장음표시 사용
321쪽
Eprs TOLARUM PARS I. Epist. XCV. 31 rre ne adversarii tui satis mature non puniantur; denique vicisti, si tam tum siles; li malis redintegrare prauium sertunae rursus te committes. Vale. EPIs TOLA XCV.
Quaedam mutationes in thesibus H. Regii. observatio de Idea Dei. Disserentia inter substantiam cogitantem
Vir Clarissime, G Audeo nostram de Voetio historiam vestris non displicuisse ; nem nem adhuc vidi ne ex Theologis quidem, qui non illi vapulanti finvere videretur. Nec sane nimis acris mea narratio dici potast, eum nihil nisi rem gestam commemorem , multoque etiam plura scripserim inquendam ex Patribus Societatis Jesu. Legi cursim ea quae ad me misisti nihilque in iis non optimum, & valde ad rem, notavi, praeter haec pau- ea. Primo, stylus multis in locis non est satis emendatus; praetcrea sol . s. ubi ais materiam non esse corpus naturale, adderema juxta illos qui corpus naturale definiunt hoc modo, &c. nam quantum ad nos, qui eam veram & completam substantiam esse putamus, non video cur corpus naturale esse negaremus; & folio σε. differentiam inter res vivas & vitae expertes videris majorem statuere, quam inter horologium aliudve autom tum, & clavem, gladium, aliudve instrumentum quod sponte non m Vetur, quod non probo;sed ut sponte moveri est genus rei pectu machinarum omnium quae sponte moventur, ad exclusionem aliarum quae sponte non moventur, ita tuta sumi potest pro genere formas omnium viventium complectente;& solio 96. usi ais,certe multo mavorem efficaciam, ct c. ma Iem, certe non minorem e actam, &c. non enim inmaior in uno quam in altero. Denique fol. Io6. locum Ecclesiastae dicis a Salomone proserrim persona impiorum. Ego autem in pagina ue r. editionis Parisiensis euniam locum explicui, ex persona ipsius Ecclesiastae, ut peccatoris. Sed non video cui usui haec tua responsio esse possit. quia Cappadox ea est indignus, nisi rursus quid novi agat, &tunc una cum responsione ad istud novum sub nomine alicujus ex tuis discipulis edi posset: nune existimo esse quiescendum; nec etiam debes nostra in tuis lectionibus cum Galenicis
di Aristotclicis miscere, nisi certus sis id tuo Magistratui esse gratum;
322쪽
RENATI DEI CARTES mallem nullos haberes auditores, neque hoc tibi dedecori esset. Ad id quod obiicis de idea Dei solvendum, notare oportet non agi de essentia idcae, secundum quam ipsa est tantum modus quidam in mente humana existens, qui modus homine non est persectior, sed de ejus perfectione obsectiva, quam principia Metaphylica docent debere contineri formoliter vel eminenter in cius causa; eodem modo ac si dicenti unumquemque hominem posse pingere tabellas aeque bene ac Apelles, quia illae constant tantum ex pigmentis divertimode permixtis, potestque illa quilibet modis omnibus permiscere, esset respondendum, cum agimus de A pellis picturis, nos non tantum in iis considerare permistionem colorum qualemcunque, sed illam quae si certa arte, ad rerum similitudines repraescia tandas, quaeque idcirco non nisi ab istius artis peritissimis fieri potest. Ad secundum respondeo, ex eo quod fatearis cogitationem esse attributum substantiae nullam extensionem includcntis, & vice versae tensionem esse attributum substantiae nullam cogitationem includentis, tibi etiam fatendum esse substantiam cogitantem ab extensa distingui; non enim habemus aliud signum quo unam substantiam ab alia dinerre cognoscamus, quam quod unam absque alia intelligamus. Et sane potest Deus efficere quidquid possumus clare intelligere; nec alia sunt quae a Deo fieri non posse dicuntur, quam quod repugnantiam involvunt in conceptu, hoc est qssae non sunt intelligibilia; possumus autem clare intelligere substantiam cogitantem non extensam, & cxtensam non cogitantem, ut fateris; jam conjungat & uniat illas Deus quantum potest, non ideo potest se omnipotentia sua exuere, nec ideo sibi iacultatem adimere ipsas sejungendi, ac proinde manent distineta. Non potui notare ex tuo scripto an Monachum in Voetium per Cappadocem intelligas, quod non displicuit,sibi sumat qui volet;sed audio ignorari cujas sit Voctius, adco ut erga ipsum sis beneficus, si Cappadociam ei in patriam assignes: multum autem debes Monacho quod auditorum
tuorum numerum augeat. Caeterum audivi a D. P. tibi animum esse hue
nos invisendi: ego vero te ctiam atque etiam invito neque ic solum, sed& uxorem & filiam ; mihi eritis gratissimi, jam virent arbores, ac brevi etiam cerasa & pyra maturescent; Vale, & me ama. E P. IV
323쪽
Ad H. Regium, occasione libri cujusdam ad Cartesum misit.
