Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, & in quotidianis prælectionibus a R.P. Dominico Viva S.J. sacrae theologiae professore suis auditoribus traditus ... in lucem publicam editus a D. Ignatio Viva auctoris nepote. Pars prima octava De divi

발행: 1716년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

is Pars III. H. De Gratia, o Griale peccati di non formale, qui ncque teneturam. pedire formale. Nam contra est, quia ad materialpeccati non sequitur formale per accidens, sed per se, cita non possit dari mateliale sine formalici ergo ninquit Deus velle materiale , quin velit etiam formale. sicut enim repugnat . quod Deus velit parietem nigrum,ouin etiam velit dissimilitudinem hujus cum pariete albo; ita repugnar,quod velit actum peccamin sum subiis circumstanti: s, sub quibus conscientia dictat

illud non esic ponendum,quin cli hujus aetus distormitatem cum rationis dictamines; in quo consistit ejus malitia sormalis.

Ad secundam negatur consequentia. D. Thom. I. p. quali. 9. docet,quod quae Deus permittit, vult tantum volunrate ligni,non voluntate beneplaciti; voluntas autem signi est tantum metaphorice voluntas,quatenus apud nos permissio solet esse signum voluntatis. Ad probationem consequentiae ideo Deus volens materiale peccati vellet etiam formale, seu distormitatem cum reeta ratione , quia haec annectitur illi per se,&consequitur veluti a priori .at ad permissionem peccati consequitur peccatum a posteriori, necessitate com sequentiae,non consequentis eo modo quo ad praescientiam de peccato consequitur peccatum sicut enim potest voluntas impedire praescientiam de peccato, ita

potest impedire permissionem peccati sub tali auxilio;

ergo Deus volens peccati permissionem , non dicitur

velle peccatum.

Ad ultimam : Bona, quae Deus ex peccatis colligit, non sunt per se fruetus peccati nemo enim colli. git de spinis uvas, ut dicitur Matth. 7. unde fructus

peccati sunt praeter intentionem peccantis Sicuti, ut loquitur D.Thaotaritiari.'.praeter intentionemTyran- non fuit,quod ex eorum persecutionibus clarescere: patientia Martyrum; & praeter Dannonis intentionem

202쪽

cus VI. Num peccata , c. 19 ssiit Incarnatio , redemptio mundi orta ex peccato Protoplastarum. Eodem modo peccatum confert ad perfectione Universi omnino per accidens non enim ex peccato per se fit,quod Mundus sit perfectior, quam si non ellet peccatum , cum peccatum minuat potius, quam augeat Mundi perfectionem, ut loquitur idem Angelicus. Quare solum ex vi providentiae stare Deus majora bona colligit, posita permissione pesicari, quam si illud non permisisset, qui Incarnatio, enitentia,S alia bona,quae ad peccatum consecuta sunt, in Universo deessent, si peccara abfuissent. IX objic. . Ex D. Thom. I. a. quast. I9. an. a. Potest Anima esse causa per se motus tum causa per accidens claudicationis, quae procedat a curvitate tibiae; ergo similiter potest Deus per se indefinire materiale peccati, per accidens formale, quod procedata voluntatis pravitate. Hinc Angelicus quod lib., 1.Φ4.art. .dicitia proridentia Dei omnia sunt pradeterminata,ct ordinata.

Confirm. I. Potest judex, gr. velle mortem Lo- minis , qui velit impoenitens mori , qui velit ejus damnationem aeternam,quae consequituri ergo pol rit etiam Deus velle materiale peccati , non formale, quod consequitur : Sicut de facto vult generationem humanam, ad quam consequitur peccatum originale. quin istud velit. Confirm. a. Potest voluntas amare objectum ut bonum,non ut verum46 intellectus cognostere ut verum, non ut bonum, ergo potest Deus intenderes . ctum inhonestum, utens, honum physicum est,ac secundum materiale peccati, non vero secundum se male quia scilicet sicut est extra sphaeram intellectus honuis.& voluntatis verum, ita extra sphaeram divinae uniaris est formale peccati. 'Resp. L. Per instantiam ἰ ergo sictu potest DeusNo prae

