Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

L I B. VI. C A P. III.

amplius quadraginta eidem Ecclesiae praefuit, gregemque suum assidua praeis sentia fovit, atque a noxiis erroribus, morumque corruptelis , indefessa cura tutatus est , uti legitur tom. 3. Gauiae Chrisianae Dionysii Sammartha. ni col. 333. scriptae sunt brevi, conciso, & laconico seriflone; eumdemque stylum imitantur Synodi habitae a Cardinati Lansredi no, Episcopo Auxi-mano, & Cingulano, annis I734. I733. & I735. Exadverso. alias multas invenimus Synodos, longo, Scaiiatico, ut vocant, elucubratas stylo ἰ qui utique rudiorum captui videtur magis accommodarus. Sed etiam in hoe

quilibet abundet in sensu suo, & stylum adhibeat, quem maluerit.

CAPUT TERTIUM.

suae utiliter is una , inutiliter in alia Smodo decernunturi ubi nonnulla de Oblatis, Eremitis, m Graeis degentibus in maecesibus Episcoporum Latinorum. A Udivimus nuper ab lsidoro, legem eonvenire debere loco, oe tempori rex hoe vere illud consequitur, quod jam superius animadvertimus , non posse videlicet certam regulam praeseribi, quae Constitutiones indigitet in qualibet Synodo edendas quae enim uno tempore , atque in uno loco saluberrimae sunt, alio tempore, alioque in to eo incassum renovantur. Rem, uti nos facturos promisimus, nonnullis exemplis illustrabimus. II. Pluribus Ecclesae seculis , liberum suit parentibus, impuberes filios Deo, & monasterio offerre; iisque semel a parentibus oblatis, integrum deinceps non erat, monasterium deserere, atque ad seculum regredi, si ne apostasiae notae quocirca communis adagii loco habebatur cano a 4ρ. Concilii Toletani IV. Monaebum , aut pater' a demtio , aut proprια professio Deir: tom. 3. Collectionis Harduini col. 589. Tantam parentum in filios potestatem aliqui profluxisse opinantur a veteri Testamento , ubi I. Regum cap. I. legitur, Samuelem , trium annorum puerum, suis-le a matre templo oblatum: alii eam reserendam autumant ad antiquas Romanorum leges , per quas tantum parentibus in suos liberos adstruebatur dominium, ut jus vitae, ac necis in istos haberent, summaque urgente necessitate, possent eosdem in servitium vendere sine redemptione quemadmodum constat ex I. I. rit. 3. lib. 3. Cod. Triodos m exl. Io. xit. 7. Id. 8. Cod.Jusinian. Quamquam autem Christianorum Imperatorum leges ejusmodi enormem parentum in filios potestatem multum coercueis lint: facultatem nihilominus illis reliquerunt, de suis liberis, quamdiu essent impuberes, pro arbitrio disponendi , excepto dumtaxat mortis, &servitutis negotio, uti habetur in I. unis. tit. Is . lib. p. Cod. Theodos. UNrum , quaecumque fuerit origo p dictae consuetudinis , quam usque adseculum x II. perseverasse, ex epistola I. Sancti Bernardi ad Robertum

nepotem, atque ex epistola Siberti ad Rodulphum Abbatem Sancti Tru-Disitigod by Corale

262쪽

donis, colligit Coustant in epi. Romanorum Pontificum rom. I. col. 3I certum est , quod, quamdiu ea in Ecclesia viguit, sere omnia Concilia alia quid decrevere de pueris, & puellis, a parentibus monasterio oblatis, uti, inter cetera, Aurelianente V. anni s 9. can. I9. io m. a. Collectionis Haris duini col. I 4 7. Matisconense I. anni S8 I. can. I a. tom. 3. Collectionis Η arduini col. 432. Toletanum X. anni os s. can. o. ibid. col. 98 . At ,

postquam ea disciplina obsolevit, ineptum plane foret, de iisdem oblatis in Synodis verba fieri. III. Quemadmodum porro diversitas temporum facit, ut in hodiernis Synodis nihil statuendum oecurrat de impuberibus filiis , a parentibus monasterio oblatis ς ita locorum diversitas essicit , ut in aliqua Synodo

