Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Epictaeo LAR P Ans I. Epist. LXXVI disi

da, quae postquam recta fuit & horizonti parallela, versus terrae centrum libera in aere descendit; atque etiam magnitudinem exiguae illius sphaerae in qua reperitur centrum gravitatis majoris alterius sphaerae. Verum. quod ad spiralem illam attinet, illa habet plurimas proprietates, ex quibus satis dignosci possit: si enim A sit centrum terrae, & AN BCD spiralis illa; ductis lineis rectis ΑΒ, Λ C, AD, &similibus, eadem erit proportio inter curvam AN B & rectam AB, atque inter curvam quis. Et si dueantur tangentes D E, CF, G B, &e. anguli AD E, AC F, ABN, &e. aequales erunt. Quantum ad modum quo flectitur chorda eadendo, mihi videor illum satis determinasse ex iis quae de hoc seripsi, quemadmodum etiam centrum gravitatis sphareae; verum autem est me omisisse eorum probationem; sed dicam tibi mihi non esse moris Geometricis demonstratiunculis immorari, quae ab aliis inveniri facile possint, & quas ignorare me non suspicabuntur ii qui me noverint.

His vomet lectorem esse memorem eorum qua D. Desicaries deleri optatae. .

Renato Descartes Iohannes Bevcrovicius S. D. Rogat Canesum de quibusdam ad circulationem sanguinis pertinentibus Nobilissime, & eruditissime vir ,

T Mmenso desiderio videre optem mechanieas demonstrationes, qu bus audio te plane stabilire circulationem sanguinis, omnemque in ista doctrina omnibus ansam dubitandi praecidere et quas ut commodo tu communicare mecum digneris, vehementer abs te leto. Editurus epist licas quaestiones eum magnorum virorum respontis, inter illa di tuum

272쪽

161 RENATI D E A A R T E sde cireulatione lectum iri voveo, simulque ut diu, vir integerrime, liciter apud nos vivas honorificus Bataviae civis, ac disciplinarum insta

Responsio ad praecedentem epistolam, de

' circulatione sanguinis.

Clarissime, &praestantissime vir, . '- .

ΡErhonorificum mihi esse puto, quod, cum Uaria magnorum vir rum responsa velis colligere, ὲ me, in is nihil magni est, symbolam petas : & vereor ne non sim satis multi aeris ad eam conferendam. quicquid enim habui de quaestione quam proponis, ante aliquotannos in dissertatione de Methodo Gallice edita jam dedi, atque ibi omnem motum sanguinis ex solo cordis calore ac vasorum conformatione deduxi. . Quippe quamvis circa sanguinis circulationem cum Hervaeo plane consentiam, ipsumque di praestantissimi illius inventi, quo nullum maius &utilius in medicina esse puto, primum auctorem suspiciam, tamen cirea motum cordis omnino ab eo dissentio. Vult enim, si bene memini, cor in diastola se extendendo sanguinem in se admittere, ac in systole se eo- A . primendo illum emittere; ego autem rem Omnem Ita e splico. Cum eorsanguine vacuum est, necessario novus sanguis in ejus dextrum ventriculum per venam cavam, &in sinistrum per arteriam venosam delabi tur, necessario inquam, cum enim sit fluidus, & orificia istarum vaso rum, quae corrugata auriculas cordis componunt, sint latissima, & valvulae quibus muniuntur sint tunc apertae, nisi miraeulo sistatur, debet . 'in cor incidere. Deinde postquam aliquid sanguinis hoc pacto in utrumque coodis ventriculam incidit, ibi plus caloris inveniens quam in venis ex quibus delapsuqest, necessario dilatatur, & multo plus loci quam prius desiderat; necessario inquam, quia talis est ejus natura, ut facile est . experiri in eo quod dum frigemus omnes venae nostri corporis contrinhantur, & vix appareant, eum autem postea incalescimus adeo turgescant, ut sanguis in iis contentus decuplo plus spatii quam prius occupare . deatur. Cum autem sanguis in eorae sie dilatatur, subito & cum impetu Omnes ejus ventriculorum parietes circumquaque propellit, quo fit ut

273쪽

ΕPIs ToLΛRUM PAR s I. Epist. LXXVI claudantur valvulae quibus orificia xenae cavae & arteriae venosae mymuntur, atque aperiantur illae quae sunt in orisciis venae arteriola&Troia magrue, ea enim in labrica istarum valvularum ut neeri tum etiam propellit, quo fitearum diastole Postea ille Moin s

, cd esus vcntriculos non in reditur, Quia talis est sit,iaon, l

274쪽

Cl. Viro Renato Descartes.

