장음표시 사용
251쪽
L I B. V. C iae P. XI. 223VI. In Nullius, anni IS9s. 8. decretor. pag. 97. ita legitur: a
rea Congregatio censuit , omnra quatuor Deputatos , de quibus agitur in cap. i8. sus 23. aBibendos esse in consilio, in adminiuratione rerum ipsus Sem narii, praeterquam in compulsione ad portιonem Seminario debitam , cuis
in facultas ad solum Episcopum spectat. VII. Instante Capitulo Salernitano, plures quaestiones discussae, & deis
cisae fuerunt in eadem sacra Congregatione , quae habentur lib. o. deero. tor. pag. 22. γ seq. Primo , an duo Canonici , electi ab Arebiepiscopo adeonseituendam educationem puerorum Seminarat , possent pro libito Archiepi.
βροι mutari . Secundo , an eorum consitum adhibendum tam in constituen. dis regulis universalibus Seminarii , electione Iingulorum puerorum intro .cendorum , electione Magdirorum , librorum tegendorum , Confessoris, punitio. xe discolorum. expulsone, vi tatisne, smilibus . Tertio, an alii quatuor fini deputandi in consilio tantummodo in taxatione , contrabutione fructuum ex unione Beneficiorum , ut in aliis dificultatιbus , ob quas Seminaris in. βνuctis , vel conservario impediretur , aut perturbaretur , an etram in ex ctione, o temporalium admini iratione tam dicti Seminarii , ut , puta, δε- putatione, vel expulsone ministrorum, famulorum temporalium , expenssquotidianis proisonis bladorum , quam etiam bonorum quorumcumque , σνedituum ipsius Seminarii, etiam ex Beneficiιs uniris, ut puta locationibus,
concessionibus . al; que eontractibus , litibus . Quarto , an hi quatuον Depuistati snt perpetui, via etiam amovibites , δενυata , in eorum electione , ra. tione Concilii, m dιζ a Hectio spectet ad Capitulum. En quaesita. Sequuntur responsiones: μου primum, non posse amoveri , nisi ex legitima causa. Ad secundum , in omnibus his esse adbibendum . Ad tertium , teneri Eriis scopum adhibere Deputatorum consilium tam circa insitutionem, disciplinam,m mores , quam temporalium rerum adminiserationem . Ad quartum , esse
VIII. In eausa Fωndana Deputat onis Officialium Seminarii. 25. Martii 168ρ. disceptato sequenti articulor An Episcopus potuerit, oe posse deputare Rectorem , aliosque officiales Seminarii , absque consilio Deputatorum a Capittito e responsum fuit Negative e & examin .ito subinde altero duia hio : An Episcopus in revisione , oe solidatrone eo utorum dicti:Rectoris debueriι sequi consilium Deputatorum.' iesponsum fuit: Τ enera adhibere coniastium , sed non sequi .' Lb. 39. decretor. pag. 129. T seq. His cohaerent responsa ab eadem sacra Congregatione data in Tracanen. Adminserati nis Seminarii 24. Martii I736. - .
IX. Uerum, quod diximus, Seminarii Rectorem esse ab Episcripo eon. stituendum cum Deputatorum consilio. limitationem patitur quoad Sem naria, quae, legitima auctoritate, tradita sint curae, & regimini alicujus ordinis Regularis , sub expressa conditione , ut ejusdem ordinis Praelato
integrum sit, quem maluerit , sui Instituti Religiosum in Seminarii Re.ctorem eligere, & deputare . Ita accidit Romae, ubi eum , iuxta Tridem
252쪽
dentini statuta , Clericorum Seminarium a Pio IV. erectum fuerit , &suppositum jurisdictioni , ae tutelae Cardinalis in Urbe Vicarii, ejus e ra , & actualis administratio commissa est Praeposito Generali , & Pres byteris Societatis Iesu, quod legere est in Constitui. I 34. Urbani VIII. 4. Bullar. tom. s. Dubitaverant nonnulli ex itidem Religiosis, an fine violatione proprii Instituti , las sibi esset , curam acceptare Seminarii .