prudenter atque utiliter, in alia vero imprudenter & inutiliter de alio agatur, adhuc extante , Oblatorum genere. Alii quondam fuerunt , &alicubi etiam nunc sunt, monasteriorum Oblati, de quibus Mahillonius in praefat. ad sec. v I. in Act. n. Ord. S. Benedicti num. 92. R Carolus du Cangius in Glsar. -rb. Oblati monasseriorum homines scilicet, qui se , suaque omnia in monasterii usus conferunt , ejusdemque monasterii Praelato ad omnia obediunt. Ejusmo fli autem oblati, qui etiam Danasti appellantur , habitum quidem assumunt a secularibus. paululum di versum , seque monasterio tradunt sub certa verborum sermula, nulla tamen solemni prosessione se obstringunt: quocirca Religiosi vere non sunt , nec matrimonii valide contrahendi incapaces o simplex quippe castitatis vci. tum , si quod forte in praedicta oblationis sermula , quae , pro monasteriorum diversitate , est diversa, eontineatur, impedit utique.matrimonium contrahendum, sed contractum non dirimite uti ad rem ponderant Reis gens Tapia in Aul. Ingress , v. Sua , cap. I . num. 6. Covarr. in Cap. Alma mater, pari. a. reled . 2. cap. 8. Navarrus const. 8 I. prima edist. num. I s. de Regular. Fagnanus in Cap. in privilegia, de priυilegiis, num. 3Ο. LeLana Oper. morat. rom. I. pari. a. cap. 8.σς. ubi formulam reseri, quam recitant Oblati ordinis S. Hieronymi, Rocca tom. a. disput. iuri cap. I o. ubi expendit sermulam oblationis mulierum , saeras ingredientium aedes nuncupatas SS. Virginis Dolorum de Urbe, Donatus tom. I. ree. Regular. part 2. tract. Ig. de oblatis Religiosorum quae s. o. ρeν rot. Rota in Romana Μ oratus , m Primogeniturae de Caesarinis Is. Iunii I 698. h. Siquidem Aectio , coram Lanceita .

IV. Quamvis vero praedichi oblati Religiosi non sint . attamen si omnia bona sua, ne minima quidem eorum parte, neque quoad proprieta tem, neque quoad usum fructum, sibi reservata , absque fraude, & do lo, in monasterium contulerint, & habitum aliqualiter mutaverint, cen sentur personae Ecclesiasticae, gaudentque privilegio fori , atque immuni late ab exactionibus secularibus: uti colligitur ex Cay. Per exemptionem pde privileg. in o. ubi Bonifacius VIII. statuit: μν exemptionem Ecesinae concessam , ipsa Ecclesa ,-ipsius Mouacbi, vel Canonici, Clerici etiam, o

Conae

263쪽

LIB. VI. C A P. III.

Gηυes, perpetuoque oblati intelliguntur exempti: atque ex Clemem

tin. I. do decimis, in qua Clemens U. postquam declaravit , teneri Regulares , decimas persolvere de animalibus familiarium , pastorum suo.

rum, addite Ceterum praemissa extendi nolumus ad animalia, quae per Religiosorum ipsorum Donatos, seu Oblatos tenentur , dum tamen illi Religiosse dem cum espectu donaveν nt, atit obtulerint se. sua: quas Constituti nes recte perpendunt Fagnanus in eis. Cap. in Pritalegia , num. 2s. θ' seq. & Barbosa in eod. Cap. num. 43. Ut vero subtrahantur etiam ab E.

piscopi jurisdictione, solique subdantur Praelato Regulari , non solum ne. eesse est , ut praedictas implea ne conditiones, juxta apertam decisionem Alexandri III. in Cap. Cum plantare, 3. de pνλileg. De Confra tribus f hoc nomine Oblatos appellat ) hoe constituimus, ut si , non se praedictis

Fratribus omnimodo reddιderint , sed in propνietatibus suis omnino duxerint remanendum ' propter hoe ab Episcoporum sententia nullatenus eximantur,

sed potestatem suam in eos, Aut in alios parochianos suos, exerceant , cum pro suis fuerint excessibus eorrigendi , verum etiam , jure novissimo Tridentini sus 24. cap. II. de reform. requiritur , ut actu Religioni in se viant, cujus sunt oblati: secus , etiamsi ab aliis conditionibus non deficiant, Episcopali soro remanent obnoxii . Ad arcendas autem dissensio. nes, super praedicta Oblatorum exemptione, saepe inter potestatem tecularem , & Episcopos excitatas, accuratissimum decretum olim editum fuit a sacra Congregatione Concilii , in quo singulae enumerantur qualitates, quibus praestare debent Oblati , ut habeantur pro personis Ecclesiasticis : atque ad istius deereti normam omnes deciduntur quaestiones , Oblatorum immunitatem spectantes. Alia praeterea ab eadem sacra Congregatione emanarunt decreta, quibus definitum est , quando nam iidem Oblati etiam a soro Episcopali prorsus subtrahantur, & quando nam ram Episcopi, quam Praelati Regularis coere itioni subjaceant. Primum deere.

