Christiani Alberti Doederlini Animadversiones historicocriticae de Thaletis et Phytagorae theologica ratione

발행: 1750년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

conden lata , exstincto eius velocissimo motu, crassioris materiae clementa generata vult esse: utrique denique reliquam primae materiae partem , in qua remanserit sensus & motus, placuit, penetrare se per inertem materiae crassioris molem , tamquam mundi animam fontemque & inferiorum deorum & nostrae animae. Hace Ionicorum Heraclitcorumque decretorum insignis affinitas iam virum eruditum IOH. CHRIST. UOLFIV ra adduxerat, ut Heraclitum

hac in parte idem , quod Anaximenem sensisse pronuntiaret t).

g. XVII.

Neque etiam reliqua Heracliti decreta sorsitan magnopere abhorrent a Ionicorum philosophorum schola. Istium enim constat fato aeternisque necessitatis legibus sui, ieci se uniuersam naturae generationem atque Ornatum quod idem T MALEM fecisse, at firmare nihil dubito. Testem habeo PLUTARCHUM, qui: θαλης, inquit, is ροτατον ανάγ- , κρατει γαο τοῦ παντος. Thales satuit Dalidis rem omnium rerum esse neces sitatem: dominatur enim ea υni versae naturae su). Eadem plane verba apud

Diogenem Lacrtium leguntur sis . Atque si dicendum, quod res est, omnes mihi videntur

- t not. ad ORIGE N. PHIL. P. 62. v j l. e. cap. 23. p. 111. 269. cons. BRVCK. l. e. cap. I. S. 1 7. num. VI. p. 491.

72쪽

vetustissimi philosophi, qui nonnisi corporea

agnouerunt naturae initia, ita statuis te, ut aeterna quadam necessariaque causarum connexione totus mundus Vniuersaque naturae euenta con tineri videantur. Communem itaque errorem errauerunt omnes, Ut qui aliam causarum seriem,

quam quae nunc est, ne existere quidem posse omnesque uniuersi mundi mutationes inexpugnabili aeternaque necessitatis loge certas, desinitas constitutasque esse , arbitrarentur. Ipse Democritus, qui tamen, eX pistrorumque sententia, ne animatas quidem atomos ibas esse voluit , ad necessitatem fatumque cuncta retulit: do hoc enim idem p LUTARCHUs : παρμε γήι rc ἀ- Δημοκριτος παντα κατά ἀναγκην, τηναυτ iv δε cias κώ ειμαρμενην ὲ via διλην ,

προνοιαν, κοσμιοποιοῦν. Pas menides s Democritur volunt, omnia seruutam necessitatem comtingere : eandem vero esse N fatum, o legem, prouidentiamque I causam efficientem mundi omnatum M. Neque ante Epicurum temere qui quam reperietur , cui stolida ista ratio , quasi temerario sortuitoque casui & ortus & interitus omnium rerum debeatur, probata st. Quamquam enim satum istud haud multo melius est putandum, quam Epicuri temerarius casus; relinquitur tamen in illo rationi humanae ad investigandas rerum causas nonnullus aditus, qui

reapse ab Epicuro sublatus plane & euersus est. Iam ad exustionem mundi Heracliteam quod

73쪽

attinet, ne hoc quidem placitum ignotum prorsus in Ionicorum schola suit. Tantum interest, quod ad suam quisque primae materiae rationem mundi interitum retulerint. HERACLITVS nimirum igni combustum iri mundum decreuit; quia ipsi ignis crat initium totius naturae sy): ANAXIMANDER contra ex infinitate naturae,

quam infinitatem aera elle supra vidimus, infinitos mundos nasci statuit et in. Quod ego quidem non de 4nfinito quodam mundorum numero, quismul existant, acceperim: sed de iterato infinitis vicissitudinibili ortu & interitu mundi. Atque hoc quidem verba C I CERO N I s aperte significare videntur, qui: Anaximandri opinio est, inquit, natiuos esse deos . longis interuallis orientes occidentesque, Eos Qv E innumerabiles esse mundos sa). Vides, Cicerone auctore, innum merabiles Anaximandri mundos, atque ii os ipsius unum idemque esse: sed dii longis interuallis oriuntur occiduntque; quare & de innumerabilibus istis mundis idem senserit Anaximander necesse est b). Quid igitur, si dic mus, nec ipsunt Thaletem ab hac abhorruisse sententia ρ Inter cuius discipulorumque suorum placita summam conuenientiam adhuc obseruauimus: praesertim cum nec noua haec opinio neci inaudita erat, siquidem Aegyptii iam mundi; in-

74쪽

interitum iteratis vicissitudinibus dicuntur stituisse. Quare mirandum non est, rationem istam ad priores Graecorum philosophorum omnes Peruenisse , adeo ut non adolescentior modo Eleatica schola: sed Ionica atque Italica etiam eandem secutae snt. Illud itaque postremo loco sic habeto: quo maiori cura inquiro in Graeciae philosophorum rationes; eo maiorem se mihi ostendere earum omnium , antiquissimarum maxime, assinitatem, atque hoc magis confirmari me in ea, quae iam dudum in animo mihi haesit , sententia , tantum inter antiquissimos Graeciae philosophos fortasse non interesse, quantum plerique sibi persuadent.

