Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, & in quotidianis prælectionibus a R.P. Dominico Viva S.J. sacrae theologiae professore suis auditoribus traditus ... in lucem publicam editus a D. Ignatio Viva auctoris nepote. Pars prima octava De divi

발행: 1716년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

it mira III. Dilp. II. De Gratia, c. Nominaen hoc est, ut explicat August. Cogitationes

Probatur secundo,quia Deus est prima causa pς se,&exessicaci intentione omnis boni:ergo omne, quod est simpliciter bonum, Deus causat per se,& ex inten tione ac voluntate essicaci illud causandi sed aeriis liberi honesti creaturarum sum simpliciter boni ergo causantur ex efficaci divina absoluta praefinitione. Confirm.Ncquit capillus nasci quin Deus illum inficaciter praede finiat, ac velit nasci juxta dicta in prima Conclusione ergo a fortiori id dicendum de actibus liberis honestis, quippe qui sunt bonum praestantius. Confirm Sc cu b ex gratitudine, ad quam instinctu naturae inclinamur erga Deum,gratias agendo non solum,quod dederit nobis posse benefacere, sed etiam quisldederit ipsum benefacerestque adeo non solum est Dei beneficium actus primus proximus ad bene operandum, sed etiam ipsa bona operatioci atqui non esset Dei beneficium bona operatio nisi illam praefinire essicacitetistu si vellet nobis sollim dare actum prinium proximum ad bene operandum,ita ut bona operatio consequens nobis tribueretur, non voluntati di- 'in praefinienti illam:ergo de facto omnes actus libere honestos Deus praedefinit. V.Ohic.Pcie definitio istorum actuum , neque dici potest prior natura ipsis actibus liberis neque posterior,neque concomitans;ergo non est possibilis, nec datur Antecedens probatur. Non enim potest antecedere natura quia cum sit causa determinata illorum incompossibilis cum omissione, everteret libertatem; neque

potest natura consequi ipsos achiis , quia est illorum causa ; neque potest illos comitari, quia cum sit causa,

mon potest non antecedere.

Respond. nes convenire in hoc,quod Deus prae sedat actus liberos honestos quamvis discrepent in modo

122쪽

o astis. I. De Pradefinitione actuum, o c. cia smodo explicandi pisfinitionem .d homista docent es. priorem natura , quia per homistas praedefinitio non est nisi decretum praedeterminans, quod per nos evertit libertatem. Alii cum Caterino apud Vas' p. 2.q. yy cap. p. putant, praefilii ionem esse natura posteri rem ad actusliberos, eorumque, scientiam absolutam.Sed neque haec sententia subsistit.quia sic daretur nobis auxilium post bellum, seu post bonam operati

nem; C Deus faceret, ut nos faciamus , sed liberum arbitrium efficeret ut Deus concurrat ad nostras operationes, eo modo, quo Concurrit ad peccata determinatus,non determinans. Alii demum apud eundem

Vasq. putant, praefinitionem esse in eodem signo ,

concomitanter cum actibus liberis honestis, quia nec potest natura antecedere,eo quod evertere libertatem

nec potest natura consequi quia nodeserviret ad actus ellaiendos; unde sequitur, esse in signo concomitantia Dicendum tamen cum Auctoribus Societatis, pra finitionem,qua Deus emcacider vult actus liberos ii nestos, dirigi a seientia media de iisdem conditionate futuris atque adeo ita esse physice priorem natura a ctibus liberis, ut sit etiam aliquo modo, hoc est intentionaliter,&logicEposterior.