tum resertur a Coheli. ad Bulla in Boni Regimia is cap. so. num. I 2. Passerino de hominum stati tom. a. quas . I 87. art. q. num. 22s. Bar s. cit. ioc. 8c

suis explicatur a laudato Fagnano. Alia deereta sunt a nobis indicata, &ex penia in quadam causa Anglonen. sacrae Congregationi proposita I S. & 29. Januarii 1724. de qua tom. 3. Thesaur. Resolui. pag. s. II. V. Iam autem Episcopus dioecesim administrans , ubi plures degunt Oblati , sapienter sane enuntiata decreta in suam Synodum interet , aut illis conformes novas promulgabit Constitutione se at, si in dioecesi .ejusmodi oblati non reperiantur, Constitutiones ad eosdem pertinentes Symodi paginas inutiliter replerent. Idemque iudicium serendum est de Syn.odalibus statutis feminas respicientibus , quae vulgo Beatae , Neguins , Tertia νiae, CT Birocia appellantur: ubi enim ejusmodi foeminarum copia invenitur , prudenti certe consilio aliquid de iis , earumque vivendi ra. tione, in Synodo decernitur .' laudabiliter quoque poterunt certae regulae designari , in earumdem admissione ad Beguinarum habitum servandae,

quae

264쪽

quae jampridem a sacra Congregatione Concilii praescriptae suere, & a no. his relatae sunt in quibusdam ex nostris Institutionibus pro Archiepiseopimunere olim Bononiae Italico sermone editis, ac deinde in Latinum converis sis, videlicet Institur. 29. q. Pose Moniales , or Institui. Ios. in Monuis pro Mulieribus Tertiariis, qua priυatim in suis aedibus vitam agunι, I. Ast, ubi aut nullae, aut rai ae sunt sceminae, quae Beguinarum amplectantur institutum nemo non videt, supervacaneum esse de illis in Synodo pertractari.

UI. A Religionum oblatis ad Eremitas progredientes , aliud ad rem nostram appositum ab istis desumimus exemplum . Quatuor sunt Eremi tarum genera: alii tria substantialia nuneupant Religionis vota in aliqua ex Religionibus a Sede Apostolica approbatis , quales sunt Eremitae Ca- maldulenses , qui propterea sunt veri Religiosi : alii a votorum nexu soluti, in aliqua Congregatione degunt, ab Episcopo approbata , modum isque vivendi ibidem tenent ab eodem Episcopo praescriptum I & isti, licet Religiosi vere non sint, interdum tamen, cum aliqua improprietate sermonis , Religios vocantur : alii sunt Eremilae , qui nee Religionem professi, neque ulli adscripti Congregationi, habitum Eremiti eum ab Episcopo accipiunt , ejus.lemque avfctoritate , alicujus Ecclesiae addicuntur servitio: alii demum sunt, qui pro suo libito Eremiticas vestes induunt, neque ullius Ecclesiae , legitima auctoritate , alligati servitio , solitaria invitam eligunt. Ex his quatuor Eremitarum speciebus, de quibus a nobis

actum est in nostro opere de Canon irat. San tor. lib. 3. cap. 3 s. num. I S. seincunda , & tertia ordinariae subsunt Episcopi potestati: Eremitae vero qua tae speciei , utpote qui inter personas Ecclesiasticas non numerantur , fori pii vilegio non gaudent I absonum quippe Videretur , ut quis , pr suo albitrio , se a laicali eximeret jurisdiatone , cui erat antea obnoxius: quemadmodum recte considerant Fermo sinus in Cap. Nullus, de foro

competenti, quaest. Is . num. I. o 2. Fagnanus ibid. num. 63. Cortiada deis eis Catal. tom. 3. decis I 37. num. 6 I. Diana in ore. coordinat. tom. 9.tras. 2. resolui. I74. aliique passim d licet tamen Epit copo eos compellere ad habitum dimittendum, vivendique rationem deserendam , quam pro . pria auctoritate susceperunt. Hanc potellatem in sua Synodo exercuit E. piscopus Gerundensis, prohibens, sub poena excommunicationis, nequis, sine Epistopi decreto, audeat Eremiticas vestes assumere, uti legitur apud

