장음표시 사용
321쪽
L I B. VII. C A P. II. apster sunt attribuenda necessitatibus pauperum , oe ex consequenti necessitatibus Miniserorum , sicut sunt bona hospitalιum , oe aliorum hujusmodi aliter de illis bonis , quae sunt principaliter attributa tisibus Miniserorum , scut/sunt Praebendae Clericorum , m alia hujusmodi. Nam tu primis bonis peccatum committitur non solum ex ab ι. sed etiam ex ipsa rerum conitione, dum aliquis in suos usus assumit, quod est alterius ς ideo tenetur ad res itutioinem , tamquam defraudator rea alienae . In secundis vero bonis non comis mittitur peccatum, nisi peν abusum , scut O de bonis patrimonialibus diolumes: unde non tenetur quis ad resιttit onem , sed solum ad paen/tentiam pe-
XI. Post exarata Quod libeta, suadente Clemente IV. qui mense Februa .rio I 255. fuerat Pontifex renuntiatus, Operam dare coepit Angelicus suae conscribendae Summae Theologicae , & Secundam Secundae circa annum I 269. absolvit, uti prosequuntur Echard cit. loc. & TOuron Ira g. 2o3. In hoc autem postremo opere , nempe a. a. quaest. I 83. art. 7. sementiam retractas isse, quam in Quod libet is docuerat, contendunt plerique ex iis, qui primam opinionem propugnant. Verum, ut ingenue loquamur, in hoc ipso Theologicae sumnetae loco, quem isti Doctores sibi favere a junt , videtur Angelicus doctrinam eonfirmare, quam in citato quodlibeto 6. tradiderat: praemissa siquidem distinctione bonorum, & disserens de Ecclesiasticis pro . ventibus, Episcopi sustentationi assignatis , inquit o De his autem, quae sunt specialiter Do t sui deputata , visetur ebbe eadem ratio , quae est de propriis honis. Nihilominus tamen, quia hic S. Thomas non ita perspicue, sicuti alias solet, mentem suam explicuit, ideo Genetius, ne sibi contrarium sateatur Angelicum, cujus doctrinae est addictissimus, de ejusdem, hae in
re, sententia ita cιt. loc. concludite Licet autem Angelictis Doctor gulara quadam perspicuitate mentem suam utplurimum aperire soleat, nullumque relinquat δε υerarate opinionis , m mentis suae dubitandi locum I fatendum tamen, illum, in hae quaestione resolvenda , verbis ita in speciem ambiguis um estpe, ut, etiamsi insigniores illius discipuli Mnsca νιnt, docuerιntque , quod, iuxta ejusdem Sanctι DOEIoris mentem, Beneficiati non possunt esse δε- mini redituum Beneficiorum suorum; attamen nonnullι repertι sunt, quι contrario plane modo lilius mentem interpretati sunt, oe fundamentum suae θη-rentia bati ferunt ex quodlibeto sexto.
XII. Aliud suae opinioni praesidium comparare studuit Natalis Alexander ab auctoritate S. Caroli Borro maei, in cujus Concilio Mediolanensi I. definitum amrmat, Beneficiarios non esse dominos Ecclesiasticorum redituum, qui suae honestae sustentationi supersunt, eosque in prosa nos usus impendentes, ad restitutionem ab eodem adactos. Verum nos, qui nullius partis studio abrepti sumus, nihil ejusmodi a S. Carolo decisum comperimus: etenim in primo Concilio Provinciali Mediolanensi , ad restitutionem obligantur Beneficiarii non satisfacientes oneribus, suis Beneficiis imposuis , quique reditus ad certos usus, puta ad Templorum ornatum , vel ad do-
322쪽
tandas virgines, a fundatore designatos, sibi usurpant, aut propria aucto. ritate in alios vertunt usus, de quibus decernitur. 9. Eccl. Mediol. pari. r.