CAP. II.

75쪽

THEOLOGIA PYTHAGORAE

Leger, quae in exquirenda υthagorae senistentia obseruanuae sunt. I ι. a Othagorapin duas partes tribuit universitatem rerum C LlDAM & FRIGIDAM : in calido princ Uiclines ditiina natura. g. I. Deus ex D 'hagoraesententia corporcus est. I. q. Aherum principium , frigidum nempe, non est ortum ex calido, quamquam nonnulli PPthagoreorum aliter fen-frint: frigidum principium dentio a PPthagoratr1butum, es in tres naturas , seu elementa : iueodem vim quandam s motionem propriam inesse Pythagoras statuit. I. Argumentum de Deo P thagorae concluditur : υιhagoras fato subiecit cT Deum s cuncta mundi eventa. g. LVarii ordines atque classes inferiorum de/rum. g. I. Dissputatio de P thagorae numeris f scipitur:

in iis Platonis ideae inesse non videntur. g. . . uniuerso mιmerorum genere nihil aliud continetur, nisi natura fati , Aegi συρολοκη των 'τιων:THOMAS BURNETlus rei non omnigo fatisfecit. g. q. tr. Numeri singuli explicamur'. quae sit vis της μοναδος ostenditur. A ra. Multum interes inter το εν es την ριονώα: τό εν es omnis uniuersitas rerum , priusquam mundi ornatur

76쪽

eskeretur. g. ty. 27 lq. a Fas. g. s. Trias. I. res Tetraebs s Denarius. I. I7. S. Pythagorae sententia de natura animi n. Uri. g. N. Finis tractationis. s. ao.

. I.

Ad νYTHAGORAE theologicam rationem priusquam ingrediamur e plicandam , paucis nobis, quas leges viasque in eXquirenda ea secuti simus, exponendum videtur, quo facilius . lectores de probabilitate coniecturarum nostrarum possint existimare. Est autem Pythagorae ratio tot diuerss ac plane contrariis sollicitata interpretationibus, ut facilius coelum terrae itingas, quam eruditissimorum concilies interpretum opiniones. Quocirca, sepositis fere commentatorum sententiis, noua quodammodo nobis via ingredienda Videbatur , ut , quam possit fieri proxime ad veram Pythagorae sententiam accedere. Obscurissimosque huius disciplinae sensus probabili quadam ratione venari nobis liceret. Et ad veteres quidem Pythagoreae philosophiae interpretes quod attinet, IAM BLICHVM dico& PORPHYRIvM caeterosque eclecticae scholae sectatores; his parum aut plane Mihil hoc loco tribuendum esse . tam apertis nostra aetate ab eruditissimis quibusque philoibphicae historiae. scriptoribus ostensum est argumentis sa), ut

a) Cons. CELEBER. BRVCR ERUS in hisi. erit phil. pallini. e. g. T. I. P. II. L. II. e. X. U. 4. p. 99. seq. T. Il. P. I. L. I. c. a. seer. 4. S. I 6. P. 378. seqq.

77쪽

inutilem plane operam viderer consumssse, si huic probandae rei aliquid temporis vellem impendere. Mala horum hominum fides , quae explorata hodie testitaque est, atque callidum conuellendae Christianae religionis consilium non modo secit, ut infinita monumenta plane conficta, quae Omnes potius alios , quam inclytos vetustatis viros auctores agnoscerent , orbi terrarum ab ipsis obtruderentur: sed vi, quae restabant, exiguae doctrinarum Pythagorearum reliquiae ab iisdem illis mirificae corruptae & in alienum plane sensam detortae sunt: id quod ipse oculorum sensus quemvis veritatis studiosum docere potest. Horum igitur auctoritatem plane mihi relinquendam esse censui: nec, qui hos secuti sunt duces , aliud quid , quam vastorum hominum commenta pro veris Pythagorae placitis assecuti sunt. Quod quidem cum plurimis & priori aetate & recentiori memoria a cideret; maior inde etiam huic disciplinae obducta caligo , & Pythagorae obscuritas magis

obscurata est. Patres enim veteris ecclesiae tantum non omnes hunc errasse errorem, Vt Py-tliagoram pariter atque reliquos Graeco iam sapientes infiditis locis aliter sensisse putarent, quam reuera senterrunt, nemo hodie negat, nisi qui e re sua esse censet, extra omnem erroris suspicionem vetustos illos collocari eccles aedoctores. Hi enim, cum apud animum propo- si tum haberent, hinc Graecorum animos allicere ad veritatem recipiendam, illinc philo phorum

