장음표시 사용
311쪽
LIB. VI. C P. XI. 28stiae eommitteretur, quam alias alterius generiss atque utinam adhue idenistidem admitti non pergereti , ideoque Pontifices huic potissimum oecutarere voluerint; denique cum ageretur de extensione a casu ad causam in se poenali: hinc factum est , ut neque laudari, neque probari merueriteonsilium dictorum Praesulum , qui Constitutiones Apostolicas ad alia crimina , praeter ea , quae expresse In illis enunciantur, extendere cogitabant, atque decernere, ut, sicuti solicitatus ad venerea in Confessione , Conse Liarium solicitantem denunciare tenetur, nec, nisi expleta hujusmodi deis nuneiatione, aut saltem data fide de ea adimplenda, peccatorum tuorum absolutione donari potest; & sicuti adversus Consessarios ad praemissas licitantes proceditur eum testium singularium depositionibus: ita pariter agendum esset in casibus, quibus poenitentes a Consessariis io licitarentur ad crimina diversi generis, quae ad carnis concupiscentiam non resem natur. His rationum fundamentis innititur sententia priori contraria, cui Doctores communiter suffragantur. Consuli possunt Carena , Diana. Bois naci na, Homobonus, Bossius, Sancta rellus, & alii, quos allegat, &sequitur bon. mem. Card. Cozza in suis dubiis selectis de hac solicitati nis materia dub. r. ' L
312쪽
Ne factae ab Episcopo Synodales Constitutiones viri hos careant, aut inisterpositae ab illis appellationes earumdem executionem retardent , pluis rima detegemus vitia , ob quae saepius illas aut rescissas , aut saltem impugnatas vidimus , cum in minoribus constituti saeris Urbis Con. gregationibus studium , operamque nostram navavimus . Et quoniam haec praecipua causa fuit, cur huic nostrae lucubrationi manus admove. remus : nimirum ut Episcopos de iis moneremus , a quibus in suis Constitutionibus ravere debeante i desino in hac re elucidanda diutius
De cavendis quoad quasiones nondum definitas: ubi de quaesione, au st De Jure Diυino residentia quoad habentes curam animarum. SApienter monet Fagnanus in Cap. Sicut olim , num. 82. de accusat. ne in Provincialibus Synodis facile quaestiones decidantur , inter Cath Ii eos Doctores controversae , & a Sede Apostolica hactenus non definitae :In rebus dubiis oe de iure controisos, non facile definitiones fiant , praesertim ubi graυε a Iiquod praeiudicium parari potes, velut in materia Sacrais
mentorum enodanda , aut explicandis casus ιι surarum , o aliorum vitiorum ,
quibus timoratae conscientiae irretiri possunt . Minus itaque erunt illae definiendae in Synodis Diaece sanis, aut quidquam in harum Constitutionibus dicendum, quo statui videatur, quid de illis sentiendum sit. II. Cum laerae Congregationis Concilii Secretarii munere langebamur, quidam Episcopus, prudentia, ac doctrina praeclarus, atque amicitiae ne cessitudine nobis conjunctus, suas ad nos misit Constitutiones, quas paraverat , in sua sutura Synodo mox promulgandas. In his animadverti. mus , Ρaroeliis, aliisque animarum Rechoribus continuam inter suas oves residentiam praecipi, & commendari , utpote quae iis injuncta esset jure naturali , & Divido ; quod insuper dicebatur a Concilio Tridentino jam definitum . Praesulem amice a)monuimus, ut suos Parochos quidem ad assiduam res dentiam pro viribus excitaret , sed abstineret a jure determinando, e quo residentiae obligatio oriatur.' quale enim hoe sit, Di. vinum ne, an mere Ecclesiasticum , disputant Theologi , & adhue sub Iudice lis est. Nostris monitis morem gessit Episeopus, e sua Constituis
313쪽
L I B. VII. C P. I. 287tione verba expungens, quae nobis displicuerant; sed simul nobis fgnificavit, sibi innotuisse eontroversiam jam pridem inter Theologos exagitatam , sed eam existimasse a Concilio Tridentino decium sest. 23. cap.
