Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

dum globulorum ecelestium, magis naturaliter videtur consurgere versus B, Quam versus D descendere.

A tariis causis adsidue potest mutari, &c. Α quibus'

Ad Artis. I 29. . I s. Non prius apparere quammc. Cur circumfluxus illius materiae, cum sit adeo transparens, impedit Comctam ne videatur' Circumsuens enim materia Jovem Planctam non abdit ab oculis nostris. Et cur necesse est ut non nisi obvolutus materia relicti vorticis Cometa inde egrediatur λAd Arris. IRO. huea 2I. Minuitur quidem, tac. Cur non deletur penitus, si vortex Α EIO sortius, vel aeqtie sortiter, urget vicinos vortices, quam ille ab ipsis urgetur PAd Artis. Iq9. Trevi accedet ad A, Sc. Cur non ad F usque pergit, impingitque in ipsam terram Z uia sic a recta bnea minus defectet. Non solum eonstat lineam NAcontinuatam cum AB, lineam magis rectam constituere quam eandem NA cum A D continuatam; sed cum Luna a centro S recedat ad mo

232쪽

Ad Tartis quarta Artis. 22.

Nec terra proprio motu cieatur , Sc. Non video quid refert unde sit motus ille circularis, modo sit in turra; nec doprehcndo quin illi celerrimi gyri telluris impolita omnia reaicerent versus coelos, quamvis motus non osci proprius, sed ab interna materia coelesti proiectus , nisi agitatio circumjacentis aetheris, quam supponis multo celeriorem, fatum illud praeverteret. Nec videtur terra habere rationem corporis quiescentis, quoad conatum partium recedendi a centro; videtur enim illud necessarium in omni corpore circulariter moto: sed quod simul circumvolvitur cum ambiente aethere, nec separantur superficies, hac forsan ratione dicatur terra quiescere. Haec autem dico ut ex te inrelligam, an non ratio, quod partes terrae non dissiliant, ad solam celeritatem motus particularum AEtheris referenda sit. Ad Artis. 2 s Propter si rumparticularum motum inest levitas. Quid igitur existimas de frigido & candenti ferro utrum praeponderat λ Praeterca, quomodo moles aquae levior fit ob motum partium, cum motus harum partium tandem a globulis determinatur deorsum. Hinc enim videtur magis ascelerari descensus corporis, unde maior aestimabitur gravitas. Atque hoc modo aqua auro praeponderabit.

Ad Artis. 2 7.

siforte ac qua exterior causa, Sc. Quaenam sint illae cause, pauciso

secro ut innuas. Ad Arris. I 33.bn. I 2.

Axi parallelos. Parallelismi mentio hic me monet de difficultatibus quibusdam sere inextricabilibus. Primo, cur tui vortices non fiant in m dum columnae, seu cylindri, potius quam ellipss, cum quodlibet pundium axis sit quasi centrum a quo materia caelestis recedat, &, quantum Video, aequali prorsus impetu. Deinde, primum clementum cum ubique ab axe oporteat globulos aequali vi recedere cur non aequaliter per axem totum in cylindri sormam productium jacet, sed in sphaericam figuram congestum ad medium fere axis relegatur nam occursus hujus clementi primi ab utroque polo vorticis nihil impedit quo minus totus axis producta flamma luceret. Cum enim ubique cujustibet axis aequali

m vi

233쪽

EPIs YOLARUM PAR s I. Epist. LXX. vi recedant globuli, facilius praetcrlabentur se invicem, rectaque pergenta Poppositos polos materiae subtilissima irruentia fluenta, quam excavabunt vel diitundent sibi in aliqua axis parte spatium majus quam praescias S aequabilis vorticis circumvolutio lubens admitteret, vel sponte sua osse ferret. Tertio denique, cum globuli coelestes circa axem vorticis ferantur&axi & sibi invicem, nec parallelismum perdant dum locum aliquatenus inter seipsos mutant, impossibile vidctur ut ulla omnino fiat particularum striatarum intortio, nisi ipsae particulae striatae in triangularibus illis spatiis circa proprios axes circumrotcntur; quod quam commmode fieri possit non video, qu cmadmodum supra monui. Ad Artis. I 87. α θmpathia vel antipathiae miracula, csc. Utinam igitur hic explices, si brevitcr fieri possit, qua ratione mechanica evenit ut in duabus chordis, ctiam divcrsorii in inlitumentorum, vel unisonis, vel ad illud intervallum Musicum quod dicitur attem poratis, ii una pcrcutiatur, altera in altero instrumento subsiliat, cum quae propiores & laxiores etiam situ, imo S in eodem instrumento in quo chorda percussa tensae,

