Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

uεπἰam falliti consulere opertet: quandoquidem est probabilis νatio dubιtania Ee remedio , quod ponsax esse necessarium I id, quod fieri hic potes, etiam pedit , ut fiat.

ptismi validitatem hoc tantum nomine, quod haereticus minister, a quo fuit collatus, cum non credat, per regeneralio S lavacrum deleri peccata , illud non contulerit in remissionem precatorum , atque ideo non habuerit intentionem illud conficiendi, prout a c. hristo Domino est institu. tum: liquidem, eum in Galliis disputatum olim fuerit, an ob praedictam rationem rebapti Eandi essent baptizati a Calvim stis, S. Pius V. ad quem controversa delata est, minime rebaptizandos definivit. Sacramenti enim validitati non ossicit privatus ministri error, cui praevalet generalis ejusdem ministri intentio faciendi, quod Christus instituit, seu quod fit in vera Christi E 'eles a r quemadmodum testantur Acha Concilii Ebroicens s anni

157 6. ubi hare ad rem adnotantur: Ante decisionem apostolicae Sedis Romanae, licuir fortase euique in suo sensu abundare. Verum, quoniam, posthabitam de hae facultate divulationem , felici recora. Fιus V. desinιvit , erum esse Baptisma, quo uterentur Calvinistae adhibentes formam, maiateriam insitu tam a Chri Io , cum intentione generali faciendi, quod Christis ins ι tuιιοῦ licet errarenι in paνticulari interpretatione , o sngulari intentione . tit alia fere omnes haeretici errarunt , vel circa inteligentiam formae aptismalis , via circa aliquem ejus esse tum .' ob id baptietatos ab ipsis Calvinissis , non iterum tingendos sub eonditione oec. Hine interdicimur a

mnibus Curatis , o Presbteris , sub poena suspensionis ipse facto a Dionnis , ne allatos ad se pueras , jam baptigatos a Calυini iis , audeant iterum rivree Iub ilia conditione. Alia similia Synodorum statuta legi ponsunt apud Graneolas in antiquo Sacramentario Ecclesiae pari. Σ. pag. Is R.

X. Quaedam exstant in Orbe Catholi eo Sanctuaria, ad quae deseruntue

insantes s ne Baptismate vita functi. Eorum cadavera ante aliquam Ima. ginem Salvatoris nostri Jesu Christi prodigiis celebratam, quae ibidem veneratur, a piis parentibus collocantur, ibique aliquantisper relinquuntur. quo interim spatio enixe preces Omnipotenti Deo porriguntur, ut hujusmodi infantes demortuos ad vitam revocare velit, quo possint Baptisma. tis Sacramentum accipere. Quod si deinde aliquod in eis vitae signum apis pareat, salutari lavaero sub conditione abluuntur; cumque deinde ut plurimum morti reddantur , tamquam haptizati , in loco sacro sepeliuntur. XI. De his Sanctuariis, quae in Germania potissimum existunt, ac de hujusmodi mii acutolis eventibus agunt P. Bagatta in tuo opere de admirauis dis Orbis Chrisiani, P. Gobat in Iua Theologιa Moraιι tom. I. ac recentius omnibus P. Amori rom. 3. sua Theologia in tra I. de Sacramento Baptismi. In Synodis Diceee sanis Lingonensibus j anno I 31.3c I IS. habitis , item

342쪽

chiepiscopo promulgatis, ac in aliis etiam Synodalibus Bilantinae Eceses aestatutis, anno Isstr. . & I535. editis, praemissa omnia vetita suerunt sub gravium poenarum interminatione ; dictaeque Synodales sanctiones relatae sunt a Thiers in Tractatu de superstitione tom. 2. teri. edit. Paris anni IPI 2. cap. 7. de Supersitianibus, quae ad Baptismum pertinent, & a Natali Aleis xandro in sua Theologia Dogmatica m Morali I. a. de Sacram. Baptismi cap. 7. regul. 3. Fundamentum, quo praedictae Synodales Constitutiones in. nituntur, in eo potissimum conlii tui iur, quod nimis ambigua iunt signa , ex quibus ejusmodi infantium re turrectio erui contenditur ' quodque te. vis plerumque fidei & auctoritatis sunt testes, qui de iisdem testimonium perhibent I cum pro certis reviviscentiae signis habeantur aut pallidi eo. loris in rubicundum mutatio, aut membrorum, quae antea rigebant, flexibilitas, aut sanguis e naribus fluens, aut aliqua sudoris gutta, quae in fronte, vel in stomacho appareat I cumque de his i plis rudes mulierculae testes ut plurimum sint e quapropter sapientes illi Episcopi Ecclesiasticae disciplinae gravitati convenire existimarunt, e suis dioecesibus haec omnia removere, ac interdicere, ne Baptismus praedi his infantibus conferatur, neve in locis sacris eorum cadavera tumulentur I idque eo magis, quod