quod Episcopi subsit iurisdictioni : sed , pervolutis S. Ignatii Regulis ,
perpensitque suarum Generalium Congregationum decretis , nihil invenis tum est, quod praedicto regimini luscipiendo advertaretur , modo tamen
deputatio Rectoris, aliorumque Religiosorum , qui Seminarii praesint regimini, & disciplinae, ad Praepositum Generalem pertineat, quod a Conia gregationibus Generalibus, secunda scilicet sub S. Francisco Borgia , quarista sub P. Claudio Aqua viva , & duodecima sub P. Carolo de Noyelle
suit declaratum. Cum nos munere langebamur Secretarii sacrae Congre.
gationis Cone illi, Episcopus Civitatis Conceptionis in America Meridio- mali, se plurimum ad laborasse, retulit , ut Clericorum Seminarium , ad Tridentini normam, in sua erigeret dioecosi ; sed vel nullum , vel exiguum sane fructum ex illius jam propediem absolvenda erectione sperare , nisi ejus eura demandaretur Patribus Societatis Iesu - eum dissicile esset, homines seculares inibi invenire, ad Clericos in doctrina & pietate imbuendos, & Seminarium rite administrandum idoneos . Actum sui ede hae re in Congregatione habita 13. Iunii I722. & deliberatum, danis
dam esse Episcopo, quam poscebat, facultatem , ita tamen , uι Semin-νium D sub patrocinio , protectione , er subjectione Episcopi , ejusque aluismni nominentur ab Episcopo ; quemadmodum habetur rom. 2. Thesaur.
Resolui. pag. Istr. Sub iisdem lesibus, alia quoque Episcoporum Seminaiatia , aliorum Regularium gubernio reperiuntur commissa : eura siquidem Seminariorum civitatis Albani, & Senogalliae tradita est Cleri eis Regula. xibus, Seholarum Piarum nuncupatis : & nos ipsi Seminarii nostri Bononienss regimen dedimus Clericis Regularibus S. Pauli , vulgo Barnabi. tu, non amotis quidem Deputatis, qui, juxta enuntiatas Tridentini san.ctiones, Seminarii disciplinae , atque administrationi invigilent , sed e rumdem auctoritate intra certos limites coercita . Post primam hujus operis nostri editionem , ad manus nostras pervenit Hissoria Seminario eum Clericalium studio Ioannis de Ioanne , Metropolitanae Ecclesiae Pa. normitanae Canonici, collecta, in qua de omnibus , quae ad rem perti. nent, diligentissime agitur.' quamque consulere poterit, quisquis exordiati progressus Seminariorum Episcopalium , optimamque eorum regiminis
253쪽
L I B. V. C A P. XII. CAPUT DUODECIMUM.
De nonnullis monitionibus in isnodo faciendis. CLeriei constituti in Minoribus, nullum possidentes Ecclesiasticum Be. ne fietum , nisi Cleri ealem habitum , & Tonsuram deserant, alias. que adimpleant conditiones, quas Tridentinum sess. 23. cap. 6. de reformexposcit , sori privilegio non gaudent , quemadmodum idem Tridenti. num ibidem sancivit. Possunt tamen iidem Clericales vestes, quam dimiserant, resumere , & amissum fori privilegium hac ratione recuperare , modo tamen id non fiat in fraudem , & nisi ab Episcopo fuerint illo , per sententiam, privati: potest quippe Episcopus Clericum , qui habitum deseruit , ut illum resumat , monere , & si ter monitus non paruerit , potest per sententiam declarare , eum excidisse Clericalibus privilegiis , neque ad ea , quibus jam sponte per habitus dimissionem se abdicavit . esse deinceps admittendum: qua sententia prolata, etiam si Clericales v stes iterum induere propria auctoritate praesumat , ad sori privilegium
exponentur; putarunt nonnulli , posse Episcopum in sua Synodo univerasim edicere, ut Clerici, qui Clericalem habitum dimittunt , nisi intra trimestre numerandum a die, quo illum deponunt , iterum eumdem reis
sumant , statim , & illico Clericalibus excidant privilesiis ς neque illis
prolaturum , si trimestri elapso , denuo habitum suscipiant e trinae enim monitioni, quam privationis sententiam praecedere debere diximus, hane
uni eam declarationem in Synodo factam aequivalere autumant Pani moll. dees 4 I. tom. I. Monacei l. in formul. Iegat. pract. tom. Σ. tit. I S. D
liter fiat ad incutiendum terrorem Cleri eis contumacibus , sicuti re ipsa in pluribus Synodis eam factam vidimus, inutilis tamen est ad inducenis dam statim privationem, quam comminatur: quoniam, etiam hac generali monitione praemissa , in singularibus eas bus necessario conficiendus erit judicialis processus super transgressione , & contumacia ejus , qui Synodali decreto non obtemperavit ' ac propterea fieri nequit , ut alio ordine judiciario non servato, illa lota declaratio vires habeat quempiam privandi iure resumendi habitum, quo ceteroquin potiretur.