pag. 39. suod si facere omiserint, sed eos fructius sibi vindicare, vel ad olios transferre ans fuerint, vel in quem debent i sim non impenderint, se ex sacris Canon bres, o sanctorum Patrum sementia, sacrilegii reos esse intelliragant , GV eorum omnium necessaria restitutisne teneri , neque ulla omnrno , etiam
memorabili consuetudine excuseri. Sermonem postea instituit Concilium de Eceses asticis proventibus, quos interdum Beneficiarii uberius percipiunt, quam ad vitam honeste traducendam propria cujuslibet requirat conditio -& de hisce eosdem Beneficiarios in hunc modum alloquitur.' Dubitare nomdebent ad eum finem hane copiam illis esse attributam , ut praeter ea, quae ad victum, oe cultum eorum satis essent, suppeterent etiam, quibus Diυin; eultus ornatus , splendor conservaretur , m parasterum inopia ,'indigentia su levaretur. Monet deinde, ac per vilcera misericordiar Iesu Christi obtestatur Clericos, quibus annui reditus redundant, ne hi j ce abutantur in
augendis consanguineis , aut in nutrienda vanitate , & luxu Hvendo et sed ut memores propriae obligationis, illos pauperibus distribuant , nulla tamen facta mentione justitiae , imino potius Ala indicata lege et, 1. ritatis , qua ad id faciendum obstringantur z ait quippe : Ex eo υ. ro . quod supererit , si necessaria pareperibus alimenta denegarant , intelligant , se , quos non paverint , occidisse et atque ob violatam sanctissimae eburitatis legem, mortale peccatum commisisse , quo Itbἰ iram in die irae rhesauri ave.
XIII. Quod tamen a S.Carolo de ei sum negamus, ultro concedimus, in nonnullis Dicete sanis aliorum Episcoporum Synodis affirmari , dc veluti certum assiimi: in Synodo quippe Nonantulana, anno I 588. habita a Caradinali de Angelis, legimus: Super os Ecclesae reditus in pios usus evena Eant , memores , illorum non esse dominor , sed tantum commendatarios , madminis atινes: & in Synodo Veliterna, sabita a Cardinali Cybo anno Io 98. Puicumque reditus Ecclesiasticos possdent, noverint, res Ecelesae nibi a Iiud esse, etiam vota Firilium , pretia peccatorum, o patrimonia pavearum , ea νMinque propterea miniseror se esse, non dominos , ut, quod illis suis perest, in pauperum necus ιatibus erogent. Licet autem nos ejusmodi Epi. scoporum effata haudquaquam reprehendamus , eum liberum illis fueri e
sententiam amplecti , quam innumeri Theologi laudabiliter propugnant, &tutiorem esse . atque in praxi consulendam , etiam alii, qui pro contraria stant, Doctores fatentur, inter quos Lessus de just. O' jur. lib. 2. eap. 4.
m obna quaest. 8.art. 5. attamen eonsultius existimamus , ut Episcopus in Synodo abstineat a quaestione decidenda, suoque calculo adjiciendo alteri ex controversis inter Catholicos opinionibus. In hoc autem proposito nos obis firmant Patres Concilii Tridentini: scimus etenim, enuntiatum decretum.
323쪽
L I S. VII. C A P. III. 2p7sae eonsanguineos, familiaresque suos augere studeant, ita prius suiste ensorinatum, ut ejusmodi prohibitionis haec ibidem adduceretur ratio , videlicet, quia Ecclesiasticorum proυentuum dispensatores tantum Itint e di lamen haec postrema verba in geuerali Congregatione, habita die a 3. Novembris I 363. visa sunt Patribus expungenda, & re ipla expuncta sunt ἰquoniam Cardinalis a Lotharingia Archiepiscopus Rementis, Petrus Gueri erus Archiepiscopus Granat ensis, aliique Praetules illis intercessere , ne dein trimentum afferrent sententiae, ut ipsi a jubant, valde communi, quae Ecclesiasticorum etiam supei fluoru in proventuum dominium Beneficiariis alis tribuit. Rem totidem sere verbis narrat Cardinalis Palla vicinus bH. Concit. Trident. lib. 14. cap. 3. num. q. neque inficiatur Paulus Sarpi ejusdem Coucit. bis. lib. 8. quamvis, ut indulgeat suo genio aut impugnandi, aut saltem obseurandi veritatem, decreto obstitisse asserat, non Cardinalem a Lothais ringia, neque Archiepiscopum Guerrerum , sed Episcopum Sulmonense in 'quod tamen salsum esse, fatetur etiam modernus Aufior, qui Sarpi historiam in Gallicum sermonem vertit, eodemque, quo Sarpius, insectus veneno, liuidis notis aspersiit, uti legere est tom. a. pag. 724. nu. 22. Quocirca, si Concilii Tridentini Patres noluerunt quaestionem attingere inter Catholicos exagitatam, jure meritoque nos consulendum duximus Epi-lcopis, ne illam in suis Synodis definiant, aut tamquam definitam assuin