Objectiones Medici cujusdam Lovaniensis de motu cordis ta circuislatione sanguinis.

QVia tam frequentibus iisque semper avidis efflagitationibus meas

contra tuam de motu cordis sententiam objectiones postulas; sepono tantisper alias opellas meas & tibi obtemperatum eo. Imprimis, ut nunc video, sententia illa tua nova non est, sed vetus, &quidem Asestoteliea, prodita lib. de respirati cap. 2o .verba eius sunt. Pu Ρtιo cordufervor mitas est, fit enim fervor, cum humor cadoris opera cons tur, nam humor propterea se artolgis, quod in molem assurgat a borem. Anepse autem eorde tumefiatio humorum, quisemper e cibo accedit uissmam mm .dis tunicam elevaritis pulsumfacit: atque hoc semper fine ulla intermissonesit, nam semper humor, ex quo natura sanguinu oritur, continues uri. Pu atro Hgitur est humoris concalesicentis snsimo. Haec A ristoteles , quae a te ingeni sius& pulchrius explicantur. Galenus noster contra a facultate aliqua cor 'moveri docuit, & omnes hactenus id doeemus Medici, a quibus quod ad hue tam hae faciunt ratiunculae.. r. Core corpore exemptum pulsat adhuc aliquandiu,imo eo in partes minutas disiecto, singulae particulae diutule pulsant, atque ibi nullussanguis influit vel Muit. Σ. Si quis arteriae incisae calamum vel aeneam fistulam indat, ut sanguis permeare possit, & deinde arteriam vinculo constringat super fistulam, arteria non pulsabit inii a ligaturam. Ergo pulsatio non fit ab impetu influentis sanguinis, sed ab alio siquo, quod per tunicas arteriae influit. Est illud experimeatum Galani proditum lib. an sanguu in arteriis continearum, cap. I. Neque dicendum id esse impossibile factu propter se guinis arterioli exsilitionem, quia potest haec caveri hoc pacto. Injice arteriae duas ligaturas palmo vel amplius a sese distantes, tum acuto sea pello incide candem artoriam inter dictas duas ligaturas, nullus effluet s anguis niti qui continetur inter vincula ; dein foramini ficto inde fistulam, & lig1 iterum arteriam super fistulam impositam; solve vero duo priora vincula, singuis libere per canalem profluet ad extremas usque ut crias, ncque tamen, quae sunt insea ligaturam, pulsabunt; solve ligaturam , rursus pulsabunt. Aliquid quidem sanguinis effluct uitiam by ooste

275쪽

EpisTOLARUM PAR s I. Epist. LXXVII. dissesquet per vulnus, sed quid tum 'equidem videre licebit, quod inte

ditur.3. Si cordis dilatatio fieret a rarefacto sanguine, multo langior & durabilior esset cordis diastole, quam nunc in animalibus cst. Nam notab iis portio sanguinis in cor influit, quae ut tota in vapores convertatur rempore opus est, neque tam cito aut subito potest rarefieri, quam cito ac subito fit diastole; etsi videamus oleum & picem igni incidentes cons stim maxime rarefieri, illud difficultatem non tollit; tantus enim calor non est in corde, quantus in igne, quapropter non id esscere valet quod efficit ignis. Imo in piscibus pusillus calor est, & potius frigus, eorumtamen corda peraeque celeriter ac nostra pulsant. q. Si arteriae distenduntur a sanguine, quem cor in illas est indit, pars vicina cordi, quae proxime sanguinem illum recipit, tantum pulsabit, reliqua eodem tempore non pulsabunt. Quod enim e corde excutitur , non spargitur in omnes arterias subito , quia hoc repugnat motui corporis tam cra1li. Atqui omnes totius corporis arteriae pulsant simul. Haec de caussa motu s cordis. Contra, sanguinis circulationem, quam cum Hervaeo adstruis haec

habeo

I. Sanguis arteriosus & venosus se plane similis esset, imo idem, quod repugnat autopsiae. Ille flavior& floridior, hie nigri cantior & tristior est. a. Materia febrilis consistens alibi in venulis a corde remotis, quique adeo febrem intermittentem tantum efficit, deberet plures de die accessiones facere, toties scilicet, quoties fit sanguinis illius & simul humoris febrilis reditus in cor, ponis autem reditum istum fieri centies, imo ducenties per diem. ρ 3. In vivo animali ligatis venis plerisque ad erus tendentibus liberis relictis arteriis, deberet crus illud brevi temporis spatio mirum in modum tumescere, eo quia sanguis continenter per arterias influeret per venas. Atqui tantum abest ut hoc fiat, ut potius, si diu sinas ligatas venas, pareextenuetur defectu nutrimenti. Ad isthaee mea dubiola responsiones tuas tam avide expectabo, quam

illa ipsa a me expostulasti.

