장음표시 사용
211쪽
EpIsTOLARUM: PAR s I. Epist. LXVIII. rotr et, tac. Quomodo cffciet Luna ut terra uno dic gyros suos absolvat, cum ipsa 3 o iure dies in suas absumat periodos Z Quae vero scribuntur Ar-tic. 3 3 r. hanc quaestionem, opinor, non attingunt. Quinto de particulis istis contortis, quas striatas vocas. Quomodo ita contorqueri potuerunt, & eo ipso in infinita fragmina & atomos non disiungi Z Qvcm lentorem, quam tenacitatem in prima illa materia, sibi ubique simili & homogenea, imaginari possumus Z Unde mollescebantistae particulae primum, indeque obduruerunt λSexto, Artic. I 89. Part. q. Anim sive mentem intime cerebro co unctam. Perlubenterequidem hic audirem sentcutiam tuam de conjuncti ne animae cum corpore: an cum toto corpore conjungatur, an cum cerebro solo, an vcro in solum conarium , tanquam in parvulum aliquod ergastulum , compingatur. Id enim sedem sensus communem, animaeque αἱ cet λιν, a te monitus agnosco. Dubito tamen annon per unive sum corpus anima pervadat. Dpinde quaero ex te, cum anima nullas habeat nec ramosas nec hamatas particulas, quomodo tam arcte unitur
cum corpore. Sciscitorque subinde, annon aliquid exerit se in natura. cujus nulla ratio mechanica reddi potest. Illud cujus in nobis conscii sumus, quo oritur modo λ suaeque ratio sit imperii animae nostrae in spiritus animales, qua potest eos amandarc in quamlibet corporis partem Θ Quomodo sagarum spiritus, quos vocant familiares, materiam tam apte sibi adaptant atque constringunt, ut visibiles & palpabiles se exhibeant cxecrandis vetulis λ Hoc autem fieri non solum vetulae, sed . juvenes sagae, nullii vi coactae, sponte mihi fassae sunt non paucae. Pomro, annon & ipsi hoc ipsum aliquo modo in animabus nostris ex per mur, dum pro arbitrio nostro spiritus nostros animales ciere & sistere, exercre revocare possumus Θ iniae ro igitur, numquid dedeceret hominem Pnilosophum in rerum universitate substantiam aliquam agno scere incorpoream, quae tamen pollit aut omnes, aut saltem plurimas, afluctione, corporcas, non secus ac ipsa corpora in se mutuo, in corpus aliquod imprimere, quales sunt motus, s gura, situs partium Θ &c. Imo vero, cum ferme constet de motu, sine mora superaddere etiam quae motus consequentia sunt, ut dividere, conjungere, dissipare, vincire, fgurare particulas, figuratas disponere, dispolitas rotare, vel quovis modo movere, rotatas continere, & id genus alia; unde lumen, colores, ct reliqua sensus objecta prodire neculle est, juxta eximiam tuain P ilo
Praeterea, cum nihil nec corporeum nequc incorporeum potest agere
212쪽
ror RE NAT ET D E s CARYEsin aliud nisi per applicationem suae essentiae, necesse insuperducere, ut. sive Angelus sit, sive Daemon, sive anima, sive Deus, qui agat praedictis modis in materiam, essentia cujus ibet inequitet quasi illis materiae partibus in quas agit, aut aliquibus aliis, quae in has ipsas agant per motus transmissionem, imo ut integrae aliquando adsit materiae quam gubernat di modificat; ut constat ingeniis, sive bonis, sive malignis, qui te humanis oculis patefecerunt: aliter enim qui poterant confringere materiam , di in hac vel illa figura continere pPostreino, cum tam stupendam virtutem habeat substantia ineo porca, ut per nudam sui applicationem, sine funiculis aut uncis, sine fundis aut cuneis, materiam constringat, explicet, dividat, projiciat, di simul retineat, annon verisimile videatur ut in seipsam se possit colligere , cum nulla obstet impcnetrabiliras, & diffundere se denuo , & similia 3