supradicti physici effectus faelle adscribi possunt calori , qui ex facibus

circum insantium cadavera accensis oritur, aliisque ignibus, quibus ipsa Sanctuaria tepescunt. XII. Inter hujusmodi Sanctuaria, quod ad rem praesentem attinet , omnium sortasse celeberrimum est illud Vspergae in Suevia , intra fines dicetesiis Augustanae , sub cura Canonicorum Regularium Praemonstraten in sum I ad quod nimirum ex remotis etiam regionibus infantium absque Bapti l male mortuorum cadavera deseruntur, ut, aliquo in eis vitae in diiscio comparente, saera Baptismatis unda abluantur. Sed , cum ad Conis

gregationem S. Officii delatus suisset re eursus adversus hujusmodi morem. haptizandi praedictos infantes sub conditione, δc quaestio diligenter coram ea examinata suisset , ipsis etiam Canonicis Praemonstratensi hus auditis die tandem 27. Aprilis anni I729. decretum fuit, ut hujusmodi consuetudo de medio tolleretur: idemque confirmatum fuit die Ist. Decembris ejusdem anni, item die a o. Februarii anni I 737. 3 o. Ianuarii I738. 3.& 6. Iunii 17 4. ac denique die Ir. Maji I7s I. Porro qui coaluetudinem hanc tuebantur. ac pro illius approbatione instabant , haec maxime afferebant; quod scilicet, quamvis oculos aperire, colorem mutare , aliquam sudoris guttam emittere , & alia hujusmodi signa resurrectionis haud evidentia essent, probabilia tamen censeri debebant: cumque pro in inde dubium subesset, an insans revixisset, necne, id satis superque eras, ut baptizari posset, vel potius deberet, sub conditione, se vivus es. V rum praedicta Conpregatio recte sapienterque animadvertit, quod minime agebatur de infantibus, de quorum vita, aut morte, ambiguis in utram que partem concurrentibus indiciis, disputaretur ; sed de infanxibus procul Diuitigod by Corale

343쪽

eul dubio vita lanctis, quique saltem tanto jam tempore vita caruerant, quantum in itinere plurium quandoque dierum , nullo proitus alimento ipsis dato, impensum suerat; ae proinde rem esse de vero miraculo resurrectionis; quod sane admitti non debet, nisi perspicuis & plane concludentibus probationibus evidenter demonstretur. Quemadmodum vero, deficientibus hujusmodi probationibus, nec resurrectio admitti, nec Bapti Lmus lub conditione conferri debet; ita, si re turrectio pro certa habeatur quod tamen ex signis luperius enunciatis. aliisque similibus nequaquam inferri potest . ) jam non conditio nata, sed abloluta Baptismi forma adhibenda erit. Quod autem innuimus, resurrectionem ex praedictis signis minime in serri posse . id sine ulla dubitatione confirmamus, quantumvis ea dem signa per testes idoneos atque inter se concordes comprobarentur . Sane, cum aliquando illa in Servorum Dei, aut Beatorum extinctis corinporibus conspiciuntur, an, & quibus in ea si bus miraculosa , aut naturalia censeri debeant, late ostentum per nos est in nostro opere de Cononietatione Sanctorum lib. q. pari. I. cap. 3I. Sed nunquam ulli hominum in mentem venit asserere, praedictas Servos Dei, atque Beatos, in quorum corporibus id genus signa reperta sunt, a mortuis resurrexisse , vel saltem pro verisimili, aut probabili habendum esse, eosdem fuisse ad vitam revocatos. Illud autem silentio praetereundum non est, quod inter ligna, quae in eorum insantium cadaveribus apparere dicuntur , neque vagitiaS . neque ejulatuS connumerari perlegimus o quae caeteroquin infantium indoli adeo prona sunt, quaeque in re turrectionis materia , utpote minus fraudi agi .llitati subjecta magni quidem momenti existimarentur.

