장음표시 사용
291쪽
L I B. VI. ciae P. VIII. 2 ad Eucharistiam aecedere posse, qui jejunus non sit; nee desunt qui ejus
initia repetant ab aevo Apostolico, ut probat Cardinalis Bona Rer. Litu gicar. lib. I. cap. 2I. Ut nullus pos cibum , potumque , Γυe quodlibet mini. mum sumptum, Misam facere praesumat: verba sunt decreti, quod Antero Pontifici a nonnullis tribuitur. Ut nullus aecipiat Sacrificium pG cibum, aut pos aliquam paris mam refectionem, nisi pro Viatico e verba sunt alterius decreti, quod sub Eutychiani Pontificis nomine ab Ivone recitaturpari. 2. cap. S. Haud ignoramus, ejusmodi decreta apocryphis accenseri. Quidquid vero sit de genuino illorum auctore, nemo tamen, qui sapiat, inficiabitur, jam tum ab antiquissima aetate invaluisse consuetudinem mi isnistradi jejunis Eucharistiam , esto definitum originis tempus adhuc sit
XI. Statuta autem necessitate jejunii, eiusque jejunii, quod naturale , vocatur, superest inquirendum, a quo tempore illius initium desumi deis
beat. Iuxta communem Ecclesiae consuetudinem, cujus item exordia adhue ignorantur, jejunium illud a noctis dimidio incipit, & usque ad tempus , quo Eucharistia sumitur, perseverat. Ita unanimi consensu docent Theologi, duce D. Thoma, qui 3. pari. quaest. 8 o. art. 8. Ad quinιum, ita loquitur: Ecclesa Romana diem a media nocte incipite GV ideo, s pos meis diam noctem aliquis sumpserit aliquid per modum cibi, vel potus , non potes eadem die hoc sumere Sacramentum: potes vero , s ante mediam noctem . Excipit tamen S. Doctor in praecitato art. 8. in Armum , cui etiam non
jejuno, minittrari poterit Eucharistia, si perieulum mortis immineat, ne sorte saluberrimo Corporis Christi Viatico destitutus moriatur. Consonat Rubri ea Missalis tit. 9. num. I. in eodem jejunii naturalis initio designando: atque huc referri etiam possitnt, quae lato calamo scripsit Theodosius Rubeus in Horario uniυersali cap. 2 o. Hoc naturale jejunium quamcumque vel minimam cibi quantitatem, sive , ut a junt , materiae parvitatem eX- cludit, quae tamen cum Ecclesiasti eo jejunio componi potest. Hinc patet utriusque jejunii latum discrimen , quod multis demonstravimus in Tracta. tu de Sacriscis Missae sect. 2. 96. Latinae editionis, contra singularem cuis justiam sententiam , quae adstruere nitebatur, jejunium naturale per modi. cissimam cibi partem non laedi. Huic sane non parum favet Petrus Ledei ma, qui in quaes. 24. art. 2. Veterum Theologorum opinionem obtenis dens , asserere non dubitavit, licere Sacerdoti , plures Μissas celebraturo,
ad secundam, & tertiam Missam progredi, etsi in primo Sacrificio conluetam purificationem sumpserit. At Henaus in cit. disput. 2O. sect. q. num. 45. id salsum esse demonstrat, relatis auctoritatibus Paludani , Durandi , Gabrielis Biel, Sylvestri, ac aliorum. In Deere tali Innocentii III. quae incipit: Ex parte, de celebrat. Misar. injungitur Sacerdoti, ut purificationem sorbeat, postquam totum acceperit Eucharisiae Sacramentum : mox ve
ro Pontifex monet , ne Sacerdos ita se gerat, si pluries eodem die Sacrificium offerat e Ne , s forte vinum perfusionis acciperet , celebrationem aliam
292쪽
liam impediret. Eadem occurrunt in Sacra mentario Gregoriano tom. 3. pag. m. litter. D. Ad υigiliam Sancti Petri , m Pauli , hisce verbis conce .pta : suando Apostolicus duas Missas celebrat una die , inter eas non la.