XIV. Urgeant ipsi , & ineuleent suis Clericis, ex Eeclesiae stipendiis victitantibus , gravem obligationem, quam habent de largiendi pauperibus, aliisve piis ulibus applicandi, sbi redundantes Ecclesiasticos reditus - sed adhuc latentem hujus obligationis originem non investigent: ut enim aiebat Cardinalis Bellarminus in epistola ad Theanensem Episcopum nepotem suum controυ. 8. 9. parum refert determinare , unde illud proveniat gravis obligationis vinculum , quo ceteroquin omnes Beneficiarios' obstringi, indubiis tanter scimus: Non di puto sinquit Bellarminus) quaestionem illam, an Prolati sint vere domini redittium Ecclesis eorum , an teneantur resiluere,
quie male expenderunt. Parum enim refert, Mirum Praelatus damnetur ad iuriferos , quia peccavit contra jusitiam , an quia peccaυit contra charitatem , non bene distribuendo facultates siιas. Solum quaero , in quos usus debea expeadere suas EcHesiasticas facultates, ut non amitιaι vitam aeternam.
Regula in praecedantibus capItibus tradita limitatur .
ACeidit interdum, rem aliquam in quaestionem adduci nondum ab Eeis clesia definitam, & nihilominus integrum esse Episcopo, aliquid de
illa decernere, citra violationem regulae , quam modo tradidimus: etenim aliquaado totius controversia car/o unice vertitur circa jus commvng, qu
324쪽
1 8 DE S PNODO DIOECES AN AElatum inspecto, disputant Theologi, utrum aliquid fieri liceat, necne: e
terum nullus eorum abjudicat Episcopo potestatem, illud suo peculiari statuto inhibendi, quod plerique contendunt esse a jure communi permissum iaRem pandunt, quae subnectimus, exempla. Percurrenti Dioece sanam Synodum Neapolitanam, celebratam a Cardinali Pignatello, poterit, primo. aspectu , decisa videri controversia, magnis animorum motibus inter Do. Eho res agitata, de qua nos egimus in nos a Insiti Isia n. 2 O. O' seq. In ea quippe Synodo pari. I. cap. 9. num. 4. lancitum. legitur,. Ecclesiastici je. junii sanctitatem ab iis quoque servandam , quibus , valetudinis. causaesus earnium in Quadragesima, aliisque esurialibus seriis indulgetur; quoatamen apud Theologos est in quaestione positum. Verum, re sedulo exa. minata , eontroversae decisionem ex ejusdem Synodi vel bis minime inserari, animadvertimus: In ea si quidem non dicitur, Ecclesiasticum jejunium cum carnium esu rite componi, quod plures negarunt Theologi, qui res morales per analogiam ad physicas explicantes, sibi animo fixerunt Ecclesiasticum jejunium instar composti physici quod destrui necesse est , si
vel una corruat ex partibus, ejusdem essentiam constituentibus ; sed , abstrahendo. ab hae quaestione, jejunium, et si non. integre, ae sicuti ab Ecclesia praecipitur, tuo tamen modo servare, in ea Synodo jubentur , quos a. carnibus abstinere aegra valetudo non permittit I quod & ab aliis Dice celanis Synodis, . Lucana videlicet, Adiacensi , & Aleriensi , sanctissime constitutum, ibidem asseritura in quarum praesidium adduci etiam potui se sent Acta Ecclesar Tarant a sensis, edita ab Atanasio Germonio, ejusdem Urbis Archiepiscopo , in sua Dioece sana Synodo, . ubi ad tit. de observat. sejun. lib. 3. cap. 2. haec habentur: Nos autem, qui dispensantem huc solum spectare intelligimus, ut, quantum feri potes , a male sectis eorporibus
pericula ex noxiorum ciborum usu imminentia avertantur, non videmus, cur
dispensatus quamvis earnes edere licite pust ab hoc tamen salubeνrimo Eecissae praecepto excusari possi: immo , cum ex robussiore alimento valentior factus , facilius ieiunaturus praesumatur , nihil obstare putamus , quin mipse, Aut ceteri Chrisiani, tempore jejunii, semel tantum in die, horaque ab Ecclesia praestripla , cibum sumere debeat et cum m inter celeberrimos Threis logos non desint , quι se idem sentire scriptis mandaverint . . Neque vero quempiam inficiari arbitramur, posse Episcopum ad unicam saltem come .stionem praecepto obstringere, quos adversa valetudo ab alia jejunii parte, quae est abstinentia a carnibus, absolvit I praesertim eum summi Pontificet
Clemens XI. Innocentius XIII. & Benedictus XIII. in Edictis , quae tam . quam Episcopi Romani per Cardinalem suum in Urbe Vicarium juper obis servatione quadragesimali jejunii,. singulis annis, ut moris est , promulga. runt, id ipsum Romae fieri praeceperint; ad quae Edicta allusit laudatus Carindinalis Pignatellus, praelatam Synodalem Constitutionem ita exorditus: suia vero poseolisae Sedis, magiserio Spiritus Sancti erime, praeceptionibus, oeissitutis I Huiarrimis admenemur m. Sed supervacaneum est de hac re pii 4.