CAPUT SEPTIMUM.

De Sacramento Confirmationis relatise ad Presbyteros Gr.eeas , qui illud pueris pos Baptis num administrant, oe primo de Ministrobrius Sacramen ι i. CVm vetusta apud Graecos consuetudo obtinuerit , ut smplices Sacerdotes Sacramentum Confirmationis administrent , puerosque statim

poli baptismum sacro Chrismate liniant ; Episcopi Latini , in quorum

dioecesibus Graeci hahitant, suorumque majorum institutis utuntur , persaepe dubitarunt de ejusmodi Confirmationis robore . Hanc autem quaestionem potissimum movere , & refricare solent in eorum Synodis , in quibus, juxta salutare monitum Fagnani in cit. cap. Sicut olim , num. 9 . de accusat. ea sunt accuratius enucleanda , quae in singulis Sacramentis , ut rata sint, dignoscuntur necessatia . Quapropter in hac nostra lucubratione, quam ad omnium Ecelesiarum Antisti uim utilitatem , & co m. modum exaramus, operae pretium est, prae satis mixti ritus dioecesium Praesulibus viam sternere, quam tuto calcare queant, quin impediam ue

344쪽

is numeris molibus dissicultatum, quae a Doctoribus excitantve ei rea leogitimum Sacramenti Confirmationis Ministrum , nullique incertae, Sc controversia inter Catholicas opinioni: adhaerentes , veram sectentur doctei

nam, ab Apostoli ea Sede approbatam, quidque de Confirmatione a simplici Meerdote administrata sentiendum sit , pro locorum diversitate , absque errandi periculo, in suis Synodis statuam . Quo vero . clarius iasar, nonnulla sunt praemittenda.

II. Ordinarium Ministrum Saeramenti Confirmationis esse solum Epiis scopum, definitum est a Concilio Constantiensi in damnatione errorum Wielefi, ab Eugenio IV. in decreto instructionis ad Armenos , atque a Tridentino sess. 7. de Confirmatione ean. 3. Si quis dixerit, sanctae Con*mationis ordinarium Mumi m non esse solum Discopum, sed quemvis simplicem Sacendotem, anatbema st. Hanc veritatem didicit Catholica Eccle4sa ab Apostolis, qui eum Actori 8. audi vissent, Samariam recepisse ver hum Dei, miserunt illuc Petrum, & Ioannem Apostolos, ideoque Epi scopali charactere in lignitos , qui recens a Philippo Diacono baptietatis manus imponerent, ac Spiritum Sanctum traderent. Hinc Innocentius I. in epistola ad Decentium Eugubinum Episcopum, cap. R. num. 6 eX recensione Petri Coustant tom. r. UL Roman. Pontis col. 838. scripsit: meonis Anandas vero infant bus manifestum es , non ab alio , quam ab Episcopo. feri licere. Nam Presbνteri, iket secundo synι Sacerdotes, Pontiscatus famem apicem non habene . me auiem Pontificium solis deberi Episcopis , ut Φι Ugnent, vel Paraeletum Spiritum tradant, non solum constietudo Ecclesa sica demonsυν, veνum oe ruo linio Actuum . Violorum, qua asserit LFerrum , m Ioannem esse directos . qui iam baptietatis praderent Spiritum Sanctum I nam Presb eris,stae extra Discopum, sive praesente Episcopo,.

cum baptinant, Chνismate baptinatos ungere licet sed quod ab Episcopo

Derit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo segnare , quod solis debetur Discopis , cum traiant Spiritum, Parachιω- .

III. Neque huic Catholido dogmati illud contrariatur, quod adnotavit Lueas Holstentus in dissert. r. de Ministro Confimationis cap. I. nimirum ab Anania, non utique Apostoloe, sed Discipulo, manus suisse impositas.

Saulo , uti legitur, ρ. ver . 1 7. Etenim ea manuum impositio, ul P te quae Baptismum praecessit, non fuit confirma toria, sed curatoria, hoe est adhibita ad restituendam Paulo visus sanitatem ἰ quod ex ejωsdem eaapitis p. vers. I 8. liquet. De smili manuum impostione , adhibenda nimi-Tum ad curandos energumenos, loquitur Innocentius L in cit. γ n. ad Decent um cap. 6. num. ς. ubi eam , ex Episcopi delegatione , fieri peris misit etiam a Diacono , inquiens : De his veνo, baptizaris . quἰ postea in

daemonio, vatio aliqua, aut percato interveniante , arripiun/ων est balicitaisitectio tua , β a Presbytera , υει Diacono possint , μι debeam des gnari uod Me . nisi Discopus praeceperἰt, non licet. Nam eis manu ι onenda.

omnino nou es, nisi Episcopus Mactoritatem dederit. id liciendi. Quem l .