276쪽

Responsio ad praecedentem epistolam, de motu cordis & circulatione sanguinis.

'don immerito tuas in meam de motu cordis sententiam objectiones percupide expectavi; nam cum respicerem ad doctrinam, ingenium di mores tuos, nec non ad benevolentiam qua me prosequetis , illas valde eruditas, ingeniosas, & nullo malignitatis praejudicio inquinatas soresciebam: meque judicium non sesellit: Sed est quod gratias tibi agam, tum quia illas misisti, tum etiam quia monuisti qu9 pacto meam opini nem pollim Aristotelis auctoritate fulcire. Quipee cum ille homo tam felix extiterit, ut, quaecunque olim sive cogitans liste incogitans scriptutavit, hodie a pleritque pro oraculis habeantur, nihil magis optarem quam ut a veritate non recedendo clus vestigia tu omnibus sequi possem. Sed ne quidem in hac re, de qua uit sermo, illud me fecisse ausim gloriari, licet enim ut ille pulsationem cordis ab inflatione humoris in eo concalescentis esse dicam, per humorem tamen istum nihil a sanguine

diversum intelligo, neque loquor ut ille de tumefiatione humoris, qu/sem pera cibo accedis, ultimam cordis tunicam elevantis: Etenim si talia afferrem multis evidentissimis rationibus possem refutari; & merito crederer ad uullorum animalium cordis fabricam unquam attendisse. Si tacendo de ventriculis,vasis,& valvulis,ultimam tantum eius tunicam elevari affir

rem. Qui autem ex falsis praemissis ut Logici loquuntur verum casu concludit, non melius ratiocinari mihi videtur, quam si selium quid ex iisdem deduceret; nec si duo, unus errando, alter recta via incedendo, ad eundem locum pervenerint, unum alterius vestigiis institisse est putandum. Ad erimum quod objicis, nempe cordis e corpore exempti atque disiecti lingulas particulas aliquamdiu pulsare, licet ibi nullus sanguis insuat vel effluat, respondeo me fecisse olim hoc experimentum satis ac curate, praesertim in piscibus, quorum cor excisum multo diutius pulsat, quam cor animalium terrestrium , sed semper vel judicasse, vel, ut saepe fit, ipsis oeuIis vidisse nonnullas sanguinis reliquias in partem, ita qua pulsatio fiebat, ex aliis superioribus fuisse delapsas; & facile mihi persuasisse pauxillum sanguinis ex una cordis parte in alium paulo calidiorem illapii huic pulsationi efficiendae sufficere. Notandum enim quo minor est quantitas alicuius humoris ,tanto iacilius illum posse rarescere: & quem

277쪽

ν EpisTOLARUM PAR s I. Epist. LXXVIII. 1ς

admodum manus nostrae quo frequentius aliquem motum exercent, tanto paratiores ad eundem repetendum evadunt, sic etiam cor, qui a primo formationis suae momento in delinenti reciprocatione intumuit & detumuit,

minima vi ad hoc ipsum continuandum posse impellia & denique ut vide mus quosdam liquores quibusdam aliis admistos hoc ipso incalescere, atque instari, sic forte etiam in recessibus cordis nonnihil humoris instar fermenti residere, cujus permistione alius humor advenicias intumescit. Caeterum haec eadem objectio multo plus virium habcre mihi videtur in vulgarcm aliorum opinionem, existimantium motum cordis ab aliqua animae facultate procedere: nam quo pacto quaeso ab humana anima ille pendebit: ille, inquam, qui etiam in cordis partibus divisis reperitur,cum animam rationalem indivisibilem este, & nullam aliam sensitivam vel v