325쪽
L I B. VII. C A P. III. 2 ost laus disserere; quoniam nos, postquam supremum Petri solium conscendi.
mus, sinentes, Theologos in suis i peculationibus tempus terere , Ecclesiastici jejunii, hominum intemperantia, fatiscentem disciplinam, quanis tum fert conditio temporum , pro viribus sui lenia re curavimus , in junis gentes Episcopis, ne ulli permittant diebus Quadragesimae , valetudinis causa , carnibus vesci, nisi adjecta lege religiole servandi alteram jejunii partem, quae consistit in unica comestione: quod patet ex nostris A. postolicis litteris , quae extant in rom. I. nostri Bulcra ii, I9. 27. 53. 99. II. Simile judicium serendum est de aliis Synodali hus Constitutionibus, quibus severe interdicitur, ne Dominicis, alitique sestis diebus, exerceaniatur negotiationes, neve fiant publicae nundinae, sue annuae, sive hebdoma.dariae, quemadmodum non solum cautum reperimus in Synodo Provincia. Ii Cameracensi II. tit. 4. cap. 2. 3c Mech liniens I. titi de fessis , cap. 3. verum etiam, teste Uan. Elpen Jur. Eccles uniwrs pari. 2. rit. IT. cap. q. nt . I S.I6. statutum legitur in aliis pluribus Synodis Di mel anis Belgii, nimiis Tum Buscoducensi tit. I 2. cap. 2. Tornacensi anni I 6 3. tit. 3. cap. 7. &Yprensi anni Iboq. tit. 6. eap. I. quibus ex Italicis addimus Synodum Lauretanam, habitam a Cardinali Roma anno I 525. Senogalliensem , habitam a Cardinali Antonio Barberino is 27. Sutrinam, celebratam a Cardinali Iulio Spinota a 67i. Farsensem, coactam a Cardinali Carolo Barberino i58s. Caelena tensem , sabitam a Cardinali Denhois I 693. aliasque non paucas. Etenim , quamquam plures reperiantur nimium fortasse henigni et heolo. gi , qui negotiationem, etiamsi publice, &cum strepitu exerceatur, non accensenda opinentur operibus servilibus, festis die sus vetitis, atque ali. quot praeterea ex iis cum inficiari nequeant, nundinas, seu mercatus . ne Deo sacratis diebus fiant, expresse saltem prohiberi in Cap. I. de feriis; huic tamen praecepto derogatum asserunt per contrariam consuetudinem :uti videre est apud Cajetanum in Sion m. verb. In feso prohibita , Sylvestrum
in Summ. υerb. Negotium a. Navarrum manua I. cap. Iq. num. 8. & Layman Theolog. morat. lib. 4. tradi. 7. cap. 2. num. 6. ηυerse. Dico octaυo. N ihilominus nullus unquam aulus suit negare Episcopo potestatem , ejusmodi consuetudinem abrogandi, suaque peculiari sanctione interdicendi, ne praedicti profani actus, per quos certe Fideles summopere distrahuntur a Divinis , exerceantur diebus sestis, quod bene observant Ventrigl. in prax. rem Ec
III. Quamobrem Episcopus removens a diebus, Dei eultui specialiter
deputatis, aut solemnes nundinas, aut etiam hebdomadarias, nullam deis finit quaestionem inter Theologos controvertam, sed suo muneri indubiis tanter adnexam auctoritatem exerit, ad tuendam dierum festorum sanctiistatem , quae per praedictos actus prosa natur. De hac materia uberrime a
nobis tractatum est in nostris Apostolicis litteris, ad Ordinarios ditionis
326쪽
Ecclesiasticae datis 5. Novembias II S. impressis tom. I. nostri BMIIura ι r 4. in ordine, in quibus, praemissa distinctione nundinarum annuarum ab hebis domadariis, quas mercatum vocant, mercatum diebus festis haberi omnino prohibuimus, annuas vero nundinas, non tam permittendas , quam, ad evitanda populorum incommoda, ex quadam conniventia, tolerandas duoximus, modo non exerceantur iis matutinis, & vespertinis horis , quihus Divina officia in Ecclesiis celebrantur , quod in iisdem litteris crupiosius explicatur.