Haec abs te peto, Vir doctissime, quantum per otium licebit, ut d meris exponere; utpote quem scio tam intima quam extima naturae mysteria rimatum esse, commodeque interpretari posse. Septimo, de globulis aethereis quaero, si Deus mundum ab aeterno condidisset, annon multis abhine annis comminuti & confracti fuissent isti globuli in partes indesinite subtiles, mutuis collisionibus vel attritionubus , primique elementi faciem jam olim induissent, ita ut universus mundus in unam immensam flammam multa ante secula abiiset pOctavo, de particulis tuis aqueis, longis, teretibus & sexibilibus, numquid habent poros Id sane mihi non videtur probabile, cum sint smplicia corpora, particulaeque primae ex nullis aliis particulis complicatae, sed fragmina ex integra primaque materia elisa, ac proinde plane homogenea. Hinc dubito, qui poterunt flecti sine penetratione dimensionum. Putemus enim aliquando ad annuli instat incurvari; super cies concava minor erit convexa, &c. Rem probe tenes. Non est quod
Nec tamen si poros habere contenderes, quod nunquam opinor se cies, difficultatem tollet. Quippe quod quantis tunc instituetur de ρο- rorum labris vel lateribus: necessario enim aliquid flecteturquod non
Atque haee difficultas pertinet non sollam ad oblongas tuas particulas, sed etiam ad ramosas illas, aliasque serme omnes, quas flecti necesse est, di tamen non disrumpi. in 'Nona& ultimo, utrum materia, sive aeternam fingamus sive heste
213쪽
Eprs TOLARUM PARSI. Epist. LXVIII. ro
vo die creatam, sibi libore permissa, nullumque aliunde impulsum suscipiens, moverctur, an quiesceret. Deinde, an quies sit modus corporis privativus, an vero politivus. Et sive positivum malles sive privativum, unde constet utrumlibet. An dcnique ulla res astuctionem ullam habere pollii naturalitcr & a se, qua penitus potest destitui, vel quam aliunde potest adsciscere. Hastemis fere circa generalia praeclarae tuae Physices fundamenta lusi . dicam, an potius laboravi P progressurus posthac ad specialiora, ii facilitas tua atque comi ins co me invitavcrit, aut 1 altem permiserit. Et aequiori sane animo feres, cum hic de primis agatur principiis, si superstitiose omnia examinavi, viamque quasi palpando, lingulaque curiosius co trectando, lente me promovi & testudineo gradu. Video enim ingenium humanum ita comparatum esse, ut facilius longe quid consequens sit dispiciat, quam quid in natura primo verum; nostramque omnium conditionem non multum abludere ab illa Archimedis , δὸς m, κωπινησω τ γlta. Ubi primum figamus pedem invenire multo magis satagimus, quam ubi invenimus ulterius progredi. Quod ad mirificas illas structuras attinet, quas ex illis principiis generalibus erexisti, quamvis prima fronte adeo sublimes & ab aspectu nostro remotae viderentur, ut Omnia apparerent nubibus tenebrisque ob voluta , dies tamen difficultates comminuit, paulatimque evanuerunt istie obscuritates, adeo ut perpaucae, prae quod tum factum est, in conspectum
Hoc autem necesse duxi ut profiterer, ne aeternum a me cxpectes tibi creatum iri negotium, sed lubentius mihi rescribas, parique humanitate hasce sciscitationes meas accipias qua primas quas miti objectiones.
Quod si feceris clarissime Carteii supra quam dici potest tibi obstris
Cantabrigiae, e Christi Collegio, o Hamanitatis latae ae capientia 3. Nonarum Martii, I 649. adninaurem reuissius s. EM. Mo Ru M.
214쪽
Clatissimo Doctissimoque Viro, Henrico Moro,
Renatus Descartes. Responseum ad superiores Instantias.