345쪽

Moeentii loeum non recte considerarunt Morinus in Assertar. de Saer menta Consiνmatianis cap. Io. & citatus Lucas hi Oistentus , qui inde erui assirmarunt, potestatem confirmandi quondam fui sie Diaconis delegat ampnam, uti melius obiervavit Morini Editor Moretus. & pluri hus confirmat Petrus Coustant ad cit. γιβ. nullus hic est sermo de Sacramento Confirmationis, quod tune temporis statim post Bapti l mum confere ha. tur, quemadmodum in sequenti capite ostendemus . sed de ritu , quo eis succurrebatur , qui a daemonici, post iu sceptum Baptismum , essent

arrepti.

IV. At gravis olim exarsit inter Doctores controversia , an , ex spe. ciali delegatione Romani Pontificis., possit simplex Sacerdos , laltem Chrismate ab Episcopo jam consecrato, Sacramentum Confirmationis aviministrare . Negabant quam plurimi non infimae notae Theologi , inter quos Robertus Cardinalis Pullus pari. I. sentent. ev. 23. Hugo Victorinus ib. 2. de Sacram . para. 7. cv. 2. Hadrianus in A. disius. T. ara. 3. Duranisdus ibidem quaes. 3. σ 4. quibus ex recentiori hus adhaeserunt Est lus in 4.

Affimant ex adverso Iaeobus Cardinalis a Vitria eo serm. in υigilia Penis secostes , D. Thomas in 4. dist. T. pu se. 3. 3. ρανε. quaest. γ . art.

I. Solus 1n 4. Missιnct. 7. quaesi. I. arr. II. Bellurminus de Sacram. Conis Irmat. cap. I . Oper. eom. 3. Suarm rem. P m 3. pari. dis r. 36. sect. a. Gregorius de Valentia rom. 4. . D. s. quaest. a. punct. I. Covarruvias lib. I. vari cap. IO. Navarrus manual. cap. 22. n. 8. Cardinalis de Lugo in Respons morat. lib. I. duis. 6. Cardinalia dς Laudaea m 4. rom. 8. Hsput. Σ. art. 2. Cardinalis Gottus tom. a. in 3. pari. quas . a. de Minoire Couis frmat. dub. a. I. Juen in de Geram. Erg. 3. ques. s. cap. 2. -t. 2.3. Tournely de Sacram. Confirm. quas. 3. arι. a. in v et de re Sacramen. paria lib. 3. quas . 7. Boueat .hg. a. de Confirm. art. q. sin. a. tom. S, Simonet. tract. I 3. disput. 2. an. 2. Berti Theolog. tom. 7. ιrb. 32. ωρ. quorum sententia, etsi neque a Concilio Florentino , neque a Tridentino fuerit definita, si euti contra Gregorium de Valentia observant Toviunely cit. loe. & Uuitasse de Mnd . extraord. Taeram. Confrm. rom. 2. quaesi. 2. arti . S. sect. I. attamen non videtur posse amplius in controversiam &dubitationem revocari.

V. Etenim S. Gregorius Magnus, cum Fid. p. tib. q. indict. Ιχ. tom. 2. Oper. I. 68ρ. Presbyteris Calaritanis interdixisset e Ne baptiratos M. fantes signare in fronte praestimerent, sed eos Mngerenι in pectore. ut Episto ἐροsmodum ungere deMant in fronte r audiens postmodum , hae sua prohibi in

Pervenit, in L ps. facultatem, quam illis denegaverat. eoncessit, hae ad Januarium, Calaritanum Epit copum, scribens : Pervenit quoque ad nos,

