Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

D; ut neque eas cum revera magis distant quam E F, nee sub minori angulo videntur apparere etiam magis distantes quam Ε & F, t tumque adeo obsectum C D majus simpliciter apparere quam obsectum totum E F Ad Artis. I9. suoniam summ assueti judicare, tae. Quid igitur censes de careo illo anativitate sua quem sanavit Christus, si speculum planum ipsi objectum fuisset antequam consucrudo judicium depravasset Numquid ille vul, tum suum citra speculum, non ultra, vel pone speculum; deprehendisset ZMirifice torsit& fatigavit imaginationem meam hic imaginis pone specu Ium lusus, cujus causas nondum me satis percepisse fateor. Neque enim mihi ullo modo satisfacit haec depravata judicandi consuetudo. Si rationes reales magis magisque mechanicas excogitare poteris, & vobiscum com municare, rem sane gratissimam praestabis.

Inde sequitur diametrum utarum, caec. Cur non diameter Solis vel Lunae videatur pedalis, vel bipedalis, ob angulum decussatorium ad eam rationem diminutum, quae apta sit corpora nusdem realis magnitudinis, culus sunt Sol &Luna, sub nane pedalem vel bipedalem magnitudinem appa rrentem , ad istas distantias, repraesentare p. d Artac. 2I. cuia ta- versus Horizontem quam versus verticem , csc. Igitur majores

Sol & Luna ad Horizontem apparent quam pro distantia oportet appare re. Et ca potius est dicenda vera magnitudo apparens, sive non fallax, quae certae legi subjicitur, quam quae externis aliquibus adjunctis

alteratur.

sua arte ob alias causas , Sc. Quam invertendi artem hic intelligis λ Et quas ob causas ab ipsa abstines p. d Caput 8. Artis. 2 O. Aut diversis partibus parallelos. Quid sibi hic velint radii diversis parti bus paralleli, nullo modo intelligo. Nihil enim hujusmodi quicquam exhibetur in schemate hoc, pag. I72. depicto. Ut mentem hic apertius cxplices oro. Obscurissimum etiam illud est, . nili ego sim tardillimus, quod habetur ad calcem hujus Articuli, de decussatione radiorum duo

242쪽

meantium. Sed ad marginem hujus loci in editione tua Gallica relegas nos ad paginam Io 8. Ego vero ibi in vitris illis nullam omnino vidco radi rum decussationem, sed tantum inter vitra , ad communem secum I. Nulli enim ibi radii apparent nisi parali li , qui parallelismum servant donec

ad convexitates vitrorum B D, &bd, pervenerint, ubi demum ita incipiunt inflecti , ut omnium tandem fiat decussatio in foco I non sibi. Hic autem dicis radios etiam in illis

sari in superfice prioris, puta DBQ, deinde in altera posterioris , putad b q. Quam autem intelligis superficiem p manam, an convexam p Saneandem in utraque Pergis porro, Iisa rem qui ex diversis partιbus allabuntur. Quid est ex diversis partιbus allabi' Numquid intelligis ex adversis sive oppositis Θ Nam paralleli etiam, qui ab eodem objecto emanant, recte dici possunt al- Iabi ex diversis partibus. Hic prorsus in luto haereo. Ad Caput. 9. Anic. s.pag. I 8 s. sin. Io. uo magis haeperspicilia Ohectorum imagines augent, eopaucis simiareis praesentant. Cum persectiora haec perspicilla aperturam vitri exterioris majorem habent, eaque plures proinde parallelos radios ab objecto suscipit quam impersectiorum minor apertura, omnesque illi radii ad fu dum oculi a convexa dicti vitri superficie contorquentur, cur non plura etiam objecta, aeque ac majores imagines in oculo poterunt depingere p

243쪽

EPisTOLARUM PARSI. Epist. LXXI. 233

Ad Caput Io. Anic. q. M. I T. Η perbole omnino simitu ta aquatis priori deprehendetur. Supponis igitur Hyperbolas omnes, quarum foci aequidistanta verticibus, quamvis hae per conum, illae per funem & regulam describantur, per ἐῖαρμογlis coιncedere: imo hic ipsam verticum aequi distantiam supponis; quod ut falli uni non video, ita puto tamen veritatem illius, cum fundamentum sit totiusquam mox expositurus es machinae , suisse operae pretium demonstrasse. Quod quidem si facili negotio mihi essicere poteris, lubens audiam; sin res operosior fuerit, tanto auctori mallem credere, quam mihi ipsi multum negotium in intelligendo conflare. Ad Artis. 6. pag. zo 3. lis. 27.