Primo quidem, quod praefinitio dirigatur a scientia media probatur, quia praefinitio divina est sapientissima non esset autem hujusmodi, si ciem modo proce, deret, non praelucente scientia media, quia vellet Mnem, nempe consensum, per auxilium, quod nesciret, an conjungeretur cum illo, si non praevideretur efficax per scientiam mediam ergo non sapientissime Deus praefiniret, nisi ad, definiendum a scietitia media dirigeretur Ad hoc enim ut sapienter finis aliquis i tendatur,vi non frustretur intenrio, debet prius ex

minari per quodnam medium obtineri possi ergo ut divina praefinitio sit infiustrabilis , debet inius

123쪽

Pars III. Dist. II. De Gratia , c. scientiam mediam consulere, ne loco auxilii efficacis det inessi xra sic frustretur sine intento.Hinc quid

cent, praedefinitionem antecedentem scientiam medi- am non evertere libertatem actus praedefiniti, non docent, illam esse possibilem, sed absolute dicunt repugnare eis quod Deus caeco modo procederet decernen do finem, antequam consulat de mediis, esto non re. pugnaret ex eo, quod laederet libertatem,

Deinde quod ptiefinitio ista directa a scientia media sit prior natura physice ipsis actibus liberis praed

- finitis,probatur,quia potentia proxima faciendi actum liberum est prior natura illo, ut patet: ergo etiam Mincretum de danda voluntati potentia proxima faciendi actum liberum cum hujusmodi decretum sit causi talis potentiae atqui quando Deus actum praedefinit tunc simul vulto actum, potentiam proximam faciendi illum; cum omnia Deus eodem simplicissimo decreto decernat, ut supponimus ex dicendis in de Incarnatione ergo praefinitio essica actus liberi est ph sce prior natura ipso actu libero,idque sine detrime to libertatis, ut qMst. . ostendemus.

Denique quod, definitio isthaec sit posterior i

se actu libero intentionaliter, Logice etiam pro batur,quia P definitio supponit actum liberum per scientiam mediam praevisum unde tenet haec logica illatio; Ideo actus per scientiam mediam praevidetur, quia erit conditionale; Mideo potest pnedefiniri quia praevidetiir, atque adeo ideo potest praedefiniri quia erit conditionate. Quare sicut revelatio,.g.facta a Christo Domino de peccato D. Petri dicitur prior tempore, sed logice posterior ipse peccato; quia s turitio peccati determinameum ad scientiam vis nis de illo, chanc praescientiam consequitur revelatio cita in casu nostro praede finitio est quidem tum tempore , tum natura prior physichipso actu libero praedefi-

124쪽

Quas. II. Nam in omni Providontia oec. II praedefinito,sed est logice,& intentionaliter posterior, quia consequitur ad scientiam mediam de talia conditionale futuro,& talis scientia media praesupponit eunde actum conditionale futurum,hoc est si tale auxilium conferretur unde praedefinitio, quae est prior natura, physice actum liberum antecedit, intentionaliter ωlogice ad illam consequitur,

QUAESTIO ILUtram in omni ramidentia necessaria M

Fraedefinitio actus boni consequens ad Scientiam mediam

Loxedefinitio . seu decretum estica intentivum consensus definitur relictio aeterna acius liberi boni . sua efficacia inducens illum tempore pronito per

causas proportionata natura tali actiti. Hinc fit primδ. praedefinitionem actus liberi praecedere actum prae- definitum non solum tempore, cum ea sit ab aeternori sed etiam natura , quatenus vi, Mefficacia praedefinitionis ponuntur causae proportionatae actus praed

finiti Fit secundo, praedefinitionem actus non pra supponere scientiam Visionis de illo, ut patet consequitur enim ad pra definitionem existentia absoluta aetiis.& consequenter scientiaVisionis de illo sed praesupponere solum scientiam mediam de tali actu conis ditionale futuro;nisi enim Deus videret,qubd si Petro daretur auxilium A, consentiret, & coeco modo pra definiret talem consensum, posset divina praedefinitio, xvoluntas stustrari. Ostendimus autem quaest superiore dari de facto in praesenti ordine pr aedefinitionem cuiuscumque actus liberi honesti Difficultas nunc est, An ea necessaria si in omni providentia seu an possit Deus in alio oris dine conferre auxilium per scientiam mediam praevi-

