Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, & in quotidianis prælectionibus a R.P. Dominico Viva S.J. sacrae theologiae professore suis auditoribus traditus ... in lucem publicam editus a D. Ignatio Viva auctoris nepote. Pars prima octava De divi

발행: 1716년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

st Pars III mir. De Gratia a manu. ret certum csse, quod non liceat sequi opinionem minus probabilem relicta probabiliori, concedo; si solum putaret id esse probabilius simul probabile esse, quod liceat sequi opinionem minus probabilem in conflictu probabilioris, ego antecedens, O conseque tiam Probabiliori sta nisi decipiatur,sollim potest opinari, quod sit probabilior sententia obligans ad magis probabile quin possit asserere, quod sententia opposita careat sua probabilitate atque adeo ad liberandos pueros ab aeterna poena damni non solum potest, sed etiam debet accommodare se huic nostra opinioni benignae,baptizando illos sub conditione, si citra grave incommodum potest illos abluere , quando imminet periculum mortis. Q

ρυμ omo per operationes naturales ad

Gratiam se disponere, sis positive sive

saltem negative

peribus naturalibus causaret gratiam physici do si moralites; videlicet merendo aut condigne, aut de congruo auxilia supernaturalia gratiae, aut sit op ra naturalia haberent vim impetrandi gratiam ori scialicet ut Deus ad conferendam gratiam non mQveretur ex indigentia,& miseria ponentis opera naturalia; sicut dives movetur ad dandam eleemosynam ex indige tia pauperis illam petentis , sed moveretur ex merito ipsarum precum, juxta illud: Omne debitumismist tibi, quoniam rogasti me: Haec enim impetratio sic explicata ex Augustino apud Lugo de Fide dist. O .num. 3ti non est sine bmni merito Tertio , si operationes naturales snt mera dispositio moralis positiva importans connexionem cum gratia fundatam in quadam congruis

rate

102쪽

tate condistincta a quovis merito exigentia. In enim differt Meritum a morali dispositione, quod iulud importet obsequium praestitum inhonorem , vel commodum praemiantis haec vero i portet solam coaptationem, ad quod disponit,prieciso quovis obsequio Sicut do tripa, probitas hominem coaptant ad dignitatesin Republica assequendas, quamvis nullum obsequium praestiterit aut Principi, aut Reipublicae,ut videre est apti d Rival. .i8. Denique si opera naturalia essent dispositio negativa importans connexionem cum gratia ex mero extrinseco Dei decre

tu ac liberalitate , qua voluit facienti quod in se est viribus naturae conferre gratiam quamvis etiam illam conferat pluribus aliis non facientibus quod est

II. Certum est i opera pure naturalia non posse

esse causim physicam gratiae,quia gratia est altioris ordinis: Nec possunt esse conditio physica ad producti

nem gratiae requisita, quia nec sunt conditio ex parte Dei producentis,cum Deus agens perfectissimum nurula indigeat conditione ad producendum neque sun. conditio ex parte subjecti gratiam recipientis, quia independenter ab operibus naturae potest anima elevari obedientialiter ad gratiam recipiendam. Certum est secundo, opera naturalia non esse causam moralem gratia ι neque enim illam merentur de condigno, ut est de fide ex Tridentino sus. 6. cap. IS. ubi dicitur : Christus Dominus tamquam caput in mem bra , ct tamqua ηι νι u in palmites in ipsos; issatos jugiter virtutem influere fine qua bona eorum opera nullo pacto Deo grata, meritoria esse possunt. Et ratio est, quia ut opus sit condigne meritorium , debet sie ejusdem ordinis cum praemio. Neque merentur illam de Congruo , aut impetrant impetraxione strictὸ

dicta

103쪽

ν . Pars III. Dcl. I. De Gratia auxiliante. dicta importante aliquod meritum quod pariter tenetur de fide ex eodem Tridentino, Arausicano a. can. 3. definientibus contra Massilienses opera natura

