장음표시 사용
311쪽
non intellecta, quod nihil explicat. Ergo sormae illae ad causas acti
num naturalium reddendas nullo modo sunt inducendae. Contra autem a formis illis essentialibus, quas nos explicamus, manifestae ac Mathematicae rationes redduntur actionum naturalium, ut videre est de forma salis communis in meis meteoris; & hic subiungi potest quae habes de motu
AD qu IN TAM THEsIM. Quod tam saepe jactat de docta igno rantia dignum est explicatione. Nempe cum scientia humana sit admodum limitata, & totum id quod scitur, sere nihil sit, comparatum cum iis quae ignorantur, doctrinae signum est, quod quis libere fateatur se ignorare illa quae revera ignorat,& in hoc proprie docta ignorantia consis stit,quia scilicet est peculiaris eorum qui vere docti sunt; nam alii qui vulgo doctrinam profitentur, nec tamen vere docti sunt, non valentes ea disgnoscere, quae nemo eruditus ignorat, ab iis quae sine dedecore vir doctus lateri potest se ignorare, omnia ex aequo se scire profitentur ; atque ad facile reddendas omnium rerum rationcs si tamen ratio ullius rei reddatur , cum explicatur obscurum perobscurius formas substantiales & qualit res reales excogitarunt; qua in re ipsorum ignorantia nequaquam docta, sed tantum superba& paedagogica dici debet;in hoc enim manifesta superbia est, quod ex eo solo quod naturam alicuius qualitatis ignorent concludunt ipsam esse occultam, hoc est omnibus hominibus imperscrutabilem, tanquam si ipsorum cognitio esset mensura omnis humanae cognitionis. AD s EXTAM. Non video hominis ratiocinium in iis quae de me inserit; ait me in dissertatione de Methodo non satis evidenter demonstrasse esse Deum, quod ipse etiam ibi professus sum; quid autem ad hoc spectans inferri potest ex his verbis cogito ergo sum; & quam male hic citat,& mihi opponit, tractatum patris Mursenni, & suum; cum suus adhuc in herba sit, di Mersennus nullum plane praeter meas Meditationes de prima
Philosophia edi curaverit. AD SEPTIMAM. Pro his verbis, ipsa tamen, ut verum fatear, caec, ponerem, de ipsa tamen nihil simile opinionibus Taurelli aut Gortaei sustinuimus- nihilque omnino quod in re a vulgari & orthodoxa Philosophorum omnium sontentia dissideat; asserimus enim hominem ex corpore &anima componi, non per solam praesentiam sive appropinquationem unius ad alterum, sed per veram unionem substantialem; ad quam quidem expam
re corporas requiruur naturaistersitur*partium conformatio; sied qua tamen
fit Hetersia a Iisu cragura moisique altispure corpore , nou en/m solum corpusebia citam anImam, qua incorporea est, αιιngit. Quantum autem ad modum
312쪽
3or . RE NATI DE s CARTE floquendi etsi forte sit minus usitatus, ad id tamen quod significare voluimus satis aptum fuisse exiitimamus; non enim diximus hominem esse
sper accident, nisi ratione partium, animae scilicet & corporis: ut nempe significaremus, unicuique ex his partibus este quodammodo accide tarium, quod alteri iuncta iit, quia leorsim potest subsistere, & id vocis tur accidens, quod addit vel abcst linc subiccti corruptione: sed quat
nus homo in se totus conlideratur, omnino dicimus ipsum cile unum crisper se, & non pcr accidens; quia unio, qua corpus humanum & anima inter se conjunguntur, non cit ipsi accidentaria, sed essentialis, cum homo sine ipsa non sit homo. Sed quoniam multo plures meo errant, quod putent animam a corpore non distingui realiter, quam in eo quod admissa eius distinctione unionem substantialem negent; maiorisque est momenti ad refutandos illos qui animas mortales putant, docere istam distinctionem partium in homine, quam docere unionem; malorem me gratiam initurum esse sperabam a Theologis, dicendo hominem esse ensper accidens, ad designandam istam distinctionem, quam si respiciendo ad partium unionem, dixissem illum esse ens per se. Atque ita non meum est respondere ad ea quae in opinioncs Taurelli & Goriri fuse objiciuntur , sed tantummodo conqueri, quod tam immerito, ac tam sevcre, mihi
Caetcrum in his fui prolixior quam putaram, & quia non certus sum te hoc inco scripto esse usurum, nolo tam plura scribere; sed si uti velis, rogo ut moneas quam primum, & reliqua protinus usque ad finem absolvam, scribasque qua me lingua uti malis. Ubi posui, csc. Intellexi aliquid deesse quod de tuo lit addendum, omnia autem si placet cum Achille ac Nestore nostro Domino V. L. communicabis, & nihil plane
nisi ex eius consilio suscipies; vel sane si quid sit quod ipse nolit scire, Domini Amilii viri prudentissimi nobisque amicusimi consilio uteris;& ipiis multo magis quam mihi credes, qu ia praevalent ingenio, & ibi praesentes de omnibus facilius possunt iudicare, quam cgo absens divinare. Non puto te nimis honorifice de Voctio loqui posse, velimque etiam ut caveas ne quam ea in re ironiae do suspicionem, nisi quatenus ex bonitate tuae caus, nascctur; ut postea si nos cogat mutare stylum, tanto meliori iure id possimus, & ipse tanto magis ridiculus evadat. Expedit etiam ut tua responsio quam primum edatur, & ante finem seriarum, liferi potest.