1. de reform. iis verbis : Cum praecepto Divino mandatum sit omnibus . quibus animarum Cura commissa est , oves suas agnoscere ; pro his sacris. eium fierre; verbique Diυini praedicatione, Sacramentorum admini ratione,
nc bonorum omnium operum exemplo pascera ..... qua omnia nequaquam ab
iis praesari, σ impleri possunt , qui gregi sus non in υigilant , neque assi.
sunt', sed mercena νiorum more deserae ut o c.
III. Ut amico P suli plene satisfaceremus, haec nos illi reposuimus. In dubitatum est , assiduae residentiae onus cunctis animarum Pastoribus incumbere, illudque a Conciliis, & Patribus frequenter inculcari, quod, Ionga contexta canonum serie , suse ostendunt Bartholomaeus Caraneta opusc. de resid. Episcop. cap. 7. & Thomassinus de vet. ρο nov. Eccles diis scipi. pari. 2. lib. 3. a cap. 3 o. u que ad 36. sed non ita certum est jus, a quo illud pro manet; contendentibus plerisque, residentiam a jure Di -υino esse Episcopis, & Parochis imperatam; aliis ex adverso ejus obligationem ad jug mere Ecclesiasti eum referentibus . De hac controversia ais criter disceptatum fuit in Concilio Tridentino ante sus. 6. sub Paulo III. sed ea vehementius recruduit sub Ho IU. in eonventibus habitis ante sessI9. 13. ae tanto studio in utramque partem versata et , ut plura pro utraque sententia exarata fuerint opuscula, quae prodierunt Venetiis anno Iso a. impressa typis Iordani Zileti . Cumque dissidentes inter se Patres haudquaquam invicem conciliari potuerint , tandem deliberatum est , ut novo quidem decreto euncti animarum Pastores ad residentiam adigerenis Iur , ac severae paenae contumacibus infligerentur; nihil tamen definiretur de iure, quo iidem continue inter suas aves versari tenentur: quin immo
ita decretum concinnandum Patres duxere , ut nihil inde alterutri senis aentiae detraheretur e quae omnia enarrantur a Cardinali Palla vicino in histor. Concit. Tradent. lik. 7. cap. 6. lib. I 6. cap. q. Iιb. 2I. cap. 22. Hanc
Tridentini mentem eum perspectam habuerit Pius IV. in Allocutione habita ad Cardinales , & Episcopos Kalendis Martii Is 64. quae extat in Actis Consistorialibus , agens de residentia a Concilio Lateranensi sub Innocentio III. atque a Tridentino animarum Pastoribus, novis sanctionibus injuncta. haee ad rem subdidite Licet vero neque in illo , neque in socinetlio cure desu tum se , an residentia de jure Divino esse censeatur ,
quod neque etiam nos nunc ex improviso definire audemus .
Ivis Non ignoramus , quosdam praestantissimo Dotiores contendere , quaestionem , de qua est sermo, etsi elare & expresse definita non fuerit, esse nihilo mi ous virtualiter , & implicite, ut a junt, a Concilio Tridentino deci iam , quod hac argumentatione manifeste confici arbitrantur .