Habebit enim & aciem ta cuspidem. Aciem habeat, sed quam cusp idem

habere poterit non video, praesertim cum acies hujus instrumenti fabricanda sit recta, non concava, sic enim einet sphaerica; quae si contingat extremos circulos latitudinis rotae, ad interiores tamen non adaptabitur; major cnim crit quam ut cum illis conveniat. Unde nec tanget

instrumenti hujus cuspis circumductam rotam in mediis latitudinis spatiis. Ad Artis. 7. lin. 17. Tantam esse non debere, ut ejus semidiameter, distantia qua erit inter Γ-neas I et V s s .&c. Hujusce rei rationem autumo, quod tunc concava vistri superficies sphaerica fieret, non Hyperbolica. Ad Artis. IO.' nonnullos ex maxime industriis ta curiosis, Ge. Lubenter ex te audirem numquis ex peritioribus illis artificibus perieulum fecerit adhuc in ingeniosistimo hoc tuo invento, & quo succesui. Nam quod quidam hic mussitant, aliquos tentasse, operamque lusisse, id aut falsum arbitror, aut opifices illos qui tentarunt ex peritioribus non fuisse. Quod ad Meteora attinet, difficultates quae ibi occurrunt pauciores sunt, & levioris, opinor, momenti. Quales autem sint mox audies.

Meteororum Cap. I. Artis. q. pag. 2Io. lin. 7.

D denique prope terram quam prope nubes. Hoc asseris de radiis tam rectis quam reflexis. Qui autem fieri possit ut.recti, nisi quatenus reflectunturdi replicantur iterum in se prope terram, vim caloris augeant, non video.

244쪽

23 RENATI DE s CARTES Tum vero non sunt simpliciter recti, sed recti cum reflexis conjuncti. Sed& altior scrupulus mihi animo hic inhaeret, de tua radiorum reflexione Nain iuxta vulgatam Philosophiam, simplicissima huiusce rei ratio esti Quod fili instar radius solaris reducitur & replicatur, adeo ut geminatam vi in , aut duplam quasi crassitiem, reflexio necessario conciliet calori Quod locum non habet in tua Philosophia. Neque enim duplicatur filum , sed pila repercussa tuum reflexi nis modum rectius explicat. Unde vix videtur possibile ut calor geminetur. Quoniam pila descendens, puta ab A in B, simplicem du i taxat motus lineam constituit, qui motus prorsus desivit, priusquam eadem

pila ascenderit a B ad C. Quapropter,

cum unica linea motus una vice exiitat, nequaquam videtur vis caloris duplo major fieri posse. Immo vero potius minui in aere terrae vicino, cum nonnihil motus sui globulus seu pila communicet cum particulis terrestribus, unde in BC tardior motus erit& languentior, quam fuit in A B. Non igitur abs re esset, si hic explices, cur c lescat aer prope terram, magis quam propae nubes. Et annon seri possit, ut quamvis motus minor sit prope terram quam in altioribus aeris regionibus, major tamen calor sentiatur, ob in aequalitatem hujusce motus.