iat os , nis pos ocium; sed absque inter lio , finita prιore , incipitur
XII. Certam igitur Ecclesia constituit disciplinam eum circa numerum Missarum , quae a Sacerdote uno eodemque die offerri possunt, tum circa tempus ad Missas celebrandas statutum , tum etiam circa jejunii legem a Sacerdote servandam, nec non circa definitum temporis limitem . a quo jejunii naturalis initium ducere oportet. Cum tamen in hac Ecclesiae ceco. nomia nihil occurrat, quod a naturali, aut Divina lege suam trahat oriis
ginem: hinc sequitur, posse Romanum Pontificem, graviori qua piam , ac legitima causa impellente, super hujusmodi Eccletiasticis Cinstitutionibus dispensare . Sed , cum plura sint relata Ecclesiasticae disciplinae capita , eaque ad invicem distinguantur , quippe quae nullo nec est arto nexu inter se copulantur ἔ hinc etiam sequitur , dispensationis beneficium ab
uno ad alium calum , cujus expressa non sat mentio, extendi non posse. Quocirca improbanda est illorum opinio , qui ex privilegio Missam celebrandi ante dimidium noctis Nativitatis Domini , inserunt , ipsam quoque jejunii servandi legem , quae a dimidio praecedentis noctis Saceris uoti imponitur, suisse sublatam; ita ut is , exempli causa , qui Missam
de vigilia Nativitatis pridiem celebraverit, & ablutionem hauserit , adveniente nocte, ejus tamen dimidio nondum elapso , solemnem Missam de Nativitate Domini celebrare valeat ζ Indultum preveniendi in ea solemnitate statutam mediae noctis horam, ideo a nonnullis cum praetensa exemptione a naturalis jejunii lege conjungitur, quia alioquin gravi nimis incommodo premeretur Sacerdos, si a praecedentis noctis dimidio ad in .sequentem noctem, etiam non expectato illius dimidio, jejunium protraheret: & quia non desunt sacrae antiquitatis exempla, quae probant, Eucharistiam etiam non jejunis fuisse porrectam. At exaggeratum cum primis Sacerdotis incommodum , usque adeo grave non est , ut serri non possit. Siquidem nostra ei iam aetate multi enumerantur , qui, per idem remporis spatium, jejunium tolerant citra quum valetudinis detrimentum . Quae ex adverso producuntur monuinenta, minus officiunt. Haud inficiamur, infantibus pridem late nutritis, ac Fidelibus seria v. in Coena Do.
mini prandio resectis , sacram Eucharistiam olim fuisse distributam . Reponimus tamen, prius exemplum ad rem non facere, ut cuique patet ς posterius vero desumptum esse a peculiari dumtaxat quarumdam Ecelesiarum more , qui in memoriam novissimae Coenae , a Christo Domino celes, ratae, olim institutus , aliquandiu apud illas viguit, sed jampridem in usu esse desiit XIII. Opportunius ad praesentem controversam produci potuisset exemplum Pontificiae Capellae, in qua primam Missam ante noctis dimidium
293쪽
' I I B. VI. C .a P. VIII. 26 telebrat, qui ut plurimum a praecedentis noctis dimidio ieiunium non sero
vavit. Antequam vero hujusce dissicultatis nodum dissolvamus, abs re non erit aliquanto longius digredi, ut, quae hac in re ad Pontificiam C a.
pellam pertinent, accuratius explicemus.
