Christiani Alberti Doederlini Animadversiones historicocriticae de Thaletis et Phytagorae theologica ratione

발행: 1750년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

stincto igne condensitoque eX parte, eum Vel cissimus illius motus summaque subtilitas cessaret, terram natam esse statuerent. Per hanc cum reliquus ignis penetraret eamque sun deret,aquam inde esse factam: ex aquae denique humoribus exstitisse actem. Tum vero, Cum totum crassioris materiae genus incensum rursus , & ad Pristinam natiuamque velocitatem redactum suerit; uniuersum mundum conflagratum iri. Hoc enim modo Hippasum Μetapontinum, Heracliti magistrum disciplinam suam instituisse, supra iam vidimus r neque causam adesse ullam itidem monuimus , quam ob causam Heraclitum m. tuamus magistri decreta immutasse; cum evPlutarcho abunde pateat, Unam plane eandem

que fuisse & Hippas & Heracliti, quod ad hanc quidem disciplipae partem attinet, sententiam.

Eandem secutus est rationem OCELLVS LV.cANVs, qui ipso etiam cel. BRVCRERo referente n ), ex igne reliquam rerum naturam elementaque esse nata arbitratus est: quamquam

in hoc quidem discrepat ab Hippaso, quod non

terram proxime ex igne, sed aerem procreatum esse censebat, ex aere vero aquam, hanc Verorandem terram produxisse. Quocirca solus ignis secundum Ocelli placita uniuersae naturae non fundamentum modo & initium est , sed idem solus semper ex ea parte, quatenus natiuam suam puritatem retinuit, immutabilis sibique similis manet, cum reliqua omnia fluant & commuten

102쪽

tur. Nulla igitur in his quidem Ocelli deeretis

ideae Platonicae aparene, quas Celeber . BRV-c κε Rus in iis inuenire sibi visus est. Ipse etenim ignis illud primum est, quod.& alias res moUer, α ipse simillimo sibi semper eo demque mouetur modo. Videtur equidem ipse OCE vs quintam aliquam probare naturam, quae diueria sit a commemoratis istis quatuor so): atque s EX Tusetiam EM PYRICvs εκ πεντε, inquit, 'Oκελλος. λευκανος sal ἐλιαε την γενεαν). Ex quinque Ocellus Lucanus rerum ortum admisit in p). Verumtamen, si ita haec capienda sint, ut quinta ista natura sit pura mens, distincta ab igne sue calore; actium est de consensu Ocelli cum Pythagora, per ipsam illam, quam BRUCRERVS descripsit theologiae Pythagoricae formam. Tota ista ocelli ratio ex Empedoclis decretis commode videtur intelligi posse. Huno enim quatuor Omnino, nec plures statuita naturas, quae sint rerum initia, constanti comprobatur totius antiquitatis testimonio: neque tamen eo secius in quodam, qui est apud PLVT ARCHVM , loco, quinque tribuuntur Empedocli elementa , ita quidem, ut discernatur a 'di i , aether, απo του πυρος, ab igne, atque ex aethere dicatur coelum exstitisse , ex igne vero sol sq). Cave vero propterea putes, aethera secundum Empedoclem revera & natura sua differre ab igne: diuersum mo-

103쪽

do temperam esstiam unius eiusdemque elementi Vteroue est , atque id quidem ipso Plutarcho teste, qui alio loco non nisi quatuor resert ex Empedoclis ratione elementa, primo tamen eorum ; sue aetheri, duplici temperamento diserte dato r τεσσαρα τ-παντων ρίζωματα πρωτον

λέγει τὰν simu τρν αιΘέρα. quatuor omniumrcrum fundamenta primum accipe: Iupiter aether

AETHERA tr . Nihil aliud itaque Empedocles voluisse videatur, nisi, purissimum ignem supremasque mundi regiones occupantem , aethera vocari, qui ab omni crassioris materiae contagione longissime absit et eundem vero ignem, quatenus conspiciendum sele sentiendumque exhibet in sole caeterisque astiis, proprie ignem Vocandum esse, ut distinguatur a puri stiana diuinitatis sede , quo sensibus nostris adimu non patet. Quae quidem explicatio placitis Ocelli ita est apta , ut nihil possit supra: ipse enim ex quinta ista natura, quae in Orbem mo-Veatur, coelestia constare dicit; unde sponte sequitur, purissimum aethera, non vero ideas Platonis, intelligi in quinta ocelli natura, quae totum circumplexa mundum, tamquam Undique circumfusus omniaque cingens ardor eodem sem-Per modo existat & moueatur. Qua eadem Pla De ratione Stoici de igne 1uo diuino disputabant. l. q. L. I. c. 3. P. 263.