vir Clarissime, Escio quid obstiterit, cur non prius ad tuas responderim, nisi quod
ut verum fatear, non libenter a te disientiam; & quia non videbar in eo quod scribebas debere assentiri, idcirco cunctantius calamum in mebam. Mirabar enim te illa quae horariae disputationis examini committere non auderes, indelebilibus typis credere velle, magisque vereri extemporaneas & inconsideratas adversariorum tuorum criinmationes, quam attentas & longo studio excogitatas. Cumque meminerim me multa legisse in tuo compendio Physico a vulgari opinione plane aliena, quae nude ibi proponuntur, nullis additis rationibus, qu ibus lectori probabiles reddi possint; toleranda quidem illa ecte putavi in thesibus, ubi saepe paradoxa colliguntur, ad ampliorem disputandi matcriam adversariis dandam; sed in libro quem tanquam novae Philosophiae prodromum videbaris velle proponere, planc contrarium judico esse faciendum, nempe rationes este asserendas, quibus icctori persuadeas ea quae vis concludere vera esse, priusquam ipsa exponas, ne novitate sua illum offundant. Sed jam audio a D. van. S. te consilium mutasse, multoque magis probo id quod nunc suscipis, nempe theses de Physiologia in ordine ad Medicinam; has enim di firmius stabilire, & commodius defendere te poste confido, & minus facile de ipsis male loquendi occasionem adversarii tui reperient. Vale. EPIs TOLA XCVII.
Ad H. Regium, occasione editionis cujusdam libri.
Vir Clarissime, C Um superiores litteras ad te misi, paucas tantum libri tui paginas pervolucram, & in iis satis causae putaba nc invenisse ad judicandum modum scribendi, quo usus es, nullibi, nisi forte in thesibus, pota probari, in quibus scilicet moris est opiniones suas modo quam maximme paradoxo proponere, ut tanto magis alii alliciantur ad eas oppugnan-R e das. Dissili Gorale
324쪽
RENATI DE s CARTE fidas. Sed quantum ad me, nihil mihi magis vitandum puto, quam ne opiniones meae paradoxae videantur, atque ipsas nunquam in dilputati nibus agitari vclim; sed tam certas e identesque esse confido, ut illis a quibus recte intelligantur, omnem disputandi occasionem situ sublaturae. Fateor quidem e is per definitiones S divisiones, a generalibus ad particularia procedendo, recte tradi posse, atqui nego probationes de te tunc omitti 1 sc io tamen illas vobis adultioribus, di in mea doctrina satis versatis non esse necessarias. Sed conlidera, quaeso, quam pauci sint illi adultiores, cum ex multis philosophantium millibus vix unus reportatur qui eas intelligat; & sane qui probationes intelligunt, assertiones etiam non ignorant, ideoque scripto tuo non indigent: alii autem legentes assertiones sine probationibus, variasque definitiones plane parad xas, in quibus globulorum aethereorum, aliarumque similium rerum, nulli bi a te explicatarum, mentionem facis, cas irridebunt, & contemnent, sicque titum scriptum nocere saepius potcrit, prodesse nunquam.
Haec . sunt quae lectis prioribus scripti tui paginis iudicavi; sed cum ad caput de homine perveni, atque ibi vidi quae de mente humana, & de Deo habes, non modo in priore sententia fui confirmatus, sed insuper plane obstupui & indolui, tum quod talia credcre videaris, tum quod non . possis abstinere quin ipsa scribae & doceas, quamvis nullam tibi laudem,
sed summa pericula & vituperium creare posunt. Ignosce, quaeso, quod libere tibi tanquam fratri sensum meum aperiam. Si scripta ista in mal volorum manus incidant ut facile incident cum ab aliquot discipulis tuis habeantur ex illis probare poterunt, & vel me judice convincere, quod Voetio paria facias, &c. Quod, ne in me etiam redundet, cogar deinceps ubique profiteri, me circa res Metaphysicas quam maxime a te di sentire, atque ctiam scripto aliquo typis edito id publice testari, si libee' tuus prodeat in lucem. Gratias quidem habeo quod illum mihi ostenderis, priusquam vulgares; sed non gratum fecisti, quod quae in eo
continentur privati in me inscio docueris. Nuncque omnino lubscribo illorum sentcntiae, qui voluerunt, ut te intra Medicinae terminos coni nercs. Quid enim tanti opus est, ut ea quae ad Metaphysicam vel The logiam spectant scriptis tuis immisceas, cum ea non possis attingere, quin statim in alterutram partem aberres. Prius, mentem, ut substantiam a corpore distinctam considerando, scripseras hominem esse ens per
accidens; nunc autem e contra considerando mentem & corpus in e
dem homine arcte uniri, vis illam tantum tae modum corporis; qui error multo pejor est priore. Rogo iterum ut ignoscas, descias metam
325쪽
ubere ad te scripturum non fuisse, nisi serio amarem, &essem ex asse tuus
Librum tuum simul cum hac epistola remisissem; sed veritus sum , ne si forte in alienas manus incideret, sevcritas censurae meae tibi popset nocere ; servabo itaque, donec rescivero re hanc epistolam recepisse. . . EPIs TOLA XCVIII.