Caput T. Antic. pag. 2 8 3. sin. Sed etiam inferiores adeo raras atque extensas, esc. At cum tam rarae sint,

qui possunt alias in se cadentes nubes excipere, ibique sistere Videntur potius prae sua tenuitate ad terram transmissurae , si eo alias profecti1-raeessenti

Obaeristarcum quepositi resonant vim, tac. Ita sane fingit Taracei tonitru tam immaniter boare & mugire,ob arcuata coeli templa,non absimili ratione atque si quis aeneam machinam nitrato pulvere onustam dis ploderet sub tecto testudineato. Tu verosat scio,nullis laquearibus aeth

Rem claudi sustine s, ae proinde videatur verisimilius, quod quo magis, ictu a Diuiligod by GOoste

245쪽

EPIsaeo LARUM PARSI. Epist. LXXI. ictus distata terra, eo debilior laturus sit sonitus. Cum nec tam commode fiat resonantia, quod quo reverberetur sonus, tam longe absit ab alibsis corporibus. Caput 9. Artis. 2. lin. I9. Pauci quippe tantummodo riari, tac. Numqui igitur radiorum pauci-- tas caeruleum colorem generat Z Videtur hoc haud ita consonum praee dentibus. Quippe quod cum supra statueris, colores oriri ex varia proportione rotationis sphaerularum ad motum earundem rectum, &particulatim caeruleum ex rotatione minore quam progressu proficisci, quasi in eo ipso constaret ipsa caerulei coloris ratio; nunc tῆmen causam resers non tam ad rotationis defectum, quam paucitatem radiorum resilientium a superficie maris. Hic igitur quaero utrum sentias nullam aliam csse colorum rationem praeter eam quam ipse tam subtiliter & ingeniose exposuisti; an & aliis modis colores oriri possint, nulla habita ratione rotationis globulorum motusque recti linci: praesertiiri cum & ipse innuis aquam marinam ceteriticam videri ob paucitatem duntaxat radiorum. Et certe explicatu haud facile est, cum globuli in aequoris su perficiem impingunt , cur non aut albescat mare aut rubescat, cum sortius impingunt, aut illis resistitur fortius insuperficie maris, quam in coelo prae vaporibus

albescente.

Proposui jam omnia quae inscriptismis Physicis mihi visa sunt aut intelleetu dissicilia, aut intellectu dissiculter vera. In quibus legendis mirari non immerito tibi subeat ingenii mei conditionem & fatum; qui cum profiteri ausim me caetera omnia in tuis scriptis satis intime intelligere, ubi plurima tamen reperiuntur, quae multo difficiliora videri possint quam de quibus saepius haesito in ista tamen quae tibi proposui explicanda

aut munienda, non aeque ac illa caetera intelligerem. Ego vero hane naturam meam atque indolem, quam a puero usque in me observavi, qua nempe maxima saepenumero feliciter vinco, victus interim a minimis ad hunc usque diem emendare non potui. Humanitatis tuae erit ignoscere quod nefas est corrigere, nulloque pacto aut affectatae ignorantiae aut disputandi prurigini imputare, quod tam multa congesserim. Feci enim non ex effreni aliquo disputandi desiderio, sed potius ex religiose quodam erga tua studio,

Non tam certandi cupiaur, suam propter amorem, uod te imitars aveo et

Quod scite quidem ille; ego vero hac in eausa verissime. Quod relir g a quum

246쪽

RENATI DES CARTES quum est, Clarissime Cartes, exorandus es, ut ista omnia quae scripsi aequi bonique consulas, di cum primo tuo otio rescribas. Quod si dignatus fueris, peritissimum illum tandem efficies, qui semper fuit hactenus

Cantabrigiae, e Collegio Christi Phitisophiae titie studiosi iratas.

E PIs TOLA LXXII. Fragmentum respons ad superiores, inter Cartesii Manuscriptapost

mortem ejus ιnventum.

CVm tuam Epistolam decimo Calendas Augusti datam accepi , para

bam me ad navigandum Succiam versus, &c. I. An sensius Angelorum sit proprie dαλε, ta arisint corporei, necne. Resp. Mentes humanas a corpore separatas sensum proprie dictum non habere; de Angelis autem non constare ex sola ratione naturali an creati sint instar mentium a corpore distinctarum, an vero instar earum dem corpori unitarum; nec me unquam de iis, de quibus nullam habeo, Certam rationem, quicquam determinare, & coniecturis locum dare. .