203쪽

ερ Pars III. Dill . II De Gratia, c. praefinire materiale peccati, ita potest etiam suadere,vi praecipere blasphemiam secundum materiales, non se cundum formale Secundb directλησε constequemriam; retorqueo paritatem. Ideo claudicatio non

refunditur in animam , sed in tibiam curvam hominis quia anima de se causat motum, non verbisorum curvum; unde si claudicatio esset actus prohibitus, s lum pecearet tibia , seu homo claudicando at non peccaret anima , quae de se non determinat adis tum curvum, sed simpliciter admotum,&ex intentione naturae ad motum reetum ergo pariter si Deus solum permittat peccatum, peccat voluntas Iluae sedeterminat ad actum malum, non peccat Deus, qui ut causa universalis solium determinat ad actum intendendo actum bonimam Contra vero si Deus praedefiniat materiale peccati , eo ipsb Deus etiam determina re ad formale , c idcirco peccatum non imputaretur voluntati, sed Deo ad illud determinanti.Quare quando Angelicus dicit, omnia esse a Dei providentia pra, determinata, dc ordinata, intelligendus est, quδd sint

praedeterminata sive decreto intentivo,sive lolum permissu, Decretum siquidem peccati permissivum in bono sensu dici potest praedeterminativum peccati

quatenus a tali decreto tanquam a primo determinatu

non quidem positive per modum causae, sed negative per modum removentis prohibens, dependet absoluta ejus existentia. Ad primam confirmationem patet disparitas quia damnatio aeterna consequitur per accidens ex perversitate illius impoenitentis , pariter originale consequitur per accidens ad generationem hiimanam rati ne consensis interpretativi voluntatis incluta in v auntate Adamici, ideo Deus , qui est auctor generationis lilimante,non est auctor originalis. At forma-ile peccati consequitur per se essentialiter ad ma

204쪽

Quasi ramum peccata, c. ' 'Iteriale ergo si Deus vellet materiale peccati, velletellam formale, sicut in sententia Thomistica ideo tri bueretur Deo peccatum Angeli , si hic peccaret in primo instanti creationis, quia prima operatio per se consequitur ad naturam Angelieam;unde tribui debet

generanti.

Regula generalis est haec : si ad A sequitur per

se, seu essentialiter B, non potest voluntas velle A, non B, aliter vellet chimaeram si vero ad Asequi. turi per accidens it:Hcilicet ut possit non sequi, qui qui vult A, tutic solum censetur velle B, quando tene mtur illud impedire, non vero quando non tenetum,&4deo si ex defensione propria sequatur homicidium, hoc

non censetur volitum,nec voluntarium,quia in morali aestimatione non censetur volitum eo ipso, as deest obligatio illud impediendi. Ad secundam, in quam vim faciunt Ad versarii retorqueo etiam paritates : ideo voluntas fertur in bonum,& non in verum, quia fertur amando4,4 ideo inistellectiis fertur in verum, non in bonum, quia fertur cognostendo ergo quia ferri in formale peccati non est aliud,quam velle actionem distanam legi,Deus, lendo hanc actionem , fertur formaliter non solum in materiale, sed etiam informale peccatio Sicut enim intellectus ferretur formaliter in bonum quod est extra sphaeram suam,si amaret,ita divina voluntas fen. retur in formale peccati,quod est extra splanam suam.

si posset velle actionem dissonam legi, praedefiniendo illam; in quo consistit velle peccatum secundum ejus

formale,

x. hic ult Contra seeundam Conclusionem permissio peccati non est actus Dei benevolus erga Reis probosi ergo non est digna Deo, atque adeo nequis

Deus peccata permittere Antecedens prob itur,quiane,

ino prudens vellit se tali amore amari . imo mallet semis nullo

205쪽

1 38 Pars III. Dist. II De Gratia, cinullo potius amore a Deo amari,quam ibamari; unde Christus Dominus de Juda dixit, Matth. 6. Bonum erat ei sitiatus non isset homo ille.

Resp. Hoc etiam argumentum esse Haereticorum. Negatur itaq; antecedens Deus dando auxilium prinvisum inessicax. benevolus est ergaReprobos,quatenus

dat illis sussicientiam ad bene operandum monne Deus benevolus dicitur , dum Solimsuum oriri facit -- per bonos,ct malos o pluitsuper; Os,ct injustor Mattis. Et sicut beneficus est erga reprobos illos creando,ac redimendo,sic etiam conferendo gratiam sussicientem. quamvis praevideat ineficacem. Im,ex hoc SS. Patres apud Ruia deir destinatione , dist. 7. magis commendant Dei amorem erga reprobos,quod cum praevi derit illos peccaturos, non per hoc destiterit a benes ciendo. Chrysostomus hom. s. de anarhemate haec habet: Mortuus est pro inimicis, quos tales ante constiturionem Mundi sciebat, eosque praesciens formavit, vincente prascientiam bonitate. Ad probationem antecedentis diis si uoma serem : nemo prudens vellet se tali amore ais mari , secundum praedicata quae habet Dei voluntas benevola per se, ex intentione volentis negatur secundum praedicata , quae habet per accidens,&impedibiliter , exabus liberi arbitrii, conceditur.

Voluntas itaque Divina collativa auxilii inessicacis est simpliciter benevola, quamvis non sit appetibilis secundum ea , quae fert per accidens ex nostra malitia, non vero secundum ea , quae fert per se ex divina voluntate.