non esse initium aliquod imperfectum ex parte nostra, quod Deiu sua gratia juret,provehat, oe persciat.Et .itio est, tum qui Joan id dicitur uine me aihil potestis focer ubi August. addit i Non ait, ιns membιlpo

testis perscere, se acere; Namspescere dixisset, possent

illi dicere non ad incipiendum boviιm, quod a nobis est, sid

ad persciendum adjutorium se necesaria. Tum etiam quia opus gratiae est opus omnino gratuitum, 3ndebitum t ergo excludit omne meritum etiam de congruo cum de ratione meriti sit quoddam debitum exigentia; unde Apost. ad Roman. ii dixit 3ιaκ-temgratiam,jam non ex operibus alioqaingratiajam non 'gratia.

III. Dubita tir itaque solum An opera naturalia possint esse quaedam moralis dispositio ad gratiam sive positiva , vesaltem negativa Quam unice videntur

admittere Suar. t. a. de Gratia lib. . cap. s. Valent.

Lessius, Pallav. de Gratia , c alii apud Ripal. loe.

est. Qua de re plures Congregationes habitae fuerunt coram Clemente VIII. & Paulo V. coram quibus ist- haec Molinae docti ina ad trutinam revocata fuit , eb quod videbatur favete errori Massiliensium,qui docebant, Initiumjustitia, salutis esse ex nobis per voluntarem credendi, pie rivendi solis liberi arbitrii piribus e iis altam; ct per orationem . ac petitionem auxilii ad id M. cessarii pure naturalim, ut notat Platellus n. 87. Et lane, Quod Deus de facto omnibus omnin a.dultis det gratiam susticientem, qua possint ad Fidem, di ad salutem pervenire , quamvis non soli1m non disponantur per bonas operationes naturales , sed etiam positi, e indisponantur per peccata . est omnim curtum, praesertim post propositionem quintam' damna.

104쪽

suae . VIII De Disto tione. c. '

damnatam ab Alex.VIII qua dicitur Voluntas Paganorum, saretiorum esse nuda , ct inermissis omni gratia susscienti. ueterimus igitur, An sicut per peccatum homo demeretur sussicientiam moralem ad salutariter operandum , quamvis non proinde careat sussicientia physica, seu gratia sussicienti ita pariter per bonas operatioties viribus naturae elicitas aliquatenus

disponatur ad gratiam recipiendam sive positive, sivὸ saltem negative, prout explicavimus, IV Dico primo Nequit homo viribus propriis, stive se disponere ad gratiam per hoc scilicet quod o

perationes naturales connexionem habeant, cum gratia fundatam incongruitare condistinctata merito ac exigentia. Ita communiter.

Probatur , tum quia ad Romam res dicitur. ι ex operibus gratia , Jam non est gratiari ergo non potest gratia auxilians dari intuitu operum natu alium, tanquam positivEdisponentium ad illam oum etiam quia si opera naturalia disponerent positive ad gratiam haberent rationem meriti congrui quod repugnat. Probatur sequela, quia, nisi fiat lis de vocabulo, quoties bonum aliquod confertur intuitu alicujus peris honesti, seu obsequi praestiti , toties tale obsequium habet rationem meriti relatὸ ad tale bonum, dicente Apostolo ad Rom. . Ei, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam , sed secundum debitum atqui si opera naturalia haberent rationem dispositionis, Deus Gratiam conferret intuitu operum natur lium: ergo halceo ipso haberenitionem merit , si minus condignisaltem congrui. Nam idcirco dicunt Adversarii , Deum in collatione Gratiae attendere bona opera naturalia, quia congruum est iis addere gratiam sergo haberent rationem mctitreongrui atque adeo essent,& non essent in diverso ordine Natura, &Gratia.