Quo quisque jure obligatur ad finem, ad ea pariter obligatur , quae ad assequendum finem sunt ne eessaria: atqui Episcopi , eeterique animarum Diqiliroes by Corale
314쪽
Rectores, iuxta Tridentinum, jure Divino obligamur ad pascendum sibi
commissum gregem; atque ad pascendum, uti decet, & oportet, est neis cessaria residentia , quemadmodum idem Tridentinum declarat r igitur jure Divino iidem ad residentiam obligantur. Sed dissicultas e it in altera parte secundae propositionis, quam minorem vocant : etenim non dixit Tridentinum, non posse oves pascere , qui non resident , sed qui gregi suo non inυigilant , neque assiiunt , sed mercenariorum more deserunt : haea
autem verba commode referri queunt ad animum, cum vere intelligatur
gregi suo invigilare, assistere , eumque non deserere, qui, etsi absens steorpore, illius tamen regimini , & tutelae sedulo excubat animo , juxta illud Apostoli et . ad Corint b. I r. In tantia mea quotliana , solicitudo o. mnium Ecclesarum. Quamobrem aliquot ex Tridentinis Patribus, qui predictis decreti verbis obstiterant, metuentes, ne illis controversia deci. di, & residentiae praeceptum juri Divino adscribi videretur, eorumdem verborum sensu penitus inspecto, postea acquieverunt: quod pariter refert laudatus Palla vicinus cit. lib. M. cap. I 2. num. S. Ad haec , docet S. Tho. mas 2.2. quaest. I 83. ara. s. in corp. in qualibet obligatione praecipue spectandum esse oblig1tionis finem: cum autem finis, propter quem animarum Pastoribus residentia praecipitur , si spirituale bonum animarum , quibus praesunt : exinde concludit Angelicus , quod, si eumdem finem assequi possint in absentia, tune licite se a suis ovibus iidem subducere queant. Et prosecto, si residentiae praecepto non satisfacit, qui ita inter
suas oves versatur, ut animo ab illis absit, nullam gerens earumdem cuis
ram : quia tali pacto finem eontemnit, propter quem residentia et imis peratur, scuti sapientissime perpenderunt Patres Concilii Aquil ejensis an iani Is 96. rubrica s. seuod de Episcoporum residentia a sacro Concilio Tridentino, summorum Pontificum Consi tutιonibus cautum es, hoe non es in teia Iigendum , ut praesentia assideant, nibu praeterea agant, cum ex sacris ean nibus rementia set aecipienda in eum sensum, ut D laboriosa, non otiosa id, quod duobus praesertιm Tridentime SFnodi verbis egre te exprimitur, ut pascant, . regant me. Collectionis Harduini tom. Io. col. I 886. Oh oppositam rationem censebitur residentiae praeceptum adimplere, qui, etsi a suis
ovibus corpus subducat, animo tamen iisdem adest , & finem obtinet illas pascendi , & regendi, ad quem localis Pastoris praesentia dirigitur . V. Hanc eamdem S. Thomae ratiocinationem prosequentes illi Triden. tini Patres, qui residentiae onus a solo jure Ee lesiastico impositum affirmabant, adhuc clarius eam expoliverunt , atque exemplo illustrarunt , apud eumdem Palla vicinum lib. I 5. cap. q. num. IS. Contingit aliquando,
a jebant, adeo exiguam esse dioecesim, cui Episcopus praeest, tamque angustis limitibus coarctari, ut a loco suae dioecesi finitimo , melius ipse,& commodius suas oves pascere, & regere queat, quam possit alius residens in amplissimae di necess centro: si itaque in residentiae obligatione,
juxta doctrinam Angelici , spectandus est obligationis finis , non potest
315쪽
Ulci quod residentiae praecepto non obtemperet, qui in praedicto loco d sit, unde pusillo tuo gregi aeque imminere, ac prospizere potest, ae alter, qui in amplissimae suae di nece fis praecipua urbe commoratur. VI. Haee nos amico Prasuli scripsimus eo dumtaxat consilio , ut sibi persuasum haberet, non esse a Tridentino definitam quaestionem, de qua loquimur, sicuti ipse opinabatur il non autem, ut illum distraheremus a sententia , quae residentiae obligationem jure naturali, & Divino , animis rem Pastoribus injunctam defendit; ultra enim fatemur, hanc sententiam communiorem esse, eique sere Omnes calculum adjecisse, qui post Tridentinum scripserunt , tam Theologos , quam Canon istas, inter quos S tus lib. ro. de justitia, O jure quae'. 3. ara. I. Bellar minus epis . ad The nensem Episcopum nepotem Itium, post editionem Coloniensem anno rorρ. aliasque rursum vulgata, pin Acta Legationis Helυeticae Cardinalis Ρasso
net, Uasquea opus. de Benesc. cap. 4. h. 2. num. Ia I. Lemus lib. 2. dejQl. in jur.ev. num. IS 3. AZorius Insit. morat. pari. Σ. lib. 7. cap. q. qua l. s. Caran Ea eis. tract. de resiae Discop. cap. 2. Navarrus manual. cap. 23. num. Iar. Gonzal eZ in Cap. Relatum , de Cieris. non residen. num. 6. m seq. Fa-gnanus in cap. Ex parte , eod. νιλ num. Σ .σ seq. Zoesius ad eumd. tri. num. 2. Zypaeus num. 7. Pirhing num. II. aliique innumeri.