Miratus sum admodum quod scribas te de tua professione periclitari, si Voctio respondeas; nesciebam enim illum in vestra civitate regna
313쪽
Es Isaeo LARuM PAns I. Epist XC. 3orre, magisque liberam putabam; & miseret me Qus, quod paedagogo
tam vili ac tam misero tyranno servire sustineat. Te quoniam in ea vivis ad patientiam hortor, atque ut ea tantum facias quae Dominis tuis magis placitura esle existimabis: idcirco non modo non per te, sed ne quidem ctiam per alium, VOetio respondendum censeo, quia hoc illum non minnus offenderet. . Notulas tamen cxtemporaneas, quae mihi tuum scriptum cum omnibus thesibus conferendo occurrerunt, mitto, ut ipsis utaris ut lubet. Iniuriam autem facis nostrae Philosophiae, si eam nolentibus obtrudas, imo ii communices aliis quam enixe rogantibus. Memini te olim mihi gratias egisse, quod esus causa prosessionem fuistes adeptus , atque ideo putabam illam Dominis tuis non esse ingratam. Nam si aliter se res habet, & malint te id quod placet Voctio, quam quod verius putas docere, censeo ut morcin geras, & vel fabulas Asopi potius legaε, quam ut ipsis ea in rc dii pliceas. Quae habes in fine tua: cpistolae de globulis aethereis, non intelligo:
quia non cens co illos a materia subtilissima moveri, sed a se ipsis cum motum habeant ab exordio mundi sibi inditum; nec etiam maiorcs vehementius movcri quam minores, sed absoluic contrarium puto: dixi quidem in meteoris, maiores cum magis sunt agitati maJorem calorem efficere, sed non ideo facilius moveri. Vale. EPIs ToLA XC.
De Τhesi H. Regii, in qua dicit hominem
esse ens per accidenS. Vir Clarissime, VI x quicquam durius, & quod majorem ossenis ae eriminationis
Occasionem daret, in thesibus tuis ponere potuisses, quam hoc, quod homo sit os per accidens: nec video qua ratione melius possit emendari quam si dicas te in nona thesi conliderasse totum hominem in ordine ad partes ex quibus componitur, contra vero in decima considerasse partes in ordine ad totum. Et quidem in non a te dixisse hominem ex corpore & anima seri per accidens, ut significares dici polle quodammodo accidentarium corpori, quod animae coniungatur, & animae quod corpori, cum & cor pus sine anima, & anima sine corpore esse possint; vocamus enim acci'
dens, omne id quod adest vel abest sine subiecti corruptione, quamvis
314쪽
3o RENATI DES CARTE fforte in se spectatum sit substantia, ut vestis est accidens homini; sed te
non idcirco dixisse hominem esse res per accidens, & satis ostendisse in decima thesi, te intelligere illum csse ens per se; ibi enim dixisti animam &corpus, ratione ipsius, esse substantias incompletas, & ex hoc quod sint incompletae, sequitur illud quod componunt esecns per se. Utque appareat, id quod est ens per se fieri posse per accidens, nunquid mures generantur, sive fiunt per accidens, ex sordibus, & tamen sunt entia per se Θ Objici tantum potest, non esse accidentarium humano corpori, quod animae con; ungatur, sed ipsissimam ejus naturam; quia corpore habente omnes dispositiones requilitas ad animam recipiendam, & sine quibus non est proprie humanum corpus, fieri non potest sine miraculo, ut ansema illi non uniatur; atquc ctiam non esse accidentarium animae, quod juncta sit corpori, sed tantum accidentarium csse illi post mortem, quod a corporc sit sesuncta; quae omnia non sunt prorsus neganda, ne Tiae logi rursus offendantur; sed respondendum nihilominus, ista ideo dici poste accidentaria, quod considerantes corpus solum, nihil plane in eo percipiamus, propter quod animae uniri desideret; ut nihil in anima, propter quod corpori debeat uniri; & ideo paulo ante dixi, G quodammodo accidentarium, non autem absolute esse accidentarium. Alteratio simplex est illa quae non mutat