II clarissime,gratissimas tuas literas 3. Non. Mart. datas eo tempore' accipio, quo tam multis aliis occupationibus distrahor, ut cogar vel hac ipsa hora festinantissime reseribere, vel responsum in multas hebdomadas disterre. Sed vincet ea pars quae taestinationem persuadet; malo enim minus peritus quam minus ossiciosus videri. . . . sed Instaritias primas. Proprietates asi, aliis essepriores, oee. Sensibilitas nihil mihi videtur esse In te sensibili, nisi denominatio extrinseca. Nec etiam rei est adaequata rnam si reseratur ad sensus nostros, non convenit tenuissimis materia: pa ticulis ; si ad alios imaginarios, quales vis a Dco posse fabricari, forsan etiam Angelis 8c Animabus conveniet; non enim facilius intelligo nervos sensorios adeo subtiles, ut aquam minutissim si materiae particulis m veri possint, quam aliquam facultatem cujus ope mens nostra possit alias mentes immediate sentire sive percipere. Qtramvis autem in extensione habitudinem partium ad invicem facile comprehendamus, vIdcor tamen extensionem optime percipere, quamvis dc habitudinc partium ad invicem plane non cogitem t Quod debes etiam potiori sum quam ego admittere, quia extensio mita concipis ut Deci conveniat, & tamen in eoenullas partes admittis. - i . Nondum demonstratum tangibilitatem aut ramenetrasisitatem pro ira esse substantiae extensa abfectiones.Si concipis extensionem per habitudinem partium ad invicem, non videris negare posse quin unaquaeque ejus pars alias vicinas tangat . haecque tangibilitas est vera proprietas , rei intrinseca, non autem ea quae a sensu tactus denominatur. Non potest etiam intelligi unam partem rei extensae a I iam sibi aequalem penetrare, quin hoc ipso intelligatur mediam pariem ejus extens nis tolli vel annihilari; quod autem annihilatur aliud non penetrat: sicque meo judicio demonstratur impenetrabilitatem adessentiam extensionis, non autem ad ullius alterius rei pertinere. ae Fero alaam esse extensionemaequeveram.Taudem igitur dere convenimus;
215쪽
EPIsTOLARUM PAR s I. Epist. LXIX.
mus; superest quaestio denomine, an haec posterior extensio aeque vera sit dicenda. Quantum autem ad me, nullam intelligo nec in Deo nec in Angelu vel monte nostra extensionem substantiae, sed potentiae duntaxat; ita scilicetui possit Angelus potentiam suam exerere nunc in majorem, nunc in minorem substantiae corporeae partem; nam si nullum esset corpus, nullum etiam spatium intelligerem cui Angelus vel Deus esset coextensus. Quod autem quis extentionem, quae totius potentiae est,pribuat substantiae, ejus praejudicii esse puto, quo omnem substantiam, dc ipsum Deum, supponit imaginabilem.
G secundas Instantias. Vna vacuispatiipartes absorbeant acteras, tae. Hic repeto, si absorbeantur, ergo media pars spatii tollitur & esse desinit: quod autem esse delinit aliud non penetrat; e go impenetrabilitas in omni spatio est admittenda.
Intremundium illud suam haberet durationem, tac. Puto implicare eo tradictionem , ut concipiamus aliquam durationem intercedere inter destructionem prioris mundi & novi creationem. Nam si durationem istam ad successionem cogitationum divinarum vel quid simile reseramus, erit error intellectus, non vera ullius rei perceptio. Ad sequentia jam re spondi, notan do extensionem, quae rebus incorporeis tribuitur , esse potentiae duntaxat, non substantiae; quae potentia cum sit tantum modus in
re ad quam applicatur, sublato extenso cui colixistat, non potest intelia figi esse extensa. N penultimas Instantias Deum positive infinitum, id est, ubique existentem, s. Hoc ubique non admitto. Videris enim hic infinitatem Dei in eo ponere, quod ubique
existat; cui opinioni non assentior: sed puto Deum ratione suae pote viae ubique esse. ratione autem suae essentiae nullam plane habere relati nem ad locum. Cum autem in Deo potentia & essentia non distinguantur, satius esse puto in talibus demente nostra vel Angelis, tanquam peinceptioni nostrae magis adaequatis, quam de Deo ratiocinari. Sequentea dissicultates ex eo praejudicio mihi videntur omnes ortae , 'uod nimia in leverimus quasilbet substantias, etiam eas quas corpora esse negamus , tanquam extensas imaginari, & de entibus rationis intempcranter phim lato phari, entiae sive res proprietates non oti tribuendo. Sed recte me minisse oportet, non-cntis nulla esse posse vera attributa, nec de eo posse.