ipsa contingit in sex Episcopis Cardinalibus , Ostiens , Portuens , Sabi-uens, Albanensi, Praenestino , & Tusculano , qui , ut omnibus notum est, in Collegio S. R. E. Cardinalium principem locum obtinent, suppresso per Callistum II. septimo Episcopatu suburbicario, sanctarum videlie et Runnae& Secundae, seu Sylvae Candidae olim nuncupato, cujus Cathedram& Diceeesim idem Ponti sex Portu ensi Ecclesiae perpetuo univit. Sex huis jusmodi Episcoporum Dicecelis Urbi Romae admodum proximae sunt, aepe ne eontiguae; sed tamen a Dioecesi Romana vere distinctae & separatae , ut etiam colligere licet ex nostra Constitutione II S. f. 2I. Bullam nostri tom. I. Cum vero praedicti Episcopi Cardinales in ipsis Dioecesibus non resideant, sed Romae moram ducant, summo Pontifici assistentes,&Apostolicae Sed is servitiis addicti; lieet aliquando ad visitandas easdem Diceiseeses se conserant, ut alibi videbitur, sicque a re fidentia in propriis Dice. Osi bus ex dispensatione Pontificia plerumque absint r hine aliquis arguis
mentum desumere posset, ut lustineret, residentiae debitum , non a praeceis pio Divino, sed ab Ecclesiastica institutione provenire. Neque porro ullum nobis onus incumberet huic argum epto respondendi οῦ cum nos nec uani , nec alteri ex praemissis sententiis adhaerere professi simus . Sed , quoniam diximus, communiorem post Tridentinum esse opinionem illam , quae rellis dentiae praeceptum a jure Divino desumit, silentici minime praetereundam
censemus responsionem , quae dari posset ab hujus sententiae propugnatori-hus: nimirum, Cardinales Episcopos suburbi carios, . dum in Urbe resident, ut Romano Poatifici, & Ecclesiae universalis negotiis operam praestent,
316쪽
satisfacere debito residentiae . si non material 's, at saltem formalis; quod quidem summa facilitate adimplent ob parvam Di ecesium si hi commissa. rum ab Urbe distantiam: Romanum vero Pontificem, dum lciens & pruis dens id fieri patitur , & taei tam ipsis dii pentationem a relidentia mat riali concedit, non eos quidem a legis Divinae vinculo absolvere , ted interpretando definire, Divinam legem illos in casu, de quo agitur, ob adjunctas rerum circumstantias, nequaquam adstrinsere. Et haec lane resisponso conformis est doctrinae S. Thomae in quodlibet. 9. art. II. cui post Covarruviam , Solum . & VatqueZ, plenissime adhaeret Fagnanus in Cap. Ex passe , num. 37. seq. de Ciericis non re m. quamque etiam late exornat Hurtadus in stiis Resol. Morat, de Residentra tom. I. resol. p.
num. 29. seq. Specialiter autem , pro eo quod pertinet ad praedictos sex Episcopos suburbicarios , plura habet Cardinalis Brancatius in sua dissertatione de optione sex Episcopatuum.