Romaguer. lib. 3. tιr. I S. cap. I. a. q. m s. Severiores etiam leges adis versus eosclem Eremitas, tamquam apes sine rege, uti Doctores loquumtur, hue illue discurrentes, tulit clari mem. Cardinalis Portocarrero, Arise hiepiscopus Toletanus, in sua Toletana Synodo lib. 3. tit. 13. consit. q. Nihil igitur est, quod a s milibus Constitutionibus tondendis alios detineat Episcopos, qui ejusdem generis vagos Eremitas in sua habent dice ces . Iure pariter poterunt leges sancire, alios complectentes seeundae, &tertiae speciei Eremi colas ; puta edicere . se nulli in posterum veniam daturum solitarie vivendi, cujus mores sibi non fuerint antea bene perispe-

265쪽

specti, aliorumque testimonio comprobati: quod laudabiliter sanet tum I gimus a Cardinali Carolo Barberino in sua Synodo Farsensi , atque a Cardinali Cybo in Synodo Ostiensi & Veliterna, habita anno I 698. tings. Ea siquidem solitarie vivendi ratio , adeo periculosa est . ut Hier

nymus in epis. Ias. ad Rusicum monachum num. ς. eligendum asserat a

solis vere, & non ex parte persectis ς & Synodus Venetica anni 45s. n. 7. tom. 2. Collectionis Harduini col. 7ρ7. ne Monachis quidem illam permittendam censuerit, nis forte probatis, pose emeritos labores. Multoque magis decet , ut Episcopus in Synodo regulas praescribat ab Eremiis iis religiose servandas , quod itidem a praefatis Cardinalibus diligenter praestitum vidimus . Ex pluribus autem , quae circumseruntur , Eremitainium regulis , optimae sunt , quae habentur in Appendice ad Concilium

Romanum pag. 237. a san. mem. Benedicto XIII. concinnatae, atque in eodem Concilio tit. 22. cap. g. singulis Episcopis propositae, & commendatae , ut ad earum normam suos dioece sanos Eremitas vivere cogant .

Has igitur recte Episcopus suae Synodo adjunget, earumque observati nem , ut in eodem Concilio Romano cautum est , practice promovebit. Verum haec, ut quilibet videt, solis aptantur diaecesibus , quas aliquot incolunt Eremitae; neutiquam vero aliis, a quibus absunt. Quamobrem qui listarum regimini praeficiuntur Antistites , oleum & operam perde orent, si vano pruritu voluminosam eonficiendi Synodum , Constitutiones ,& Regulas in illam ingererent custodiendas ab Eremitis , qui ceteroquin in nullo suae dioecesis angulo existunt.

VII. In aliquibus dioecesibus, uti etiam superius dictum est, una cum Latinis, commorantur Catholici , Graeci ritus , eidem Latino Episcopo omnes subjecti ; cui propterea laudi adscribetur, si in sua Synodo proscribat errores, & insectetur abusus, si qui forte in praedictos Graeeos irrepserint. Ita se gessit Cardinalis de Torres, Archiepiscopus Montis Regalis in Sicilia, qui in Dioecesiana Synodo interdixit Italo-Graecis, suam

ha hi tantibus dioecesim , usum senaxarii , quod recitare solebant post lectionem sextam Sabbathi ante Dominicam Sexagesimae, eo quod in eo contineretur error, a Catholica Ecclesia jamdiu damnatus, de animabus in coelum non recipiendis, neque ad aeternas ablegandis poenas ante diem Iudicii e vetuit praeterea , ne iidem reeitarent officium impii Gregorii Palamae, Archiepiscopi Thessalonicenss : censuraque perstrinxit qualdam acclamationes, quibus plaudebant eidem Palamae, ae scelestissimo Photio , pseudo. Patriarchae Constantinopolitano , auctori Schismatis Graecorum rquae quidem Synodalia Cardinalis de Torres decreta reseruntur a Ioanne de Ioanne in tract. de Diυinis Siculorum Uciis cap. II. Neque idcirco Ca dinalis ordinariae tuae potestatis limites est praetergressus ' quamvis enim nequeat Episcopus quaestiones definire ad Fidei doctrinam pertinentes ,