Quomodo autem eligibilius fuerit Iudae non fuisse, quam peccasservarii varia. Sed dato,quod melius sit non esse,quam esse miserum; eligibilius,speetati,

mnibus,carere auxilo inessicaci,& libertatem,quam esse liberum, & peccare,non proinde fit, quod spe stato tantumDei dono, iis,quae per se sequuntur ex divina

206쪽

uus'. VII. Utrum malitia peccati, c. I99 voluntat eligibilius sit carere auxilio litisticaci quam illud habere etenim id, ratione cujus non est eligibile auxilium in cfficiax,provenis per accidens ex dono Dei, ωptaeter intentionem dantis; unde voluntas Dei non desinit esse benevola erga reprobos.

QUAESTIO RUtrum malitia Formalispeecat con at in

positivo au in negativo.

I. O Actenus ostendinares contra Thom istas , non posse Deum praedefinire materiale peccati, et-tiam dato,quod malitia formalis consequatur ad enti-.tatem positivam actus , vel tanquam tormalitas, Vel tanquam realitas superaddita, ut superadditur rertia entitas partibus unitis, in sententia Scotistica Nune

inquirimus, Utrum revera hujusmodi formalis malitia confistat in ptaedicato negativo hoc est in privatione rectitudinis debitae, quae ad entitatem positivam actus consequitur, an vero in positivo hoc est i ipsa enti alc positiva actus, ad quam ea privatio consequatur; non secus ac ad essentiam hominis constitutam per praedicatum positivum rationali alis consequitur negatio v. gr. hinnibilitatis 3 Sic enim formalis malitia consistit in hoc positivo, a sortiori de apertissime sequi ur, quod non possit Deus peccatum praedefinire, quin sit Auctor peccati.

Primaliaque sententia docet eum Alen Scot.

kam Valen Molin. Suar. Gran. aliis apud Amic. dis'. i .dGratia,malitiam formalem peccati consistere in eo praedicato negativo Secunda docet,consistere in ptiedicato positivo:Ira Caiet.Ovied Amic Arr ram. 3.dis, e .Platinus tom. 1 nu. i s. Vas Leg. Coninck&c. Tertia cum Capre. Terrariensi partim in D.

sitivo, partim in negativi; in illo scilicet radicaliter,

207쪽

2oo Pars III. Dio II De Gratia, si in hoc vero formaliter,&complective. Quarta Tanis neri Om. t. v. s. in positivo morali resul tante in ipso actu ex vi voluntatis creatae operantis contra dictamen rationis. Quinta Martinonii,dcaliciis rum putantium, peccatum commissionis consistere inpositivo peccatum vero omissionis in negativo,etiamsi repugnet pura omissio libera. II. Dico equidem i. cum lecunda sententia malitiam formalem peccati commissioliis consistere inpositivo, seu entitare positiva actus distormis legi a ternae, ad quam consequitur privatio rectitudinis deis bitae actui humano Ita videtur sentire etiam D.Thom. prima secundae quae as. art. r. ad primum , itii communissime Recentiores, praesertim Hispani,teste Lorca apud Platet uc citi Prob. In eo consistit malitia semalis peccati, per quod actus constituitur malus moraliter, seu inhonestus, ac peccaminosus sed per entitatem positivam est malus moraliteri ergo malitia formalis consistit inpositivo Minor bnstat ex dictis in de actibus humani iactus enim est moraliter malus praecise per diia

sonantiam cum natura rationali. cum lege aeterna,

seu cum voluntate Divini atqui per positivam suamentitatem blasphemia v. g. opponitur voluntati Divinae,&distanat naturae rationali ergo per entitatem

postivam istim actus est moraliter malus,ac peccaminosus.Minor haec patet opponi enim voluntatitavinae formaliter,est esse contra Divinam voluntate Sed blasiphemia secundum esse positivum est contra voluntate

Divinam quippe secundum esse suum prohibetur ergo blasphemia per entitatem positivam opponitur sorma.

liter voluntati Divinae. Confir i , Quia non potest assignari, in quanam priuatione consistat malitia sermalis peccati pergo con siis mi inpositavo. Protatur ametaism: nequeenim consi