His . sum

125쪽

iis Pars III. Dist. II. De Grasia, M. sum efficax absque cfficaci intentione actus boni secuis uiri Negant communius esse necelsariam Recenti res putantes, posse a Deo in alia providentia conferri auxilia efficacia intendendo solum actum primum proximum ad bene operandum absque praedefiniti ne boni operis eo modo, quo de facto conseri Deus auxilium inefficax absque praedefinitione, sed cum sola permissione actus malici Sicut enim Deus confert auxilium ineuiciis eo animo , ut si pra videretur efficax, adhuc illud conferrct 4 ideo non intendit, nee praedefinit, seo solum permittit inefficaciam , seu actiam maluit illa docent posse a Deo in alia providentia conferri auxilium A efficax eo animo, ut si praevideretur inefficax adhuc illud daretura, Unde non intendatur, nec praede finiatur a Deo efficacia seu actus bonus.In quo casu Deus no conferret specialius beneficium beneoperaturo,quam non bene operaturo,quia bona operatio, seu gratia cooperans, non conferretur

bene operant exessicaci intentione illius: Unde benis operans ipse tibi bonam operationem compararet ex bono usu liberi abitrii, citra specialem Dei providen- tiam intendentis illam. II. Censeo equidem, in omni providentia necessariam esse praedefinitionem actus liberi honesti, atque

adeo impossibile esse , quod operatio libera procedat ab ite divina praevia prindefinitione consequente ad scientiam mediam. Ita Arrubal prima parte dist. 63.

beri, alios , communiuς. Ubi adverte, nos non asiserere, quὁd praedefinitio ista actus boni ab ipso actu

exigatur: eodem enim pacto procederet aetias ab auxilio indifferenti, circumscripta ejus praedefinitione sed quδd ea exigatur a divina voluntate , quae nequit ad bonum ilhim creatum . non solum necessa rim.

126쪽

suast. II. Num in omni Providentia, oec. I siaum cieretiam liberum concurrere absque essicaci intentione, amore illius. Neque asserimus, quod Deus teneatur conferre auxilium essica , testicax simpliciter, ut explicabimus quaest sequenti sed si luin, quod quando dat auxilium A, emcax et illud ex amore efficaciae seu ex amore actus boni secuturi etiamfinon debeat esse paratus dare auxilium Besti

cax in hypothesi , quod auxilium Α, visum filisset

inesticax. Eo modo , quo emens v gr. equum solvit pecuniam argenteam ex amore equi, quamvis non sit paratus dare aurum . si venditor non esset contentus argento. Sic explicata conclusio consonat iis, iue diximus in de actibus humanis, ostendendo, cum, non posse pure libere omittere, nec posse non prohibere actu peccatum.

Prob.pi imo,quia auctoritates adductie quaest praecedenti ostendunt. necessariam esse hujusmodi pra definitionem in omni providentia Sanctus Uriel ainstes hin uulfinxit sigillatim corda homnum: Deis attingit asne usque adfinemfortiter atque adeo efficaciter praefiniendo. Scripturis concinunt Patres Aug. in illud Apost. Quis est qui rediscernit, subdit: ille disicerant, qui tinde discernamus Nertit; videlicet per gratiam, dc per efficacem p definitionem bonorum operum Et

in Enchiridio, in ios. Nullus si salpus , nisi quem

Deus volueνι salpare; quod esset falsum, nisi Deus actus. bonos praedefiniret efficaciter, sed solum haberet eorum velleitatem, seu voluntatem conditionatam, quae communis est praescitis, electis. . Prob. Secundo a posteriori , quia naturalis instinctus ad gratias agendum Deo, non sollim pro auxiliis ad bene operandum quae dantur etiam male operantibus,sed etiam pro ipsa bona operatione,indicat, qubdex natura relatque adeo in omni providentia Deo tribuenda sit bqna operatio,ergo haec in omni providetis