γυι- scandali ros fuisse, quod, Presurreos Corismme tangere in fronto

346쪽

eos , qui baptizati Ριnt, probibuimus. Et nos quidem secundum usum vete-νem Ecclesiae uo irae fecimus I sed, se omnino hae de re aliqui eontra iantur tibi Episcopi desu ut, ut Presisteri etiam in frontibus baptietatos Chrismate tangere debeant , concedimus. Sunt quidem, qui Gregorium loquutum p tant, non de unctione Confirmatoria, sed de mera caeremonia , seu Sacramentali quadam unctione , illi simili , quae fit in vertice baptizati , quam Presbyteri Calaritani, contra ulum ceteroquin Romanae Ecclesiae , aut ante, aut post Baptismum, faciebant in fronte. Ita Gregorium intelis ligendum amrmat Hadrianus cit. loe. cujus interpretationem approbat eliniam Petrus de Marca dissert. ad ean. 28. Concilii Claromontani, anni Iosts. licet enim hic Auctor non neget , posse a summo Pontifice potestatem confirmandi delegari simpli et Sacerdoti , id tamen ex eo Gregorii loco,& iacto , minime confici autumat. Verum hane interpretationem vallis dissimis argumentis refellit Suare E eis. seg. 2. Quoniam in primis Gregorius Magnus epis. 26. eam ipsam facultatem Episcopis Calaritanis e largitur, quam epist. 9. denegaverat : in hac autem de Sacramento Conis firmationis sermonem fuisse , videtur manifestum ' solius enim caeremo niae abolendae tantam curam , & solicitudinem Pontifex non suscepisset rdeinde, si de mera caeremonia quaestio fuisset, illius usum non limitasset Gregorius ad solam circumstantiam temporis , quo Episcopus abest .' ac tandem Eugenius IV. in laudato decreto, praefatam sane respiciens Gregorii epistolam , certum ponit, in ea potestatem fieri simplici Sacerdoti, non solius ritus exercendi, sed verum Sacramentum Confirmationis ad in ministrandi, inquiens: Legitur ramea ahquando peν Sedis Apostolicae disepensationem , ex rationabili, in Drgenti admodum eausa , sinplicem Saceνdo. rem Christiate per Episcopum confedto, hoc adminiserasse Confirmatιonis Saa

cramentum . - .

VI. Idem privilegium , quod Calaritanis Gregorius Magnus , plures posteriores Pontifices aliis Presbyteris sunt elargiti. Resert squidem 'L

cas Had ingus in Annes. Minorum tom. II. ad ann. 444. ω Iq47. rom. I s. ad ann. Is 2I. GT I s 21. nonnullos Fratres Minores hoc privilegio

donatos sui sie a Nicolao IV. Ioanne XLII. Urbano V. Eugenio IV. Leone X. atque Hadriano VI. cujus diploma in Caenobio Franciscano ruin Hispali asservari , idem Mad ingus asserit.' ex quo colligere licet , Hadrianum , ad Petri Sedem evectum , e sententia recessisse , quam an- Iea docueiat . Narrat pariter Amudius Concord. lib. a. cap. II. se accepisse a Patre Ludovico Fonseca , Societatis Iesu i paucis quibuldam ejusdem Societatis Religiosis a Sede Apostoli ea indultum, ut Christianos Brasiliae sacro Chrismate inungerent. Eamdem facultatem Abbati Montis Cauni concessu Sixtus V. confirmavitque Bened Eius XIII. in sua Consitur. 8.pose Concilium Romanum . Recens pariter est exemplum san. mem. Cle mentis XI. qui eodem an. I72I. quo summum diem obiit, Patri Custois di Terrae sanctae, ordinis Minorum, permisit Confirmationis Sacramen.

tum a

347쪽

LI B. VII. C A P. VIII. 32 Itum, Chrismate ab Episcopo consecto , conserre. Haec, aliaque ejusdem generis exempla nos congessimus in quadam causa Americana. lacra Conis gregationi Concilii, cui tum eramus a secretis, proposita die Ig. Junii 17 12. tom. 2. Thesauri Resolui. pag. I 87. eademque repetita suere a bon. mem. Cardinati Lanfredin , idem munus obeunte , in alia causa pariter Americana, eidem Congregationi proposita die 24. Ianuarii I733. rom. 6.Thesur. pag. I . Evectique ad Petri Cathedram , etiam nos potestatem

