Possimus aurem concipere corpus continuum indeterminatae magnitudinis, sive indefinitum, in quo nihil praeter extensionem consideretur.
Sed, inquis, Oeus etiam & Angelus, resque alia quaelibet per se sub-sstens est extensa, ideoque latius patet definitio tua quam definitum. Ego ucro non soleo quidem de nominibus disputare, atque ideo si ex eo quod Deus sit ubique, dicat aliquis eum esse quodammodo extensum, .
per me licet. Atqui nego veram extensionem, qualis ab omnibus vulgo concipitur, vel in Deo, vel in Angelis, vcl in mente nostra, vel denique in ulla substantia, quae non sit corpus, repcriri. Quippe per ens extentum, communiter omnes intelligunt aliquid imaginabile, sive silens rati pis, sive reale, hoc enim jam in medium relinquo, atque in hoc ante varias partes determinatae magnitudinis & figme, quarum una nullo modo alia sit, possunt imaginatione distinguere, unasque in locum ali rum possunt etiam imaginatione transferreo sed non duas simul in
uno & eodem loco imaginari: atqui de Deo, ac etiam de mente nostra,
nihil tale dicere licet; neque enim est imaginabilis, sed intelligibilis iamtaxat , nec etiam in partes distinguibilis, praeicitim in partes quae Labeant
determinatas magnitudines & tiguras. Denique, facile intelligimus dc mentem humanam, &Deum, & simul plures Angelos in uno & eodem loco esse posse. Unde manifeste concluditur, nullas substantias incomportas proprie esse extensas r sed eas intelligo tanquam virtutes aut vires quasdam, quae quamvis se applicent rebus extensis, non idcirco sunt extensae; ut quamvis in serro candenti si ignis, non ideo ignis ille est se rum. Quod vero nonnulli substantiae notionem cum rei extensae notione Dissili od by Gorale
195쪽
tione confundant, hoc sit ex falso praejudicio, quia nihil putant existe
re, vel esse ιntel ibile, nisi is etiam imaginabile, ac revera nihil sub imaginationem cadit, quod non sit aliquo modo extensum. Jam vero quemadmodum dicere licet sanitatem soli homini competare, quamvis per ana' logiam & medicina, & aer temperatus, & alia multa dicantur etiam se na, ita illud solum quod est imaginabile, ut habens partes extra partes, quae sint determinatae magnitudinis & figurae, dico cilc extensum, quam- v is alia per analogiam etiam extensa dicantur. 2. Ut autem transeamus ad secundam tuam dissicultatem: si examinemus quodnam sit ens extensum a me descriptum, inveniemus plane idem esse cum spatio, quoa vulgus aliquando plenum, aliquando vacuum, aliquando rcale, aliquando imaginarium esse putat. In spatio enim, quantumvis imaginario & vacuo, tacite omnes imaginantur varias partes deteririi natae magnitudinis & figurae, possuntque uni in locum aliarum imagsnatione transferre ; sed nullo modo duas limul se mutuo pene trantes in uno& codem loco concipere, quoniam implicat contradictio nem ut hoc fiat,& spatii pars nulla tollatur. Cum autem Uo considerarem tam reales proprietatcs non nisi in reali corpore esse posse, ausus sum aEr- mare nullum dari spatium prorsus vacuum, atque omne ens extensum
csse verum corpus: nec dubitavi a magnis viras, Epicuro, Democrito, Lucre'
ito hac in re dissentire;vidi enim illos non firmam aliquam rationem tae secutos, scd falsum praejudicium, quo omnes ab ineunte aetate fuimus imbuti. Quippe quamvis sensus nostri non semper nobis exhibeant corpora externa qualia sunt omni cx parte, sed tantum quatenus ad nos rcsc-runtur, & prodesse possunt aut nocere, ut in Art. 3. partis 2. praemonui; iudicavimus tamen omnes, cum essemus adhuc pucri, nillil aliud
in mundo esse, quam quod a sensibus exhibebatur, ac proin dc nullum esse corpus nisi sensibile, locaque omnia in quibus nihil sentiebamus vacua csse. Quod praejudicium cum ab Epicuro , Democrito,
Lucretio non fuerit unquam resectum, illorum auctoritatem sequi non debeo Miror autem virum caetera perspicacissimum, cum videat se negare non posse quin atraquam omnis uiosubstantiasit,quoniam in eo omnes propristates exicnsionis revera reperiuntur, malle tamen dicere divinam cxtentionem implere spatium in quo nullum cst corpus, quam fateri nullum omnino spatium sine corpore esse posse. Etenim , ut jam dixi, prae- tensa illa Dei extenso nullo modo subiectum esse potest verarum pro' prictatum, quas in omni spatio distinctissime percipimus. Neque enim A a Dcus