104쪽

bant 0,aethera, CICERONE auctore ita definientes : Restat ultimus , a domiciliis nosmis aLti mus , omnia cingens s coerceus Coeli complexus et qui idem aether vocatur, extrema ora determinatio mundi: in quo eum admirabit rate maxima igneae formae cursus ordinatos d

finiunt t). Stoicos aethera vides ab adipellabilibus igneis formis, siue astris, aeque Vi Empedoclem distinxisse, quibus tamen caeloroquin aetherem& ignem unum idemque valuisse, certo certius est. Neque alio consilio P LVae A Casus Pythagorae quintum quoddam elementum eodem loco tribuisse putandus est, quam quo in Empedoclis ratione recensenda aetherem ab igne distinxerat. Pythagoram enim aliam quandam quintam naturam ignorasse, euictum esse arbitror. Stoicos autem huius ipsius Pythagoreorum partis, qui ex igne crassiorem materiam natam statuerunt, vestigia periecutos esse,

persuasum mihi est : quamquam plerisque in

Stoicorum ratione crassior materia aeque aetemna esse videatur, ac diuinus ille ignis, quem cum Pythagoreis Stoici vitae & sensus initium perbibebant. Cuius quidem nostri iudicii causas, cum uberior huius rei tractitio consilii nostri excedat fines , duobus verbis iuvabit indieasse CICERO igitur Stoicos non modo disertis ver bis Heraclitum hac in parte 1 ecutos esse testa G s tur:

i) GI C. de N. D. L. II. c. q.

105쪽

tur: omnia vori Stoici , inquiens, flens ad igneam vim referre, Heraclitum, ut opinor, sequentes su); sed de eodem plane, quo de Hippalo vidimus , modo, a Stoicis conuersionem quandam elementorum statui de probari, idem

ci CE sto auctor est: omnia haec tum intereunt, cum in naturam aliam conuertuntur: quod fit , eum terra in aquam se Vertit, cum ex aqua oritur aer. s cum ex aere aether, cumque eadem vicissim retro commeant sin). Simillima horum sunt, quae de Stoicis habet DI OGENEsLAERT ius. Quamuis enim hic quidem Stoicos dicat duplex adseruisse rerum omnium principium : illud nimirum, quod efficiat mundum. atque alterum, quod efficiatur aliquid & fingatur x); ipse tamen postea aperte nimis indicat.

alterum illud principium , quod efficiatur aliquid , ex ipsa natura & substantia prioris per

conuersionem quandam esse Ortum. Deum enim dicit, κατα χρονων παιας πευοδους αvαλλιεινῶς ἐαυτο v τηrν απαταν άσίαν, και παλιν εαυτοῦ γειναν, per temporum certox circuitus in jeqsum omnem subsantiam consumere, ac eam rursus ex

seipso gignere ty). Hanc autem notam mundi exustionem Stoicam non ita factam esse, ut Deus reliquam materiam in suum compleXum attrahat duntaxat, rursusque e sinu suo eam expellat e sed per aliquam ipsius naturae potius conuersi

106쪽

vem, perspicue ex his patet verbis: κατ ἀρχοις μεν ἔν καΘ' αυτον οντα t τον θεον) τρέπειν την πασαν μίαν δι αερςς εις Principio igitur. Deum, cum esset apud se, subsantiam omnem per aerem in aquam eonuertisse sa). Et clarius etiam postea : γωεAEcq δἐ τον κωμον, σαν eκ τυρος η

λεπτομερες ἐξαεριοΘῆ, κα- τουτ' -iλεον λεπ-τ Θε, τυρ α γειν σχ. Mundum vero ferceum ex rζne substantia per aerem versa in hum rem fuerit: deinde crassior ipsius pars consistent effecta fuerit terra: pores subtilior in aerem αμ serit, eademque magis ac magis extenuata in ignem euaserit sa). Quid vero tandem apertius exspectes, quam haec Plutarchi verba: οροντα

modo: spiritus intelligens π igneus, qui quidem ipse formam non habet, conuertit se autem in quodcunque vult, fimilem se reddit qui suis rebus bὶ Elegantissime hac ratione Stoici exprimebant cosmogoniam Heracliteam : quibus de alia huius rei addi possent argumenta, si quidem id nunc ageremus. Inde vero videtur faetiam esse, ut idem PLUTARCHvs Pythagoreos, non

107쪽

nulos scilicet eorum, cum Stoicis Coniungens, unam utrisque sententiam tribuat: oh ο πρ θαλεω,

κοὐ καὶ οι ς κοι, τρεπτηου καὶ ἀλλαι- ιοτὸν Q, μιεταπητην - ρευςην OAriv δἰ,l ολον τη, υλην. Thaletis N iothagorae sectatores , ut T Stoici sputanti materiam conuersioni es mutationi esse obnoxiam, suereque eam semper in uniuersa natura sc). Alii contra Pythagoreo

rum, iique plures numero, aequalem altero suo principio, frigido scilicet,& eandem adsignabant aeternitatem, quam calido principio dederant,& utrumque horum opinabantur suavi & suapte natura existere. Praeter EmpedoClem enim ,. cuius rationem hac in parte silpra iam vidimus,eodem modo philosophati videntur esse ECPHAN

TVS, EPICHARMUS, PHILOLAVS, ALC

principia dixit , frigidum, quae sit aqua, escalidum, quod i ignis ; sed & continuo idem

rasse potentiam eius , unde genitus fuit, es composese mundum d) Est autem in his Hipponis

decretis non modo nihil, quod a Pythagorae r

tione sit alienum; sed ne potuisset quidem bre-

uius

. . L .