ullo modo intelligipartem & totum, seuhectum, adyun tam m. Ideoque' Ce 3 . Optim
216쪽
Certus sinit 'estadiorum num is emit, m. Sed repugnat meo
conceptui ut mundo aliquem terminum tribuam, nec aliam habeo men suram eorum quae assirmare debeo vel negare, quam propriam perce ptionem. Dico idcirco mundum esse indeterminatum vel indefinitum. quia nullos in eo terminos agnoscor sed non ausim vocare infinitum. quia percipio Deum esse mundo majorem, non ratione extentionis,quam,
ut sepe dixi, nullam propriam in Deo intelligo,sed ratione perfectionis. Ad ultimas Instotias. me si praestiteris, tae. Non certus sum meae Philo suae continuationem unquam in lucem prodituram, quia pendet a multis experimentis. quorum facicndorum nescio an copiam sim unquam habiturus; sed spero me hac aestate brevem traftatum de affectibus editurum, ex quo apparebit quo pacto in nobis ipsis omnes motus membrorum, qui allectus rostros comit1ntur, non ab anima, sed a sola corporis machinatione peragi existimem. Quod autem canes annuam caudis, tac. Sunt tantum motus qui comitantur affectus, eosque accurate distinguendos puto a I qucla , quae sola cogitationem in corpore latentem demonstrati me infantes ulli, I . Dii par est ratio infantum dc brutorum: nec judicarem insantcs esse mente praeditos, nisi viderem eos esse ejusdem naturae cum adultis: bruta autem eousque nunquam adolescunt, ut aliqua in iis cogitationis nota certa deprehendatur.
Ad uuastiones. Adprimam, repugnat conceptui meo, sive, quod idem est, puto implicarc contradictionem, ut mundus sit finitus vel terminatus, quia non possum non concipere spatium ultra quoslibet praesuppositos mundi Mnes ; tale autem spatium apud me est verum corpus: nec moror quod ab aliis imaginarium vocetur, dc ideo mundus finitus existimetur; novi enim ex quibus praejudiciis error iste prosectus siti Ad secundam. Imaginando gladium trajici ultra mundi fines, ostendix te etiam non concipere mundum finitum, omnem enim locum ad quem gladius periingit revera concipis ut mundi partem, quamvis illud quod
concipis vacuum voces. Ad intiam. Non melius possum explicare vim reciprocam in mutuae
217쪽
EPIsTOLARUM PARSI. Epist. LXIX. so duorum corporum ab invicem separatione, quam si tibi ponam ob oculos navigiolum aliquod haerens in luto iuxta fluminis ripam, & duos homines, quorum unus stans in ripa navigiolum manibus pellat, ut illud a terra removeat, eodemque prorsus modo alius stans in navigio ripam manibus pellat, ut illud idem a terra removeat. Si enim horum hominum vires sint aequales, conatus ejus qui terrae insistit, terraeque idcirco conjunctus est, non minus confert ad motum navigii quam conatus es terius qui cum navigio transfertur. Unde patot actionem qua navigium a terra recedit, non minorem esse in ipsa terra quam in navigio. Nec est dissicultas de eo quia te sedente recessit; cum enim de transsatione hic loquor , intelligo tantum eam quae fit per separationem duorum corporum se immediate tangentium. Ad cyminam. Motus lunae determinat materiam coelestem, Rex con sequenti etiam terram in ea contentam, ut versus unam partem potiusquam versus aliam, nempe in figura ib i posita, ut ab A versus B, Potiusquam versus D flectatur, non autem dat ei celeritatem motus: 8c quia haec celeritas pendet a materia coelesti, quae praeterpropter eadem est juxta terram aciuxtatanam, deberet terra duplo celerius convolvi quam