getantem sibi adiunctam habere sit de fide 'Objicis secundo illud quod Galenus prodidit in fine libri, an sang. inart. coni. cujus quidem cXperimentum nunquam feci, nec iam tacere est commodum; sed neque operae pretium esse existimo; posita enim illa pulsationis artcriarum causa quam pono, mechanica meae, hoc est Physicae, leges docent, intruso in arteriam calamo, & illa super ipsum calamum ligata, eandem ultra vinculum pulsare non dcbere, soluta autem ligatura debere, plane ut Galenus expertus est; modo tamen calamus paulo angustior sit quam arteria, ut proculdubio supposuit, & teipsum idem supponere ex hoc concludo, quod dicas soluta ligatura nonnihil sanguinis per vulnus effluxurum, nam si calamus totam arteriae capacitatem impleret, quoniam accurate vulnus obturaret, ne minimum quidem sanguinis per illud elaberetur. Calamo autem in capacitate arteriar simul cum sanguine natante. non mirum est illum esus motui non obstare. Notandum enim hunc motum non fieri ex eo quod sanguis e corde egressus per omnes arterias subito spargatur, ut in quarta tua objectione supponis, sed ex eo quod partem arteriae magnae cordi proximam occupans totum alium sanguinein in ea ejusque ramis contentum expellat & concutiat, quod fit absque mora, hoc est, ut

philosophi loquuntur , in instanti. Ponamus exempli causa B C F esse arteriam sanguine plenam, ut eae sunt semper, & in quam recenter ex corde A nonnihil novi sanguinis ingreditur: sic enim facile intelligemus hunc novum sanguinem non posse implere spatium B, quod in m orificio hujus arteriae, quin alia pars sanguinis , quae prius implebat hoc idem spatium B, recedat versus C, indeque alias partes sanguinis trudat versus D, & sic consequenter usque ad E; adeo ut eodem ipso instanti

278쪽

quo sanguis ascendit ab A ad B, debeat arteria pulsare ad E. Nee o

itabit si tingamus in ea contineri calamum D, vel quodvis aliud corpus sive cavum sive solidum, modo libere natet in sanguine, quia aeque facile pelletur tale corpus versus E ac pse sanguis. Superficies enim im- terna arteriarum est admodum laevis, & quoniam illae constant tunicis satis duris non se contrahunt ut intestina vel venae ad mensuram corporis quod in iis continetur, sed etiam vacuae, & in mortuo animali, patulae a que hiantes esse solent. Si vero sit alius calamus in E huic arteriae inditus, & super quem sit ligata, ut vult Galenus, licet sanguis per hunc calamum possit transire ad F, non tamen ibi concutiet latera arteriae, saltem notabiliter, quoniam ex angusto loco in latiorem transeundo magnam Partem suarum virium amittet, reliquasque potius secundum longitudinem arteriae, quam secundum ejus latitudinem exercebit, ac proinde iselam quidem poterit continuo affluxu implere , tumidioremque reddere, non autem distinctis subsultibus agitare. Nec alia ratio est cur venae per varias anastomoses arteriis conjunctae non etiam pulsent, quam quia ipsa Tum extremitates, per quas sanguis ingreditur, angustiores sunt earum ab veis in quos fluit Possumus autem hoc experimentum Galeni duobus aliis modis tentinre. Nempe veI in arteriam intrudendo calamum, sive tubulum alium Suempiam, qui sit tam crassis ut totam arteriae capacitatem replens ejus superriciei internae adhaereat, nec natare possit in sanguine, ut ille qui hic ad G appletus est, intus autem habeat cavitatem tam angustam, ut

non liberiorem transtium sanguini praebeat, quam ille qui hic videturiari quo ca lacuam non ligatus arteriae motum iistet. Vel rursus in arte

279쪽

Eprs TOLA UM PARS I. Epist. LXXVIII. 169riam intrudendo calamum, qui cavitatem habeat tam latam, ut non mi nus liberum transitum praebeat sanguini quam vacua arteria: quo casu sive ligetur, live non ligetur, clus pultationi proculdubio non obstabit. Nec eli quod nos moveat auctoritas Galeni variis in locis affirmantis, arterias non histendi ut utres, quiar implentur, sed impleri ut solus, fauces, pu

mone1 cspectus universum, crum extenduntur, ritasque extentas extremu par

ti s 2 foraminibus ex quocunque loco sibi vicino aettrahere quin uιd i serum simu implere idoneum est. Reici litur cnim certissimo expcrimento, quod & antehac aliquoties, & hodie adhuc inter scribendum videre non piguit. Ncmpe vivi cuniculi thorace aperto, costisque ita diductis ut cor & aortae truncus apparerent, aortam satis longe a corde filo constrinxi, separatam ab iis omnibus quibus adhaerebat, nc