fecimus Patri Custodi , & Guardiano sancti Sepulcri D. N. Iesu Christi, Oruinis Minorum de Observantia, idem conserendi Sacramentum Confirmationis in locis Terrae sanctae, in quibus actu non degunt Episcopi Latiis ni, & quoad Fideles Graeci ritus, ubi desit Episcopus Graecus Catholicus, qui in propria resideat dioecesi, aut ubi istius ibidem residentis accesserit contensus, uti habetur in nosera Consιt. Io. atque in Consiit. 87. q. I 'nostri Bultar. rom. I. ρag. 28. Pag. 29ψ. VII. Quare non videtur hodie fas esse, potestatem , de qua olim diis sceptabatur , summo Pontifici ad iudieare. Quoniam, ut ait Veracrux in Decul. pari. 2. art. 27. De Pontimis potestate , pinsuam dispensaυit, du-oirare , insar sacrilegia es . Esset enim C brasto quasi exprobrare, quoa non fatis Ecclesiae suae ρνουidisset & magis ad rem Solus cit. dis. 7. quaes.

iamc. an. II. Non es dubitand m, quin Implex Sacerdos ex commissone Papae post Sacramentum Consirmationis exhibere. Et qui de hoe jam modo haestaret , Ecclesasicis sanctιοnibus adυersaretuν . Etenim , quamvis haec concluso ex sacris litteνis non plane colligatur, sincere ramen debet orthodoxis quod Gregorius s addimus nos , & alii Pontifices in illam fecerit

dispensaιionem a i

Do adbibendo Chrismate ab Episcopo benedicto , s Presbneν utἰ misister

extraordinarius Confrmatιonis Sacramentum adminυ ret an ad .

solum mniscem , excluso Episcopo, pertineat jus deleganris tici Sacerdotι dicti Sacramenti admini rat/onem.

ΗΑctenus expositae quaestioni , quam Romanorum Pontificum famenodarunt , alia succedit nondum dirempta controversia. Privile. gium, a laudatis Pontificibus inferioris ordinis Presbyteris concessum , Chrismate consignandi baptitatos, temper limitatum audivimus hac lege , modo scilicet Chrismate uterentur ab Episcopo sacrato . Quaerunt autem Doctores , an potuisset iisdem fieri etiam potestas conficiendi Chrisma in sacra unctione adhibendum . Nemo est, qui dubitet, Chri L malis henedictionem annumeratam semper suisse inter propria & praecipua Episcopalis Ordinis munera. In Concilio enim Carthaginiensi II. an. Di 39o. tom. I. Collectionis Harduini col. 9sa. cap. 3. Ab universs m

348쪽

piseopis dittam est οῦ Chrismatis confectio, oe puellarum consecratio a Presb. teris non fiant. Carthaginiense III. anni 397. cap. 36. ibid. I. 954. edioxit: in Presbyter, inconsulto Episcopo , mrgines non eo secret , Cbrisma

vero nunquam eonficiat. Concilium Bracarense anni s6 I. cap. I9. rom. 3.

Collectionis Harduini col. 3s a. deponi jussit Presbyteros, Chrisma conis ficere prasumentes. In Actis pariter Concilii Toletani II. anni s gr. e. ditis a Cardinali de Aguirre rom. a. pag. 27 I. refertur epistola Montainni Episcopi Toletani ad Theoribium, in qua Montanus sacrilegam iniscrepat quorumdam Presbyterorum audaciam , qui contra antiquissimum , ipsique religioni Christianae coaevum morem, jus sibi arrogabant conseiserandi Chrisma: Iuidam , ait , ut ad no1 periarum ess , Presbyteri, ausu temeraris , res sacras non tam consecrare , quam violare praesumunt e meundiis ab initia Fidei Carbolieae seculis inustatum summis sui Ordιnis hominibus , ns tantum Pontificibus debitum , ius eo ecrationis Chrismae, nescio quo Vpo , an dementia dicam, indubitanter assumunt ' quod quam sacrilegum sit, piissimam conscientiam tuam latera non credo. At, cum isti, aliique smiles canones de sola loquantur potestate ordinaria , quam nullus unquam simplici Presbytero asseruit, non adimunt quaestionem , quae versatur circa potestatem extraordinariam solum enim disputatur . an ,