XIV. Ex Diariis, quae Pontificii Caeremoniarum Magistri ab anno I 8 .
ad annum Is I7. digesserunt, colligimus, Matutinum in Pontificia Capella incepisse circa octavam , nonam , ac etiam decimam horam s ab oecatu Solis numerando, juxta Italiae morem in illius nostis, quae d: em Chri ili Nata,
lem praecedit; ac praeterea, s acrum hunc ritum, una cum solemni Missa, nonnisi quatuor horarum spatio expleri conluevisse. Leo X. reserente in Diariis Paride de Crassis , anno Isi 7. ob adversae valetudinis incommoda, Pontificiae Capellae initium statuit hora quinta noctis. Pontifex Hadria nus VI. veterum morem sequutus, horam noctis nonam restituit. At Cle mens VII. Paulus It I. ae Iulius item III. circa secundam , aut tertiam noctis horam Matutinum inchoandum mandarunt: hinc hora septima noctis ipsi etiam solemni ori Mita finis imponebatur. Varius in hoc tempore designando fuit S. Ponti sex Pius U. quandoquidem , eo jubente , anno Iso s. Matutino initium dedit hora noctis sexta I anno I 367. hora quarta; anno IS 58. hora quinta; anno Is 59. hora octava cum dimidio panno demum I 37 o. hora nona. Gregorius XIII. juxta veterem morem, tertiam, aut quartam noctis horam in usum revocavit. Atque hic demum
mos in Pontificia Capella deinde iervatus suit, & adhue viget , statuta pro Matutini initio quarta hora noctis: ex quo sequitur , ut solemnis Missa paulo ante noctis dimidium perficiatur. XV. Iam vero a designatione temporis, 3c horae, ad jejunium progrediamur. Caeremoniarum Magistri nonnunquam in Diariis referunt, Ca dinalem, qui Sacrum obtulit, ad Missam celebrandam accessisse jejunum. Nostra aetate Cardinalis Leander Coloredus , qui per quam plures annos Missam nocte Nativitatis Domini solemni ritu obtulit, jejunium a praecedentis noctis dimidio accurate servavit. Eadem jejunii lege se te obstrinxit recolendae memoriae Benedictus Papa XIII. quem praeterea novumus, ad meridiem usque Festi Nativitatis Christi, jejunium protraxisse. Tiquidem , post Sacrum in pervigilio hora consueta noctis solemniter pe- actum, alteram Missam in aurora recitabat οῦ ac postremo Missarum lci. Iemnia aut in Pontificia Capella , aut in Vaticana Basilica perficiebat.
Quia vero haud multa occurrunt eorum exempla , qui jejuni accesserint ad Altare ς contra vero frequentius contigit , ut Cardinalis , qui nocte Nativitatis Sacrum explet, die praecedenti a resereone non abstinuerit e superest , ut rationem, quae id licere suadeat . inquiramus. XVI. Sunt qui credant, .Romanu n Pontificem quotannis litteras in Arma Brevis expedire , per quas Cardinalis nocte Nativitatis celebraturus eximatur a lege jejunii , quod alioquin a praecedentis noctis dimidio servare teneretur. Ita putat Pal quali g. in Decisionibus Moralibus decis 3II.
294쪽
158 DE STNODO DIOECES AN deris. 4s I. de ieiunio. Id tamen gratis asseritur , & huiusmodi litte
rae re ipsa minime conceduntur, ut apposite animadvertit Diana in edit. coord. tom. 2. tract. 3. resol. I a. num. q. Alii, ut a difficultate se expediant, aliam ineunt viam . Cardinalis de Lugo de Sacramentis disput. Is . de Emcbarisia sect. a. a num. s s. affirmat, Cardinalem, qui in pervigilio Naistivitatis ante noctis dimidium Missam celebrat in Pontificia Capella, jejunium naturale non Dangere, etsi mane cibum sumpserit,& Sacri obi elo mediam noctem antevertat, nec ullam a Pontifice obtinuerit dispensationem. Cum enim, expressa Pontificis voluntate, certum temporis spatium ad solemne officium peragendum fuerit definitum , Ponti sex ipse mediam noctem anticipasse censetur, non universim quidem, sed quoad solum Ponti fietae Capellae locum , & quoad personam dumtaxat Cardinalis , qui Missam ea nit, ac aliorum, qui ibidem Missarum solemniis adis stant. Ad hanc opinionem confirmandam , advertere juvat et fas esse Romano Pontifici Ecclesiasticorum dierum limites statuere, absque eo quod
mediae noctis, vel aurorae physica momenta accuratius inspiciat. Enimve. ro iis in regionibus, in quibus, ob sublimiorem poli elevationem, punis num mediae noctis statui vix potest, punctum vero insequentis aurorae magis adhuc latet, quia plerumque nullum est, Ecclesiasticorum dierum initia a moribus, & consuetudine petenda sunt ' nimirum ab eo tempore, quo regionum illatum incolae aut laboribus se se exercere incipiunt, aut quieti indulgent: ut olim sub Pontifice Urbano VIII. in Congregatio. ne habita die 2. Novembris I 534. definitum fuisse testantur memoratus Theodosius Rubeus tu Horario uniuersali cap. I9. a num. 17. 3c in alio opusculo ad Rubricam Missalis de aurora, Cardinalis Braneatius in Dinsertatione de priυilegiis Capell.e Cardinalium pag. 22. seq. Merati ad Gmvantum tom. I. Part. 2. pag. 757. Ο pag. I 378. Decreto 276. Romanae editionis.