108쪽

ulus pulcriusque explicari antiquissima cosmo-goniae ratio. Recte enim ita interpretatur C ELEBER. BRVCKER Us Hipponis sententiam

το υγρον, siue humidum in chaotico statu inclusum implicatumque tenuisse ignem, siue calidum principium: hoc autem, perruptis vinculis, ex pediisse sese, victoque materiae crassioris per

turbato impetu mundum effecisse se ) r quae

plane cum Aegyptiorum Phoenicumque consentiunt cosmogonia. Iam Vero , quamuis ad eam, quain nos credimus theologiae Pythagoreae formam esse , parum intersit, utra harum se tentarum ipsius Pythagorae fuerit; posteriori

men, & praecipue Hipponis , verius illi vide tur tribui posse, quam Hippali & Ocelli ratio. Idque vel eam ipsam ob causam , quod quibus magistris usus est Pythagoras, Aegyptii Phoenicesque, Ut modo monuimus, neque aliam illi ullam tradiderunt disciplinam: nec quae ad nos Peruenerunt Pythagorae placita aliter nos existimare de illius sententia sinunt, quam fideliter eum seruata magistrorum auctoritate, duplicis principii, quorum alterum alteri sit contrarium, principium fuisse patronum. Ex uniuersa enim ista rerum mole & congerie, de qua pollea, duo rerum initia diuersi e naturae atque indolis prodiisse, ita semper disputat, ex quibus totiussi ornatus mundi effectus, ut veterum certe ninmini Pythagoram in mentem venerit iis adnumerare, qui ad unum principium naturae r

109쪽

ferrent originem f). Quod vel unius A Ris ToαTELis abunde confirmat copiosa disputatio, cuius summa argumenti tandem ita concluditur, duo Pythagoreos statuis le diuersaque rerum initia : οι δε πυΘαγορειοι θυο μεν τοὶς αρχας κατὰ τον αυτον ειρεωπι τροπον. Othagorici quidem eodem modo de Alcmaeone Crotoniate locutus

erat Aristoteles 3 duo dixerunt prineipia ig). Illi igitur Pythagoreorum, qui ab igneo principio exstincto dc conden lato alterum deducebant principium, magistri quodammodo reliquisse praecepta, & Italicae scholae decreta ad Ionico rum rationem nonnihil attemperasse , omnino putandi sunt. Quamquam itaque Pythagoras duobus uniuerse uteretur initiis rerum; hoc tamen non obstitit, quo minus alterum horum, frigidum, in alias quasdam diuersias naturas, tamquam partes, rursus idem tribueret. Hanc autem diuisionem eis Empedocles postea magis perspicue explicaret, 4e in altero isto principio aerem , aquam dc terram statueret versari; ipsius tamen Pythagorae reliquorumque Pythagoreorum dicta signifieare videntur, nihil omnino noui aut proprii Empedoclem hoc loco eommentum esse. Solemne enim iam ipsi Pythagorae fuisse, pro subtilitatis ratione eam, quam igni sue Calido aetheri opponebat, crassiorem materiamnunc vocare frigidum aethera, nunc vero cras

110쪽

reassem, DIO.GENES LAERT Ius testis est. qui quidem: καλουσι δἐ τον-αύρα χι υχρονα Θερα. τη, δἰ Θαλασσαν Ψ το Wγρον, παχvνα Θερα. vocant aurem Pythagorei) aerem fri. gidum aethera ; mare autem π humidum, aethera crassum sit . Quin & totum quatuor elementorum genus in ipsus Pythagorae inesse placitis, tam aperte idem DIOGENEs testatur, ut cur Empedocli primo tribuendum sit istud inuentum plane non videam. En Diogenis verba : ων των σωματων) Y τα ςoαλι ειν- τετταρα, πυρ , υδωρ, Ἀην, ακα. Corporum etiam essequatuor elemensae ignem, aquam, terram, arrem

i). In ea quoque, quam a Zarata Chaldaeo Pythagoram accepisse Pseudo- Origenes dicit, ratione, expressa fit descriptionis istius quatuor Elementorum mentio h). Iam γero illud non minori fortasse cum probabilitatis specie diei pollet, ipsam crassiorem materiam, ex Ρythagorae sententia, animatam quodammodo esse, suoque proprio impelli motu. Atque si totum philosophiae Italicae genus ad unius Empedoclis decreta liceret exigere, res consecta prope modum & explorata foret. Singula enim iste quatuor sua elementa non animata modo, sed diuina statuit, quocirca de deorum illa appellauit nominibus il). Ita vero de Empedoclis ratione

SEARCH

MENU NAVIGATION