208쪽

Ωuol. VII. Utrum malitia peccati, c. orstit primo in privatione rectitudinis debita ipsi actui,

test esse ei debita, Neque secundo, ut vult Scotus , inpprivatione rectitudinis debitae actui humano secun . dum rationem genericam, quia non ex hoc, qubdia. tio generica sit capax alicujus persectionis ideo talis ratio generica dicitur habere capacitatem, privatio-dinis per hoc,quod ratio generica actus humani, quae est in blasphemia , si capax rectitudinis Neque tertia in privatione recti rudinis debitae voluntati, ut docent Gabr. Molin Sal tum quia potest aliquando homo

peccare, quin tunc obligetur ad ullum actum bonianusi non peccet praesertim si Deus nolit tunc concurrer ad actum bonum tum etiam quia sic omnia peccata essent aequalia , quia omnia aeque trahunt privationem rectitudinis debitae voluntati:tum demum, quiae hujusmodi privatio non esset sermaliter Mimmedi te libera, sed solum denominativd, mediante eo a- istu positivo malo, qui elicitur atque adeo peccatum non esset formaliter, sed denominativὸ malum, ac denominatorium; ergo a primo ad ultimum malitia peceati non consistit in privativo, sed positivo , quod secundum se, dormaliter distana voluntati Divinae. Confirm. i. Paritatibus luculentissimis Falsitas,seu error in actibus intellectus non constituitur per privationem ullam conformitatis debitae aut actui secundum rationem genericam, aut intellectui ergo neque malitia in actibus voluntatis consistit in privatione re otitudinis debitae aut actui humano secundum ratio-

209쪽

sto Pars III. Dist. II De Gratia, H. nem genericam,aut voluntati Praeterea qualitas physice mala ut est calor aquae, dolor, tristitia homini,c. non est formaliter mala per privationem qualitatis consonae, sed per propriam politivam entitatem; ergo idem dicendum de malitia morali Hinc D Th. qua.

Σ.de malo,ari s ad tertium docuit,bonum, malum morale opponi contrarie, ut opponitur calor, frigus non contradictorie , ut lucidum,in tenebrosum rergo sicut calor v. gr. est malus aquae per seipsum, non per privationem stigoris , quam inducitu ita blasphemia est mala moraliter voluntati per entitatem suam, non per privationem rectitudinis , quam III. Dico L. Malitia formalis peccati commissionis conlistit adaequale in possitivo non vero partim in positivo partim in negativo. Concluso constat ex dictis. In eo formaliter,

adaequale consistit malitia, gr. blasphemiae , per quod blasphemia formaliter, Madaeqnatὰ est mala

moraliter,ue inhonesta est autem inhonesta adaequa- te per suam entitatem positivam, per quam difformatur voluntati Divinae , dissonat naturae rationali ergq. Prob. min. universim quod alteri difformatur seu est dissimile, difformatur adaequale per suum esse positivum , quod trahit carentiam conformitatis Siceator difformatur exigentiae quae per suum esse positivum sic febris dissonat corpori humano; sic album est dissimile nigro;sic animal hominis discrepat ab antis mali equi per esse proprium positivum, ad quod consequitur negatio. Hinc Aug. lib. 12 contra Faustum definit peccatum Dictum, factnm, concupitum contra

inem Dei; ergo per hujusmodi actus positivos, secui dum quod sunt contra 'oluntatem Divinam, habetur adaequale formalis malitia peccati. a sermalis actus

210쪽

ςuasti mi. Utrum malitia peccati, c. os honesti adaequale consistit in sela entitate positiva actus conformis voluntati Divinae, ad quam consequitur acgatio inhonestatis in ipso actu, de privatio actus inhonesti in voluntate; ergo idem dicendum de maluti actus inhonesti. Et ratio a priori est , quia praecise per entitatem positivam actus mali habetur oppositio, difformitas cum Divina voluntate. Dico 3. Contra Tannerum Malitia formalis e cati commissionis non consistit in aliquo positivo morali superaddito ipsi entitati physice actus peccaminosi, sed in sola entitate positiva physica talis actus, quae prieci se per hoc, quδd supponat advertentiam ad regulam morum, seu ad voluntatam Divinam , diciturnabere esse morale. Prob.Entitas moralis superaddita entitati physicae actus est omnino superflua;ergo non 3atur antec Prob. quia ea ciecisa habetur in esse physico amas denominatio moralis tam in actu honesto quam in inhonesto, praecis'per hoc , quod supponat advertentiam ad regulam morum.

Cons.Deus odit peccatorem praecise per hoc quod ponar .g.blasphemia advertedo,quod ea prohibeatur, etiamsi huic actui nihil morale superaddaturi ergo m litia formalis peccati;quae est ipsa odibilitas peccatoris habetur praecise per positivam entitate actus prohibiti, supponentis advertentiam ad regulam morum, seu ad legem probibentem ita ut esse morale realiter identificetur cum esse physico actus, non vero superaddatur. Hinc etiam constat neque malitiam formalem comsistere in relatione disconvenientiae, difformitatis cum voluntate Divina, quae relatio sit serma media superaddita ipsi actui distormi:etenim haec etiam res tio superaddita est omnino superflua. IV. Dico ultimδ. Malitia formalis etiam peccati omissionis consistit inpositivo. . Prob.

SEARCH

MENU NAVIGATION