formam subiecti, ut calefactio in ligno; generatio vero, quae mu tat formam , ut ignitio; & sanc, quamvis unum alio modo non nat quam aliud, est tamen magna differentia in modo concipiendi, ac etiam in rei veritate; nam forniae, saltem persectiores, sani congeries quaedam plurimarum qualitatum, quae vim habent semutuo simul conservandi : at in ligno est tantum moderatus calor ad quein sponte redit postquam incaluit; in igne vero est vehemens calor, quem semper conservat, quamdiu est ignis. Non debes irasci collegae illi qui contilium dabat de addendo corollario ad interpretandam tuam thesim; amici enim consilium fuisse mihi videtur. Onusisti aliquod verbum in tuis thesibus manu scriptis, thesi decima, omnes ata, non dicis quae sintillae aliae, nempe qualitates; in caeteris nihil habeo quod dicam, video c-nim vix quicquam in iis contineri, quod non iam ante alibi posueris, &laudo: esset enim laboriosum nova semper velle invenire. Si huc adveneris semper mihi tuus adventus erit pergratus. Vale.
315쪽
Oecasione interdicta H. Regii doctrinae.
Vir Clarissime, HIcte ab aliquot diebus expectavi, j.uli autem aliquid audio quod
etsi non videatur esse ullius momenti, vereor tamen neforte tuum
iter tardaverit; di ego e contra tanto magis tecum loqui exopto, ut quid super hac re agendum sit communibus consiliis videamus. Nempe a dio tuos advertarios tandem vicisse, atque effecisse, ut tibi interdiceretur, ne nostra amplius doceres ; quo animo istud seras nescio, sed simi Ei credis plane irridebis, & contemnes, tamque apertam invidiam tibi maiagis gloriosam esse cxistimabis, quam imperitorum applausus. Neque profecto mirandum est, quod in re, in qua vocum pluralitas locum habet, tu solus, cum veritate paucisque fautoribus, adversariorum multitudini resistere non potueris. Si hoc solo risu&silentio ulcisci vclis, atque otium sequ i, non dehortabor, sin minus, quantum in me erit tibi non deero. Interim rogo ut vel voce vel litteris tui me instituti quamprimum facias certiorem. Vale&me ama. Si huc venias rogo, ut quai plurimas ex adversarii tui thesibus, tecum asteras. Vale. EPIs ToLΛ XCII.
Vir Clarissime, mantum audio ab amicis, nemo legit responsionem tuam in Vo
tium , qui non eam valde laudet; legerunt autem quamplurimi enemo qui Voetium non irrideat, & dicat ipsum de causa rua desperasse , quandoquidem ope vestri Magistratus indiguit ad ipsam desidendam. Formas autem substantialas omnes explodunt, & palam dicunt, si relis qua omnis nostra Philo phia ita esset explicata, neminem non eam amplexurum. Dolere non debes quod tibi Physicorum problematum ex-ficatio interdicta sit, quin & vellem etiam ut privata institutio interdicta suisset, talia enim omnia in honorem tuum cedent, & in dedecus a versariorum. Ego certe, si tuorum ConsuIum loco essem, &Voetium Velle evertere, non aliter tecum agerem ejus causa, quam faciunt; M
316쪽
3o ς RENATI DE s CARTEsquis scit quid in animo habent p ccrte non dubito quin Dominus V. H.
tibi faveat, debesque accurate eius consiliis mandatisque obtemperare; gaudeo quod noluerit, ut lueras quas ad te nuper scripseram, cuiquam ostenderes, cisi enim a me ipso impetrassem, antequam mitterem, ut ca, si opus esset, praeitarem, quae Voetio per ipsas promittebam, longe
tamen malo ut ne sit opus; nimis multa me' quotidie avocant a Philosophia mea, quam tamen hoc anno absolvere decrevi. Caeterum obsequere accurate ac laeto animo iis omnibus, quae tibi a Dominis tuis praescribentur, ut certus ea tibi dedecori nullo esse posse. Disputationes autem
quae ua te fient contemne, ac dicas tantum, si quid in illis boni afferant, ipsos etiam posse illud idem scriptis mandare, te vero non posse nisi editis scriptis respondere. Vale. EPIs TOLA XCIII.