Delum de cavendis quoad quaestiones nondum definitas I ubi de ea, an Cle. νici Beneficiaria snt domini, vel adminiseratores Fruituum
MInus nobis arrist, qpod in alia offendimus Synodo , ub; illata
mentione gravis obligationis , quam habent Cleri ei Beneficiarii, Bene faciorum, quae possident, fructus, suae honestae, detentique sustentaritioni superfluos, erogandi in pauperes, aliasve pias caulas . ejusmodi obligationis haec ibidem afferebatue ratio , nimirum quia Clerici Benserarii non sunt praedictorum fructuum Domini , sed meri dispensatores: quamquam enim commendaverimus consilium Episcopi, renovandi . leu verius inis culcandi Oblervationem praecepti, quo singuli obstringuntur Beneficiarii. neutiquam tamen visa est approbanda adiecta praecepti ratio , qua vid batur assumi, quasi decisa controversia, etiamnum inter Doctores agitata, de qua statim.
II. Quidquid sit, an, juxta priorum Ecclesiae seculorum disciplinam,
Ecclesiasticis Benefietis gaudere possent, quibus opulentum suppetebat patrimonium, quod negare videntur Hieronymus epist. ad Nepotιanum, Iulianus Pomerius de Ut. contemptat. lib. 2. cap. 9. aliique Patres, congestia Thomassino de vet. noυ. decies discipi. tart. 3. lib. 3. cap. 4. ce tum est, hae nostra tempestate, etiam Clericis divitiis affluentibus Ee lesiasti ea Beneficia conferri: neque est, qui dubitet, quin iidem verum dominium habeant redituum, quos ex proprio pereipiunt patrimonio; in quorum proinde mala distributione, aut etiam pravo usu , possunt utiisque contra alias virtutes , perinde ac laici, non vero contra strictain justitiam peccare. .
317쪽
L I B. VII. C A P. I I. 29t III. Certum pariter est, ante factam divisionem bonorum Ecelesiastia eorum , debuisse Episcopum, ad quem pertinctat eorumdem administraistio, partem singulis assignatam fideliter elargiri , nec potuisse , absque
violatione justitiae commutativae, pauperes fraudare ea quarta parte proventuum , quae, juxta ejus aevi disciplinam , erat pauperum indigentiis sublevandis dest mala ; quod quidem onus , ex.eadem profluens jullitiae virtute, iis in locis, in quibus nondum facta est praedicta diuisio , etiamnum incumbit Episcopis., Abbatibus , aliisve Beneficiariis, quorum Ecclesiasticis redilibus sunt illi admixti, pauperibus, ae Ecclesiae fabricae, iuxta priscam institutionem , attributi; ex quibus propterea si aliquid libiti turpent . sunt injusti rei alienae detentores, Sc tenentur ad restituta onem. Iv. Certum denique est, etiam posita Ecclesiasticorum bono um divisione , & assignata jampridem pauperibus quarta parte iandorum ad Ecclesiam pertinentium, ex quibus, putant ,Doctores , erecta , & dotata fuisse hospitalia, aliaque instituta opera pia , ad eorumdem Pauperum Commodum t adhue nihilominus teneri Clericos Beneficiarios , reditus , quos ultra tui honestam sustentationem ab Eceses a percipiunt, distribuere in pauperes, aliave pia opera erogare, nec posse , abique gravi pece Io, in convivia, ludos, venationes, & similes profanos ulus impendere, aut consanguineis elargiri, nisi tamquam pauperibus , si vere pauperes
sint. 3c tunc, ut minus egeant, non ut ditescant. V. Hanc obligationem omnes Ecclesiae canones aut imponunt, aut O
mnibus impositam agnoscunt , qui Ecclesiae militant stipendiis . Canon
37. tom. I. Collectionis Harduini col. I 8. inter Apostolicos , decernite omnium rerum Ecclesiasticarum Episcopus curam gerat, eas admini iret, ramquam Deo intuente. Non liceat autem ex eis aliquid sibi vendicare, veι propriis cognatis, qua Dei sunt, largiri. Sin autem sunt pauperes, ut pau peribus suppeditet e sed non eorum praetextu vendat, quae sunt Ecclesiae . Huic innumeri consentiunt canones collecti a Gratiano ea . I 2. ques. I. aliique, quos prosert Theophilus Raynaudus in opusculo eui titulus Mala ebonis Ecclesiiae, lib. 2. θ9. 3. cap. 3. num. I 2. Operi tom. Ιχ. Et, ne qui Shasce Ecelesiae sanctiones ad solum tempus reserri credat , quo nondum facta erat praediorum, aliorumque fundorum, ad Ecelesias spectantium .