196쪽
i8s RENATI DE s CARTEs Deus est imaginabilis, nec in partes distinguibilis quae sint mensurabiles& figuratae. Sed facile admittis nullum vaeuum naturaliter dari. Sollicitus es de potentia divina, quam putas tollere posse id omne quod est in aliquo vase, simulque impedire ne coeant vasis latera. Ego vero cum sciam meum
intellectum esse finitum, &Dei potentiam inlinitam, nihil unquam de hac determino ; sed considero duntaxat quid possit a me percipi vel non percipi, & caveo diligenter ne judicium ullum meum a perceptione dis- .sentiat. Quapropter audacter assirmo, Deum posse id omne quod possibile esse percipio; non autem e contra audactor nego, illum polle id quod
conceptui meo repugnat; sed dico tantum implicare contradictionem. Sic quia video conccptui meo repugnare ut omne corpus ex aliquo vase tollatur, & in ipso remaneat extenuo, non aliter a me concepta quam prius concipiebatur corpus in eo contentum; dico implicare contradimonem, ut tacti extensio ibi remaneat post sublatum corpus,ideoque debere v. sis latera coire: Quod omnino consonum est meis caeteris opinionibus. Dico enim alibi nultam motum dari nisi quodammodo ciremtirem; unde se
quitur non intelligi distincte, Deum aliquod corpus ex vase tollere, quin simul intelligatur, in ejus locum aliud corpus, vel ipsa vasis latera motu circulari succedere. - . 3. Eodem modo etiam dico implicare contradictionem, ut aliquae
dentur atomi, que concipiamtur extensa acs Hrn risibiles; quia quamvis Deus eas tales emccre Potuerit ut a nulla creatura dividantur, certe nona
possumus intelligere ipsum se facultate eas dividendi privare potuisse. Nee valet tua comparatio de iis quae facta sunt, quod nequeant insecta esse. Neque enim pro nota impotentiae sumimus, quod quis non possit facere id quod non intelligimus esse possibile; sed tantum quod non possit aliquid facere ex iis quae tanquam possibilia distincte percipimus. At sane percipimus esse possibile ut atomus dividatur, quandoquidem eam e tensam esse supponimus; atque ideo si judicemus eam a Deo dividi non posse, judicabimus Deum aliquid non posse facere, quod tamen possibi te esse percipimus. Non autem eodem modo percipimus fieriposset ut quod factum est sit insectum, sed e contra, percipimus hoc neri plane non posse; ac proinde non esse ullum potentiae defectum in D , quod
istud non faciat. Auantum autem ad divisibilitatem materia, non eadem ratio est: etsi enim non possim numerare omnes partes in quas est divisibilis, earumque idcirco numerum dicam esse indefinitum; non tamen
possismafirmare illarum divisionem a Deo nunquam absolvi, quia scio
197쪽
Deum plura posse facere quam ego cogitatione mea eomplecti ; atque istam indefinitam quarundam partium materiae divisionem revera ficti solere in Arti . 3 q. concessi. . Neque vero affectatae modestiae est, sed cautelis, meo judicio, ne ἡeesariae, quod quaedam dicam csse in finita potius quam infinita; s Ius enim Deus est quem positivo intelligo csic inhnitum: de reliquis, ut de mundi cx tentione, dc numero partium in quas materia est divisibilis, de similibus, an sint simpliciter in ista necne, me profiteor nescire; scio tantum me in illis nullum tinem agnoscere, atquc idcirco respectu mei dico .
indefinIta. Et quamvis mens nostra non sit rerum vel veritatis mensura, cer te debet esse mensura eorum quae affirmamus aut negamus. Quid
nim est absurdius, quid inconsideratius, quam velle judicium ferre de iis ad qnorum perceptionem mentem nos ram attingere non posse conm
. Miror autem te non modo id velle facere videri, eum ais, si tantum quoad nossit infinita, revera σιι finita extensio, &c. sed praeterea etiam divinam quandam extensionem imaginari, quae latius pateat quam corporum extensio, αrque ita supponere Deum partes habere extra partes,'essa
Ne vero. quis scrupulus hic superiit; cum dieo extensionem materiae esia indefinitam, sufficere hoc puto ad impediendumis quis extra illam locus singi queat, in quem meorum vorticum partiuulae abire possint.