piscopus , una cum Praelatis Regularibus , intereste , & praesidere potest electionibus Abbatissarum , quae praeficiendae sunt in monasteriis iisdem Regularibus subjectis : in cujus Constitutionis sequelam , a sacris Urbis Congregationibus decisum est, debere Regulares suturam electionem A b. Tom. I. P batis. Disilirco by Corale
254쪽
116 DE SmODO DIOECESANA LIB. G. CAP. XII. batissae Episcopo denuntiare οῦ & si Episcopus dixerit , se velle per se .
vel per alium eidem electioni interesse , teneri Episcopi adventum , uiaque ad praefinitum rempus, exspestare . Iam Vero, ne Episcopus gravetur onere suam voluntatem sngulis vicibus manifestandi , eidem consuis Iuni Doctores, ut semel in Synodo generatim declaret, se uti velle facultate a Gregorio XV. sibi facta , & quarumcumque Abbatissarum . ruantumvis exemptarum, electionibus semper, & quandocumque interes e: hae enim declaratione semel in Synodo emissa ligari Regulares, ne Episcopo inconsulto, Abbatissarum electionibus praesidere valeant, periti. de ae si in singulis specialibus calibus suisset Episcopi voluntas expresse iisdem fgnificata, recte probat Monacei l. in formul. legat. rom. q. pag. I 87. V. Multa, quae controversias spectant inter Episcopos& Praelatos Regulares , quoad electiones Abbatissarum, his subiectarum, saepius ex. citatas, legi possunt in solio sacrae Congregationis Concilii , habitae die 26. Aprilis I 727. a nobis , ejusdem Congregationis Secretarii munus tunc obeuntibus , exarato , & edito a Bariliolomaeo Liverzani Thesauri
255쪽
DE CONSTITUTIONIBUS IN DI UCES AN A SYNODO EDEN. DIS, EARUMQUE CONSCRIBENDARUM METHODO. CAPUT ΡRIMUM.
Summa statuendorum in Diarcesanis senodis.
REM nedum dissicilem , sed plane impossibilem aggrederemur, si in
animo nobis esset, cuncta sigillatim exponere , quae in Diaeceianis Synodis constitui possint : innumera quippe sunt mala , quae in hanc , aut illam dioecesim irrepere queunt, quibus, opportunis constitutionibus, sit occurrendum: cumque non eadem sit omnium locorum indoles, non iidem ubique hominum mores , non eaedem in omni loco simul inoleis scant morum corruptelae, nequeunt omnes leges cuicumque loco, & tempori congruere, sed quod unus dioecesis status hic & nunc deeernendum suadet, alteri dioecesi, si ibidem statueretur, inopportunum , inutile, &quandoque etiam noxium accideret, quod , in serius afferendis exemplis , ostendemus. Solum itaque generatim afferimus, debere Episcopum in sua Synodo constituere , quae ad vitia coercenda , virtutem promovendam , depravatos populi mores reformandos , & Ecesesiasti eam disciplinam aut restituendam, aut fovendam, necessaria & utilia et se iudicaverit. Ut auistem facilius remedia parare valeat, quae ingravescenti hus in dioecesi mo bis medendis snt apta , expedire videtur , ut ante Synodum a Uicariis Foraneis , Parochis civitatis, Monialium Consessariis, aliisque probis, Se prudentibus viris sciscitetur , quaenam , eorumdem judicio, in dioeeesi, praecipue quoad administrationem Sacramentorum, verbi Divini praedicationem, dierum festorum cultum & observationem, videantur corrigenda,& emendanda; in Congregationibus vero, quae Synodo praemitti solent, Theologos, & Canon istas, doctrina, pietate, ac prudentia praeditos, de modo consulet, quo inolescentes abusus suaviter simul, & emeaciter era. dicari possint. Has omnes diligentias a Praesule Bonaventura, Episcopo Montis Falisci , & Corneli, praemissas suae Synodo Dioeceianae , ut uberem ex illa fluctum commissa sibi dioecess perciperet, deprehendimus ex ordine ejusdem Synodi , a Francisco Ger vaso typis edito anno I7I' Ealdemque in omni Dioece sana Synodo adhibendas , sancitum est in celeberrima Synodo Provinciali Coloniensi , habita anno Is 35. ab Archie. piscopo Hermanno, annoque Is q. typis Venetis excusa , & evulgata ;in ea siquidem pari. I 4. cap. IS. Collectionis Harduini tom. 9. col. 2 28.