Disitirco by Coos e

78쪽

retundere fastum b); ita interpretati sunt veterum sapientium decreta , ut in rebus maximi momenti parum aut nihil a scripturae sacrae

auctoritate viderentur discessisse: ex quo illud intelligi volebant, quidquid honi sanique primi Graecorum doctores tradiderint, id sacus litteris

ac uImmercio eorum cum Iudaeis unice deberi. Non tam ego quidem horum venerandorum

senum, frangendi altos pseudo- philosophorum spiritus, consitum improbauerim ; quam , parum firmam eos Certamque tenendi propositi iniisse rationem, doleo. Nec eorum mihi probantur mores, qui cum lapsus ecclesiae patrum in his aliisque rebus observent passim, acerbe istis de re Christiana optime meritis viris insultare

Consueuerunt. Uerumtamen nec existimationi, quam piorum Virorum memoriae nos debere puto, aliquid accessurum Videtur, si eorum e Tores retinere, quam verum 1 equi malimus; nec

meritis ipsorum quidquam detractum iri censeo, cum relicta illorum auctoritate, ubi minus recte senserunt, meliora probemus. Audiendi igitur . non sunt, qui, ut patrum in quibuscunque rebus salua auctoritas esse possit, iuniorum Platonicorum fidei plus, quam Par est, tribuentes, ita exponunt Pythagorae placita, ut longe aliam

s bὶ De eonsilio uuod patribus in interpretandis vetustoriim philosophorum decretis propositum erat vid I AC THoΜARIVS de Exust. munis. St. Diff. praelini. Thes. TU Not. a. p. 3 6 ΜICH.

79쪽

induant speciem , quam vetustissimi indubiae

auctoritatis scriptores memoriae prodiderunt. Quo vitio vel mataimc MICHAEL MovRGv Eslaborat , vir caeteroquin elegantis ingenii &doctrinae, in ea, quam gallice conscripsit, the logiae Pythagorcae forma. Toto enim libro id viiiiiii sibi propositum habet vir eruditus, ut conquisitis quibuscunque posset coloribus, icholae Alexandrinae testimoniis praecipue nixus, patres Pythagorae aliorumque philosophorum

secreta verisime exposuisse conῖendat. Atque huius consui rationem Causasque MovRGVEssatis aperte ipse prodit: Λ-t-on, inquiens, des principer fur la religion, quuηd on Deut, que

pas netr de la lis du Paganisne sc)ῖ Item alio loco: suaud on compte mur risu D sentiment unanime des Peres, ou n' a qu' a se faire una religion d). Nobis autem, qui sanctissimam religionem nostram tofige firmioribus sundamentis superstructam sciamus elle , quam patrum oraculis necelle non est, ut vel ipsos corum lapsus tamquam recte dicta defendamus : sed cuin illos conitet plerumque, bis quidem in rebus, a iunioribus Platonicis decipi se esse pallias; patres videmus in exponenda Pythagorae theologia non magis sequi debere , quam ipsam illam Potamonis subolem. Neque tamen illi solum, qui purgandorum patrum ceperant consilium,

in e l. e. p. 14. ita l. e. P. I 33. Di ili by COOsil

80쪽

in hos se errores induerunt: sed ex quo elegantiores litterae: in occidentis partibus restaurari coeptae sunt; magna, qua satis diu floruerunt iuniores Platonici, auctoritas fecit, ut eruditissimus quisque, qui hanc litterarum partem illustrandam sibi sumserat, nonnis Corruptam nobis misereque distortam Pythagorae disciplinam

traderet. Cui rei vel unus Io Η. fCΗEFFERUM quantus caeteroquin Vir ρ argumento esse potest. In eo enim, quem de natura & constitutione philosephiae Italicae composuit, eruditissimo libello, ita secutus est Iamblichum, Porphyrium, caeterosque huius generis homines, uri quamuis aliam potius, quam Pythagorae philosophiam inde haurias.

I. II.

Quae cum ita sint; mirum videri non debet, recentiori memoria viros quosdam praestantissimos , repudiatis Alexandrinorum impostaris, veriora de Pythagorae disciplina quaesisse &tradidisse: in quibus eminent ILLvSTR. MO ME MI Vs, se) & CELEBER. BRVCREstvs f . Hos qui attente legerit, praeclaram istam, quam iuniores Platonici persuadere nobis Conantur, de Theologia Pythagorae opinionem Omnem facile

SEARCH

MENU NAVIGATION