non tamen prohibetur, ne aut in Synodo, aut extra Synodum, cavendos

jubeat errores, jam ab Eeclesia proscriptos, quod colligitur ex Cap. Ad

266쪽

Christi Fidem complectentium , caveturque, ne boni S priventur, quae cantea possidebant, neque excludantur a successione ad parentum haerediistatem . In iis itaque dioecesibus , in quibus licet Hebraeis impune eom. morari , licebit etiam Episcopo praedictas Constitutiones, ne e Fidelium memoria excidant, renovare. Legere etiam idem poterit nostram Episto. Iam die 28. Februarii 17 7. datam ad Archiepiscopum Tarsensem , n strum in Urbe Vices gerentem, in qua ex communi Theologorum doctriisna probavimus, Hebraeorum infantes baptizandos non esse, invitis parentibus , nisi eae occurrant peculiares circumstantiae , quas recenset S. Thais maS 2. a. qu.est. I . art. I 2. 3. para. quaes. 68. art. IO. eaque occasione ,

non pauca allegavimus sacrarum Urbis Congregationum decreta ad eam. dem rem pertinentia, e quibus excerpere poterit Epit copus, tuaeque Synodo attexere, quae opportuna judicaverit ad suum edocendum gregem , si quem habeat Hebraeis permixtum . Haec Epistola inserta est in rom. 2. Eullarii noseri num. 28. Aliam quoque Epistolam encyclicam ad Prima. tem, Archiepiscopos , & Episcopos Poloniae conscr psimus , datam die I Junii i7s I. in qua pleraque indicavimus, quae vetita sunt Hebraeis comis morantibus in Christianorum regionibus . Eodemque anno sub die I s.

Decembris, aliam dedimus Epistolam ad Praesulem petrum Hieronymum Guglielmi, Romanae Inquisitionis Assessorem, de baptizandis Hebraeorum infantibus: quae Epistolae, separatim tunc editae , mox impressae sunt jusdem Bullarii nostri tom. 3. num. 49. m S . III. Verum . quod plus negotii interdum facessit Episcopis, est matriis

monium ab Hebraeis in Infidelitate contractum , & contum matum , de quo disputatur, an , & quando per conversionem alterutrius conjugis ad C hristianam Fidem, dirimatur. Certum est, Infidelium conjugium, ex privilegio in Fidei favorem a Christo Domino concesso , & per Apostolum Paulum I. ad Corint. cap. 7. promulgato, dissolvi, cum conjugum alis ter Christianam Fidem amplectitur, renuente altero , in sua Infidelitate obdurato, cohabitare cum converso, aut cohabitare quidem volente, sed non sine contumelia Creatoris, hoc est non sine periculo subversionis con-Iugis Fidelis , vel non sine execratione sanctissimi nominis Christi, &Christianae religionis despicientia . Ex hoc vero fit, integrum non esse conjugi converto transire ad alia vota, priusquam Infidelis interpellatus, aut absolute recusaverit cum eo cohabitare , aut animum sibi esse ostenderit, cum illo quidem cohabitandi, sed non sine Creatoris contumelia οῦ uti colligitur ex celeberrima Dee retali Innocentii III. in Cap. uuanto , de

divortiis, notantque Sanchez de matrim. lib. 7. disp. 74. num. I 2. Salmanti. censes tom. 2. tradi. 9. de ma ινλ. eap. q. nam. 48. Cardinalis de Lauraea de matrim. d p. I s. num. I98. Clericatus de Sacram. matrim. decis. II.

num. 24. At quandoque evenit, eonjugem Infidelem in longinquas abiisse regiones, aut ita latitare, ut interpellari nequeat; & tunc dubitatur .an, interpellatione omissa , fas si converso alias inire nuptias . Affirmant pleis Distrigod by Corale

267쪽

L I B. VI. C A P. IV. 24t

plerique, quibus adstipulantur Sanchez cit. De. num. I 4. Genuensis in prax.

r. iarchiep. Neapolir. cap. 27. num. ΣΟ. Riccius in prax. pari. I. resolui.