M H .Regium. Defendit se contra quorundam accusationes. Suadet ipsi ne librum suum in lucem edat.
Vir Clarissime, M Axima mihi injuria fit ab illis, qui me aliqua de re aliter scripsisse quam sentim suspicantur, ipsosque si qui lint sci m, non posscra
non habere pro inimicis ; tacere quidem in tempore, ac non Omnia quae sentimus ultro proferre prudentis est; aliquid autem a sententia sua alic- num nomine urgente scribere, lectoribusque persuadere conari, abjecti di improbi hominis esse puto. Asterentibus, fion magni opus Philosophi esse, refellere rationes quae pro animae essentia substantiali altasse s uni,
illasque interim nullo modo refellentibus, nec refellere valentibus, non possum non reponere tua haec verba, quilibet enthusiastes ta cacodoxus, tanugaci mus nugator idem deineptissimis suu nugispertinacissime assererepotest. Catterum non vereor ne cujusquam a me dillentientis auctoritas mihi no -eeat, modo ne illi videar assentiri; nec volo ut mea causa ullo modo abG
tineas a quibustibet scribendis & vulgandis; modo ne etiam aegre feras, si palam profitear me a te quam maxime dissentire. Sed ne delim amici officio, cum mihi librum tuum eo fine reliqueris, ut quid de eo senti- rein a me intelligeres, non possum non aperte tibi significare, me omnino existimare tibi non expedire, ut quicquam de Philosophia in lucem edas: nec quidem de ejus parte Physica; primo, quia cum tibi a tuo Magistratu prohibitum sit, ne novam Philosophiam vel privatim vel publice doceres, satis causae dabis inimicis, si .iid tale evulges, ut ob id ipsum
de professione tua te deturbent, ac etiam alias irrogent poenas; valent e nim adhuc illi, & vigent, & fortasse cum tempore majorcs vircs sument quam verearis : Deinde, quia non video te quicquam laudis habere posse
326쪽
RENATI DES CARYEsti brevitatem, quae duo, ni fallor, ab omnibus bene sentientibus eu a buntur; neminem enim adhuc vidi, qui meum Ordinem improbaret . quique non potius me nimiae brevitatis quam prolixitatis accusaret; relis qua in quibus a me dissentis, meo quidem judicio reprehensione di dedecore, non autem laude ulla digna sunt, atque ideo iterum dico expressis verbis, me tibi quantum positim dissuadere istius libri editionem cisaltem expecta tantisper,di ex Horatii consilio, decimum premin is annum; sorsan enim cum tempore ipsemet videbis,quam parum tibi expediat eum edere; atque interim csse non desinam ex asse tuus
Consulis sum de editione notarum seu arum in Programma quoddam de mente humana.
C Eposita tantisper tua apud me auctoritate, quae si juberes posset me adigere ad ea etiam supprimenda quae justissima &aequissima mihi viderentar; quaeso rationem tuam tantum adhibe ad serendum judicium de responsione mea ad programma quoddam de anima rationali, viginti assertionibus aut circiter comprehensum. Videbi x scripto quod ad te mitto quibus rationibus fuerim ad respondendum permotus; & licet eserum auctor nomen suum reticuerit, nullus tamen dubito quin illum ex stylo sis agniturus, aut etiam ex rumore publico,ut & illum egomet agnovi; sed quia latere voluit, illum tibi non indicabo. Peto tantum a te ali- 'quantulum patientiae, & multam attentionem inscripti hujus lectione:
judicium enim tuum expecto ut statuam an illud publici juris factum k sim; atque ideo tale illud ad te mitto, quale decrevi in lucem edere, si tibi non improbetur, &c. R E Diuilirso by Corale
327쪽
In Programma quoddam, sub finem anni I 6 7. in Belgio editum, cum hoc titulo: Explicatio mentis humanae, seve animae rationalis, ubi
explicatur quid sit, S quid essepossit.