XVII. Sententiam Cardinalis de Lugo amplectuntur Magri ia Hiere. Iexico verb. Natitatas nomini , Averta de Eucharisia quaesi. 8. sect. 8. &Diana loe. cit. resolui. II. resolui. I 2. Quia vero nunquam fortasse Romani Pontifices de noctis dimidio in Pontificia Capella anticipando cogitaverunt , proindeque fundamentum , cui Cardinalis de Lugo, ejusque sectatores innituntur, satis firmum non est : hine meliori consilio alii sentiunt, ac docent, tu proposito casu, licet expressa Pontificis dispensa.
tio non appareat, inesse tamen tacitam. ac rationi admodum consonam .
Enim vero, cum, nonnisi praehabito summi Pontificis assensu , stata ad Matutinum inchoandum hora definiatur, profecto summus Pontifex haud ignorat, quo tempore in pervigilio Nativitatis Capella in ei piat, qua hora solemnis Missa, cui nonnunquam ipsemet Pontifex interesse solet, e Iebretur. Et, quoniam praeterea compertum persaepe illi est , eum , qui Sacrum offert, non esse jejunum, & tamen nullus unquam Pontifex edi. xisse sertur, ut Cardinalis ea occasione ante noctis dimidium celebrans ,
295쪽
a praecedenti media nocte jejunium servaret; nil ultra requirendum viodetur ad tacitam Pontificis dispensationem inducendam, aequitatis tamen ac rationis legibus consentaneam . In hanc sententiam descedunt Dicais stillus tom. I. de Sacramentis tract. q. de Euchariseia di putat. q. dubitat. I p. quaesi. 7. num. 6O . Gabriel de Henao pari. a. de Sacrimis Missis disput. 22. sem 4. num. 6 . Marti non. tom. 3. disputat. 3 s. num. 64. Quartus ad Rubricas Missalis pari. 3. tit. 9. θα I. in dubiis conscientia dub. 6. XVIII. Hane tacitam Pontificis dispensationem , aequitati ac rationi
consentaneam diximus: non enim temere antevertitur officii nocturni
hora in Pontificia Capella; cum & hujusmodi anticipatio modica sit, MCardinalibus, ac Praelatis, qui ea nocte eidem Capellae interiunt , non modo valde opportuna, sed sere necessaria dignoscatur. Nam iidem sequenti die ad aliam Capellam accedere debent, in qua summus Ponti sex solemnia ut plurimum exercet Pontificalia. Quare, cum illi, qui Episcopi , aut Presbyteri sunt, mane tres Missas sint celebraturi, antequam ad tertiam solemnem Missam in Capella peragendam revertantur; aut tem pus illis deficiet, aut angustum nimis supererit, nisi per anticipatum no cturni Offieii initium angustia temporis laxetur. XIX. Quod si rationi, & aequitati consonum est horam antevertere; non minore rationis & aequitatis jure innititur tacita dispensatio, quae celebrantem in Pontificia Capella ante noctis dimidium a naturali jejunio eximit. Si enim humani corporis imbecillitatem, quae in dies gravior fit, expendamus; quodque eaput est, si ad celebrantis aetatem, quae ut plurimum senilis est, oculos convertamus: facile apparebit, Vix , ac ne vix quidem sperandum esse, ut possit tamdiu jejunium tolerare. Ponti sex Iulius III. die Is . Martii Iss . per litteras in forma Brevis conis cessit Imperatori Carolo et ut, antequam sacram Eucharistiam sumeret, paululum cibi gustaret ad necessariam sustentationem ventriculi I ac insume eumdem Imperatorem absolvit, quod antea, citrat Romani Pontificis dis. pensationem , de Medicorum consitio, ad Isacram Eucharistiam accesserit
non jejunus. Pius item IV: a Portugalliae Rege certior factus , quod nonnulli Sacerdotes, qui Indicas regiones. ejus dominio subjectas, inhabitabant, aut propriae infirmitatis, aut aeris intemperiei occasione quibusdam νemediis comesιbilibus , aut potabilibus nocte uti consueverant et per alias
litteras datas die Io. Februarii Is 63. benigne indulsit , ut , se ipsos illis