Is cumque enim simus Ege con praetur, ibi dam iuxta meam opinionem, ab
qua materia est; quia dicendo eam esse indefinite extensam, dico ipsam latius extendi quam omnh id quod ab homine concipi potest.
Sed nihiAminus existimo maxιmam rise disserentiam inter amplitudinem istius corporeae extensionis, & amplitudinem dis hiat, non dicam extensionis, utpote quae proprie loquendo nulla est, sed substantiae vel essentiae a ideoque hanc limpii iter infinitam, illam autem indefinitam appello. Caeterum non admitto quod pro singulari tua humanitate concedis . nempe reliquas meas opiniones posse contrare, quamvis id quod de mat riae extentione scripsi refutetur: unum enim est ex praecipuis, reoru0uaec certissimis, 'Prifica mea fundamentis, profiteorque mihi mitis rationes s tisfacere in ips a Phylica, nili quae nccessitatem illam, quam vocas Iogicam ii in contradictoriam, involvant; modo tantum ea excipias quae per so lam experientiam cognosci possunt, ut quod circa hanc terram unicqssit Sol vel unica Luna, & similia. Cumque in rcliquis a meo sensu nouΑ a 2 ab-
198쪽
r 88 . RE NATI DR s CARTE fabhorreat, spero etiam his te facile assensurum, si modo consideres prae iudicium esse quod multi existimentens extensum, in quo nihil est quod
move it sensus, non Esse veram substantiam corpoream, sed spatium vacuum duntaxat; quodque nullum sit corpus nisi sensibile,atque nulla substantia nili quae sub imaginationem cadat, ac proinde sit extensa. s. Sed nullipraejudicio magis omnes assuevimus quam et,quod nobis ab in eunte aetate persuasit bruta animantia cogitarc. Quippe nulla ratio nos movit ad hoc credendum, nisi quod videntes pleraque brutorum membra in figura externa & motibus a nostris non multum disserre, unicumque in nobis esse credentes istorum motuum principium, animam scilicet, quae eadem moveret corpus & cogitaret, non dubitavimus quin esse
qua talis anima in illis reperiretur. .
Postquam autem ego advertissem distinguenda esse duo divetia m tuum nostrorum principia, unum scilicet plane mechanicum ει corporcii m,quod a sola spirituum vi & membrorum conformatione dependet, potcstque anima corporea appellari;aliud incorporeum, mentem scilicet, iive animam illam quam definis subitantiam cogitant ; quaelivi diligentius an ab his duobus principiis orirentur animalium motus, an ab unodun taxat. Cumque clare perspexcrim posse omnes oriri ab eo soloqund corporeum est & mechanicum, pro certo ac demonstrato habui, nullo pacto a nobis probari posse, aliquam esse in brutis animam cogitantem. Nec moror astutis A sagacitates canum & vulpium , ncc quaecunque aliae
propior cibum, venerem, vel metum a brutis fiunt. Profiteor enam meposse perfacile illa omnia ut a sola membrorum conformationeprofecta repticare.