218쪽
convolvitur, ut circitcr sexagies circulum suum absolveret eo tempore quo Luna semel percurrit suum sexagies malorem, nisi obstaret magnitudo , ut in Artic. Is I. p. g. dictum cst. Ad animam. Nullum suppono esse lentorem nullamque tenacitatem in minimis materiae particulis, nisi quemadmodum in sentibilibus & magnis , quae nempe ex motu & quiete partium dependet. Sed notandum est, ipsas particulas striatas formari cx materia subtilissima, & divisa in minutias innumerabiles vel numero indefinitas, quae ad ipsas componendas simul junguntur, adeo ut plures diversas minutias in unaquaque particula striata concipiam, quam vulgus hominum in aliis corpor bus valde magnis. Ad sextam. Conatus sum explicare maximam partem eorum quae hi petis, in traetatu de affectibus. Addo tantum, nihil mihi hactenus occurrisse circa naturam rerum materialium, cujus rationem mechanicam
non facillime possim excogitare. Atque ut non dedecet hominem Phialosophum putare Deu in poste corpus movere, quamvis non putet Deum esse corporeum; ita etiam eum non dedecet aliquid simile de aliis substantiis ineorporeis judicare. Et quamvis existimem nullum agendi modum Deo & creaturis univoce convenire; fateor tamen me nullam in mente mea idcam reperire quae rcpraesentet modum quo Deus vcl An gelus materiam potest moverc, di vcrsam ab ea quae mihi exhibet modum quo ego Per meam cogitationem corpus meum movere me posse milii '
Nec vcro mens mea potest se modo extendere, modo colligere, in o dine ad locum , rationc substantiae suae, sed tantum iptione potentiae quam potest ad majora vel minora corpora applicare. Ad septimam. Si mundus ab aeterno fuisset, proculdubio haec terra non mansisset ab aetcrno, sed aliae alibi productae futilent, nec omnis materia abiisset in primum Elementum: ut enim qtiaedam cjus partes uno in loco comminuuntur, ita aliae in alio loco simul coalcscunt; nec plus est motus sive agitationis.iu. tota rerum univcrlitate uno tempore quam alio. Adoct.mam. Particulas aquae, aliasquc omnes quae sunt in terra, poros habere sequitur cvidenter ex modo quo terrae productionem descripsi,ncmpe a particulis materiae primi clementi simul coalescentibus: cum enirn hoc primum Elcme. tiam nullis constet particulis niti indefinite divisis, hine sequitur concipiendos esse porcis usque ad ultimam possibilesia divisioneiu in omnibus corporibus ex eo constatis. I
219쪽
EpisTOLARUM PARS I. Epist. LXX. ao Ad uom . Ex iis quae paulo ante dixi de duobus hominibus, quorum
unus movetur una cum navigio, alius in ripa stat immotus, satis ostendi me putare nihil haec in unius motu magis politivum quam in alterius quiete.