pos mediam noctem titi contigerit, Missam die sequenti celebrare valeant, urgentissima fuerit ceIebrandi necessitas, paululum inde δενmierint. Praeterea, inter Innocentii XIII. litteras in forma Brevis, una occurrit sub die s. Octobris I 721. in qua regnanti Ludovico Galliae Regi conceditur, ut die coronationis suae modicum ientaculum sumere valeat ante Communionem, habita nimirum ratione diuturnioris temporis, quod in eo solemni ritu peragendo impenditur , ac imbecillis valetudinis ipsius Regis , qui Diuitigod by Corale
296쪽
qui aetate adhue recens, corporis habitudinem nondum satis firmaverat, ut in memoratis litteris expressum legimus. Pari privilegio idem Ponii. sex donavit Imperatricem Elisabetham , datis litteris die et O. Augustia 13. ut scilicet modica resectione uti posset, quamvis communicatura, quo die illius coronatio in Bohemiae Reginam , solemni pompa , ac in multas horas protrahenda , fieri debebat. XX. Ex hactenus dictis colligitur, privilegium celebrandi Missam in Pontificia Capella ante noctis dimidium , non quidem per necessariam connexionem secum ferre aliud privilegium exemptionis a lege jejunii et
immo vero posterius hocce privilegium esse repetendum a tacita Ponti. ficis dispensatione , quam satis probant eae rerum , ac temporis circum. stantiae , simul sumptae, quas supra memoravimus. Hinc sequitur, sublatis hi lce circumstantiis, jam nullum tacitae dispensationi esse locum; id. eoque ad jejunium naturale servandum teneri , qui alibi Sacrum offerat. etiamsi, ex Apostolico Indulto, mediae noctis articulum in Missae oblatione praeveniat. Consulendi in rem hanc Andreas Piscara Cataldo in
Prax. Caeremon. lib. 3. ffI. 2. cap. I. num. q. pag. 39I. ω cap. I. num. I. pag. 393. nec non celebris Gavantus pari. q. rix. 3. n. s. ubi ita loquitur : Celebratia rus ante mediam noctem ex privilegio , vel legitima consuetudine , vere non dispensatur in jejunio necessario ad Missam . Ideo a pridiana media nocte ieiunet, neque in Missa vigiliae sumat purificationem . Consonat diligens Scriptor P. Merati tom. I. pari. 2. Romanae editionis
XXI. Itaque . ut rem hanc expediamus, Episcoporum partes erunt , duo haec in Synodis opportune secernere: ut scilicet primo edicant, nulli fas esse, citra Apostoli eam dispensationem, in nocte Nativitatis Chri. sti Missam celebrare ante noctis dimidium : & id quidem fieri prohibeant, indicta in contumaces poena suspensionis , quam etiam probant, ae laudant Polacus in suis ia*borismis sacrar. Caeremoniar. orfn. I. num. q. Pax Iordan. Elucubrat. tom. I. lib. q. tit. I. de Sacriscis Missa num. 93. secundo aperte declarent, eos, qui ex Apostolico privilegio Sacrum obeunt ante noctis dimidium, adhue teneri lege jejunii, idque a praecedentis noctis dimidio servandum esse . In ordine quodam pro Divini Oificii celebratione, Romae edito anno I 5 s. cujus etiam meminit Diana in edit. coord. tom. 3. tract. I. resolui. s s. num. 3. haec legimus: Missa hujus sacratissimae noctis debet celebrari pos mediam noctem c aliter Sacerdos non celebraret jejunus. Celebraturus ante mediam noctem ex pristi
gio, vel legii ima consuetudine, non dispensatur in jejunio necessario ad Misesam ; id es a pridiana nocte jejunet . neque in Missa vigiliae sumat puria
scationem . Eadem occurrunt in ordinario Patriarchali , quod anno quo liber Venetiis evulgatur, ubi ad diem 24. Decembris haec legitur ad notatio: Celebrantes ante mediam noctem sint jejuni a media nocte antecedenti , adeoque nou sumant purificationem in Missa hodierna.