divisio, audiat Tridentinum se . a s. eap. I. de reform. ubi, postquam E- Piscopos monuit, ut modesta supellerelli, mensa , ae frugali victu sint contenti, iisdem interdicit: Ne ex reditibus Ecclesiae consanguineos , familiare ise suos augere studeant, eum mstolorum canones prohibeant , ne res Ecese iasicas, quae Dei sunt, consanguineis Anens p sed, si pauperes t , iis , ut pauperibus , distribuant ; eas autem non dissνabant, nee dissipent ut
rum causa: immo , quam maxime potes, eos sancta bnocus manet, ut stmnem humanum hunc erga fratres, nepotes , propinquosque carnis assectum , unde multorum malorum in Ecclesia seminarium extat, penitus deponant. Quae v
de Episcopis dicta sunt, eadem non solum in quibuscumque Beneficia E
318쪽
olesassica tam Secularia, quam Regularia obtinentibus , pro gradus sui eo ditione, observari, sed γ ad S. N. E. Cardinales peνtinere decernit . Setismus utique , Magistrum Loream hunc Tridentini locum intellexisse . non de Beneficiorum fructibus, seu eorumdem portione Ecclesiae Praelatis . aliisque Clericis attributa, sed de bonis immobilibus mentae Episcopalis. aliorumque Beneficiorum , quorum dominium est penes Ecclesiam . Aeipsam et allegata Tridentini verba turpiter deceptum Lorcam euincunt diet enim Tridentinum loquitur de illis bonis, quibus fas est Beneficiariis sublevare suorum consanguineorum , si qua vere premantur, inopiam: neismo autem dicet unquam, posse in istos conferri bona immobilia Praebendarum, quemadmodum scite ponderat Sylvius in a. Σ. D. Thom. quaes 183. ort. 7. conelus. s. Quocirca nullus omnino Doctor, praeter unicum Loream, ausus suit unquam eximere Beneficiarios a gravi obligatione distribuendi reditus Ecclesiasti eos, suae honestae sustentationi suserfluos , in pauperes, at ave pia, & religiosa opera: quod eruditissimus Raynauiadus, quo fortasse nullus accuratius Doctorum placita hac de re perqui. serat, testatum reliquit, cis. loci inquiens: Denique nemo plana Dodiarum dissentit, siυε inter Theologos scholastras , sis morales, sis inter Iuvi m. νiros, ita ut quamGis jampridam lises. , m dissidia esserbuerint inter Dot ο-ares quoia dominium fructuum supesuorum , sene penes Beneficiarios, an penes alios, tamen quoad peccatum g Ue in dispensitione super suorum aliter, quam ad pior usus, nemo plane, plane inqxam nemo, dissentiar. VI. Haec, ut diximus, certissima sunt . Verum, quod modo a Raynaudo audivimus, acriter decertatur de titulo. .seu causa. , e qua praedis agravis oriatur obligatio. Plerique, praecipue ex antiquioribus, eam Oritharbitrantur ex strina justitia: docent siquidem, Clericos meros esse administratores, non autem dominos Ecclesiasticorum proventuum , qui honesiae iplorum sustentationi supersum ς ae proinde eos impendentes in usus Proianos., tamquam reos violatae justitiae , obligant ad restitutionem aue Eeclesiae, aut pataperibus suciendam : idemque restitutionis onus imponunt lutaribus, consanguineis , ceterisque pecuniam a Clericis recipientibus , quam certo sciunt ex Eeclesiasti eo Beneficio illis obvenisse. Ita, praeter antiquiores, sentiunt Navarrus de Eccles i. redit. Feres. I. monit. 2 r. num. I. AZOr. Insit. pari. 2. lib. I cap. 8. Pxima igitur O suod atti. .et, Comit olus Respons moνal. lib. I. que . To. 7 I. Monera de disti,