Instructio ad H. Regium occasione controversiae inter Voetium& ipsum.
Ratulor tibi, quod persecutionem patiaris propter veritatem; gra tutor inquam, & cx animo; non enim video tibi quicquam mali existis turbis posse contingere, sed contra gloriae tuae multum accedet. Laetari debes quod Deus inimicis tuis conlidium ac bonam mentem adem
rit; vides enim jam prohibitione libri tui nihil aliud effectum esse, nisi
tantum ut cupidius cmatur, accuratius examinerua, ejus iniquitas &causae tuae bonitas a pluribus agnoscatur. Plures jam advertent quam acerbe, quam injuriose, ac quam sine causa, sola invidentia sua permo tus, te ille prior iacessiverit, di contra tu quam modeste, quam leniter, quam etiam quod sane indignissimum est reverenter responderis, &quam suis ac gravcs causae te ad respondendum coegerint. Plures agnoscent quam infirmae sint rationes omnes quibus tuas opiniones impugnare conatus est, di contra quam vafidae lint eae quibus ipsum rcfutas. Plures concludent nullas amplius ei superesse ad tibi respondendum, atque omnino plures indignabuntur, qnod tantum possit contra jus&sas in vestra civitate. ut ei licuerit publico scripto te atheum, bestiam, di aliis ejusinodi nominibus vocare, falsasque adhibere rationes ad falsiste criminibus onerandum: tibi vero nequidem liceat verissimis uti rationibus s
317쪽
nibus, verbisque modestissimis ad te purgandum. Egregium vero est quod audio ab ipso proponi, ut nempe verbis sibi liccat in te disputare apud delegatos, qui iudicent uter superior sit tuturus; haud dubie quia
eius rationes, dum adhuc calent, ut quaedam juscula, sunt sorben)ae, ct cum frigescunt, corrumpuntur. Hac in re, ut & in aliis multis, est S nostro limillimus ; & lane non judico tibi quicquam a tali adversario elle metuendum. Quid enim deinceps moliri potest 3 serte ut tibi prohibeatur a dilagistratu, ne amplius doceas ea quae toles docere; iarteetiam ut tapq am falsa & haeretica condemnentur; serte denique, quod extremum est ut tu ipsemet tuo docendi munere priveris. Sed nec puto Consules vestros tam illi tare obsequentes, ut quicquid ei placuerit decernant; quinimo neminem ex iis cile existimo, cui non facile suboleat, quam ob causam tum a Voetio, tum ab aliis plerisque cx tuis collegis Philosophia tua tam acriter impugnctur; nempe quia verior est quam vellent, rationesque habet lain manifestas, ut erronaeas ipsoru in opiniones etiam non impugnando evertat, & ridiculas elle ostendat. Nam sane illi vitio vertere non possunt, quod sit n , quoniam illi etiam Philosophi quotidie novas excogitant opinig inde maxime gloriam quaerunt, nullusque unquam hoc prosibuit j sed nempe illas sbi
mutuo non invident, quia veras non putant; neque etiam tibi tuas invi derent, si falsas csse arbitrarentur. At certe Liagistratus, qui hactenus non prohibuerunt ne docerent novas & falsas, non vetabunt etiam ne doceas novas & vcras. Et quamvis tarte nonnulli, qui tricas istas scholarita, utpote ad bene regendam rempublicam minime utiles, nunquam didicerunt, aequitatem causae tuae non videant; confido tamen ipsos tam aequos & prudentes sere, ut non magis testimonio tuorum adversariorum sint credituri, quam tuo; & vel unicum D. V. qui veritatem totius controversiae proculdubio recte intelligit, fatis auctoritatis apud colligas suos esse habiturum, ut te ab omni injuria defendat.'Sed, etiamsi aliter contingeret, ac vel professio, quod csset mirabiliter absurdum, ac sine ullo exemplo, tibi auferretur, non tamen ideo tibi vel minimum do- alendum csse arbitrarer, nec ullum in te dedecus, sed immortalem alios redundaret; atque tunc prosecto, vel crassa ignorantia, vel veritatis odium, vel ridenda in vestra civitate potentia toti mundo innotesceret. Quin etiam profecto, si tuo essem loco, vellem scire a Consulibus ,quot ego haberem Dominos, & me potius sponte manere meo abdicare , quam