ubi sermo est de Synodo Episcopali , haec habentur : In bis ergo Conta P a liis Disilirco by Corale
256쪽
Iiis .... apud Metropolitanae, Cathedralium, Collegiatarum, Movaserisrumisque Praelatos, m praesertim ingrcbidiaconos , ac quos vocamus Decanos rura.
Ies , qui vocati sunt in partem solicitudinis Discopalis , peν mearium n strum in Pontificalibus, ac Veialem , disquisitio diligens far e m quae exiturum iudicio reformatione opus habere comperientur , communi consito mmendentur. Hanc Coloniensem Synodum , saluberrimis sane , atque utilis. simis Constitutionibus resertam , cum laudis significatione commemora. mus; at non eamdem laudem attribuere possumus eidem Praesidi Hermanis no , qui turpiter postea ad Luthera nos desecit , eaque de causa fuit a Paulo III. per judicialem sententiam Coloniens Archiepiscopatu exturbatus , uti narrat Cardinalis Palla vicinus in bifur. Concit. Trident. lib. s.
cap. Iq. n. 2. 3. lib. 7. cap. I. n. I. oe lib. 9. cap. I 3. n. I.
II. Opus est etiam , ut Episcopus sanctissima Concilii Tridentini deis
creta, summorumque Pontificum Constitutiones, sacrarum Urbis Congregationum sanctiones, suorumque Praedecessoruna statuta diligenter expen. dat , cum ut eorum inhaereat vestigiis, tum ut videat, an illa excitata, iterumque inculcata', satis sint ad compescendos abusus , quibus obsistere exoptat: non enim neeesse est, ut in qualibet Synodo novae semper eonis dantur leges, sed quandoque expedit antiquas tantum instaurare, earumisque insistere observationi; quod, inter ceteros , fecisse comperimus Ioannem Episcopum Trecorensem, in sua Synodo, quam habuit anno I 423. relata in saepius eis. Thesauri nov. uecdot. Marte ne, & Durand. tom. q. col. II 29. ubi ait e Communi utilitati, oe grato regimini gregis nobis conromo intendere cupientes, nihil de novi, praeter unum inferius descriptum ad praesens flatuentes sed potius laudabilibus flatutis Praedecessorum nostrorum ,3nfra derinatis, m per nos mature a Uaiis inberentes , ipsa saluta dictorum Prae cessorum noserorum, inferius per rubricas adnotata , m per nos ex multis aliis extracta, alia , quae de jure procedunt, laudamus, m approbamus , ipsaque, juxta eorum formas, tenores, volumus, oe praeripimus, a subditis nostris inυiolabiliter observari. Ita cum nobis innotuisset, comis plures abusus in Regno Poloniae invectos esse in usu Oratoriorum dom si corum , ideoque, ad eos de medio tollendos, Epistolam encyclicam dederimus ad Primatem , Archiepiscopos , & Episcopos ejusdem Regni , quae incipit Magno cum animi nostra dolore , datam die 2. mensis Iunii 17SI. & imprestam lom. 3. Bullarii nostri n. 48. collectis in unum Prae. decessorum nostrorum legibus hae de re eonstitutis , nec non resolutionibus a Congregationibus Urbis', cum eorumdem Praedecessorum assensu ,
editis eirca ea, quae in hujusmodi Oratoriis domesticis fieri possunt, vel non possunt, demum et s. ita scripsimus: suod si vos etiam id praesare curabitis , Mi in Diti Uanis senodis vesris , in υUris item Edictis , quae a vobis pro bono Discess υHrae regimine pubi cantur , Pontificiorum Decretorum , ac Resolutionum desuper iniucatarum obserυantiam iaculcetis , duplex inde bonum extabit, ut γ υλam in vobismetipsis eorumdem mem
257쪽
νiam teneatis , atque ab altis aut ignorantiam evellaιis , aut eamdem, utrupote crassam deinceps, atque supinam , inexcusabilem reddatis. Hane assendi rationem σ normam tenuerunt , atque in praesentia tenent nostri in Italia Episcopi , eum aut Pontificiorum Decretorum , quae super privatis Oratoνiis condita sunt , summam in senodis suis inseruerunt , au3 in pendice ad ipsas Sνnodos eadem decreta per extensum adjunxerunt.