Capi succus. iii suis ControveU. tbelog. comtisυ. 3O. per For. sed speciatina ki b. σ.kq. quorum opinioni praecipuum landamentum praebent cum Can nes asserentes. bona Ecclesiastica esse Patrimonium Chνisti, sicuti habri uir in Cap. Cum secundum., de praeben. ω dgnit. Res Eessae, ο ραια
319쪽
L I A. VII. C A P. II., relam ρδι pertim, ut dicitur is Can .snal. Icl. quaYt. I. tum Ecclesiae Pa, tres, qui furti , dc rapinae reos faciunt Clericos expendentes reditus Ecclesia. Ricos in pro sanos usus , inter quos Hieronymus in cap. 3. Isaiae vers. I . in v. ubi ait: Rapina pauterum in domibus eorum est , quando replent ibesauros suos , m Ecclesi.e opibus abutuntur ιn delicias, puώlιcasque sipes , quae ad scissentationem pauperum datae sunt, vel sibi reservant, vel propinquis disrἰ- ouunt , σ alienam inopiam , suas, suorumque faciunt esse divitias: Bernardus
u epis. a. ad Fulcon. Cananic. Regul. num. II. Quidquid praeter necessarium mictum , ac simplicem vestitum de altaris retines , tuum non est, rapina es.sacrilegium es: assique relati a Thomassino de υet. oenου. Eccles discipi. Part. 3. lib. 3. a cap. 25. usque ad 83. VII. Alii exadverso , attribuentes Clericis verum dominium etiam superis euorum redituum, quos ab Ecclesia percipiunt, eκ istimant gravem obligationem illos erogandi in pauperes, aliisve piis operibus applicandi , non ori.
xi ex stricta justitia, sed vel ex lege charitatis,& misericordiae, Clerit Beneficiarios prae aliis adstringente; vel cum Cardinali de Lugo de iussit.
Er juri tom. l. disp. q. num. Io. ex virtute religionis et vel cum Lessio lib. a. de juss. ω δεν. cap. 4. num. 47. & Hau noldo de iusit. Or jur. tom. I. tradi. q. num. 82. ex positivo praecepto Ecclesiae: quamobrem praedictos reditus elargientes consanguineis, aliave ratione dissipantes , a gravi quidem culpa non excusant, sed a restitutionis onere absolvunt. Hanc sententiam inter ceteros, propugnant Bannes 2.2. quaes. 32. art. 5. Dominicus Soto de ius. γjur. lib. I quaest. q. art. 3. Sylvius in a. 2. D. Thoma quas . I 83. art. 7. comclus. 4. Molina tradi. 2. de just. juridi p. I 43. Vasqueet de reditib. cap. I. q. I. dub. I. Covarr. in Cap. Cum in ossiciis, de testam. num. 7. Sarmiento
de reditib. Eccles pari. q. cap. 6. num. 2. Marsi ius eod. tradi. pari. z. cap. I.
Is .er 3 s. Gonetalea in Cap. Si quis sane, de peculio Clericorum , a num. 6. que ad sin. Fagnanus in eod. Cap. a num. I. usque ad 6. Barbosa Jur. Eecles lib. 3. cap. IT. aliique ad his allegati, qui suam opinsonem duobus potissimum sustentant argumentis. Primum desumunt ex Beneficiorum oriagine, quod in hunc modum exponunt. Cum Ecesesiae proventus, inquiunt, in communi administrabantur , & quarta illorum pars, statis temporibus, in Clericos distribuebatur Ecdlesiae obsequiis addictos, nemo sacile credet, alterum ex his evenisse ', nimirum vel sngulos Clericos a 3 eo exiguam redituum portionem , ubique Jocorum , atque e qualibet Ecesesia participa L se, quae tantum ad necessariam sustentationem iisdem sufficeret vel, si aliquid ultra sui honestam sustentationem perciperent, illius portionis do. minium non suisse penes illos, quibus ceteroquin dabatur in pretium, &mercedem laboris. Jam vero . pergunt, cum, post factam bonorum divisionem, quartae parti, inter Clericos olim dividendae, subrogatae sint Praeis hendae, & subrogatum induat naturam ejus, cui subrogatur et necessario inde consequi videtur, ut una cum possessione Praebendae, omnium ejusdem Praebendae fructuum dominium Beneficiarii consequantur.