105쪽

s Pars IlI. Diθ. I. De Gratia auxiliante Confirm. Quia Massilienses , ut ostendit Amic. dis'. i6.βίt.Io. num. Os nunquam dixerunt, opera naturalia mereri gratiam de congruo sed solum dixeruntiquod pra cedant Gratiam , tanquam initium aliquod imperfectum ex parte nostra, quod Deus deinde sua gratia proveheret,ac perficerct Ne penitus dormienti ut loquitur Cassianus Antesignanus Semipelagianorum collat. 3. c. I 3. aut inerti otio diselurosua dona conferre τι leatur. Et adversus hos Hae elicosarausicanum damnat has propositiones, vid. Can. 6. Sine auxilio Gratia credentibus νolentibus, conantibus oec a jungitur Gratia; dccan. 2 s. In opere bono nos imipimru,

O postea per Dei misericordiam ad iuramur. Ex quibus propositionibus infertur,opera naturae non solum non posse gratiam mereri de congruo sed neque posse esse initium grati nec dispositionem moralem ad gratiam Iino hinc arguunt Patres contra Massilienses,non posse esse dispositiones morales, quia haberent rationem meriti,quod repugnat. V. Dico secundo. Neque possunt esse opera naturalia dispositio ad gratiam mere negativa,quatenusDeus ex mera sua liberalitate non ponentibus obicem peccati, bene operantibus infallibiliter sit gratiam daturus absque ulla operum naturalium intrinseca connexione, exigentia, conducentia sed quia liber iis, tamquam conditionibus, gratiam alligavi. quamvis etiam ponenti obicem tapissime gratiam conferat. Ita Ripat loc cir contra Suar. Valent. Lbrcam. Probatur iisdem rationibus4 tum quia si operam turalia disponerent negative ad gratiam, eo ipso haberent rationem meriti congrui, nisi lis sit de voce; nam eo ipse.ac intuitu boni operis confertur bonum quia sciti congruum est potius illud dare bene, quam male operanti Ihujusmodi opus habet rationem meriti congrui etenim ex Apost Ei, qui operatur,merces non imputatuν

106쪽

stratur fecundum gratiam, sed secundum desitum; tum etiam quia si opera naturalia disponerent negative ad gratiam, vetae essent propcsitiones adductae damnatae a Concilio Arausicano contra Massilienses. Confirm. Si homo posset disponere se ad gratiam

negative,vel Deus exigeret bonas operariones naturales, tanquam conditionem conducentem ad gratiam, vel tanquam conditionem omnino impertinentem perinde ac si exigeret actum moralem indifferentem, aut peccatum veniale,tanquam conditionem ad cons tendam gratiam. Si dicatur primum, jam opera naturalia non sunt dispositio negativa nullam importans conducentiam relate ad gratiam,sed sunt dispositio' sitiva , si dicatur secundum, gratis omninb,& inopinabiliter dicitur; ergo opera naturalia neque possiunt esse dispositio negativa ut Gratiae auxilium a Deo conferam ad salutariter operandum. Confirmesseeundo Hinc enim sequeretur, quod si quis per magnam vitae partem esset fatuus , dc deinde in mentem sanam rediret , deberet statim gratiam accipere quia esset Native dispositus . cum non posueti obicem quod pariter sine militimento asseritur. Idemque dicas de eo, qui per longum tempus ex motivo indifferenti ut leviter malo moveretur ad non peccandum graViter. VI. Dico tertiori potest homo viriuusimpriis ad gratiam se disponere tantum indirect , te te . quatenus per habitum acquisitum virtutis moralis p

test se disponere ad facilius, promptiui, intensusque

cum gratia operandiam. Ita Amic dist. 26. num a.