Voetio servire. Nec dubito quin brevi, si velles, perfacile alibi professo nem & magis honorificam, & magis utilem esses habiturus; citiusque Qq a mil-
318쪽
3οῖ RENATI DE sCΛRTEs mille alii e vestris invenirciatur, qui eadem quae tui adversarii docerent,
quam imus qui cadem quae tu; & tamen forte ille unu magis a studiosis desideraretur. Quantum ad me, credidi hactenus me beneficio affectum csse a Dominis tuis, quod cum scirent te a meisin Pallosophia opinionibus non esse alienum, non ideo minus libenter te in Proselibrem elegerunt ; ac forte etiam, ut mihi perluadere volu illi , ob hanc praecipue causam Hegerunt. Hoc me peculiariter illis devinxit; atque ideo valde exo-.pto. ut jactari pollit apud posteros, Vcstram civitatem omnium primam
Lisse, in qua Plutosophia nostra publice lucrit recepta , quod spero ipli
dedecori non futurum, ut L contrario non elici laudi, si te nunc tutum ab adversariorum injuriis non praestaret. Debuit enim sciri ab iis qui te trimum in Professore in receperunt, fieri non poste ut ea nova quae habeas, aliquid eximii contincrcnt, quin statim plures eorum ex tuis coli go , qui latis ingenii non haberent ad eadetis amplectenda, magnam in vidiam in te conuarent, atquc ideo parati esse debuerunt ad te contra hos
protcgendum. Nec sane ipsis erit dissicite; nam quid in te vel per calumniam obiici aUest te scilicet nova docere λ quasi vero in Philosophia hoc non sit 'm, ut quicunque non plane ingenio sunt destituti
novas excogitent opiniones, atque inde maxime gloriam quaerant; sed nempe illas tibi mutuo non invidcat, quia veraS non putant; ut neque etiam tibi tuas inviderent, si falsas esse arbitrarentur; an vero aequum esset, cum cae aliorum permittantur opiniones, quae novae sunt& falsae. ut tuae prohiberentur, quia novae sunt & verae λ Magnum aliud crimen
objicitur, quod in Voetium scripseris. Quasi vero sit aliquis sanae me iis , qui legendo utriusquc libellum, ac monitus eorum quae prius ab illo facta fuerunt, non clare videat illum ipsum luisse qui acerbissime in te
scripsit, calumniisque evertere conatus est; te vero tantum nimis humaniter , ac nimis moderate respondi se, eodem modo ac si, cum quis te ad occidendum stricto cusse fuisset persecutus, tu vero manu ictum a corporc avertisses, niliaeque praeterea egisses, nisi quod verbis quam hum . nissimis eius iram mollire conatus suisses, ille surore ardens accusaret te. quod te a se occidi non permitisses. At forte Voctius ipse te non accusat, sed alii collegae Θ tanquam ii obscurum esset illos ejus voluntate id facere, eademque in te invidia flagrare; ac tanquam si ideo iusta esset accusatio, quod impetum in te fac icntem repuleris, nec ille potius ut aggrctar occali niator sit puniendus. Calumniatorem ob id praecipue appello, quod sciam ipsum te iniquissime accusare voluisse, quod aliquas opiniones , Theologiae vestrae contrarias docuisses, cum tamen Omnes tuae, me
319쪽
Ilus quam vulgares, cum Theologia consentiant, & facile esset, vel ex solis eius thesibus de atheismo, quas vidi, per certas & evidentes coi sequentias olicndere, illum potius esse quod de nobis falso voluit credi. Quin, di si esset opcrae pretium ipsum qualis est describere, artesque -mnes ejus detegere, talis forte appareret, ut civitati vestrae forci indocorum, ipsum diutius in concionatorem aut Prosessorem retinere; ma
gna enim cst vis veritatis. Ultimum & praecipuum quod obiicitur est Acadcmiae vcstrae detrimentum, quod ex professorum inimicitiis, ut inquiunt, oriretur. At primo, non video quid privatae istae inimicitiae
universitati nocere possint; nam e contra hoc essiciet, ut singuli reprehcntionem aliorum metuentes, tanto diligentius ossicio suo iungantur; ac deinde, si vel maxime hoc noceret, certe alii potius, qui lant inimicitiarum auctores, quam tu, qui illas fugis, eo nomine client deponendi. Nec dicent, opinor, tua dogmata talia cile ut studiosos avertant ab Academia vestra frequentanda, nam audio te & satis multos auditores, &maxime insignes habere; eaque videtur dine fortuna nostrarum opinio num, non solum apud vos, sed re aliis omnibus in locis, ut a praestantioribus ingeniis amentur & aestimentur, nec nisi a vilioribus ludim se