Praec pue abstinendum a definiendis quaestionibus reis c entibus Sacramenta : ubi de intentione Ministri requista ad
AUdivimus a Fagnano , illas potissimum quaestiones in particularibus
Synodis esse relinquendas intactas, quae circa Sacramenta versantur. Quoniam autem impossibile foret eas omnes hie recensere, nonnullas libabimus, quae frequentius occurrunt. II. Uique id ordinatim conficiamus, a quaestione exordiamur omnia Sacramenta complectente, alias subinde indicaturi ad singula pertinentes. Quaestio est inter Theologos , saepius a Parochis refricari solita, an,& qualis inotentio sit necessaria in Ministro, ut validum Sacramentum conficiat. Aliquam intentionem , saltem iaciendi, quod facit Ecclesia , in eo requiri , Fidei dogma est: etenim Eugenius IV. in suo decreto post Cone ilium Flore nistinum , tom. q. Collectionis Harduini col. 438. septem novae Legis Sacramenistis sngulatim enumeratis, ait: Haec omnia Sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tamquam materia, verbis tamquam foran a , m persona Mianistrἰ eonferentis Sacramentum eum intentione faciendi, quod facit EecIesae N Concilium Tridentinum sess. 7. ean. II. de 'Sacramentis in genere , contra. rium sentientes anathemate perstrinxit: Si quis dixerit, in Miniseris, dum Sacramenta conficiunt, conferunt , non requiri intentionem saltem fac euridi, quod facit Ecclesia , anat bema st. III. Nec vero pauca, nec levia sunt rationum momenta , quibus hoc Fidei dogma sui ei iure nam in primis Christus Dominus, Sacramentorum novae Legis auctor & institutor, eorumdem administrationem esse voluit actionem humanam : actio autem humana esse non potest , ni si sit libe.ra; nec libera, nis fiat ex rationis judicio, & cum intentione voluntatis. Praeterea actio Sacramentalis referri potest ad varios fines: insans quippe potest ex. gr. aqua ablui Vel ad munditiem corporis, vel ad sa. nitatem r quamobrem , ut ablutio sit Sacramentalis, necesse est , ut ad finem Baptismi determinetur per intentionem abluentis. Demum , ut Saatramentum valide coniuratur, qui illud administrat, gerere se debet ut Chri.
327쪽
LIB. VII. C AP. IV. 3 IChristi & Ecclesiae Ministrum: ad quod profecto necessarium eli , ut . illud animo intendat, quod Christus instituit, aut facit Eceses a. IV. Ex his porro, quae lare exornant Theologi , praecipue Gregorius
de Valentia tom. q. commentarior. Theologicor. diaput. 3. quavi. s. punct. 3. colligitur, eum, qui iocose ac scurriliter Sacia menti ritum celebrat, Sacramentum non conficere, neque valide administrare. Is quippe ani 'mum illudendi sibi adesse ostendit, non vero ponendi religiolam actionem , a Christo Domino institutam , ejusque virtute sacratam : quare Lutheri , & Calvini error , Sacramenta , per jocum administrata , nihilominus rata esse asserentium, primo confixus est a Leone X. anno IS 2O. eum, inter ceteras, hanc quoque Lutheri propositionem proscripsit : Si per impossibile confessus non esset contritus , aut Sacerdos non feris, sed Ioco absolveret, se tamen credas se absolutum , veri me es absolutus : & deinde expresse damnatus a Concilio Tridentino, cum cit. sess. 7. eum sess.14. cap. 6. m can. 9. de Sacrament. Paenit.