III. Quoniam igitur specialia decreta , quae fieri oporteat , Episcopis suggerere non possumus, eosdem monemus , ut scopum , ad quem Synodi eolliment , studiose perpendant : inde enim iacili negotio assequen. tur, quae hie & nune specialiter sanciri debeant. Ut porro finis , quem Synodi respiciunt, magis magisque eorum menti insideat , & oculis ob. versetur , praeter ea, quae lib. I. cap-δ. retulimus, alia subnectimus, illustrium Antistitum allocutiones , & monita , eorum Synodis plerumque praemissa , quibus diserte causas explicarunt , propter quas illas coege
IV. In Constitutione edita a Leone X. in Cone illo Lateranensi diei.
tur, Synodos cogi, Mi depravata corriganture quae verba expendens Erasismus Chokier in ιυ I. de iurisdictione in exemptis tom. a. pari. I. f. I 8. n. 2o6. ait : Episcopalis θnodus insituta vi quatuor ex causs , e quibus unam bis defignat Pontifex e primo, ut depravata corrigantur e secundo, ut ignorantes inserantur: tertio, ut regula morum, statutaque formentura qua
to , ut qua in Provincialι isnodo decreta sunt, in Episcopati publicentuν . U. In Pontifieali Romano sub siti de ordine ad 'nodum , ita Episco. pus praesentes alloquitur: Venerabiles Confacerdotes, Fratres noseri eba. rissimi, praemios Deo precibus, oportet , ut ea , quae de Divinis Oficiis , veι sacris Ordinibus, aur eriam da noris moribus , O neeuptatibus Eceleissastris a nobis conferenda sunt, cum charitate , m benignitate unusquisque vestrum suscipiat . summaque reverentia , quantum valet , Domιno adjuvanis re , percipiat, vel quae emendatione digna sunt , omni dmotione unusquisque Meliter sudeat emendare. VI. Initio statutorum Synodalium Ecelesiae AEduens s anni Iapy. quae
haec leguntur e Quia humana natura de faedi prolabitur ad delicta, expedit, ut homini noxius appetitus frenetur, γ ligetur legalibus consitutionibus, σpraeceptis, ut declinet probibita, o permissa sequatur. Extant eod. tom. q. ces. s 22. ω seq. Synodalia statuta Ecclesiae, & dioecesis Andegavensis, ab Episcopo Harduino anno I 423. edita , in quorum praelatione haec Episcopus loquitur: Cura Pastoralis oscii , O' suscepti regiminis nos insanti
pulsat aculeo , tanto velocius ad subjectorum nostrorum calpas , m morum correctionem assurgere , quanto eas damnabilius desereremus incorrectas Et
postquam dioecesis suae vitia , & corruptelas longa oratione est prosecuistus , se tandem praetitionem absolvit : Hinc es , quod nos praemissorum consederaιione debitum incit nobis commo exequentes, vitia exιirpare , vi Tm. I. P 3 rutes. Disilirco by Corale
258쪽
tutesque inserere . ae saluti, m periculis animarum subditorum nostrortem , nostra providere cupientes , ne sanguis eorum de manιbus nostris in dissνiEIi Iudicis examine νequiratur , plurimorum μι ent eorum , proborum , m boneissorum virorum diatii consIio , prohibitiones, montriones, oriunationes , Raasu a ,-sequuntur, fec/mus, constituimus oec. VII. In amplissima Collectione veterum Scriptorum, & Monumento. rum, edita a citatis Martene, & Durand, tom. 7. col. I 22 s. reseruntur saluta Synodalia Ecclesiae Ambianensis, condita anno I 45 . in quorum initio haec leguntur: Cum solum illud bene actum censeatur, quo vita h minum corrigiιur, nullique dubium existat , quin ex decretis , legibus ,
salutis, o constitutionibus humana coerceatur audacia , oe appetitus noxius ad iuris tramitem reducatur et ideo nos subditorum nostrorum mores in melius reformare cupientes, nonnulla statuta decreυimus promulganda.