127쪽

I 2 Pars III. Dist. H. De Gratia, . efficaciteri definitur. Consi quentia sequitur. Aia tecedens probatur,quia instinctus naturalis non datur relate ad ea,quae per accidens contingunt,sed relate ad ea,quae per se,& ex natura rerum;ergo ex instinctu illo

naturali benὸ colligitur, non esse per accidens in hac tantiim providentia, sed per se quod actus boni Deo tribuantur, atque adeb praefiniantur. Confirm. Ex illo Christi Domini Io 6. Nemapores venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: μgo impossibile .st dari actum bonum citra praeviam duvinam praefinitionem, atque adehin omni providen tia hujusmodi pr definitio est necessaria. Probatur consequentia, quia Verba illa Christi, Nisi Pater, qui mise me, traxerit indicant, bonam operationem non haberi principaliter a nobis sequentibus, sed a Deo trahente,atque aded praedefiniente illam: Quare si posset in alia providentia bona operatio non praede finiri possemus ad Deum ire absque eo, qΗδd Pater nos tr hal;quod ex verbis Christi Domini est impossibile. IlI. Prob. Demum a priori, quia Deus carere nequit perfectione simpliciter simplici atqui actuir

sequi, ac intendere efficaciter omne bonum , quod ponitur sive necessario , sive ex libera determinatione creMurae,est perfectio simpliciter simplex ergo nequit Deus carere efficaci praedefinitione , relate ad quod- eumque bonum , atque adeo in omni providentia necessario actus boni praefiniuntur Maser probatur

Quia sicut est perfectio simpliciter simplex posse

quodcumque verum cognoscere aetii Ognoscere quodcumque cognoscibile ; ita est persectio simpliciter simplex posse amare quodvis bonum, ctu illud amare, quando amor non minuit libertatem divinam ad carendum quolibet a se distincto es, persee ioeriam simpliciter simplex posse odisse , de actuo disi. quodvis malum , quando dium non minuit

128쪽

minuit eandem libertatem; arqui amare efficaciter,seu praefinireactus bonos,qui libere ponuntur a creatura, non minuit eam libertatem divinam,ut patet: ergo est

perfectio simpliciter simplex illos praefinire.

Confirm. Deus necessario actu amat seipsum,quia est perfectio simpliciter simplex actu amare summum bonum atqui eadem ratione, qua probatur esse persectionem simpliciter simplicem actu amare

bonum,& actu cognoscere quodvis verum etiam creatum . evincitur etiam , esse persessionem simpliciter simplicem actu praefinire amis bonos liberὸ positos creatura ergo. Probatur minor. Ideo est perfectio simpliciter simplex actu amare summum bonum mcognostere quodvis verum,quia hujusmodi actus sunt actus secundi voluntatis,&intellectus atque adeo ex suo conceptu important perfectionem, quae quoties non derogat divinae libertati ad carendum quovis a sedistincto .eo ipso est perfectio simpliciter simplex sed

hoc probat,etiam praefinitionem bonorum actuum L se perfectionem simpliciter simplicem Dergo istorum actuum praefinitio est perfectio simpliciter simplex. Et sane non alia de causa docent communius Doctores ut dixisus inde Actibus humanis, non posse Deum pure libere omittere,nisi quia carere nequit divina voluntas actu secundo , qui est perfectio simpliciter si pleri hoc autem accidit in casu nostro ergo non potest assitus liberos honestos non praedefinire. In tantum Deus non debet aetii efficaciter amare, ac praefinure quodvis bonum possibile, quia non esset liber ad c rendum quovis a se distincto, sic non haberet sus cientiam,&aseitatem debitam; at sir definiat tum estetriis necemios, tum actus liberos honestos , qui ponuntur,adhuc est liber ad carendum quovis a se distinet, ergo debet hujusmodi actus praedefinire ia omni providentia.