qua suspicio esse posset aliquid sanguinis vel spiritus aliunde in ipsam

quam ex corde influxurum : deindc scalpcllo candem incidi inter cordi vinculum , vidique mainiscitissime co tempore quo extendebatursa' guinem per incituram saliendo cxilire, eo autem quo contrahebintur non effluere. At contra si Galeni opinio vera esset, arteria ista singulis diastolos momentas aerem per incisuram attrahere , nunquamque nisi tempor9systoles sanguinem emittere debuisset; ut nemini dubium esse posse mihi videtur. Pergens autem in hac animalis vivi dissectione, mediam partem cordis, illam scilicet, quae ejus mucro appcllatur, abscidi, sed ab co momento quo fuit a bali separata ne semel quidcm ipsam pus iare animadverti, quod occasione praecedentis obiectionis hic moneo, ut Observes partes quidem cordis, quae sunt versus cous basim, aliquandiu pulsare, quoniam in illas aliquid novi sanguinis ex vasis & auriculis ipsis adhaercntibus influit, partes autem quae sunt ad cuspidem non ita. C terum postquam cordis mucro fuit abscissus, eius basis manens adhuc va- si appensa pulsavit satis diu; atque in ea commodissime aspexi duas illasca vitates, quae ventriculi cordis appellantur, In diastole fieri ampliores, di in systole arctiores; quo experimento Hervaei sententia de motu cordis jugulatur, ait enim ille plane contrarium, nempe ventriculos in systole dilatari ut sanguinem recipiant, & in diastole coarctari, ut illum in arte rias extrudant. Quae hic obiter adiunxi ut videas nullam sententiam a mea diversam fingi posse in quam certissima aliqua expcrimenta non pugnent. Nota, ut hoc experimentum redic sat, non solam mucronis extremitatem, sed mediam partem totius cordis esse abscindendam, vel chiam amplius : idque in cuniculo, timido animali, non in canc esse tentan dum. In canibus enim ventriculi cordis varios habent antractus, qu

280쪽

27oRC NATI DE s CARTES rum singulae eavitates dilatatione sanguinis ita extenduntur, ut interim generalis cujusque ventriculi cavitas angustior reddi videatur. Quod

torte illis imposuit qui cor in diastole constringi judicarant. Atqui tunc illud dilatari vel ipso tactu probari potest, manu enim prehensum multo durius in diastole quam in systole sentitur. Obiicis tertio: Si cordis dilatatio fieret a rarefacto sanguine, multo longiorem & durabiliorem fore ejus diastolen quam nunc est. Quod forte ua tibi persuades , quoniam imaginaris istam rarefactionem esse similem illi, quae fit in Alolipilis, cum in iis aqua vertitur in vaporem: sed variarius genera distinguenda sunt, aliaer enim si cum liquor plane in Q-mum sive aerem abit & sormam mutat, quemadmodum in Adiolipilis, aliter cum liquor formam retinet & mole tantum augetur. At primum modum sanguini in corde nulla ratione convenire manifestum cIt, tum quia non fit totius liquoris simul, sed carum tantum paritum quae cxesus superficie sorgentes in aere finitimo se extendunt, ut fuse in Meteoris cap. 2&q. explicui: ctenim nullus est in corde talis aer, nullaque superficies aeri finitima, sed ejus cavitates in vivis animalibus quantae quan tae sunt totae sanguine implentur; tum quia si hoc esset,non sanguis in arteriis, sed tantummodo vapidus aer contineretur ex sanguinis vaporibus formatus. Nunc autem dubitat nemo quin sanguine lint plenae, atque hic obiter mirari lieet quam steriles veri riterint antiqui, apud quos eousque de hac re dubitabatur, ut Galenus intcgrum librum, ad probandum finguinem in arteriis natura contineri, conscribere dignatus sit. Alter modus rarefactionis, quo liquor mole augetur, rursus est distinguendus, vel enim fit sensim, vel in momento, senstin scilicet cum partes liquoris per gradus

acquirunt novum aliquem motum, aut figuram aut situm, ratione cujus

plura vel majora quam prius circa se relinquunt intervalla. Et in meteoris explicui quo pacto talis rarefactio normntum a calore, sed etiam intenso frigore aliisque causis possit oriri. Fit denique rarefactio in momento, juxta Philosophiae meae fundamenta, quoties liquoris particulae vel omnes vel certe plurimae hinc inde per eius molem dispersae simul tempore mutationem aliquam acquirunt, ratione cujus locum notabiliter ampliorem desiderant. Ultimum autem hunc modum eum esse quo

languis rarefit in corde, res ipsa indicat, ejus enim diastole si in momento. Atque si attendamus ad ea omnia quae scripsi in quinta parte libelli de methodo, non magis ea de re dubitare nobis licebit, quam dubitamus an oleum & alii liquores ita rarefiant eum videmus illos in olla subitis subsultibus assurgere. Ad hoc enim tota cordis fabrica, ejus calor atque ipsa. san-

SEARCH

MENU NAVIGATION