Quid sibi velint haec tua ultima verba, An utares asstionem habereρε- rest naturaliter & ase, qua penitu potest destitui, vel quam aliundepotest a sciscere, non satis percipio. Caeterum velim ut pro certo existimes mihi semper sere gratissimum ea accipere quae de scriptis meis vel quaeres vel objicies, & pio viribus res,onsurum este
Illustrissimo Viro, Principique Philosopho, Renato
Descartes Henricus Moru S. Instantia ad quasillam expraecedentibm di cultatibus. Variae quaestionesta ohestione; de quatuor. partibus Principiorum Thilosophiae. IIx me abstinebam Vir Clarissime quin ab acceptis tuis literis continuo ad te rescribercm r quamvis profecto id a me factum sui set incivilius; quippe quod satis ex iisdem intelligerem te per septimanas bene multas negotiis fore districtissimum. Quin & mihi ipsi tunc temporis a patris obitu acciderunt multa quae me alio avocarunt, impediveruntque adeo ut quod voluissem maxime praestare, haud commode potuissem. Jam vero ad te tuaque reversus, satisque nactus Otii, rescribo, gratiasque ago maximas, quod quaerendi de tuis scriptis quod lubet, obiiciendique plenum mihi jus tam libere benigneque concesseris. Caeterum, ne abuti videar hac summa humanitate tua ad prolixiores altercationes nam hactenus eo in loco Philosophiae versati sumus qui lubricisque subtilitatibus opportunior extitit, in confiniis utuque Physices, Metaphysicae N Logicae) ad ea propero quae certum in gis firmumque judicium capiunt. Obiter tantum notabo, atque primo ad Responsionem ad Instanti . primas, Quantum ad Λngelos animasque separatas, si immediate Dd suas ': Disit Ied by Corale
220쪽
2Io RENATI DE s CKnτggsuas invicem deprehendant es sciatias, id non Hoposse siensium opriain Noa fingas penitus incorporeos. Me vero lubentem cum Platonicis, antiquis Pare bus, Magisque ferme omnibus, & animas & genios omnes, tam bonos quam malos, plane corporeos agnoscere, ac proinde sensum habe- re proprie dictum, i. er mediante corpore, quo induuntur, exortum.. Et profecto, cum nihil non magnum de tuo ingenio mihi pollicear, per quam gratissimum esset, si conjecturas tuas, quas credo, pro ea qua polles Iagacitatc ac acumine, fore ingeniosissimas,mecum brevitor communices super hac re. Nam quod quidam magnifice se eflerunt in non admittendo substantias ullas quas vocant scparatas, ut daemonas, Angelos, an
masque post mortem superstites, & maximopere hic sibi applaudunt, quali re benc gesta, & tanquam eo ipso longe sapientiores evasissent caris . . ris mortalibus, id ego nullius aestimo. Nam quod saepius observavi, hi sunt, ut plurimum, aut taurini sanguinis homines, perditeque m lancholici, aut immanc quantum sensibus& voluptatibus dediti, Attici denique, saltem si permitteret religio, qua sola superstitiose freti Deum csse agnoscunt. Me vero non pudet palam profiteri, me vel semoto omni rcligionis imperio, mea sponte agnoscere genios esse atque Deum; nec ullum alium tamen me posse admittere, niti qualem optimus quiseque ac sapientissimus exoptarct, si deesset , existere. Unde temper suspiacatus sum, profligatis limae improbitatis summaeque stupiditatis triumphum csse Atheismum; Atheorumque gloriationcm perinde esie ac si stultissimus populus de sapientissimi benignissimique Principis caede ovarent inter se & gratularcntur. Sed ncscio quo impetu huc excursum est.
Secundo, quod ad demonstrationem illam tuam attinet, qua concludis omnem substantiam extensam esse tangibilem & impenetrabilem; videor mihi haec posse regererer in aliquas cilicet substantia extensa partes extra partes esse posse, sine ulla οἰνωπιν ἀα scu mutua resistentia ; atque hinc perit proprie dicta tangibilitas. Deinde, extensionem simul cum substantia in reliquam replicari extensionem & substantiam, nec deper-di magis quam illam substantiae partem quae rorahitur in alteram; at' que hinc cadit illa impenetrabilitas: quae prosteor me elare & distincte animo concipere. Quod autem abquod reale ela di possis sine ulla su idiminutione minoribus m orabusique termmis, constat in motm, eX tuis ipsius principiis. Nam i)em numero motus nunc majus nunc mi nus subjectum occupat, juxta tuam etiam sententiam. Ego vero pa
ri sacilitate & perspicuitate concipio dari posse substantiam quae sine