ωhoc dumtaxat voluisse Molinam in sua Concordia, dicemus quaestione sequenti. Probatur. Quia ex Augustino de bono perseu rantiae cap.6 nobilius , ac praestantius ingenium cum gratia est aptius , caeteris paribus ad melius intelli. se

107쪽

Loo . Pars III. Dist. I. De Gratia auxiliante. genda, penetranda,is credenda mysteria fidei et go etiam nobilior potentia volitiva cum eadem gratia est aptior , caeteris paribus, ad perfectiores actus siu- per naturales ponendos ergo etiam voluntas praedita habitihus moralibus cum gratia est aptior ad perfectius operandum quandoquidem ad melius operaridum magis conducit habitus acquisitus, quam potentia perfectior. Confirm.Voluntas praedita habitibus virtutum moin talium,caeteris paribus, facilius, ex intensius operatur, quam si careat his habitibus , ergo etiam voluntas adjuta comprincipio supernaturali facilius, de inten i sus ponit actus supernaturales, i sit praedita liabitibus moralibus,quam si his careat. Probatur consequenistia quia voluntas adjuta comprincipio supernaturali, intensius operatur actus stipernaturales,si magis conetur ergo cum habitus morales acqllisit aequivaleant naajori conatui voluntatis quandoquidem voluntas cum habitu, caeteris paribus,majorem conatum exerineet,qtiam sine habitu in operando xsequitur,quod voluntas adjuta comprincipio supernaturali facilius , de intensus operetur actus supernaturales , si sit praedita habitibus moralibus 4 consequenter cum posta viri lbus naturie acquirere habitus morales,poterit sic indi i reele.& remore se disponere ad gratiam, hoc est ad facilius, Mintensius cooperandum cum gratia lvIi Ohic Prim contra primas conclusiones e Proverb is dicitur : Hominis est raparare , ct Domini gubernare linguam ergo opera naturae disponunt

ad Gratiam.

Confrm. Prim, quia frustra essent adhortatio nes, orationes , si non soliimperfectio sed etiam. initium salutis a solo Deo penderet. Secundo Non sacceptorpersonarhim Deus, ut dicitur Aistor. io esset' autem personarum acceptor, si uni prae altero Gratiam

108쪽

conferret , non expectata prius bona operatione.

Tertio , quia potest aliquis initium salutis impetrare alterici ut D. Stephanus impetr it D. Paulo ex consensu P. ergo poterit illud a fortiori impetrare Respond. Praeparari voluntatem hominis vi gra-

uae praevenientis, non per meras operationes naturales, ut notat Augustinus dicens : Domini admomi, ut praeparen in volantatem, O tamen ut hocsaciat hamo, adjuvat Dein.

Ad primam confirm. Adhortatio vel est prima

Dei vocatio externa, cum qua Deus solet conjungere internam, vel supponit gratiam vocationis, excitat hominem. ut cum ea ulterius proficiat; unde nunquam est frustra; sicut nec oratio quae semper supponit gratiam vocationis,si ne qua nemo potest orare,sicut opor-ret,exarausicano can. 3. Ad secundam , accepti0 per-

senarum opponitur justitiae distributivi, quae respicit distributionem bonorum communium , quae scilicet distribui debent in bonum communitatis rat Deus non bona communia , sed bona propria distribuit abs te ullo debito . cui maluerit. Unde dicitur Matth. to an non uicet mihi facere . quod νolor M. Petrus A r. 1 dicens: Iniseritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus sed in omni gente , quit, met eum. operatur justitiam, acceptae silli loquitur de Gentes, quae timet Deum, ex praeveniente gratiae auxilio, non ex viribus naturae. Ad Tertiam di-flinguo antecedens : potest aliquis existens in gratia promereri,auxina petrare alteri initium tautis oncedo: non existens in gratia, s antecedens, O consequentiam. - VIIL Ohic. secundb. Deus desecto juxta communiorem sententiam cum D Thom. p. p. quast.62. art.6.