Quod Deum dicas non esse cossiderandum nisi qualem omnes boni esse cuperent, si deesset, probo. Ingeniosa instantia est de acceleratione motus, ad probandum eandem substantiam nunc majorem nunc minorem locum poste occupare; sed L mea est magna disparitas, in eo quod motus non iit substantia, sed modus, & quidem talis modus, ut intime concipiamus quo pacto minui vel augeri possid in codem loco. Singulorum autem entium quaedam sunt propriae notioncs, de quibus ex iis ipsis tantam, non autem ex Comparatione aliorum est judicandum: Io figurae non competit quod motui, nec utrique quod rei extensae. Qui autem semel bene perspexit ni hili nullas esse proprietates, atque ideo illud quod vulgo vocatur spatium Vacuum non esse nihil, sed verum corpus, omnibus suis accidontibus

sive iis quae possunt adesse & abesse sine su bjecti corruptione exutum et notaveritque quomodo unaquaeque pars istius sive spatii sive corporis, sit ab omnibus aliis diversa , di impenetrabilis, facile percipiet nulli alte ei rei eandem divisibilitatem, & tangibilitatem posse competere. Diximum tensum ratione potentiae, quod scilicet illa potentia se exerat, .

247쪽

EpisTOLARUM PAR s I. Epist. LXXII. 13

vel exerere possit, in re extensa; certumque est Dei essentiam debere ubique csse praesentem, ut esus potentia ibi possit se exerere, sed nego illam ibi esse per modum rei extensae, hoc est, eo modo quo paulo ante rem extensain descripsi. Inter merces quas ais te ex navigiolo meo tibi comparasse, duae mihi videntur adulteratae; una est, quod quies sit actio sive renixus quidam; etsi enim res quiescens, ex hoc ipso quod quiescat, habeat illum renixum, non ideo ille renixus cst quics. Altera est, quod moveri duo corpora sit immcdiate separari; saepe enim ex iis quae ita separantur unum dicitur moveri, & aliud quiescere, utinari. 23 . & 3 o. partis a. explicui. Transtatio illa, quam motum voco, non est res m inoris entitatis quamst figura, nempe est modus in corpore. Vis autem movens potest esse

ipsius Dei conservantis tantumdem translationis in matcria , quantum a primo creationis momento in ea posuit; vel etiam substantiae creatae, ut mentis nostrae, vel ouiusvis alterius rei, cui uun dederit corpus movendi; S quidem illa vis in substantia creata est ejus modus, non autem in Deo: quod, quia non ita facile ab omnibus potest huelligi, nolui de ista

ne in scriptis meis agere ne viderer favere corum sententiae, qui Deum,

tanquam animam mundi materiae unitam, considerant.

Considero materiam sibi libere permulam , di nullum aliunde impulsum suscipientem, ut plane quiescentem, illa autem impellitur a Deo ,

tantumdem motus sive transsationis in ea conservante , quantum ab insetio posuit; neque ista transsatio magis violenta est materiae, quam quies r. Quippe nomere violenti non refertur nisii ad nostram voluntatem, quae

vim pati dicitur, cum aliquid fit quod ei repugnat. Ita natura autem nia hil est violentum, sed aeque naturale est corporibus, quod se mutuo impellant, vel elidant, quando ita contingit, quam quod quiescant. Tibi autem puto ea in reparare difficultatem, quod concipias vim quandam in corpore quiescente per quam motui resistit, tanquam si vis illa esset potativum quid, nempe actio quaedam, ab ipsa quiete distinctum, cum tamen, nihil plane sit a modali entitate divcrsum. Ree te advertis motum, quatenus est modus corporis, non posse trans ire ex uno in aliud; sed neque etiam hoc scripsi; quinimo puto motum, quatenus est talis modus, assidue mutari Alius est enim modus in primo puncto corporis Α, quod a primo puncto corporis Is separetur, i &alius quod separetur a secundo puncto, & alius quod a tertio, &c. Cum autem dixi tantumdem motus in maioria sempM manere, hoc intellexi