320쪽
VIII. Alterum argumentum eidem opinioni suppeditat Tridentinum fess. 23. cap. I. m fg. 24. cap. I a. de reform. quibus in locis decernit , ut Beneficiarii, qui e Beneficii loco sine legitima causa diu absunt, aut Fidei professionem intra praescriptum tempus emittere negligunt , suorum Beneficiorum fructus non faciant suos e hinc enim , per argumentum a contrario, insertur, quod, si in loco Beneficii resideant , Sc Fidei pro. fessionem debito tempore emittant, eosdem fructus faciant suos . Facere autem fru Ius suos, idem omnino esse, ac eorumdem dominium acquire. re, patet ex Cap. unic. de Clericis non residen. in o. ubi Bonifacitis V III. loquens de distributionibus quotidianis, iis dumtaxat erogandis, qui Divinis intersunt, ait: sui υero aliter de distributionibus ipsis quidquam reis
ceperit rerum sic receptarum dominium non acquirat , nec faciat eas suas.
IX. Neque hujus sententiae patroni aliquid roboris inesse putant arguis mentis in contrarium allatis. Ad primum enim reponunt, bona Ecelesia. sica recte dici Patrimonium Chrisi , quia scilicet Chiisti intuitu, ejusque amore sunt in Ecclesiam collata : nuncupantur etiam Res Ecclesia, quia BGneficialium sundorum dominium penes Ecclesiam est: ac denique appellanis Iur Pat νι monitim pauperum tum quia Clericis dantur, qui solis Ecesesiae sti. pendiis olim victitabant, eorumque plerique etiamnum, praeter id, quod ab Ecclesia percipiunt, aliud non habent, unde valeant sustentari οῦ tum quia singuli Beneficiarii gravi obstringuntur praecepto elargiendi pauperibus quidquid ultra propriam sustentationem ex Ecclesiae bonis acquirunt . Ad al.
legata autem Patrum testimonia . eos ita loquutos, respondent. oratoria quadam exaggeratione, qua etiam in divites laicos, pauperum indigentiis non subvenientes, interdum invehi conlueverunt : Hieronymus enim, reis latus a Gratiano sub initium disiactionis 42. ait. Aliena rapere contancitur, qui ultra necessaria sibi retinere probatur: δc Ambrosius , seu quicumque isse Auctor sermonis 8 r. qui inter Ambrosii opera circumsertur, relatus in Gn. Sicut, dist. 47. omnes divitiis affluentes ita alloquitur e suis tam inistinus , tam avidus, tam avarus, quam qui multorum alimenta, Dum non usum , sed abundantiam , m delicias facit λ Neque enim minus es criminis habenti tollere, quam, cum possis , oe abundes, indigentibus denegare. Esuis νῖentium panis es, quem tu detines ἰ ntiaorum indumentum est, quod tu rea eludis ; . miserorum redemptis es , oe absolutio , pecunia, quam tu rn terram
defodis. X. Porro tam Auctores primae , quam secundae sententiae , sibi suffragari contendunt Angelicum Doctorem . Duplici in loco S. Doctor hane versavit quaestionem in Quodlibetis nimirum, & in Summa. In Quod libetis . quae
ei rea annum I 237. ab eo scripta, testantur Echard de Scriptoribus Ora nisPraedicatorum tom. I. pag. 272. dc Toumn in mia S. Thomae pag. I S 3. ape te adhaeret posteriori sententiae: etenim quodlibet. 6. quaest. 7. art. 12. ad 3.haee habet: Aliter dicendum es de illis Eccle sicis bonis, quae principalia