non omnino moveantur. Expcrimentum vulgare est & notissimum Nullavcro sympathia milii videtur magis rationes mechanicas iugere quam hic chordarum consensuS. . Ad Artie. I 88.

Aesextam de homine essem, tae. Perge, Divine Vir, in isthoc opere excolendo & perficiendo. Pro certissimo enim habeo, nihil unquam Rei-Pub. literariae aut gratius aut utilius in lucem proditurum. Nec est quod experimentorum desectum hic causeris. Nam quantum ad corpus nostrum, accepi a dignis fide auctoribus, te, quae ad humani corporis anatomen spectant, accuratissime universa explorasse. Quod autem ad an

mam , cum talem ipse naetiis sis, quae in maxime sublimes amplissimasque operationes evigilavit, spiritusque habeas agillimos & subtilissimos, g

nerosa tua mens, innata sua vi ccesestique vigore, tanquam igni Chymicorum aliquo, freta, ita excutiet se , variasque in formas transmutabit, ut

ipsa sibi facile esse possit infinitorum experimentorum officina.

Ad Artic. 19s. Et Mnoris explicui,'Pulcherrimam sane colorum rationem in Meteoris explicuisti. Est tamen ea de re improba quaedam difficultas, quae magnum imaginationi meae negotium facessit. Quippe quod cum colo

234쪽

RENATI DES CARTES rum varietatem statuas ex proportione quam habet globuIorum motus circularis adrectilinearem oriri, eveniet necessario, ut aliquando elignin iisdem globulis & motus circularis rectilinearem, &reetilinearis ci cularem codem tempore superet. Verbi gratia, in duobus parietibus orpolitis, quorum unus rubro, alter caeruleo colore obductus est, inte iacentes globuli ob rubrum parietem celerius movebuntur in circulum quam in lineam rectam, ob parietem tamen caeruleam celerius in lineam rectam movebuntur quam in circulum, & eodem prorsus tempore; quae sunt plane μ o. Vel sic, in eodem pariete, cujus pars, puta dextra, rubet, media nigra est, sinistra caerulea, cum ad oculum semper fiat d custatio, omnes globuli ob radiorum concursum lingulorum globulorum motus proportionem, circularis nimirum adrectum suscipient; adeo tit necesse si . colores omnes in imo oculi permisceri& confundi. Neque ullam rationem solvendi hunc nodum excogitare possum, nisi forte supponendum sit, motum hunc circularem esse duntaxat breves quosdam S celeres conatus ad circulationem, non plenum motum, ut revera sit in

motu recto dictorum globulorum. Et ad plerasque omnes alias dissicultates quas tibi jam proposui, aliquales saltem solutiones vel proprio marte emere forsan potuero. Sed cum humanitas tua hanc veniam mihi concesserit, cumque singularis tua dexteritas in solvendis hujusmodi nodis, quam in nuperis tuis literis perspexi,me insuper invitaverit, quamvis cnim breviter, pro angustiis temporis in quas conjectus tunc cras, Nise te video; tam plene tamen mihi satisfacis, tamque rtiter animi sensus mihi moves, ac si praesens digitum digito premeres: ) cum denique majorem prae se laturae sint auctoritatem elucidationes tuae, tum Uud me ipsum, tum apud alios, si usus fuerit ; e re nostra putavi tare, hasce omnes difficultates tibi ipsi proponere: quas cum solveris, nisi magnopere fallor, penitissime tuae Philosophiae Principia intelligam universa. Quod equi dem quanti facio vix credibile est. Hoste aulcm praesentes gryphos mihi cum expediveris quod quanto citius fit, propter impotentem illum amorem quo in tua rapior, co gratius futurum est quaestiones alias u Di ptrice tua petitas mox accipies a Phitisipet D stadias Irma