248쪽

138 RE NATI DES CARTEsde vi ejus partes impellente, quae vis nunc ad unas partes materiae, nunc ad alias se applicat, iuxta leges marti c. qs. & sequentibus partis secundae propositas. Non itaque opus est ut sis sollicitus de transmigratione quietis ex uno subiecto in aliud, cum ne quidem motus, quatenus est modus quieti oppositus, ita transmigret. Quae addis, nempe tibi videri corpus stupide & temulente esse vivum, &c. tanquam siravia considero ; & pro libertate quam Gisi co cedis, hic semel dicam, nihil magis nos a veritate invenienda revocare , quam si quaedam vera esse statuamus, quae nulla positiva ratio, sed sola voluntas nostra nobis persuadet; quando scilicet aliquid commentati sive imaginati sumus, & postea nobis commentum placet, ut tibi , de Λωgelis corporeis , de umbra divinae essentiae, di similibus; quale nihil quisquam debet amplecti; quia hoc ipso viam ad veritatem sibi praecludat.

EPIs TOLA LXXIII. .

Ad R. P. Mersennum.

De quastione quadam, nempe utrum corpus aliquod magis ot minus grauuetprope centrum terra, quam longe ab ago.

YYT exolvam promisi umquo me tibi per superiores obstrinxi,me mis- surum ad te quamξrimum meam de quaestione proposita sententiam; adverto distinguenda esse hic duo gravitatis genera, unam, quae dici potest vera sive absoluta,alteram,quae vocari potest apparens sive relativa;ut cum dicitur hasta longe gravior esse si ab extremorum uno, quam si per medium prehendatur; hoc enim intelligitur de gravitate eius apparente sive relativa; & perinde est ac siquis diceret hastam illam videri nobis hoc modo graviorem, aut respectu nostri graviorem esse, non vero in se. Antequam autem de relativa hac gravitate loquamur, definiendum est quid per

absolutam veniat intelligendum. Plurimi opinantur illam csse vim qua dam sive qualitatem internam in eorum corporum singulis, quae dicun tur gravia, qua sit ut versus terrae centrum tendant; putantque non' nulli qualitatem hanc a corporis cujusque forma pendere, ita ut eadem materia quae gravis est, cum aquae formam obtinet, qualitatem hanc perdat, tiatque lavis, cum accidit ut aeris formam sumat. Alii vero contra existimant non pendere illam nili a materia, ita ut nullum sit cor-Diuitigeo by Cooste

249쪽

EpisTOLARUM PARSI. Epist. LXXIII. Σ3s Ius quod non sit grave, quia nullum est quod ex materia non si eo

alum,atque absolute loquendo quodlibet corpus gravius esse aut levius,

propterea lolum, quia magis aut minus materiae eius compositionem ingreditur ; quanquam prout haec materia magis aut minus comprimitur, ει majus aut minus spatium occupat, corpora quae ex ca constant, graviora aut leviora videantur caetcris comparata, quod quidem gravitati relativae assignant; atque ita imaginantur quod ii posset in vacuo ponderari

moles ex. gr. aeris cum plumbea , essetque in una exacte tantundem materiae, quantum in altera, essent in aequilibrio mansurae Porro iuxta duas hasce opiniones, quarum prior est in scholis receptiisiima , altera vero apud eos, qui se supra vulgus aliquid sapere exist mant, patet absolutam corporum gravitatem semper eandem este, nec ratione diversae a terrae centro distantiae ullo pacto mutari. Est & tertia quaedam sententia, eorum nempe qui putant nullam esse gravitatem quae non sit relativa, atque vim illam qua fit ut corpora, quae gravia dicuntur, descendant, non esse in illis, sed in centro terrae, aut vero in tota mole ejus, illa ad se attrahente . quemadmodum magnes ferrum trahit, aut alio quovis modo. Et sccundum hos quemadmodum magnes aliaque omnia agentia naturalia, quae activitatis sphaeram aliquam habent, validius semper agunt cominus quam eminus, necesc habent fateri idem corpus co gravius esse, quo magis ad terrae centrum accedit.