V. Nec quemquam movere debet, quod Socrates lib. I. bH. Ecclescap. IS. Sodomenus lib. 2. cap. I7. aliique ex Rufino scribunt de Alexandro Patriarcha Alexandrino; et nempe, aliisque Episcopis ad Concilium Congregatis , ratum visum suisse , ac validum Baptisma , ab Athanasio nondum ex puerili aetate emerso, eum sociis ludente, collatum. Primo enim, uti nos animadvertimus Insit. 8. multi Auctores factum illud non modo revocant in dubium, sed plane inficiantur e quoniam, si Hieronymi Chronico fidem adhibeamus, Alexander ad sedem Alexandrinam non est evectus ante annum 32 I. & Athanasius, eodem Soromeno referente, anno 313. Concilio Nicaeno, jam Diaconus, intersuit , atque insequenti anno , Alexandro vita lancto successit : quocirca explicari non potest , quomodo puer luserit , Ecclesiam Alexandrinam regente Alexandro : Scquamvis Alexandrum anno 333. Episcopum inauguratum dicamus , uti irradunt Papius ad ann. 3II. num. 26. & Patres Mauro. Benedicti ni in Vir. Albanas rom. I. Oper. pari. I. pag. 3. tunc tamen Athanasium suae aetatis annum duodevicesimum egisse oportuit, quoniam annorum saltem trigin ta praedicto anni' 326. Alexandrinum Episcopum eumdem renuntiatum, fere commum ter Eruditi eonsentiunt: nunquam enim ei ab Arianis objectum legimus, quod junior Episcopatum arripuisset, ut de Paulino, Hirori ymi fratre, narratur: aetas vero duodeviginti annorum ab illis puerilibus nugis jam abhorret , quibus Socrates , & Sozomenus Athanaliu udis lentum scribunt. Deinde, etsi res ita se habuerit, nihil tamen ex inde. ad adstruendum haereticorum errorem conficitur οῦ Athanasium quippe rinon irrisorie, sed serio Baptisma contulisse eo ritu, quem ab Alexandro Episcopo adhiberi viderat , ex eo colligitur , quod isdem Historici narritant, eum scilicet, non omnes promiscue socios, sed sol uni Catechume. nos baptizasse: eum autem Athanasium tunc lusisse iidem asserunt , nihil aliud sibi voluisse videntur, quam eumdem, in re serio peracta, ob-Disi irco by COOste
328쪽
lectamentum animi , tamquam extrinlecum finem , sbi proposuisse iaVI. Verum, quamquam apud Catholicos certissimum si, in Sacramen isti Ministro aliquam intentionem requiri , saltem faciendi quod facit Ecclesia ἰ valde tamen inter eosdem disputatur de hujus intentionis objecto seu quid illud st, ad quod ferri' debeat eiusmodi intentio, quam omnes
necessariam latentur. Ambrosius Catharinus, e Dominicanorum familia, .
Episcopus Mironens s , & postea Archiepiscopus Compsanus, in is c. do
Intentiane miseri contendit , ad Sacramentum valide admini lirandum satis esse , ut Minister intentionem habeat serio perficiendi ritum exteris num, qui ab Ecclesia adhibetur: atque ideo, etiamsi suam intentionem retineat, aut interius dicat, se nolle facere, quod . iacit Ecclesia , dummodo exterius serio agat , nulloque signo pravam suam voluntatem proindat, ratum, persectumque Sacramentum ab eo perfici. Catharinus pro pugnat . Catharino prae iverant Petrus Cantor , Robertus Cardinalis Pullus, Paludanus , Sylvester; eumque postea sunt sectati Salmeron lib. i. mnent. in epist. D. Pauli 3. par. disp. 2. Ioannes. Marius Scribonius in Sum m. Theolog. de Sacram . in genere quaes. 6. m 7. Vincentius Contem psonius in suo Tract. de Sacram . in genere , Hyacimus Serry in VmH. Carbaria. Natalis Alexander, Gaspar I uenia , . aliique recentiores. II. Haec tamen opinio visa est aliis .coincidere eum LGlieri , &Calvini doctrina, a Concilio Tridentino expresse damnata' ac propterea non duhitarunt haeresis notam eidem inurere . Verum hujusmodi censores Concilii Tridentini historiae se prorsus jejunos ostendunt: etenim Sessio septiama, ubi primo impium haereticorum dogma anathemate eonfossum fuit. habita est die g. Majῖ, is 47. & laudatum Catharini opusculum , Romae typis impressum prodiit anno Issa. quin opusculi Auctor, ea occasione, in aliquam erroris suspicionem venerit : quapropter Cardinalis. Ρallaviciis nus, cui Tridentini canones ,& decretae, eorumque genuinus lenius , igno. ta profecto non erant, in ejusdem Concilii hissoria lib. 9. eap. 6. num. 2. . loquens de sententia a Catharino in eodem Concilio propugnata, haec habete Equidem existimo, Calbarini sententiam fassam esse, .sed non ideo per Tridentinos ea non es diserte. damnatam : 'quapropteri fas illi fuiι. virmare ,
eam Concilio non contradicere: & lib. I 1. cap. IO. exponens . decreta Poenitentiae Sacramentum spectantia a Concilii Patribus . formata, num. 3 .