VIII. Episcopus Audomarenss in Synodo Dicece lana anni Is 83. ea u.
iam allegans, cur Synodus quotannis cogatur, ait: Quaedam sunt ata comis munia maIa, ut .ιarcesm unam integram obtineant , nec facile possint, nisi communi constio, o auxilio eorum omnium, qui in draeces sunt, extirpari. Ad baec cengruit, ut tina eadem dioecess, eodem uno modo, eisdem Mnis legibus univirsa regatur. Quare recte a Patribus, o nominatim a Triden. tinis salutum est, ut, praeter particulares Ecclesiaνum vistationes , quotanis nis etiam sensui Diaeessanae celebrentur, in quibus, congregatis totius dimiscesu capitibus omnibus, Raruantur ea, quae pro communι torius dioecesis bo.
xo satuenda videri possint , o caveatur , ne quae bene consitura sunt , te.
IX. Sanctus Carolus Borro maeus in praefatione ad Synodum Dicecesa. nam Mediolanensem undecimam, quam habuit anno IS84. pari. Σ. Eccles Med Ol. pag. 399. Quoniam, inquit , praec ρπώ quaedam evita sunt, in quibtis exequendis longe tangu/diori sudio actum , auι fortasse erebrius peccatum es s id quod ex speculatione nosera Archimiseopori , quam in viis statione , alioque munere praestare debemus , hoc ipso praesertim anno , an is madvertimus in il ideo . ut proisiciamus , arque σdeo caveamus , ne quid ex eo detrimenti iam insiitutae disciplinae υι- , progressisque pariatur , voluimus bis noseris manisis assiduam eorum executionem exei are , eamrimque
explicationibus augere, atque adeo ob oculo ponere , quo disinctius, e ' ela. risa, ob eamque rem facilius, oe commodius ιc exmutionis usum ab iis ipsis, quorum interes, inducantur.
X. Similia passim occurrunt in aliorum Episcoporum Di deceianis Synis odis , quae scopum indigitant , ad quem Synodales Constitutiones colli. neare debeant . Hunc prae oculis habeat Episcopus , ad illum suas diri. gat Constitutiones, & rem totam conficiet, quam ex crebra Synodorum celebratione Ecclesia intendit.
259쪽
sua meιbodo , quoque sermonis 'Io conscribenda Me
N Ihil peculiare dicendum occurrit de methodo, qua sint exarandae Syra
odales Constitutiones, nisi quod in memoriam revocetur monitum Isidori tib. a. et olor cap. I relatum Can. a. dise. 4. ubi inter ceteras conditiones, quas in lege requirit, has etiam exposcit, nimirum, ut sit necessaraa, utilis, Ioco, temporique eonveniens . Haud enim imitatione diis gnos putamus illos Episcopos, qui ut methodum retineant, quam a suis Praedecessoribus servatam vident, innumeras consarcinant , neque necessarias , neque utiles , neque tempori accommodatas Constitutiones r non animadvertentes , sapienter utique eas conditas suisse a suis Praedecessoriis bus , utpote maxime convenientes aetati , qua suas celebrarunt Synodos hodie vero , mutatis rerum circumstantiis , esse prorsus supervacaneas . Inter plurimas Dioecesianas Synodos, quas pervolvimus, Synodum etiam percurrimus. anno Ibost. habitam ab Anastis o Germonio, Arehiepiscopo Tarantasiensi , cujus Constitutiones distributae sunt juxta ordinem titulo. rum Decretalium. Ideo autem hanc methodum Germonius elegit, ut suo
Clero aliquod saltem specimen daret Iuris Pontificii , cujus plerosque prorsus jejunos , Sc ignaros deprehenderat . At si quis vellet eamdem methodum sectari , ubi Iuris Canonici studium viget', & scientia emi.