235쪽

Clatissimo Viro, summoque Philosopho Renato

Descartes, Henricus Moru S. I am quaestiones o objemones de Dioptrace es Meteoras. U Quidem impense doleo, Vir Clarissime, quod tam subito a vicinia

in nostra abreptus sis, S in tam longinquas abductus oras. Habeo ta- .men, ut nihil dissimulem, quo hanc animi aegritudinem ac moicaeam . mitigare possim, meque ipsum consolari. Et certe non minimum cst, quod is honor tibi optime merenti habitus sit, etiam apud gentes remotissimas, nominisque tui claritudo ad Septentrionales usque spissitudines crassasque nebulas tam potenter penetraverit; neque id quod caput rei est frustra: cum tantus literarum & literatorum amor generosum pectus Illustrissimae Heminae, Serenissimae Reginae Succorum, incessurit, ut tama librisque tuis non contenta, a scribendo ad te, ut cani inviseres , nunquam destiterit, donec voti facta sit compos. Quod cessii rum credo in magnum illius regni commodum & ornamentum. Quas ob causas fateor me minus inclementer tulisse tuum ab hisce regionibus nostris absecessum, jacturamque itidem exoptatissimae illius Epistolae, quam, prout promisisti, ante abitum tuum a te expectabam, cujus jam recuperandae spem omnem tantum abcst ut abjiciam, ut e contra sortiter confidam te non solum illis, quas ante scripsi, sed & praesentibus literis, cum ad manus tuas pervencrint, brevi responsurum. Qua fretus confidentia ad Dioptricen tuam pergo, mox ad Meteora, si quid sorte ibi occurrerit dissicultatis, prosccturus; ut tandem animam meam iis omnibus exone rare possim, quae in rem nostram putabam fore tibi plenius proponere. Spero enim hoc modo me, cum omnia ex mea partu persesta sint quae praestare oportebat, molliorem animae meae conciliaturum quietem, mi nusque in posterum me anxie habiturum.

Ad Dioptrices cap 2. Motis. q. lisi. 2 I.

Nullo modo illi oppositum. Linteum C E videtur opponi B pilae, aliquo saltem modo, etiam quatenus pila dextrorsum sertur. Quod lic patebit. Nam GH plene opponitur pilae B, persecteque impedit cursum ejus, tam versiis H E quam versus CE, seu deorsum. Cum igitur tam prope accedat CE adposituram GH, ut desit tantum angulus HBE,

236쪽

226 Ra NATI DE s CARπEssive GBC, ad persectam oppositionem tendentiae versus HE ; CEetiam suam servans posituram, aliquatenus opponetur pilae B, etiam quatenus cursum tendit versus H E. Quod insuper manifestius apparebit, si fingamus C E udae argillae planitiem, & pilam, puta aeneam, ab A ferri ad B , ubi aliquousque penetrabit, sed statim sutacabitur vis cursus tam versus HE quam versus C E; quod tamen non fieret, si psela serretur secundum lineam C B E, sed sine impedimento pergeret ver sus HE, praesertim si nulla inesset pilae gravitas: unde patet planitiem C E opponi pilae B descendenti ab Λ, etiam quatenus sertur versuSH E, quod oportebat demonstrare. . Dιmidiam filia velocitatu partem amittar, lin. 27. Partem hic aliquam ve locitatis amisiam csse lubens concedam; sed quod & in hoc articulo &in proxime sequenti supponis hanc partem velocitatis deperdi tantum veresus CE, non versus FE ,nnitus capio. Cum enim unicus realis motus sit pselae, quamvis varias imaginari possimus pro libitutendentias hujus motus, sive metas ; si minuitur hic motus , quacunque persere sngis pilam, ta dius incedet quam ante motum minutum. Causa igitur tendentiae pilae ad I potius quam ad D, non petenda est 1 tarditate vel celeritate motus,