Quamvis autem pro demonstrato habeam, probari non posse aliquam esse in brutis cogitationem; non ideo puto polle demonstrari nullam esse, quia mens numana illorum corda non pervadit. Sed examinando quidnam sit hac de re maxime probabile, nullam video rationem probrutorum cogitatione militii repraeter hanc unam, quod cum habeant oculos,
aures, tinguam, & reliqua sensuum organa sicut nos, verisimile sit illa sentiresicut nos; & quia in nostro sentiendi modo cogitatio includitur,' s-milem etiam illis cogitationem esse tribuendam. Quae ratio cum sit maxime obvia, mentes omnium hominum a prima aetate occupavit. Sunt autem aliae ationes milio phares disertiores, sed non omnibus ita obviae, quae contrarium plane persuadent. Inter quassuum quidem l
cum obtinet, quod nonfit tam probabile omnes vermes, cu ces, erucas, & re
liqua animalia immortali anima praedita esse, quam machinarum testar se
199쪽
Ρrimo, quia certum est in corporibus animalium, ut etiam inar stris, esse olla, nervos , musculos, sanguinem, spiritu 3 animales, deo reliqua organa ita disposita, ut se solis absque ulla cogitatione omnes motus quos in brutis observamus cicre possint. Quod patet in con vulsionibus , cum mente invita machinamentum eorporis vehementius saepe ac magis divertis modis solum se movet, quam ope voluntatis so
Deinde, quia rationi consentaneum videtur, cum ars si naturae imitatrix, possintque homines varia fabricare automata in quibus sinculta cogitatione cit motus, ut natura elisn sua automata, sed arte factis longe praestantiora, ncmpe bruta Omnia, producat, praesertim cum nullam agnoscamus ratioΗm propter quam, ubi est talis membrorum conformatio qualem in animalibus videmus, cogitatio etiam debeat
adesses atque ideo majori admiratione dignum sit, quod mens aliqua reperiatur in unoqRoque humano corpore, quam quod nulla sit in ullis
Sed rationum omnium quae bestias cogitatione destitutas esse perisse dent meo judicio mecipua cit, quod quam v is inter illas una: aliis eiusdem speciei suit perfectiores, non secus quam inter homines, i.ut videret Iicet in cquis & canibus, quorum aliqui caeteris multo felicius quae doce tur addiscum; & quamvis omnes perfacile nobis impetus suos naturales, ut iras, metus, famem, & similia, voce: vel aliis corporis motibus signi
cente nunquam tamen hactenus fuerit observatum, ullum brutum animal co persectionis devenisse ut vera loquela uteretur, hoc cst, ut aliquid vel voce vel nutibus indicaret, quod ad solam cogitationcm, non autem ad impetum naturalem, posset referri. Haec enim loquela unicum est cogit tionis in corpore latentis lignum certum, atque ipsa utuntur omnes homines , etiam quam maxime pidi ta mente capti, de lingua vocisque orga nis desituti, non autem uitam bratum; eamque idcirco pro vera inter
mines de bruta disseremia sumere licet. . . - .
Reliquas rationes cogitationem brutis adimentes brevitatis causa hic omitto. Velim tamen notari me loqui de cegitatione, non de vita vel sensu: vitam enim nulli animali deaego, utpote quam in solo cordis caelore consistere statuo; nec denego etiam sensum quatenus ab organo cor-Ioreo dependet. Sicque haec mea opinio non tam crudelis est erga beluas, quam pia erga homines, Pythagoreorum supcrstitioni non addictos, quos nempe a criminis suspicione absolv it quoties animalia com dunt ves occidunt.
200쪽
rρο ' RENAT DE CARTE . Hate autem omnia sortasse prolixius scripsi quam acumen ingenii tui ἀequirebat ; volui enim hoc pacto tinari paucissimorum obiectiones mihi tactenus aeque gratas idisse ac rura, humanitatemque & candorem tuum maxime tibi devinxisse η .
Clarissimo Viro, Nobilissimoque Utilosopho, Renato, Destartes Henricus Morus Anglus.
Iustantiae eontra Responsiones Cartess. Maria crarastanes de mundi extensione, ' de natura motus, de Tratrone terra iana, de particulis laris, de anima unione cum corpore, E sique imperis, de conversioneglobulorum athereorum in elementum primum, deflexoιlitate parricula n aquearum, de materra denique ora πώνη ἡ
O Pinionis quam de te concepi' nuperisque meis literis apud te testatus sum, quanta quanta ut Vir illustrissime me non poenitet, . nec unquam, sat scio, poterit Venitere. Quin & adauget plurimum tui' apud me existimationem,quod ad stupendam illam mentis tuae amplitudinem divinumque acumen , suavitas tanta morum accesserit & humanitas. Quam certe ut nunquam sit spectam habui, ita nunc sane eruditissimas tuas literas habeo pro certissimo illius argumento. Caetcrum ne tanti favoris te poe niteat quil in servum caput collati, neve vilescat mcum erga te studium, atque amor, tanquam ab abj ccto jacentique animo proiectus , quo tandem modo responta tua mihi satissecerint, palam, uti homi- . nem liberum decet, aperteque profitebor. Quod tamen ne nimium tibi vel mihi ipsi negotium facessit, tusiores orationis texturas missas fac icias, rem totam in Instantias quasdam brevcs, aut saltem notatiunculas super singulis responsorum tuoruin particulis, compingam.