24t. Alii exadverso, inter quos Pontius lib. 7. de matrim. cap. 48. num. 21. in eo rerum statu necessariam putant dispensationem summi Pontificis, cujus est declarare, in quibusnam circumstantiis desinat obligare praeceptum Divinum, quo praedicta interpellatio , ante rescissionem matrimo. ni i , videtur injuncta : atque huic posteriori sententiae in quadam causa Florentina, discussa I7. Ianuarii I722. adhaesit saera Congregatio Concilii, cujus judicio nos omnia subjecimus rationum momenta, quae a dissi. dentibus inter se Doctoribus in utramque partem afferuntur , uti legere est tom. 2. Thesaur. Resolui. pag. III. σ seq. Nec Sedes Apostolica disti. cilem se praebet eam petantibus dispensationem, quam urgens causa sua is

det concedendam: etenim, sicuti in praefata causa Florentina animadvertimus, Gregorius XIII. locorum ordinariis, Parochis , & Presbyteris Missionariis Societatis Iesu , in Angola, aethiopia . & Brasilia degentibus , potestatem secit dispensandi cum quolibet conjuge, qui Christianae

religioni nomen dedit, ut novum possit matrimonium inire , omissa in terpellatione alterius conjugis Infidelis, quem constat legitime interpellari non posse: & nos ipsi , ad Petri Cathedram evecti , facultatem concessimus Apostolico Nuntio, Venetiis commoranti , ut in simili rerum

eventu possit ab ejusdem interpellationis onere relevare conjuges converissos, existentes in loco pio Cathecumenorum ejusdem civitatis Uenetia. rum e quod habetur in Consit. 3. nostri Bullarii tom. r. IV. Sed alia hinc oritur controversia de temporis momento, quo reo

scindatur foedus connubii, de quo est sermo. Plerique .Doctores sentiunt. interpellato conjuge Infideli , eoque aut expresse abnuente legitime coha hilare cum Fideli, aut intra terminum, sibi in interpellatione prefixum, nihil respondente, dissolutum statim censeri vinculum conjugii, quo erant ambo constricti. Alii arbitrantur, tune primum dirimi, cum conjux conversus alteras nuptias contrahit. Ab istius autem controversiae decisione, .

alterius pendet enodatio dissicultatis, de qua non semel contigit ita Ee.clesiasticis foris disputari. Fingite, Titium Hebraeum Christianam Fidem amplecti : postquam fuit Baptismate ablutus , uxorem suam Naeviam , quam in Iudaismo pertinacem reliquit , interpellet, an velit secum cohabitare sine Creatoris contumelia: Naevia aut expresse renuat , aut intra

praefinitum sibi temporis intervallum nihil respondeat: aliud deinde matriis monium cum Hebraeo viro contrahat Naevia . Titius autem Christianus caelibem statum eligat: fingite rursus, post aliquot annos, Naeviam, cum suo secundo viro, ad Christianam Fidem converti, colente adhuc Titio caelibatum: gravis statim excitatur quaestio, an Naevia redire debeat ad Titium suum primum virum, an potius permanere eum secundo. Hujus autem quaestionis decisio ab alia pendet, quam antea proponebamus ζ e

enim, si matrimonium Titii cum Naevia rescissum fuit, statim ae Naevia m. I. Q in Disitigod by Corale

268쪽

interpellata renuit eum Titio legi me cohabitare, uti opinantur Doctores primae sententiae ; valide proseSto potuit eadem Naevia alteri se copulare iro, cum quo propterea perseverare debet , etiam cum ambo Christiano rum sacris sunt initiati: at, si matrimonium , in Infidelitate contractum , tune solum dissolvitur, quando conjux conversus aliud conjugium init, uti existimant Doctores secundae lententiae, cum Titius, in casu , aliam