237쪽

ΕPIsTOLARUM PAR s I. Epist . XXI. sed a resistentia magni illius anguli CBD, & a debilitate minoris illius

anguli E B D, cujus acies ob exilitatem suam & materiae fluiditatem facilius cedet pilae projectae quam obtusus angulus CBD. Alioqui si causa reserenda esset ad celeritatem vel tarditatem, pila descendens ab H in B cursum etiam deflecteret. Hic schema tuum consule, si opus est, pag. 84. . Ad Antis. 6.lis. 7. Tam obi que incumbat, ut linea FE ducta,m. Pereetua haec tua demonstrandi ratio, quo pila profectura sit, lepidam protecto in se habet subtilitatem, sed quae causam rei non videtur attingere. Vera enim& realis causa intelligenda est ex amplitudine anguli CBD, & exilitate EBD anguli, & ex magnitudine etiam pilae, quae quo maIor est, eo minorem depressionem lineae AB versus C E requirit, ad resiliendum versus at rem L. Major enim pila non lain commode levat atque aperit cuspidem acutioris anguli, quo intret in ipsam puta aquam, sed contundendo potius transvolat reflexa. Quod vim ejus motus augeat,lin. 22. Augmentum motus nihil essiciet ad

detorquendum cursum pilae inceptum, olli sit positura alicujus corporis quod dictum cursum pilae versus partem aliam determinet. Quod ego hoc modo fieri auguror in mediis illis quae tu fingis radium facilius admittere, qualia sunt crystallus, vitrum, &c. Nempe cum acies anguli E BD in istiusmodi substantiis adeo dura sit & pervicax, ut nihil ccciat, radius impingens in constipam & inclinantem anguli aciem nonnihil avertitur ab incepto cursu, & introrsum perpendiculum versus abigitur. Utraque igitur retractio reflexio quaedain mihi videtur, vel saltem rcflexionis quaedam inchoatio. Atque quemadmodum in plena & libera Testexione determinatio tollebatur sine ulla retardatione cursus pilae, ita

238쪽

et 1g' RENATI DES CARTE fhic ad minuendam vel mutandam determinationem nova tarditas vel e teritas non videtur necessaria. Sola igitur determinatio minuta ves aucta sussicit ad utramvis refractionem. Neque enim A cum ad CE superficiein pervencrit, quatenus celerior vcl tardior cursum flectit, sed quatenus impingit in corpus determinationem mutans. Alioqui, si nuda duntaxat accesterit celeritas vel tarditas, A semper porgeret a B in D. In priori igitur refractione, videlicet a perpcndiculo, determinatio deorsum minuitur necessario, pila autem retardatur per accidens, obmollitiem cursum immutantcm. In posteriori determinatio deorsum augetur; pila aurem si acceleratur, acccleratur per accidens, ob novi medii faciliorem transitum. Determinationis igitur mutatio cjusque causa ad refractiones juxta ac reflexionem sunt plane necessariae; velocitas & tarditas ipsius motus sunt duntaxat accessoriae, vel potius plane supervacaneae. Imo vero, novam quod pilae seu globuli accelerationem attinet, in medio

faciliori videtur quidem illa perceptu perquam dissicilis; propterea quod

novum illud medium non luppeditat novos gradus motus, sed tantum permittit pilae, quos etiamnum habet superstites, sine ulteriori ulla dim nutionc integros possidere, cum nullos ad se arripiat, vel imbibat. AEque que absurdum videtur, novos, vel, si malles, pristinos motus gradus restitui pilae medium facilius intranti, ac concedere in puncto reflexionis pilam aliquo momento haerere priusquam resiliat, quod merito explodis

Sed ex βοώ situ exiguarum partium cerebra, .Suntne igitur istiusmodi iraccrebri dissectione particulae visibiles , an ratione duntaxat colligis istius modi Disiligoo by Corale

239쪽

ΕPIsTOLARUM PAns I. Epist. LXXI. 21smodi esse oportere in hunc usum destinatas p Mihi vero nihil opus harum

esse videtur, sed eadem organa, quae motum transmittunt, animam etiam commonefacere necessario, unde illa fiat motus transmillio, si nullum interjacet impedimentum. Ad Artis. I 3ἀSimilem illi, qua Geometra per duas stationeri s. Duriuscula hare vid tur obscuriorque comparatio, in nihiloque consentiens, nisi quod utrobique binae sumuntur uationes. Geometrae enim, vel, si malles, G coda

tae, stationes sumunt, in linea ab arbore puta vel turri recta producta ;oculus locum mutans in linea transversa, & ferme osjecto parallela , si

recte rem capio. Ad Artis. I 6.