ait: Ex hisce postremis verbis conjicere potest quisquis ea legerit, baud esse
expunctam sententiam . Catharini , aliorumque Theologorum, opinantium, δε- cramento, quo rattim sis , sincere in Mindiro voluntatem serio. agendi , σobesse tantummodo iocum, quem Sacramentum suscipiens. cognoscere possι .
VIII. Quamobrem melioris judicii Theologi , Catharini opinionem ab . haeresis censura vindicant, latumque inter illam, ac Lutheri, & Calvini
doctrinam, diserimen intercedere demonstrant, praesertim Vasque E in 3. part. rom. 2. di put. I 38. cap. 2. θ 3. Cardinalis de Lugo de Sanamentia Up. 8.sect. 2. num. IS. Natalis Alexander Theolog. dogmat. σ moral. tam
329쪽
T. Iib. 2. de Sacramen ιιs in genere cap. V. art. 3. reg. I. Juen in de Sacram. differt. I. quaest. S. cap. z. Gry. 3. I. Quin immo Marcus Antonius de Dominis lib. s. de repubtic. Eccl0. cap. 'I1. I 2. o I 3. ubi perversum haereticorum errorem ac stiuit , Cathalinum a sua sententia prorsus alte.
num agnoscit, & fatetur. Negari tamen haud potest, grave vulnus praeis fatae opinioni inflictum ab Alexandro VIII. a quo die T. Decembris Iopo. haec inter alias propositio damnata suit: Valet B sit mus collatus a
Mndstro , qua omnem ritum exιernum . formamque baptizanssi observat, intus vero in corde suo apud se νυο ιr e non intendo facere, quod facts Ecclesia.
Sed nihilominus a damnationis telo illam defendere conantur Iuen in eit. loe. Serry in citatis MnHeiis pag. I st. Auctor Oper. de re Sacram. pag. II 3. aliique, confixam propositionem intelligendam rati, cum ritus existernus aut non serio, sed joco, & mimice peragitur , aut ab illo ex e eetur, qui aliunde, hoc est ab aliqua exteriori circumstantia, puta a Sa. cramenti postulatione , non determinatur ad agendum nomine Ecclesiae, seu tamquam Ecclesiae Ministere ultro enim admittit Iuenin, non valido baptizare, qui a nemine postulatus domini insantem abluit cum expressa
Sanctissimae Trinitatis inuocatione, si intra se deliberet id , quod seri
propositio damnata: non intendo facere, quod Deir Ecclesia. IX. Verum, ut ut haec res eoram Deo se habeat, nulla usque adhue de ea emanavit expressa Apostolicae Sed is definitio. Quamvis igitur coma munis sit sententia exigens in Min sim intentionem vel actualem , vel virtualem , faciendi non solum ritum externum, sed id , quod Christus instituit, seu quod sacit Ecclesia . Se haec, veluti tutior, sit omnino seris vanda in piaxi : non est tamen Epileopi priorem opinionem reprobare., atque ad hanc posteriorem , etiam theoriee tuendam ,, suos di etesia nox. adigere: eausas quippe majores, dissi es olioresque quaestiones, Fidem, aut disciplinam spectantes, ad Apostolicam Sedem deserendas , statuit perpetua Ecclesiae consuetudo, ab Innocentio lil. in Cap. Maiores, de Baptimo, confirmata. Quare, si constet, quempiam aut Baptismum comuli iase, aut aliud Sacramentum ex iis, quae iterari nequeunt , administrasse omni adhibito externo ritu, sed intentione retenta , aut cum deli heratai. voluntate non faciendi, quod facit Ecclesia, urgente quidem necessitate erit Sacramentum iterum sub conditione perfieiendum' si tamen res mois ram patiatur, Sedis Apostolicae oraculum erit exquirendum , quemadmodum ad Severum Seholasticum Constantinopolitanum faetendum scripsit Ferrandus, Ecclesiae Carthaginientius Diaconus, in difficili quaestione , quariise Ecclesia satigabatur, doctis, indoctitque in varias paries scissis, inquiens: Interroga, viν prudentissime , s quid veritatis evis audire, prinωcipaliter Antiatica Seius Antu item, cujus sana doc rina constat iudicio
veritatis, O DIcituν munimine auctoritatis ' tom. 9. Bibliotb. Patrum pag.