297쪽
L I B. VI C A P. IX. 27t XXII. In Regnis, atque ditionibus, Hispaniarum , dc Portu galliae Regi. bus subjectis, adest privilegium celebrandi tres Missas in die Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum ' quod olim pro aliquibus ex di. Ehis Regnis, & pro quibusdam personis ibidem degentibus invectum , a nobis ampliatum,&declaratum est sub ea forma, quae legi potest in de .creto nostro, Apostoli eis litteris firmato, quod extat Bullarii nostri rom. 2. num. 6 I. Sane pro recto hujus privilegii usu plura observanda, plura. que opportune praescribenda providimus eaque omnia eodem decreto complexi sumus. Proindeque Episcopi locales earum regionum, in quihus locum habet hujusmodi indultum, si quid statuendum habeant circa triplicem illam Missarum celebrationem, ut errandi pericula evitent, eidem decreto nostro in omnibus & per omnia se consormare curabunt.
De Communione sub utraque specie quoad Laicos Clericos , o Sacerdotes
non celebrantes: de qua etsi quibusdam in Synodis actum fuerit, in alιis tamen non expediret sermonem instituere.
DE Communione sub utraque panis , dc vini specie late egimus ianostro Tractatu de Sacrificio Missae , editionis Latinae 356. m pluribus sequentibus e ubi ostendimus primo , Fidei dogma esse, totum ac integrum Christum sub unaquaque specie contineri e secundo , eos , qui sub una tantum specie Christum sumunt, nulla fraudari gratia, quae prinpria si Sacramenti, & ad aeternam salutem necessaria: tertio, nullo Dei praecepto iis, qui Missam non celebrant, Communionis sub utraque spe .cie necessitatem imponi: quarto, ad Ecclesiasti eam' disciplinam unice peristinuisse, quod Calicis usus aliquando permissus, & Communio sub utra. ue specie Laicis, Clericis. & Sacerdotibus non celebrantibus concessauerit; praevia tamen protestatione, per quam agnoscere se profiteantur , totum ae integrum Christum Dominum sub utraque specie contineri , seque ea omnia, quae supra exposuimus, tamquam Fidei dogma ab Ee. clesia definitum, tenere, & credere. II. In eodem Tractatu nostro de Sacrimis Missae narravimus , Archis piscopum Pragensem , ut Hussitas a seditionibus ae caedibus, quas propter sibi denegatum a Constantiens Concilio Calicis usum passim instaurabant,
tandem a voearet, in Synodo habita anno I 426. Eueharistiae Sacramen istum sub utraque specie illis concessisse : mox tamen M irtini Papae V.
decreto hocce privilegium suisse revocatum . Plaeterea memoravimus ,
Concilium Basileense, Bohemiae, ae Mora viae populis usum Calicis tribui se, modo in ceteris omnibus eum Eccl si a Romana convenirent , accrederent, non minus sub panis, quam sub vini specie, totum ae integrum Christum Jesum existere ; sed hanc itidem concessionem , ob va.
298쪽
rios, qui invaluerant, abusus, suisse sublatam. Insuper addidimus, Ro. manos Pontifices Paulum III. ac Iulium III. Apostolicis Nunciis auth ritatem delegasse, ut Calicis usum Laicis permitterent; eos autem satius duxisse ab hujusmodi privilegii largitione abstinere . Tandem adnotavi iamus , Concilium Tridentinum hanc ipsam de usu Calicis discussionem,
Romani Pontificis arbitrio expediendam reliquisse: ac Pium I U. ut refra. ctarios, ae rebelles ad veritatis semitam revocaret, per litteras in forma Brevis ad Archiepiscopum Pragensem datas indulsisse, ut nonnulli Sacerdo istes Catholici destinarentur, qui, prae habitis necessariis de Fide protestatio. nibus, possent Eucharistiam sub utiaque specie Laicis ministrare e verum, cum spes a Pici I U. concepta, irrita cecidisset, immo ex hac benigna Caalicis concessione non levia prodiissent mala, oportuisse, ut successores Ponistisces S. Plus v. Se Gregorius XIII. beneficium illud, quod in perniciem
vertebatur, e medio tollerent.