eat, superfluis certe, atque inutilibus Constitutionibus suam repleret Synodum , & potius , quam statuta suae dioecesis indigentiis congruentia , novam videretur conficere collectionem juris communis. II. Synodus eoacta ab Antonio Maria Gratiano, Episcopo Amerino, anno IS9s. reserta est decretis Concilii Tridentini; δc laudabiliter sane retenim celebrata cum suerit triginta circiter annis post absolutum, ct confii inatum Tridentinum, necesse suit, istius saluberrimis sanctioni hus Cle. rum , de populum imbuere ς quod ob eamdem rationem a S. Carolo Borro maeo in suis tam Provincialibus, quam Diceceianis Synodis piaestitum, ex earumdem discimus lectione. At cum hodie Ttidentini decreta vulgatissima sint . frustraneum profecto videretur illa transcribere, atque in Dicece sanae Synodi Acta in trudere; sed sat erit, eadem' innuere, novis sanctioni hus sule ire, earumque observationem urgere. Eadem praeter ea Amerina Synodus quam plurimis abundat adhortationibus, monitis, Zestatutis , quae prudens Episcopus necessaria putavit ad radicitus evellendum vitiorum lolium , quod , oh diu intermissam Synodorum coacti nem , in ii ae curae coneredito Domini agro nimium supercrevisse, compererat . . Hanc methodom illis commendamus Epilcopis , qui di me si praesunt, in qua abusus , & corruptelae , unx cum rerum Divinarum insci-
260쪽
tia, adeo altas egerunt radices , ut non facile extirpari queant e oportet enim tunc Synodo 'inserere . congruas instructi oties , ad erudiendos indois flos , & Synodales Constitutiones crebris conspergere adhortationibus , quibus earum jugo ferendo insuetus populus , ad collum eidem submitis tendum suaviter inducatur: quin immo, generatim loquendo, hanc meis thodum illis etiam Ecclesiarum Praesulibus summopere convenire arbitra.
mur , qui sere nunquam suum Clerum , & populum encyclicis litteris alloquuntur , nee alias Synodos se facile deinceps habituros praevident ;ita quippe, in unius saltem Synodi lectione, omnes oves tui Pastoris vocem quodammodo audient , quaeque facere , quaeque declinare debeant , addit cent . Qui vero saepius Synodos celebrant, aut frequenter , prout scilicet. se obtulerit occasio , encyclicis litteris commissum sibi gregem pascunt , hortantur , & edocent, satius erit, ut a prolixis instructioni. bus , in suam Synodum inserendis, abstineant, ne secus inutiliter repstant, quae jam alias edixerunt, rerum. que frustra repetitarum multitudiis ne legentium mentes obruant . Verum, cum etiam haec res ab innum
ris pendeat circumstantiis , quas praevidere , & considerare est impossi hi-le , idcirco liberum relinquimus Episcopo eam methodum in suis eonis scribendis Synodalibus Constitutionibus seligere, quae magis ei arriserit , modo nunquam a proposito deviet prospiciendi saluti animarum. III. Quod attinet ad sermonis stylum in componendis Constitutionibus servandum , meminisse etiam oportet , quod laudatus Isidorus inculiscat, nempe: Erit autem lex .... manifesta, ne aliquid per obscuritatem in eaptionem eontineat e ac proinde talibus verbis est concinnanda , quae omnem excludant ambiguitatem , conditorisque mentem , ac voluntatem
subditis perspicue exhibeant . Estque haec conditio adeo necessaria , ut quamvis, juxta SuareZ lib. I. de Legibus cap. II. n. I. ad solam perint ineat legis persectionem , non itidem ad substantiam ' attamen , si lex verbis ita obscuris sit eoncepta, ut multiplicem sensum reddat, nec quam lem Legislator intenderit, potuerint Interpretes, & Doctores determina. re, vim, & esse ac iam obligandi eam non obtinere, docent Baldus in I. Data opera, II. Cod. de his, qui accusere non possisnt, & Everard. . g. legat. loco a rubro ad nigrum, n. 7. & certe qui in praxi unum ex mulistis sens bus, quos lex obscura praeseseri, sequitur, legis violatae reus, de poenae obnoxius esse nequit: etiamsi postea , eo rejeEho, alius sensus, legitima auctoritate, usu ve approbatus sit, vel receptus , arg. Cap. Capel- Ianus, A. de feriis, ubi Panorm . num. 6. I mola num. 3. Barbos. nu. q. Tanti igitur interest, claris ac manifestis verbis legem adornare, quanti exactam ejusdem executionem obtinere, aditumque occludere tergiversa
tionibus, qui hus subditi se valeant excusare a legis observatione . Celeis rum , dummodo obscuritas , & dubietas in lege evitetur, nihil refert , quo si exarata stylo. Synodi habitae annis Iogo. I 686. I 692. & I 697.
a Guid e de Seve de Rochecho uari, Episcopo Atrebatens , qui annis