129쪽

ra Pars III. Dist. II. De Gratia, e

IV. Ohic a Praefinitio actus boni non est neo cessaria ex parte ipsus actus, seu ad hoc,ut ponatur actus bonus,ut admittitur; quia aliter esset eversiva libertatis actus, non secus ac taedeterminatio physicar Neque est necessaria ex parteDivina providentiae,quia

haec perfectissime distribuit auxilia, si solum intendat sisticientiam , aptitudinem ad bene operandum ,

quin amet,ac essicaciter intendat bonam operationem, quam praevidet secuturam ergo praefinitiob norum actuum non est necessaria in omni providentia.

Et ratio a prior est , quia perfecta providentia non

exigit,quod Deus inaequali amore amet media aequaliter apta ad finem ; ergo cum aequaliter sit aptum ad finem. nempe ad bonam operationem tam auxilium A praevisum essicax, quam B praevisum inessicax, non Abel a Deo amari magis auxilium cssica , quam in-essicax: unde non debet praefiniri recta operatio in inni providentia. Re θ.concedendo,quod prae definitio non sit necessario prati equisita determinatu ex parte actus praedetanit , quia everteret ejus libertatem , non secus ac praedeterminatio, ut ostendemus quast. . Dicol naen i definitionem necessario praerequiri ex parte

providentaliae, ex hoc scilicet quod sit perfecta,vi digna Deo unde possit Deus exigere gratiarum actionem propter bonam operationem praedefinitam; nam si

haec non praedefiniretur, non tribueretur Deo , sed pobis, atque adeo noli deberentur Deo gratiae speciales propter illam. Praeterea est necessarib praerequisita ex parte Divinae voluntatisci Primo, quia voluntas Divina , ut suppono, necessitatur moraliter ad optumum,atque adeo cum melius sit praedefinire aistus bo nos , possie propter illos exigere a creatura gratia rum actionem , quam non praedefinire , necessitatur

voluntas Divina ad illos praefiniend0s. Secundo quia

130쪽

suasti II. Num in ni Providentia, cte. 23 quia priescindendo aquaestione de necessitate ad optimum, voluntas Divina carere non potest actu secundo persectissimo relate ad quodvis bonum etiam creatum,compossibili cum libertate ad carendum quolibet a sedistincto perfectior autem est actus praedefiniens nostras bonas operationes, ut polytrahens illas cssicaciter S debitum actionis gratiarum , quam velleitas, seu voluntas conditionatari ergo Divina voluntas ad praedefinitionem necessitatur. Quare sicut pra icientia de peccato v. gr. Antichristi tam conditiona-te,quam absolute futuro non est necessaria cx parte ipsius peccati, sed ex parte intellectus. Divini, ad quem spectat acti cognoscere quodcumque cognoscibiles; ita praedefinitio actus boni est unice hec 'sbria ex parte Divina voluntatis, ad quam spectat efficaciter velle quodcumque potest ita velle , amare citra diminutionem suae libertatis in ordine a 3 ponendas creaturaS.

Hinc diximus in de actibus humanis dis'. . itast. i.

cum Lumbier de voluntate Dei num. 2ata Deum recessitari ad amorem simplicis complacentiae erga creaturas possibiles,ut docet D.Thom. i. p. quaest. Π arr. 'ubi haec habet : Sicut Pater diligit se, ct omnem creaturam Uerbo, quod genuit, ita diligit se, ct omnem creaturam Spiritu Santctri atque adeb,sicut necessariis Deus omnem creaturam possibilem cognoscit, dicit Verbo inde Verbum procedit ex cognitione possibilium; ita etiam necessario omnem creaturam possibilem diligit Spiritu Sancto, atque adeo Spiritus Sanctus procedit ex amore possibilium quae diligitDeus;non quidem dilectione efficaci,quia haec derosaret Aseitati,sed dulectione simplicis complacentiae. Ad rationem a priori dicimus,adDivinam voluntatem spectare, ut auxilium efficax amet non solum qua sufficiens est, sed etiam qua efficax seu ex inten tione esticaciae, .ctus boni, ut explicabimus quas

SEARCH

MENU NAVIGATION