sicuti summus Pontifex potest simplici Saeerdoti faculta em impertiri

administrandi Sacramentum Confirmationis, ita eidem committere etiam valeat potestatem conficiendi Chrisma , assirmant Cajetanus in 3. pari. quaest. γώ. arr. 3. Gregorius de Valentia rom. q. disp. s. punct. a. Athoe in primis, Cardinalis de Lauraea rn 4. tom. 3. AED. 2. art. 3. Berit in sua Theolog. rom. γ. lib. 32. cap. s. proposit. 4. quorum sententiam valde probabilem existimant Suarez rom. g. in 3. pari. quaest. 72. disp. 33. sedi. a. Tertia sententia, Bonacina de Sacram. disp. 7. quaest. unis. punis. 2.num. 3. Etenim, si summus Ponti sex suprema sua auctoritate potest smplici Sacerdoti munus demandare conficiendi Sacramentum Confirmationis , de se ceteroquin annexum ordini Episcopali, eo magis poterit sa- cultatem eidem elargiri praeparandi ejusdem Sacramenti materiam. Nerue desiderantur ejuimodi concessae facultatis exempla. Nam, si qua fi

biano de Bachia ordinis Minorum, ad Indos profici lcenti, veniam dedit non solum Chismate consignandi Fideles, sed etiam ipsum Chrisma eoa. fietendi. Apud Mahillonium itidem tom. I. pari. 2. Musti Itatici , extat epistola Joannis Diaconi haec ad Senarium scribentis num. 8. pag. 73. Sed nec illud tangat animum , quod fbi aliquando quaedam vis necessitatis asesumis , veluti squod nunc per Africam firι dicitur) ut Presistera Iantium

Chrisma conficiant I quod merito moυeret , s rsam Pontificatis auctoritas licentram non dedisset. Unde ranseat , etiam nunc a Pont cibus quodammodo feri , quod in tanta rerum necessetate, ut a Presbyteris esset posit, is perior ordo consituit. II.

349쪽

II. Ultro tamen fatemur, ejusmodi exempla , si vera sint, paucissima tamen esse, atque ut plurimum non aliter consuevisse a summis Pontificibus simplices Sacerdotes insigniri potestate administrandi Sacramentum Confirmationis , nisi sub expressa conditione adhibendi Chrisma , non a se , sed ab Episcopo consecratum : quemadmodum perpendit Auctor Theologiae moralis ad usum Seminarii Petrocorensis tom. 3. ιιθ. I. ira I. g. cap. a. quaes. s.. quare insuetum foret , hac etiam praerogativa, Episcopalis Ordinis propria , in seriorem Presbyterum exornare . Accedit , nullam adesse necessitatem , hane potestatem faciendi simplici Presbytero et is quippe, quocumque se conserat , potest secum deserre Chrisma ab Episcopo acceptum e & siquidem a sacris Canoni hus, praecipue Can. Lit. teris, de Consecrat. di t. 3. & Can. Si quis de alio, de Consecrat. di . q. vetitus est usux Chrismatis ante annum benedicti, satis erit , ut ab hoe positivo Ecclesiae praecepto, summi Pontificis auctoritate , eximatur; sicuti nos in eis. no Ira Confit. Io. ab eodem absolvimus praedictum Custodem sancti Sepulcri, si in loco degat ,. ubi novi Chrismatis ei non suppetat copia ἀIII. Sed omnium in hae materia gravissima controversia versatur circa auctoritatem Episcoporum et adeo enim diversa sunt hominum ingenia , ut eam ipsam potestatem , quam plerique summo Ponti fiet abjudi. earunt, alii cuilibet Episcopo asserere non dubitent. Cardinalis Palla vicinus bH. Concia. Trident. lib. q. eap. 7 num. I 6. Christianus Lupus inuatis ad canones octavae Duodi cap. s. to m. Σ. pag. I 423. CV seq. Thomassinus de vet.. oe nov. Eccles dise pl. pari. I. lib. 2ia cap. 23. num. o. Franciscus Farvaequius de Geram. Confirm. eap. q. quaest. q. oe s. Van-Espen Iur. Ecclesias. Pare. 2. tit. 3. cap. z. num. b. O seq. Juen in cito dissera. 3. quaest. S. cap. 2ω art. I. g. yn M. Petrus. Coustant m episeolas Roman. Ponti . tom. I. col. 8ST. aliique recentiores opinantur , sola inspecta institutione