Angelis persectioribus in natura dedit don Miae m. beriora,

109쪽

i Pars III. Disp. I. De Gratia auxiliante. berima, ut diximus quasi . penultima de Angelisci tum quia juxta celebre effatum, Gratia solet accommodare 1e naturae tum etiam . quia hoc videtur exposcere ordo sapientissimus distributionis tamen ex hoc non sequitiir,quod dona gratiae amittant rationem Gratiae rergo pariter dicendum , de facto Deum alligasse gratiam bonis operibus naturalibus,quin sequatur, gratiam amittere rationem gratiae. Reyond concesso antecedente, nuo consequentiam. Disparitas est, quia natura Ang lorum est opus Dei,bona opera naturalia sunt operationes creaturae Deus distribuendo gratiam proportionaliter ad opera sua, sapienter operatur,donatque gratiam operi pii suo omnino liberaliter a distribuendo gratiam juxta opera bona moralia creaturarum non donat gratiam operistio , sed alieno atque aded non dat gratiam omnino liberaliter,sed veluti ex debito,seu ex merito; quand quidem ut diximus ex Apostolo, Ei,qui operatur, me ces non imputatis secundum gratiam , sed secundum de tum Quam disparitatem videtur expressisset.Th.loc. cit. ad secundum iubi dixit, quod actus naturales cre turae sunt ab ipsa,sed natura est immediate a Deo: unde magis videtur,qubd gratia detur secundum gradum naturio, quam ex operibus.

Neque dicas D.Th. admissis tum quast, .de V ritate,tum secundo Sem.di11.27 quod possit homo viribus naturalibus ad gratiam negative se disponere tanquam removendo prohibens hoc est impediendo culpas,Axiae prohibent collationem gratiae. Nam licEt aliqui putent . D. Thom id affirmasse is locis,&qubd deinde in Summa cecinerit palinodiam; verius dicendum cum aliis, Afigelicum solum docuis se , quod opera naturalia ex carentia obicis disponant ad gratiam soldm indirectὶ remoto, ut

explaavimus in s. Conclusion Quicquid sit

Utrum

110쪽

uus. VIII De Distostione, c. I os Utrum in alia providentia possit homo viribus propriis se disponere negative ad gratiam quod nonnulli assit mant apud Ripat dist. 18. Probabilius t

men negandum ex illo Apostol. Ei , qui speratur merces non imputatursecundisingratiam , sed secundum

debitum.

I. Ex dictis sequitur i. Deum volentem omnes homines salvos fieri decrevisse pro omnibus omnino, sive bene operantibus viribus natutae, sive pellime ai xilia sussicientia adsilutem oliter voluntas salvandi omnes esset nugatoria e proinde Barbaris etiam, de enutritis in sylvis conferuntur hujusmodi auxiliariu , tenus statim ac Deum cognoscunt lumine naturali, illustrantur pariter lumine supernaturali , ut Deum ipsum cognoscant.& fidei honestatem, unde possint ad fidem pie assici,illamque exoptare. Quod si huic grariae cooperentur,tunc Deus non denegabit ulteriorem

gratiam,qua actu credant fide stricte dicta,& sic ad justificationem se disponant, ad salutem. Quare ante actum fidei stricte dictae admitti debet in Gentilibus gratia supernaturalis , qua velint Fidem exoptare,&lect it quia Fides in tantum est meritoria,in quantum est liberi atque adeo ante fidem , κνα est actus in ellectus,admitti debet actus liber voluntatis, qui sit pia affectio ad fidem , quo actu supernaturalissidem Gentiles exoptent, amplectantur ut dicemus in de

Fideius. 3. quast.2. Non est tamen admittendum ante

fidem stricte dictam ullum aliud meritum supernaturale,quia ex Triden .sess. 7. c.7. Fides est humanasalutis initium, radix justificationu. Neque dicas cum Lugo , nos communiter Gadere Turcis fac Gentilibus, ut Deum orent ad hoc, ut illuminentur ad Fidem suscipiendam ergo oratio ista videtur esse etiam supernaturalisci non secusae pia assectio ad idem. Nam cum communiori

SEARCH

MENU NAVIGATION