R Ceepia paucis diebus duos libellos, in quorum uno aperte & dire o cte impugnor, in altero recte& oblique duntaxat. Et quidem pri rem nihil moror: imo habeo gratias ejus auctori, quod, cum nisi nisi futiles cavillationes, & nulIi credibiles calumnias, improbo labore corulegerit , hoc ipso testatus sit, se nihil invenire potuisse in meis scriptis , quod merito reprehenderet, sicque ipsorum veritatem, melius quam si ea lauda flet, confirmarit, idque cum dispendio suae iamae. Alius autem libellus magis me movet: quamvis enim nihil in eo aperte de me habeatur, prodeatque sine nomine auctoris S typographi, quia tamen continet opiniones quas judico perniciosas & salsas, editusque est forma Pr grammatis, quod vel templorum valvis affigi, &quibuslibet legendum obtrudi possit, dicitur autem jam antea typis mandatus fuisse sub alia sorma cum adjuncto nomine cujusdam, tanquam auctoris , quem multi putant non alias quam mera opiniones docere, cogor detegere ejus errores, ne mihi sorte imputentur ab illis, qui casu incidentin obvias istas chartas, & mea scripta non legerunt. - Σηπιιur Programma quale utrima viceprodiit in lucem.
Mentis humanae, sue animae rationalis, ubi explicatur
r. Ens humana est, qua actiones cogitativae ab homine primo. - peraguntur; eaque in sola cogitandi facultate, ac interno principio, consistit. a. csantum ad naturam rerum attinet, ea Videtur pati, ut mens possit
328쪽
1i' RENATI DE SCART T. esse vel substantia, vel quidam substantiae corporeae modus; vel, si non
nullos alios philosophantes sequamur, qui statuunt extensionem&e gitatioucin elle attributa, quae certis substantiis, tanquam subiectis, insunt cum ea attributa non sint opposita, sed diversa, nihil obstat, quominus mens pollit esse attributum quoddam, eidem sublecto cum extensione conveniens, quamvis unum in alterius conceptu non comprehendatur, Quicquid enim possumus concipere, id potest esse et atqui, ut mens aliquid horum sit, concipi potest: nam nullum horum unplicat contradi- Aionem et ergo ea aliquid horum esse potest. . . . 3. Errant itaque; qui asserunt, nos humanam mentem clare & disti cte, tanquam necessario a corpore realiter distinctam, concisere.
q. Quod autem mens revera nihil aliud iit quam substaptia, sive enarealitera eorpore distinctum, Nactu, ab eo separabile, & quod seoti per se subsistere potest, id in sacris literis, plurimis in locis, nobis est revelatum. Atque ita, quod per naturam dubium quibusdam esse potest , per divinam in sacris revelationem nobis iam est indubitatum. s. Nec obstat, quod de corpore dubitare , de mente vero dubitare nequaquam, possimus. Hoc enim illud tantum probat, quod, quamdiu de corpore dubitamus , illam esus modum dicere non possi
6. Mens humana, quamvis sit substantia a corpore realiter disti cta, in omnibus tamen actionibus, quandiu est in corpore, est organica. Atque ideo, pro varia corporis dispositione, cogitationes mentis
7. Cum haec sit naturae, a corpore, & corporis dispositione, diversae, nec ab hae oriri queat: ea est incorruptibilis. 8. Cumque ea nullas partes, nec ullam extensionem in conceptu suo habeat; frustra quaeritur, an sit tota in toto, di in singulis pari
9. Cum mens aeque ab imaginariis, atque a veris assici queat, hine per naturam dubium est, an ulla corpora a nobis revera percipiantur. Verum , etiam hoc dubium tollit divina in sacris revelatio, qua indubitatum est, Deum coelum & terram & omnia, quae iis continentur, creasse, &etiamnum conservare.
I O. Vinculum, quo anima cum corpore conjuncta manet, est lex immutabilitatis naturae, qua unumquodque manet inco statu, in quo est, donec inde ab alio deturbetur. II. Cum sit substantia, & in generatione nova producatur ; rectissime
329쪽
sentire videntur ii, qui animam rationalem, per immediatam creationem, a Deo, in generatione, produci volunt. . Mens non indigri ideis, vel notionibus, vel axiomatis inna
tis r sed sola eius facultas cogitandi, ipsi, ad actiones suas peragendas, sufficit.