non duxerit uxorem, illegitimum certe suit novum matrimonium a Naevia, nondum a priori vinculo soluta , contractum ' atque idcirco , cum Christianam Fidem amplectitur, tenetur ad primum virum redire. Verum , eum res contigerit Florentiae anno I725. & de ea disceptaretur in saera Congregatione Concilii, nos pro nostro, quod tune gerebamus, Secretarii munere, dissertationem elucubravimus , qua luculenter ostendimus , ex enuntiatis sententiis posteriorem esse tam inter antiquos, quam inter recentiores Theologos, &Canon illas, sere communiter receptam : ex quo conclusimus, virum Hebraeum , de quo res erat, quique eum secunda uxore, quam, juxta praemonstratum casum , duxerat , Baptismum petebat , post illud susceptum teneri redire ad primam. jampridem Christianam fa- Etam, & adhuc perseverantem innuptam: Sc sacra Congregatio ne latum quidem unguem a nostra sententia recessit, eoque libentius eam est amisplexata, quod, nobis pariter suggerentibus, compererit, ita consentieniatibus Theologis in consilium adhibitis , suisse ab eadem definitum anno 15 ρ. 3c i58o. in simili casu, qui Florentiae quoque evenerat: quae, αmnia legenda sunt in Thesaur. RUM. tom. 3. pag. 34. 6. m 332. ac seq. U. Alter ejusdem causae articulus, sacrae Congregationis discussioni tune quoque propositus, indecisus remansit. Quaerebatur itidem , an saltem jus esset summo Pontifici, primum matrimonium, in Infidelitate contractum , dc consummatum, suprema sua auctoritate relaxandi , veniamque conceis dendi conjugi, tardius ad Fidem converso , ut , in praedictis rerum circumstantiis, posset cum secunda uxore permanere . Opportuna etiam duhac , longe utique graviori , quaestione fuit a nobis exarata dissertatio , quae eXtat tom. q. cit. Thesauri Resolui. pag. 3Ο. Ο seq. in qua plures allegavimus Doctores, hane potestatem Pontifici asserentes, simulque conis tendentes, eam re ipsa exercuisse S. Pium U. & Gregorium XIII. scutin citata dissertatione suis habetur: sed sacra Congregatio satius duxit, sententia ferenda se abstinere ' quoniam, etiam data Pontifici potestate rescindendi prius vineulum conjugii in Infidelitate contracti , nihilominus, quod nos sacrae Congregationi insinuare non praetermisimus , merito dubitabatur, num eae adessent gravissimae causae, quae necessariae sunt, ut per Apostolicam dispensationem dirimatur. VI. Itaque Episeopus dioecesi praesidens , in qua , ob admixtionem Christianorum eum Hebraeis, interdum casus oecurrant, de quibus disseruimus. utiliter de iisdem sermonem instituet in sua Synodo. Salubriter in ea sormam inseret interpellationis a conjuge converso, alteri iaciendae,

r. in

269쪽

LIB. VI. C A P. V. 243 in sua persistenti perfidia, quam sormulam integram refert Clericatus est.

loe. Prudenter denique suis Parochis doctrinam tradet a sacra Congregatione Concilii approbatam, secundum quam dijudicare debeant , an, Scquando , per conversionem alterutrius conjugis ad Christianam Fidem , alter in Infidelitare relictus libertatem nanciscatura vinculo matrimonii, quo erat Obstrictus. Severe autem prohibebit, ne maritus Hebraeus , ad Fidem conversus, mittat ad uxorem in sua persistentem Infidelitate libellum repudii, juxta ritum Judaicum, ut hac ratione det illi libertatem transeundi ad alia vota. Hunc enim detestabilem abusum , Iudaica utique superstitione insectum, nos proscrisipmus nostra Constitutione, quae incipit inposeotici minisserat, edita die Io. Septembris I 7 7. estque 38.

in Ordine Bullarii nostri tom. a. Frustra vero, & incassum haec constitu rentur, aut pertractarentur in Synodo dioecesis, a qua Hebraei coguntur perpetuo exulare, nec proinde unquam in ea casus eveniunt, de quibus hactenus.

CAPUT QUINTUM.

sua in praecedenti evite dicta sunt , novo confirmantur exemplo communiacationis videlicet Catholicorum eum Haereticis in Diυinis, atque adeo etiam Matrimonia Catholicorum cum Haereticis.

antum Ecclesia abominata suerit Catholi eorum cum haereticis conin Ortia, plane liquet ex epistola secunda Apostoli Ioannis, in qua ve0. Io. ET II. discipulos suos in hunc modum admonuit: Si quis venit

ad υos, o hanc doctrinam non assere, nolite recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis r qui enim dicit illi aυe , communieat operibus eius maliagnis e & insuper ex epistola Apostoli Pauli ad Titum eap. g. v. I . H νeticum homιnem , pos unam, oe secundam ωνreptionem , λυita . Quocirca idem Apostolus Ioannes , ut ceteris tuo praeiret exemplo , noluit cum Cerintho haeretico in eodem balneo lavari, sed dixit ad collegas.' Fugiamus ocius, ne balneum , in quo es Cerinthus veritatis adversarius, extem plo corraat.' uti Irenaeus, Hieronymus , atque Epiphanius testantur. Suique Magistri exemplo ed Rus S. Polyearpus, Smyrnensis Episcopus, obvium , & salutantem Marcionem, nec resalutare ausus, reposuit: Cognosco Irimogenitum diaboli. Hujus autem disciplinae adeo tenax fuit magnus Antonius, ut de eo scribat Athanasius in Vita num. 58. om. I. pari. a. Operi pag. 847. Cum Meletianis schι atteis nunquam eommunicavit , com pertam habens eorum ab initio malitiam atque deseditionem. Nec cum Maniacbaeis usquam , aut aliis quibuslibet haereticis amice eollocutus es, nisi a monendi causa , ut mutata sententia piam sectarentur Fidem , ratus, eorum amicitiam ρο colloquia, animi damnum atque ρενniciem est. - quod item alios