III. Nihil igitur hae in parte addendum superest, nisi hoc unum , nimirum temporibus Sixti V. & Pauli V. iterum de Calicis concessione a. ctum fuit se, instantibus Apostolicae Sedis Nunciis, qui eam indulgentiam,
si tunc temporis in usum revocaretur , in magnum Catholicae Religionis incrementum celsura in pollicebantur. Ρlacuit tamen postulata rejicere , ut patet ex monumentis, quae in Archivo sacrae universalis Inquisitionis
IV. In Synodo Dioecesina ab wrat ista viae Episcopo habita, atque in capite sexto de Eucbarisia, quod Apostolicae Sedis Nuncio, jussu Pauli
mus, porrectas, haec, quae sequuntur, cirea: Calicis usum statuta fuere. Ipso capitis initio declarat Synodus, praecepto Eucharisticae C mmunionis solo Palchatis tempore Fideles obstringi r addit tamen, monendos eos, ac hortandos, ut etiam solemnioribus festis Nativitatis Christi , Penteco isses, & Assumptionis B. Mariae Virginis ad sacram Synaxim accedant. Mox docet, jam tum ab Ecclesiae pii mordiis Eucharillicam Communio. nem aut sub una panis, aut sub utiaque panis & vini specie ministrari consuevisse; Ecclesiam tamen successu temporis, justis, validisque rationibus ita suadentibus, hane, quoad Laicos , probasse consuetudinem , ut nonnis sub una panis specie sacra Eucharistia reficerentur . Liset veros verba sunt Synodi citato capite ) ab in tio Chrsianae Religionis aliquando unius, aliquando utriusque specier usus fuerit I progressu tamen temporis Ecclesia , gravibus , i jussis causs adducta , consuetudinem sub altera tantum specie communicandι approbaυit. Admittit etiam concessionem a Pio IV. Regno Bohemiae sarum: nec inficiatur; Diaeces m Wrati flavi ensem sub Bohemiae Regni ditione contineri: fatetur tamen, se nolle a communi Ecclesiae disciplina recedere: Ex eoneessione autem inpinolitae Seris sub Pio IV. Pontifice felicis recordationis Regno Eohemiae facta, cui Proianeia hae m Di παι. sis marisiainensi incorporata est , Laicis Calicis usus liber permittituν .
299쪽
NU minus Ecclesie universalis approbatam consuetudinem , quantum Domino suffragante poterimus, rursum introducere cupimus . Postremo metho. dum suppeditat, quam hac in re sequantur magistri erga discipulos, Sa. cerdotes erga parentes, quorum interest filios erudire , Confessarii erga poenitentes I ut omnes studio paeis & charitatis incens , communem Ee etesiae eonluetudinem ultro amplectantur e suod obtinebunt facilius, tibi illos accurate erudierint, rantum sub una specie , quantum sub utraque spe.
V. Pietatis , prudentiae, ac pastoralis solicitudinis legibus consentanea prosello est memorata Synodalis constitutio, si temporum et rcumstantias, quibus edita fuit, inspiciamus . At vero pari digna laude sertasse non esisset, aue saltem inutilis videri posset Episcoporum eura, si quae olim in Wrat ista viae Synodo sancita fuere, ad eas Diceceses, & loca trahere vellent, in quibus, citra ullam controversiam , laudabilis ac inviolatus viis geret usus dispensandi Laicis Eucharistiam sub unica panis specie . . VI. Quoad hosce Episcopos, in quorum dioecesi pacifica viget consuetudo Communionis laicis ministrandae sub sola panis specie , hoc unum notatu dignum superest explicandum. Accidit non semel, ut Lutheranus aliquis, qui pravo imbutus errore, Eucharistiam sub utra que specie suis mere consuevit, Catholicam Religionem amplectatur. In hoc rerum statu solent aliquando Episcopi, pietate moti, ab Apostolica Sede suppliees postulare , ut is, qui, haeresi ejurata, Catholicae Fidei nomen dedit . a. leat in posterum Eucharistiae Sacramentum sub utraque specie recipere, veteri consuetudine, cui pridem assueverat, non immutata; praemissa e men protestatione, per quam se credere fateatur , totum integrumque Christum tam sub panis , quam sub vini specie contineri, ac spondeat, se non nisi in privata domus Capella saeram Eucharistiam sub gemina specie sumpturum. In toties memorato Tractatu nostro de Sacrifieio Missae multa numerantur exempla Romanorum Pontificum, qui privilegium pro Communione sub utraque specie, Catholicis Principibus aliquando mini.