Divina , & seclusa Ecclesiae prohibitione , posse Episcopum simplici Sacerdoti committere , ut ChrΗmate a se consecto. Fideles consignet , ne secus degentes in locis, ad quae ipse aeeurrerae nequit, Sacramento Con firmationis. perpetuo careant. Nec vero pauca , nec levia sunt rationum momenta, quibus haec opinio innititur. Nam, ceteris praetermissis, quae videri possunt apud laudatum Lupum, Concilium Toletanum I. celebra- Ium anno o. eui Patres undeviginti subscripsere , ean. ao Collectionis Ηarduini tom. I. col. 98ς. ita statuit: Quamvis pene ubique cinodiatuν, Myabsque Episcopo Chrisma nemo eo niat - tamen 'quia in aliquibus. Dcis , vel provinciis Presbyteνi dicuntuν Chrisma conficere , placuis ex hac dis ,

re . . . . oaιutum es, Diaconum non chrismare , sed Presbyterum, a

sente Episcopo; praesente vero, se ab ipso fuerit praeceptum. Toletano con ei nunt Concilium Αrauseanum I. anni MI.& Epacinense anni SIT. tom. I Collectionis. Harduini rei. I 783. tom. 2. col. Io 9. quorum pri

X. a. mum.

350쪽

mum eo. I. a t: Hiereticos iu mortis discrimine positos, si Catbolis, esse desiderant, si desiit Episcopus, a Pres teris cum Chri ate , oe beneHesione consignari placuite alterum autem can. Io. inquit.' Presbyteros , propteνfrtutem animarum , qtιam in clinctis optamus, desperatis , ω decumbentιbus

haereticis, si conυersionem subitam petant , Chrismate permittimus subisn re. Puod omnes conversuri, s sani sunt, ab Episcopo noυerint expetendum . Ad haec , Martinus Archiepiscopus Bracarensis io sua canonum Collectis cap. SI. non de hac, aut illa regione, sed veluti de consuetudine ubique recepta, aite Fresbter, praesente Episcopo, non signat infames , nis fons illi ab Episcopo fuerit praeceptum . IV. Sed , licet haec momen tota sint , non tamen leviora sunt , quae in contrarium proseruntur. Etenim Innocentius I. qui statim post alle. gatam Synodum Toletanam, hoc est anno Aox. fuit Pontifex renuntia. Lus, eis. Nise. ad Decentium Eugubinum Episcopuin, ex Actis Apollolo. xum colligi asse ruit, solius Episeopi esse, baptizatorum frontem inunge. re , eaque unEhione Spiritum Paracletum tradere ia Non potuisset autem Ponti sex, sine ulla haesitatione, haec affirmare, si eadem aetate viguisset alicubi consuetudo, ut baptizati infantes a simplici Ρresbytero confirma. rentur: quare, et si Thomassinus dixerit, se non videre , nec suspicari posse, quidnam aliud, quam Sacramentum Confirmationis, Patres Tole.

tani simplici Sacerdoti permiserint; attamen alii ex hac ipsa Innocenti,

I. Decretali manifeste confici arbitrantur , eos de sola loquutos unctio. ne , fieri solita past Baptismum ex mera caeremonia, a qua facienda jusserunt Presbyterum abstinere, si Episcopus astaret . Ita Toletanum canoanem interpretatur B inius in notis ad eumdem , apud Cardinalem de A-guirre tonti L. Concilior. mspaniae pag. I 48. inquiens : Haec verba cauonis intelligenda sun , non de sacramentati unctione Cisismatis in fronte, sed de tinctione caeremoniali , quae in solemnι Baptismo in υertice baptizauda αδει-

hetur . Hane cieremonialem unctionem, olim Presbyteris interdictam, nonni

eum licentia Episcopi ab iisdem usurpatam fuisse ...... recensuimus . Hanc vero fuisse mentem praefati Concilii Toletani , suadent etiam Acta Con-eilii Has palensis II. habiti anno 6I q. adversum Agapium, Cordubense quondam Episcopum, cui, inter cetera, crimini datum est, qaod meris Sacerdotibus potestatem delegasset conficiendi Chrisma . oe Cbri'aiei ba. ptizatorum frontem Iuvandi . Haes enim omnia s dixerunt Hispalenses P ires cap. 7. ) illicita esse Presbieris, vel Chorepiscopis, quia Pontificatus

apicem non babent , quem solis deberi Episcopu , auctoritate canonum pra-cipitur e ιοm. 3. Collectionis Harduini col. 56o. Minime autem reprehendendus .suisset Agapius, si rem gessisset a Patribus Toletanis Episeoporum arbitrio permissam. V. Minus porro hujus sententiae patroni se urgeri opinantur ab allegatis Arausicani, & Epaonensis Conciliorum loeis: incertum quippe esse

SEARCH

MENU NAVIGATION