stris, qui sciunt se falsis artibus ad aliquam eruditionis famam pervenisse, ideoque timent ne cognita veritate illam amittant, odio haberi. Et nisi ine augurium fallit, spero fore, ut aliquando, propter te unum plures Academiam vestram sint adituri, quam propter omnes eos qui tibi ad versantur; nec sorte ad hoc nocebit editio Philosophiae quam paro; adeo ut si Domini vestrae civitatis ad utilitatem & decus Academiae tuae respiciant, omnes potius tuos inimicos quam te unum elicient; nam etiam facilius mille alios invenient, qui eadem doceant, quae illi, quam umnum qui eadem, quae tu. Nec vereor ne forte aliqui ex vestris Consulibus, non imbuti scholasticis studiis, utpote ad recte regendam rempublicam non necessariis , magis credant adversariis tuis quam tibi, neque enim illos puto tam obesae naris, ut horum invidiam non advertant; & vel unicus D. V. R. qui statum totius controversiae, atque aequitatem tuae causae proculdubio recte perspexit, esto ue re rum istarum plane intelligens, satis auctoritatis apud collegas suos est habiturus, ut te ab omni injuria defendat; tantamque in eo esse scio
integritatem ac prudentiam, ut non verear ne magis faveat advors
riis tuis quam veritati. Ac denique ob hoc praecipue debes laetari, quod tua causa sit talis, ut postquam judicata laerit a tuis, judicari etiam debeat ab incolis totius orbis terrarum, & cum in ca de honore tantum
320쪽
gro RENATI DE sCΛRTES . agatur, si quid tibi priores contra jus ademerint, eum scenore ab aliis reinstituetur. Vale.
Instructio ad H. Regium, quomodo se gerere debeat circa decretum Magistratus Ultrajectensis.
Vir Clarissime. T Egi, &risi, tum theses Voctii pueri, sive infantis, filii volui dicere,
M tum etiam judicium Academiae vestrae, quae forte etiam non immerito infans dici potest. Laudo A milium & Cyprianum quod tot ineptiarum rei esse noluerint; in te vero subirascor, quod talia tibi cordi esse videantur. Laetari enim deberes quam maxime, quod videas adversarios tuos suis se propriis armis jugulare; nam certe nemo mediocriter intelligens scripti ista perleget, quin facile animadvertat, adversariis tuis Scrationes deesse quibus tuas refutent, & prudentiam qua imperitiam suam tegant. Audivi hodie rursus Monachum tui Voetii responsionem par re; & quidem rettum est, auditum enim a Bibliopola qui habet edendam ; continebit circiter decem solia, nempe Appendix Voetii cum notis tuis adhuc semel ibi edentur. Faveo sic scribentibus ; & veli in etiam ut gaudeas. Quantum ad decretum tuorum Dominorum nihil mitius, nihil prudentius mihi videtur ab iis fieri potuisse, ut scilicet se collegarum tuorum querelis liberarent. Tu si mihi credis, iplis quam accuratissime. atque etiam ambitiose, obtemperabis, docebisque tuam Medicinam Hypocratice & Galenice, & nihil amplius. Si qui studiosii aliud a te petant, Excusabis te perhumaniter, quod tibi non liceat; cavebis ctiam ne quam rem particularem explices; & dices, ut res cst, ista ita inter se cohaerere ut unum sine alio satis intelligi non possit. Dum ita te geres, si quae ant hae docuisti digna sint quae discantur, & habeas auditorcs dignos qui ea discant, non dubito quin brevi denuo vel Ultrajecti vel alibi copiam Mauctaritatem illa docendi cum honore duplicato sis habiturus. Interim vero nihil mali mihi videtur tibi contigisse, sed e contra multum boni, Omnes enim te multo plus laudant, & pluris faciunt, quam fecissent, si adversarii tui tacuissent; ac praeterea accessit otium, cum docendi onere ex parte sis liberatus, nec ideo de stipendio decessit. Quid deest, nisi animus, qui modeste haec serat ' Quiesce, quaeso, de ride; nec verea