Ex cognitioneseu opinione quam de dustantia basemus,ese. Adaequatas tasse caulas apparentis corporum magnitudinis explicare perquam dissi-ole esset. Sed in uno hoc maxime conlistere opinor, nimirum in magnitudine & parvitate decusationis anguli. Ille enim quo major est, masor apparebit cjusdem corporis magnitudo; quo minor, minor. Dcinde, quod observatu dignimmum est, cum oblectum aliquod, pollicem putatuum, intra grani unius distantiam oculo admoveris, hic decussationis angulus quater aut quinquies major erit quam ille qui fit ad oculum apollice distantem decem ferme grana; & li adhue amovebitur pollex ab oculo per aliquot dena grana, semper angustior reddetur angulus decus sationis, sed minori semper proportione, per dena quaeque grana,& minori ; semper tamcn aliquanto angustior evadit quam antea, donec inh-dem fiat tam angustus, ut rationem unius lineae recte habcre intelliga' tur. Hinc nemo mirabitur, si multo majorem pollicem deprchendat unico grano ab oculo distantem, quam cum decem abest ab oculo, & postea per multa dena grana romotum, ad singula grana dena, non multum magnitudinis deperdere; tam longinque tamen removeri posse, ut prorsuviasinat ulterius apparere. Distantia enim crurum interni decussationis anguli minor esse poterit quam unius capillamenti nervi optici diamcter. Quid autem hie facit opinio de distanidi cum imaginis magnitudine comparata , parum intelligo. Neque certo scio quomodo aut oeulus aut anima istam comparationem secum instituat. mprehensionem autem mingnitudinis ex dicto angulo quomodo oriri concipio, sic videor mihi polle explicare. HI&ΚL sint fundi duorum oculorum, maioris scilicet&

240쪽

Primum, hic statuo esse nisum quendam, seu transmissionem motus ab C in L & a D in K. Et animadversionem meam recta excurrentem per lineam Κ G F D Ofindere unam extremitatem objecti CD. videlicet D, eo revera quo inest loco, &per lineam LGEC offendere alteram extremitatem objecti C D, videlicet C, in suo itidem loco; &sic de caeteris partibus tam extimis quam intermediis obiecti C D. Recto igitur excursu hoc animadversionis meae obversam objecti magnitudinem deprehendo, cujus diametri apparentis mensura est angulus E G F. Servatis igitur eisdem rectis lineis, per quas excurrat mea animad versio, & eadem anguli magnitudine in oculo HI, quae modo in KL, dico objectum D C aeque magnum apparere ac in oculo Κ L. Unde postea colligo, magnitudinem objecti apparentem ad anguli decussatio nis magnitudinem, non ad magnitudinem imaginis, referri. Postremo, ut magnitudo apparens objecti non fit ex masnitudine imaginis in oculi fundo uti porro patet ex eo, quod eadem lit imaginis magnitudo objecti minoris E F quae majoris C D, tam in HI oculo quam in K L, ita neque simpliciter ex magnitudine anguli decussationis, alioquin objectum EF aeque magnum appareret ac objectum CD, cum idem sit decussationis angulus. Sed amoto E F minore objecto, objectum C D revera multo majus apparebit quam apparebat modo obiectum

EF, cum tamen utraque cernerentur sub eodem decussationis angulo. Unde merito concludi potest, apparentem cujusque objecti magnitudinem partim ex anguli decussationis, partimque cx rcali corporis magnitudine oriri. Neque mirum est animadversionem meam per lineas rectas nisus illius sive motus transmissi pergentem co usque penetra

re, ibique se sistere ubi motus hic primum incipit, videlicet ad C &D; ut Dissili su by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION