Christiani Alberti Doederlini Animadversiones historicocriticae de Thaletis et Phytagorae theologica ratione

발행: 1750년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

philosophos: N ut illis liberalissimum esset, spe

ctare, nihil Issi acquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque praestare si . Contemplatio autem illud ipsum est, in quo vitam beatam versari 'mnemque philosophiae usum absolui Pythagoras putat: quod cumplaeclare intellexistent Pseudo-Pythagorei isti iuniores sm); salso tamen eam, quam

Pythagoras praecepit, rerum cognitionem ad ideas Platonis transferunt. Nec enim ex Ciceronis verbis quidquam magis peripicuuin esse potest , quam TOT Ivs NATURAE contemplationem , quid & quomodo quidque geratur non vero Platonis ideas, Pythagoram philolopho praecepisse: id est, totum antecedentium &Consequentium rerum complexum, seriemque istam causarum, ex qua totius naturae concentus resultat. Quod quidem ipsum egregie confirmat PI. v TARCHus hunc a philosophia fructum Pythagoram expectasse tradens, τὸ μηδὸν Θαυμαον, UT NIHIL ADMIRETVR n), quae verba quam habeant vim ipse Plutarchus explicaturus, addit: ρ γὰρ φιλοσοφος λογος το ια'ναπορίας in ἀγνοίας Θῶν ex Θάμος ἐξαψρει,

γν σει B ιςρρία. της περὶ εκοπον 'τίας. Nam philosiophica ratio admirationem atque suporem ab hastatione atque tenorantia profectum, eximit, gularum rerum cognitione atque enarratione Κ s . PER lὶ Tuscul Q. Q. L. V. e. I. m eonf I o R. s C H E F F E R. de N. de C. Phil.

Ital. e. 7. seq. p. m. 42. seqq. ii de AUSCVLT. T. I. Oper. P. m. 3 -

152쪽

PER CAVs As SVAs exlibita. Hoc itaque est

philosophiae propositum : hic fructus illius

Talis igitur Sc numerorum raso si necesse est. Atque quo magis, quidnam Pythagorae bonorum summum esse visum sit, intelligamus; rursus audiamus CICERONEM, qui alio loco devitae beatae totius sine disputans: sed credo, inquit, deos immortales sparsisse animos in corpora.

humana, ut essent, qui terras tuerentur, αδ I Q V ECOELESTIUM ORDINEM CONTEMPLANTES, imitarentur eum vitae modo atque constan

tia. Nec me solum ratio ae di putatio impulit ut ita crederem: Ied nobilitas etiam summorum philosephorum s auctoritas so). Pythagorae ver

auctoritatem eam esse, quam hoc loco Cicero secutus sit, ipse continuo fatetur. Quae quiadem Ciceronis verba, cum ex intimis quasi Italicae philosophiae arcanis depromta Videantur & eam illustrant, quam supra de Pythagorae fato instituimus, disputationem; te hanc nostram. de numerorum vi atque ratione opinionem murifice confirmant. Coelestia enim si deit, coeli. sdera, in quibus secundum Pythagorae sententiam praecipua continetur uniuersae diuinae naturae virtus atque sedes), siue dii, lubenti animo cum sequuntur fati decreta; tum sine ulla.

Perturbatione, persecta ratione fruentes, aeternum rerum seruant ordinem atque seriem, tamquam fati fideles. ministri; hominis autem beati est, de cognoscere hanc coelestium constantiam atque Ο de SENE CT UT. c. a I

153쪽

stque ordinem, & eam imitari tota vita, ut itidem lubens nec inuitus ea probet, quae fata iubent. Haec autem summi boni explicatio tam est universis Pythagorae rationibns apta atque con veniens , ut totidem sere Verbis AVREA CARMMINA , vitam eXplieantia beatam perseelamque sapientiam, in aeterni eam naturae ordinis cognitione, intelligentiaque ponat earum legum. quibus transeunt singula & continentur: ἀΘανατων τε Θεων, θνητων τ'ἀν ωπωνσυςατιv, 'ν τε εκα Ξα δ ερχετα , ητε κρατεσαι γνω ni δ' 8 Θειυς εςι, φυσιν Περ-αντοῦς ομοίην.-ε σε μηητε οιελπτ μητε τι ληλιν. ἀλλαὶ συ Θαρσει' επεὶ Θεῖον γενος εςi 0οτοῖσιν, ως ιεροι προφθουσα φυσις δεικνυσιν εκατα. Cognosces immortalium deorum s morta. lium hominum

CONSISTENTIAM QUA ET TRAΝS EVNaesINGULA ET CONTINENTURO noscesque, quatenus fas es, NATURAM

IN OMNI RE SIMILEM

Ut neque speres non operanda, neque quidquam te lateat Sed tu confide , quandoquidem est diuinum mortalibus genus

154쪽

ψ I B V S SANCTA PROFERENS NATURA,

Nunc autem, qualis sit splendida ista ομοίωσις του θεου, similitudo Dei, ad quam ut perducatur hominis animus, philosophiae propositum esse

statuebant Pythagorei, a paret. Digitis enim quasi monstrans Cicero, eo quem modo protulimus loco, nos ad aeternum naturae ordinem ablegat, quem cum a diis constantissime seruari videamus , imitemur eundem vitae constantia atque modo. Utque Deus, summa ratione perspiciens aeternas istas necessitatis leges, lubenti animo seriei causarum obsequitur, quae ab aeterno Verae, certae atque definitae sint; sic & hominis beata vita omnis in eo posita est, ut intellectam eandem naturae Constantiam amet, modera loque ac aequo animo, deorum more, abripi

se patiatur ab isto naturae torrente: cum, qui contra nitatur animi perturbationibus indulgens, nequidquam laborando miser& infelix sit. Quod idem nos dissertis verbis aurea carmina 1 upra docuerunt: - αν χῶραν , προιως φκε, μηo' ἀγανάκτει. tarum scalamitatum) quantum tibia fato datum est, leniter fer, nec indignare sciHuius autem impietatis extremum illud est, ut homo ipse Deus fiat: qua tamen de re uberius

alias. Pluribus enim uniuersum hunc locum cum ex aureis carminibus, tum ex aliis Pythagoreorum

fragmentis illustrare facile foret: sed nos consilii nostri

p) vers. 3 o. seqq. eonL CLAR. SCHI ERIUS ad h. l.

155쪽

nostri memores, his in praesentia missis, ea duntaxat copiosius paullo Persequemur, quae ad deesserandam Pythagorae de naturaDei atque de generitione rerum sententiam proxime pertinent. Verumtamen hoc loco, Stoicos rursus fideliterΡΡthagorae vestigiis institisse,quis non videtpEst enim idem ipsis bonorum finis, quem Pythagoram induxisse ostendimus. Neque naturae conuertem

ter uiuere, aliam habet viliana in Stoicorum disse plina vim, nisi causarum seriem atque coacentum mundi ita intelligere, ut prono lubentique animo id tequaris, quod istud naturae fiumenineuitabili secum fert ratione, seu, quae Ciceronis verba sunt, ut uiuas, suentiam adbibens earum rerum, quae natura eu niunt sq). Quocirca de iisdem splendidis verbis utentes Stoici 1:inimum bonum in eo inesse contenderunt, ut Deum sequaris, id est, ut aeque lubenti animo, ac Deus

ipse, fati obtemperes aeternis legibus r). Atque uniuersam Stoicorum disciplinam totiusquept ilolophiae rationem si spectes, genuini Omnino verique scholae Italicae sectatores isti putandi sunt. Habuerunt equidem propria quaedam &priuata decreta' sed in eo, quod arx quasi &fundamentum disciplinae est, Zenonem Ρytha-gCreorum lcrinia compilasse, aliquoties iam perspicue aparuit. Teneamus igitur,.quod initio dictum

156쪽

dictum est, quandoquidem Pythagoras bonorum

ultimum extremumque in absoluta numerorum scientia positum ello voluit; ipsam illam num rarum rationem, praeterquani ipsum mundi concentum atque Ordinem scriemque causarum, quae ab aeterno verae certaeque sint, nihil continere. Quod &MICH. NIO URGUES eX Parte videt, ad istum, quem produximus Theodoreti locum hanc addens obteruationem: e' esta dire, ι' ordre, Ia beatir , la boni , la verit . latustice, la regis, ta proportion en iovies chofer, tout l' obiet philosophique en uu mot: e' est ainsique Pythagore, ι' entendu s). Neque iam illud a Pythagorae abhorret disciplina, quod I AMM,I-c M v s eum refert Vaticinandi vim & praesentiendi latura tributile sapienti, qui persectam

numerorum scientiam teneat t): unde vana ista geo arantiae ars enata est, cui nec nostra desunt aetate inepti patroni. Scientia enim numer

tum cum Pythagorae nihil aliud si, nisi perspicientia in connexionem atque seriem causarum, quarum ex coniunctione omnes mundi euentuς

necessario gignantur; hos qui dorit, atque intelligit, idem vaticinari possit & sutura praedicere necesse est. Stoici certe fati istius leges, quae in Pythagorae numeris insunt, vel praecipuum ponebant omnis vaticinationis fundamentum at que initium. Transcribamus huc integrum insignemque locum, qui est apud CICERONEM;