monebat. Eamdem prohibitionem instaurarunt ianumeri Ecclesiae Canones,

4 α sed

270쪽

sed potissimum institere ne Catholici cum haereticis communicarent in

rebus sacris, neve eorumdem frequentarent conventus. Inter Apostolicos Canones xlv. al. xxxv II. statuit : Episcopus , Presbter , Diaconus ,

qui cum haereticis oraverit tantummodo , communione priwture 3c lxv. a .

lx Iv. -ι lv II. Si quis Clericus, aut laicus , ingressus fuerit in onagogam

I ud.eorum , vel haereticorum, ad orandum, deponatur, γ segregetur . Similem in modum Synodus Laodicena eanon. 9. ex versione Dionysii Exigui , tom. I. Collectionis Harduini col. 78 I. decrevit . suod non permittantur Ecclesiastici ad haereticorum coemeteria, vel ad ea, quae ab eis mar ria appellantur , orationis causa, vel sanitatis , accedere a sed hujusmodi, se Fid

Ira fuerinι, certo tempore communione privari: dc rursus canon. 33. col. 788. suod non oporteat cum haereticis, aut schismaticis pariter orare. Et Conci.

lium Carthaginiense I v. canon. 72. tom. i. Collectionis Harduini col. 983. quem laudat Augustinus in sermone ad populum Caesariensem , ait: Ciam haereticis nee orandum, nee psallendum. Hi ne Cyrillus Hierosolymitanus eatecb. I v. num. 37. in M. Cathecumenum suum praecipue odisse jubet omnia perfidorum haereticorum conventicula; idemque monent ceteri Pa. tres , quos adducit Christianus Lupus in schol. not. ad ean. Concit. tom. q. edit. Bruxellen. pag. I 29. σ seq. II. Et nihilominus ea est misera nostrorum temporum conditio , ut multis in provinciis, in quibus haereses aut dominantur, aut grassantur impune, duram Catholici subeant necessitatem cum haereticis conversandi , Sc familiariter agendi. Quamvis autem per Canonem Concilii Conis stantiensis a Martino V. approbatum , qui incipit μου evitanda, quique in suo semper vigore permansit , non obstantibus contrariis subsequentihus Constitutionibus Conciliorum Basilaeensis , Sc Lateranensis , nonnihil relaxata suerit disciplina in eo , quod pertinet ad conversandum , atque etiam in Divinis communicandum cum haereticis, qui tolerantur, Sc expresse de nunciati non sunt tamquam vitandi , ut susei probat Cabassui. in Theoria oe Praxi Iuris Canou. lib. s. cap. II. num. 3. ω seq. non idcirco tamen arbitrari debent Catholici , fas sibi esse , indistincte eum haeretiis eis, quamvis non de nunciatis, in rebus sacris 3c Divinis communicare rsi quidem Paulus V. post maturam rei discussionem , neutiquam licere definivit Catholicis Regni Angliae, haereticorum templa adire, ritibusque imteresse, quos inibi exercent, uti legere est in duobus decretis, ab eodem

Ponti fiee editis, uno scilicet anni Ioo . altero anni I 6 . quae reseruntur a Cardinali de Lauraea in 3. fui. pari. a. rom. 3. disp. II. art. 9. 3. 4. num. 292. Haud equidem ignoramus , non deesse Theologos , ab omni culpa absolventes Catholicos, qui cum haereticis , Sc schismaticis, nominatim non denunciatis, communicant in Divinis , atque etiam Sacra. menta ab iisdem recipiunt, dummodo hae simul eoneurrant rerum circumissantiae : primo scilicet, ut ad praedictam communicationem Catholi eos adigat gravissima. dc urgentissima causa: seeundo, ut haeretici, aut schis.

SEARCH

MENU NAVIGATION