Quod ad me attinet, concipio naturam gravitatis modo a tribus illis valde diverse, sed quia illam explicare nequeo, nisi multa alia exponendo, de quibus non est animus hic loqui; hoc unum dicere possum, me'

ex ea nihil addiscere quod ad quaestioncm propositam pertineat, nisi quod res sit plane de secto, hoc est, quod nequeat ab hominibus dere minari, nisi quatenus possunt aliquod de illa experimentum iaceret quinimo ex experimentis quae hic in aere nostro sent, colligi non potest quid versus centrum terrae longe inserius, aut longe supra nos futurum sit, quia siqua sit gravitatis aut imminutio aut augmentum, verisimile non est id ubique proportionem eandem observare. Hujusmodi autem experimentum fieri potest; nempe aliquis e turris

alicujus lastigio, ad cuius basin sit puteus profundissimus, potest ponde' rare aliquid plumbi funiculo longissimo alligati, illud primo cum toto

funieulo alteri bilancis lanci imponendo, & deinde extremum tantum funiculi hujus ei alligando, pondusque ad putei usque fundum demitten do : hac enim ratione facile deprehendetur utrum propius terrae centro

250쪽

2 o RENATI DE SCAR TR snotabiliter magis aut minus gravitet quam remotius ab illo. Sed quia putei& turris altitudo parva est admodum si conseratur cum terrae semidiametro, atque etiam aliis de causis quas omitto, hoc experimentum utile esse non poterit nisi disterentia gravitatis in eodem pondere sit admodum notabilis.

Aliud experimentum quod jam factum est, quodque videtur mihi validissime probare corpora a terrae centro remota, minus gravitare quam

propinqua, est quod Planetae, qui nullum ex se lumen habent, ut Luna, Venus, Mercurius, &c. cum sint, ut est probabile, corpora ejusdem cum terra materiae, & cum coeli sint fluidi, quemadmodum omnes pene aetatis hujus Astronomi judicant, viderentur graves csse debere, & ve sis terram cadere, nisi maxima illorum ab ea elongatio hanc illis propensionem prorsus adimeret. Praeterea videmus maiores aves ut grues,

ciconias, &c. multo facilius volare ita altiore aere, quam inferius; quod cum nequeat in totum assignari efficaciae venti, liquidem coelo etiam tranquillo idem illis accidit, locus est iudicandi illas sua a terra elon gatione leviores reddi. Quod nobis etiam confirmant dracones isti a pueris ex charta confecti, de nix omnis quae in nubibus existit. De

Dique si experimentum illud quod a te ipso factum fuisse mihi significasti, & de quo alii ctiam nonnulli scripserunt, verum sit, nempe oo

bos m oram tormentorum versus Lenith recta explosorum, non re cidere ; colligere licet ictus eos in tantam altitudinem ferri, atque a terrae centro adco elongari, ut omnem suam gravitatem inde deperdant.

Habes id totum quod in hanc materiam mihi Physica suppeditat.

Transeo jam ad rationes Mathematicas, quae ad relativam tantum gravitatem extendi possimi; ut vero illas declaremus determinanda est gravitas absoluta per hypothesin, quandoquidem aliter nequivimus. Nimirum sumemus, si placet, pro absoluta cujusvis corporis gravitate vim eam, qua in aere nostro, in certa a centro aerrae distantia positum, ue- rue ab alio ullo corpore impulsum aut sustentatum, tendit ad desce endum per rectam lineam, idque cum nondum incepit moveri. Dico in aere nostro, quia in aere subtiliori aut crassiori certum est istud fore aliquanto aut gravius, aut levius; illud autem pono in certa a terra distantia, ut scilicet ca sit caeterarum mensura; denique dico non debere illud impelli, aut sustentari, aut incepisse moveri, quia haec omnia immmutare possunt vim qua ad &scendendum tendit. Praeterea supponemus singulas ejusdem corporis gravis partes sem pet retinere eandem vim sive propensionem ad descendendum, qua quam Diuiligeo by Goosl

SEARCH

MENU NAVIGATION