157쪽

propterea quod cum hanc ex numeris vaticiis nandi scientiam, tum vero uniuersam nostram defati m erorumque vi, orationem mirifice illustrat: Fatum id appello, quod graeci id est, ordinem Ieriemquc causarum, cum causaeau e nea a rem ex se gignat. Ea est ex nnan aeternitate eur veritas Iempiterna. sv d cum

ita sit, nihil es factum, quod non futurum fuerit,

eodemque modo nihil est futurrim , euius non cauis fas ni ipsum esscientes, natura contineat. Ex

quo intelligitur, ut fatum sis non id, quod si empiriose. sed id, quod physice dicitur, causa aeterna rerum, cur is ea, quae praeterierunt, facta sint, ta quae insurat, flant, s quae sequuntur, futura sint. Ita sis, vi s obseruatione notari possit, quae res quamque cavsum plerumque coninsequatur, etiam si non semper: nam id quidem a mare docile est. Easdemque causas veri Amile est rerum futurarum cerni ab iis, qui aut per furorem eas, aut in quiete vident. Haeterea eum fato omnia flavet id quod alio Deo seniis ritr si quis 'morrasis possit esse, qui colligati

nem causarum omnium pe viciat animo, nihiI eum profecto fallat: qui enim teneat causas rerum futurarum, idem necesse es, innia teneat,

quae futura flut u . Nec quidquam temere,

ut rotum argumentum concludamus, ex uniuersa

Pythagorae disciplina proferri poterit, quod de mundi harmonia lensisse ille traditur, quod non idem cum hac, quam dedimus, numerorum CX-plicR-ca . de Diuinat. L. I. c, s s. svq.

158쪽

plicatione apprime consentiat: quale est, quod est apud Dio GENEM: τὰν δἰ ἀρετῆν αρμονίανειν , Q την υγιειαν, ah το ἀγοβον απαν. γ τρν θρον διο πιι καΘ' αζαονιαν συνεσανοου τὰ ρλα. Virtutem harmoniam esse, sanitatem praeterea bonum omne, atque Deum: ideoque per har- mouium consare omnia sin ). Cuncta enim haec secundum pulcerrimuna istum aeternumque naturae ordinem atque cursum fiunt & agunt, quem Pythagoras numeris declarare voluit: ex quo intelligitur , quid sibi velit ista συτασις Deorum de hominum, quam supra in aureis carminibus laudari audiuimus, naturae nimirum concentus colligatioque causarum in. ea inest, qua& dii & homines continentur. Quale est & illud, quod astra totumque coelum motu suo pulce rimum suauissimumque musices concentum &harmoniam essicere, Pythagoras credidisse a nonnullis dicitur XJ. Vix eni in Pythagoram tam 1tolidum putarim suille, ut istum musices concentum re existere in natura arbitraretur: aut omnino aliis, percipere se auribus hanc prae stantissimam harmoniam , auderet persuadere, quod quidem IAM BLICuus ineptissime tradit sy): hanc igitur totam rem, quamquam b. Iou. FRANC. BVDDEo auctore inter inania Pythagoreorum commenta lubens resero Z); proportionis ini L. VIII. s. 33.

xi CENSORI N. de die nai. e. 3.

159쪽

tionis tamen iisdem legibus mundus ex Pythagorae sententia constare recte dicitur , quibus musica ars omnisque modulationis suauitas revera constat, quibusque eam constare Pythagorae iam probe cognitum fuit. Iam vero quid in THOMAE BvRNhv i sententia desiderem, aparet, qui qaeteroquin proXime ad nostram e plicationem accessisse videatur; non enim ipse

rerum natura atque classes earum , quatenus a

Deo, tamquM a natura omnium simplicissima ordine sunt procreatae, quod Byrnelius putat

a): sed externa ratio elementorum, atque connexio totius naturae seriesque omnium euentOTum, quae in natura accidunt, , numeris indicari,

probabilibus, ni fallor, argumentis, a nobis it monstratum est. Maiori sortasse verisimilitudinis specie Burnelii opinio se commendatura esset, si numeris Pythagoras duntaXat ad denarium usque esset Vsus, atque ipse denarius naturas indicaret remotissimas a deo. Sed quaternioliem atque denarium iste tantum ut fundamenta reliquorum numerorum adhibuit, ex quibus infinita alia series procedat & gigneretur, ipseque denarius totam Coeli compagem, naturas complectentem, quae

snt partes ipsus diuinae naturae atque ipsi dii, continet quod postea docebimus . Unde perspicue intelligi posse puto, non ipsas res inesse in

Pythagorae numeris atque esasses earum, quatenus magis magisque a Deo recedunt: sed con

160쪽

nexionem totius' naturae, atque colligationem cautarum , quatenus inde mundi proficiscuntur euenta, quae, pariter ac res ipsas siue corporum classes, numeris descripsit Pythagoras.

. XII.

Bene cognitis igitur iis, quae de toto numerorum Pythagoreorum genere disputata sunt, ad sngulos iam 1 eparatim exquirendos definiendosque accedere audeamus. Atque ad unitatem siue μοναδα quod attinet, nullum plane est dubium, quin diuinam naturam ipsumque Deum in ea intellexerit Pythagoras , quae sit Caula

SEARCH

MENU NAVIGATION