I 3. Atque ideo omnes communes notiones, menti insculptae, ex rerum observatione vel traditione originem ducunt. I . Imo ipsa idea Dei, menti inlita, est, vel ex divina revelatione, vel traditione, vel rerum observatione. .rs. Conceptus noster de Deo, sive idea Dei, in mente nostra existens, non est satis validum argumentum ad existentiam Dei probandam. Cum non omnia existant, quorum conceptus in nobis observantur; atque haec idea, utpote a nobis concepta, idque imperfecte, non magis quam cujus vis alius rei conceptus, vires nostras cogitandi proprias superet. I 6. Cogitatio mentis est duplex: intellectus & voluntas. 17. Intellectus est perseptio&judicium.18. Perceptio est sensus, reminiscentii, & imaginatio. 9. Omnis sensus est perceptio alicujus motus corporei; quae nullas species intentionales desiderat: isque fit, non in externis sensoriis; sed solo
ΣΟ. Voluntas est libera ad opposita, in naturalibus, indifferens: ut ipsa nobis testatur conscientia. 2I. Haec se ipsam determinat ; nec ececa est dicenda, ut visu non es cendus surdus. Nultifacilius ad magnam pietatis famam pervenimu quam
superstitiosi ci hypocrua. Sequitur examen Programmatis.
Ad timiam nota. Adverto in titulo, non nudas assertiones de anima rationali, sed ejus ex ficationem promitti; adeo ut credere debeamus, omnes rationes, vel si tem praecipuas, quas auctor habuit, ad ea, quae proposuit, non tantum psobanda, sed etiam explicanda, in hoc Programmate contineri r nullasque alias ab ipso esse expectandas. Quod autem animam rationalem nomi ne mentis humaria appellet, laudo: sic enim vitat aequivocationem, quae est in voce animae, atque me hac in re unitatur.
330쪽
32 RE NATI DES CARTEI' Ad singulos articulos nota. In articulo primo, videtur velle istam animam rationalem definire, scis impersecter genus enim omittit, quod nempe sit substantia, vel modus . vel quid aliud; solamque exponit deserentiam, quam a me mutuatus est: nemo enim ante me, quod sciam, illam in sola cogitatione, sive cogitandi i acultate, ac intervo principio supple ad cogitandum consistere asse
in articulo secundo, . incipit inquirere in ejus genus; dicitque, videri r rum naturam pars ut mens humana possit esse velμbstant , veiquid. - μμ
Quae assertio contradictionem involvit, non minorem, quam si dixis set, rerum naturam pati, ut mons possit esse vel sine valle vel cum valle. Quippe distinguendum est inter illa; quae ex natura sua pollunt mutari, ut quod jam se ribam vel non sic ribam, quod aliquis sit prudens, alius imprudens; de illa, quae nunquam mutantur, qualia sunt omnia quae ad alis cujus rei essentiam pertinent, ut apud Philosophos est in confesso. Et quidem non dubium est, quin de contingentibus dici possit rerum natu ram pati, ut illa vel uno, vel alio modo se habeant, exempli causa, ut 3am scribam, vel non scribam; sed cum agitur de alicuius rei essentia, plane ineptum est Se contradictorium, dicere, rerum naturam pati ut se habeat aliquo alio modo quam revera se habet; atque non magis pertinet ad naturam montis ut non sit sine valle, quam ad naturam mentis humanae ut sit id quod est, nempe ut sit substantia, si est substantia, vel certe ut sit rei co rporeae modus, siquid est talis modus; quod hic nser conatur pe fuaclere, atque ad istud probandum subjungit haec verba, vel A nonnulguritosphilosophantersequamur, tae. ubi per alios philosophantes me aperte desi-fnat; primus enim sum, qui cogitationem tanquam praecipuum attri-utum substantiae incorporeae, dc extensionem tanquam praecipuum codiporcae, consideravi. Sed non dixi, attributa illa iis inesse tanquam subiectis a se diversis: cavendumque est, ne per artributum nihil hic aliud intelligamus quam modum: nam quicquid alicui rei a natura tributum este cognoscimus, sive sit modus qui possit mutari, sive ipsemetistius rei plane immutabilis essentia, id vocamus ejus attributam. Sic multa in Daci
sunt attributa, non autem modi. Sic unum ex attributis cujussibet sub
stantiae est, quod per se subsistat. Sic extensio alicujus corporis modos quidem in se varios potest admittere, nam alius est ejus modus si co pus Diuitiroci by COOste