Iost. Quod semel monitum volumus , ut regula sit etiam pro aliis eo
r ver sil S, quas mox commemorabimus.
330쪽
Nonnullae recensetu ν quaestiones, spectantes Sacramentum Baptismi , a quibus in Duodo definiendis es abstinendum e uba de Baptismo collata infanti in matris titero latitanti, necnon infanti, qui aliquam sui
NEmo st, qui putet, nos extra popositum vagari, eum de singulis
Sacramentis, atque interdum etiam prolixius , di iserimus : etenim, quamquam nobis in animo non fuerit, tractatum de Sacramentis elucuishrare , attamen . quia plerumque Epitcopi in suis Synodis de quolibet Sacramento specialem sermonem instituunt , nostri instituti esse a rhitra muri, difficultatum scopulos , in singulis latentes , iisdem detegere , per quos medii incedere debeant , neque in unam , alteramue partem defle- Stere, ne secus in legem delinquant, quam a Fagnano didicimus, sua moque Synodum eruditorum hominum dicteriis exponant. II. Post indieatam igitur controversiam , omnibus Sacramentis comm Mem, nonnullas statim offendimus quaestiones, ad Sacramentum Baptismi peculiariter pertinentes, quas in Synodalibus Constitutionibus praestat potius praeterire, quam enodare. Certum est, infantem in matris utero ita latitantem, ut nulla ejus pars aqua persundi queat, baptizari non posse, nec ei quidquam prodesse, quod nonnulli haeretici olim sunt arbitrati , si
ejus loeo, matris corpus abluatur, quemadmodum lib. 6. contra Iulianum cap. s. diserte tradit Augu stinus , relatus in Can. II 4. de Consecrat. disias . 4. Si ad matris corpus id, quod in ea concipitur, pertineret, ita ut ejus pars deputaretur, non baptigaretuν infans, cujus mater baptirata es aliquo mortismrgente periculo, cum eum gestiret in utero. Nunc vero, cum etram ipse ba. ptizatur, non utique his butinatus habebitur. Non itaque ad maternum compus, cum esset in utero, pertinebat e & prosequitur D. Thomas 3. pari. quaesi. 4 8. art. II. At quaestio est, an, reserato materni uteri ostio, quod puerperii initio contingit, valide baptizetur infans, cujus corpusculum , etsi nulla sui parte in lucem prodierit , aqua nihilominus, saltem per sphunculum tingi potest. Mirum est , quantum in hac quaestione varient Doctores. Valide eum bap: irari affirmant Victoria in summ. de Sacram. quaesi. 32. Suarez in g. pari. diaput. 2. quaes. 68. se I. o. an. II . in comment. Grego. . rius de Valentia tom. 4. disput. 4. quaesi. I. punct. Σ. Tertio sequitur, Chapea ville de easbus in peste cap. a. quaest. IO. subfn. quibus ex recen tioribus adhaerent Peguletus in tra I. probabilit. cap. 4 I. CV seq. Piet te inelucidat. docilior. Theolog. quaesionum para. s. de Bapissmo quest. 8. Florentius Cocq da Baptismo se I. 7. Franciscus Henno HD. 3. ques. I. conclus
337. Stagar in Theologia radicali tra L I3. de Baptismo cap. s. num.