stranda, concesserunt. Haec tamen exempla ad hanc, quam tractamus ,
causam transferri non possunt; tum quia Personarum conditio, quae ad privilegia impetranda plurimum aliquando valet, diversa est I tum etiam quia suspicari non licet, eum, qui in Catholica Fide educatus , ah ea nunquam recessit, affirmare, aut docere posse , Communionem sub utra. que specie Divino praecepto cunctis Fidelibus suisse propositam . Contra vero timendum, ne is, qui longo tempore haeresim professus est, in veteri errore adhuc permaneat, quantumvis eum solemni protestatione ejuraverit, atque in hoc ipso articulo nominatim id omne , quod Romanaeredit Ecclesia, se crediturum spoponderit; eum praesertim de sinceritate protestationis antea emissae ex hoc ipso dubitandum videatur, quod nihilominus sacram Eucharistiam sub utraque specie accipere , post factam haeresis abjurationem, in votis habeat : qui enim ita se gerit , videtur . . Tom. I. S . ad
300쪽
adhue in eadem versari opinione, quam ante abdicatam haeresim foveis hal. Hac autem, aut his smilia rationum momenta, in causa fuisse pu. tamus, cur Praedecessor noster Urbanus VIII. anno 1627. priuilegium a Barone quopiam Bohemo petitum, ut in privato domus suae oratorio Eucharistiam sub utraque specie acciperet , constanter denegaverit. Neisque vero nos ipsi faciliores hac in re fuimus erga nobilem mulierem , pridem Lui heranam , postea Catholicam quam tamen moneri curavi.
mus, int, quoniam singulari Dei beneficio ad Catholicam Fidem aeeesse. rat, aequo animo se submitteret legibus Romanae Ecclesiae , quae mater omnium clementissima , ae de filiorum salute impensius solicita , quid prosit illis, quid nomat, optime intelligit. Huj vj incidi sensus eruimus exoratione, quam super usu Calicis habuit in Concilio Tridentino Villat pandeus Segobiensis Theologus, quamque Harduinus retulit in sua Con.
ciliorum Collectione tom. Io. col. 3I2. Tanti enim apud nos , modo pie Chi; ιaneque semus instituti, Eetissae auctoritas, O cbaritatis opinio valere ebet, qua nos illa sempeν tamquam piissema mater Irberos tenerrime prosecuta es, noseraque commoda procurat, ut , poubabito , atque abiecto procul quois cumque asteEiu, quem fortasse nos erga Calιcem hunc remere admodam indui. mus, geramu tque , illi uni nos, atque omnia nostra submittere , illud velle unum , quod illa vult, istud Ῥιιmum putare, quod optimum illa dueit, suspectamque babere sententiam ninram , quae non ex obedientia Ecclesae ona sit, m ortam jam . continuo deserere debeamus. Sylvius ru 3. pari. D. Thomaquae se. 8 . art. a. quae sit. 4. proposito dubio , Utrum Calικ si ex dispensatisne needendus haereticis, qui sanctae Romanae Ecclesiae imperio ae legibus se obtemperaturos promittunt , respondet , posse quidem hoc privilegium coneedi : addit tamene rix es , ut ejusmodi diisensatio expediar revectu
haret eorum nosera temporis . Haud equidem ignoramus , celebrem hune
Striptorem ira sentire de iis, qui, haeresi nondum ejurata, Calicis usum postulant, quo fruantur post haeresim abjuratam . Si tamen rationes , quubus ille utitur, expendamur, unusquisque facili negotio dignoscere pote. rit, eas sibi locum vindicare etiam quoad eos, qui pro ulu Calicis orant post haeresim ejuraram r inquit enim Sylvius , quod instantes pro usu Calicis ante haeresim abjuratam , ut plurimum ita se gerunt , pravo era re ducti, quod putant , Eucharistiam sub utraque specie ex vi Divini praecepti esse sumendam. Iam vero hujus erroris suspicione non carent,
qui hoc ipsum postulant post haeresim ejuratam. Addit, quod, privilegio
semel concesso , in praeconcepta opinione magis adhuc obfirmarenturhaeis retici, quibus latior aperiretur campus, ut Catholicis audaciores instilla. rent, & contra infirmiores ac pusillos acceptam dispensationem ostenta. rent , perinde ae si Romana Ecclesia eorum dogmata tandem probaret. Αe denique subdit, Sedis Apostolicae indulgentiam ceteris exemplo suturam, ut privilegium peterent, quod aliis concessum scirent; ex quo communis ac perniciola paulatim inolesceret eonsuetudo . Tanti Seriptoris
