Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

' LI B. VII. C a P. X. VII. Quod vero, praeter periculum mortis, alia insuper adesse possit ju.

Ila causa, ob quam Confirmatio pueris ante usum rationis ministretur. asserunt Patres Contilii Mediolanensis V. pari. I. Actor. EccI. Med ol. pari. I. pag. 22 O. ubi explicantes decretum editum in Contilio I. Mediolanen si, quod nos supra retulimus , haec habent: Iio decreto, quod in Coneialis Protanciali primo sancivimus , eautum es, ne Confirmationis Sacramen. tum iis praeberetur, θυι annis septem minores natu fiunt: s tamen Dise pus, ob aliquam causam iussam, atque adeo necessariam, parisu, O infanisti, qui non modo eam aetatem expleat , sed ne attingat quidem , minifran. dum aliquando censuerit, ne sit vetitum. Idemque ab aliis Synodis sanci tum esse, resert Vultasse de saeram. Confirmat. rom. Σ. quaeβ. q. art. I. VIII. Ex his porro plane conficitur, nullam esse contrarietatem , nullam anti logiam inter Caleehismum, & Pontificale Romanum. Catechis. mus prohibet , ne regulariter Sacramentum Confirmationis conferatur

pueris ante septennium: Pontificale supponit , quod in aliquo extraordinario casu , justaque urgente causa possit idem conferri. Quae tradunt ut in Catechismo, eo stituunt regulam : quae adduntur in Pontificali , constituunt limitationem regulae. Quibus positis, si Episcopus in suis Conis stitutionibus diceret, paratum se esse ad conserendum Saeramentum Conis firmationis pueris, & infantibus baptizatis, sed tonstitutis in mortis periculo; aut juberet , ut sibi, Sacramentum Confirmationis ministraturo , in hoc, aut illo loco suae diaece sis, exhibeantur pueri, & infantes . cumsaei lis ad eos in posterum sibi non sit laturus aecessus vel propter sui ingravescentem aetatem , vel propter eorum distantiam a civitate , aut propter itineris dissicultatem: nihil prosecto in hujusmodi Constitutioni. bus Synodalibus videretur reprehendendum : eum in praefatis tireum stanisti is non sit locus regulae traditae in Catechismo , sed potius limitationi ejusdem regulae de qua in Pontificali. Cujus quidem limitationis exemis plum praebuit Concilium Parisiense anni 82ρ. can. 33. tom. 4. Collectio. nis Harduini col. I 3I8. ubi a lege decernente, ut Baptismus, & Confirmatio duntaxat conserrentur tempore Paschatis, & Pentecostes , excepit infirmos, & periclitantes, quibus, ait, Aut Baptismatis gratia fuceurrenis dum , ita incunctanter donum Spiritus Sancta es tradendum de qua re

plura Giberi consuli. Canonici ram. Σ. consul . z. ce Sacramento Confirma.

IX. Tria tamen advertere debet Episcopus: primo, ne in sua Consti.

tutione quidquam dicat, quo insinuare videatur necessi tem , seu praeceoptum sulcipiendi Sacramentum Confirmationis in ea aetate, & statur seis eundo , ut Sacramentum adminil ret ea dignitate , cui consulere voluit Eeclesia, eum illud denegavit insantibus ante adeptum ulum rationis , quemadmodum supra audivimus a Drovete tertio tandem , ne, postquam paratum te dixit ad Confirmationem conserendam omnibus puelis , positis in vitae discrimine, libenter accurrat ad nobiliores, sibique bene vi. Dihil irco by Corale

362쪽

scis, & ire detrectet ad pauperes, aliosve de infima plebe: hoe squidem

fieret cum acceptione personarum, Ic multorum scandalo ' a qua quidem personarum acceptione quantum sit abhorrendum, praecipue in Sacramen. torum administratione , ex ris colligitur, quae habentur tu κ ira Consit. IP7. pag. 4IO. Pag. 4I7. Nullar. tom. I.

CAPUT UNDECIMUM.

De eυitandis in Sνnodo qu estionibus Theologicis circa Sacrosanctum Eue M. risiae Sacramentum e ub1 de Viatico exbιbendo , necne , bis qui eadem die Eutivaralliam Iu ceperunt: item .e Communione danaa reis capite damnaras , O' deneganda pecacatoribus publicis manifesιs.

NEminem Episcoporum adeo desipere putamus , ut velit in sua Sy-ι Odo ne leviter quidem quaestiones attingere , quae de sanctissimae

Euch rilisae e flicti hus moventur a Scholasticis , atque in utramque paristem versantur . Ejusmodi esset illa ex. gr. utrum Eucharistia aequalem conserat gratiam, ex opere operato, eam sumentibus lub utraque specie, quam lub una tantum accipientibus. Hanc quippe controversiam , teste

Francisco Blanco , Archiepiscopo Compostellano , qui Concilio Triden. tino interfuit, & cujus, tacito nomine, meminit HenriqueZ de Saeram. I b. 8. cap. 44. s. in margine , declinare voluere Patres Tridentini , cum Ieg. 2I. de Communione me. cap. 3. disserentes de Ductu, quem Fideles e sanctissima Eucharistia percipiunt , caute dixere: Nulla gratia , necessaria ad salutem , eos defraudari , qui unam speciem solam acc*runt: noluerunt siquidem definire , an isti tota ubertate participes fierent gratiar, qua donantur illam sub utraque specie degustantes. Non solum au. tem inutile, sed incongluum esset , in Dicecelana Synodo quaestionem tractari, quam Tridentini Patres reliquerunt intactam. Similis naturae , & adhue iub opinione posita est alia controversa , quam Theologi eistia minant: num sc i licet sanctissima Eucharistia causet per accidens primam gratiam; hoc est, an Fidelis prudenter existimans , se esse in gratia , si ad Eucharistiam saltem attritus accedat , consequatur remisticiis nem lethalium, quorum est invincibiliter oblitus. Enimvero irrisionibus se exponeret Episcopus , qui inter hasce Scholasticorum tricas se se im. plicaret, praesertim eum de rebus agatur', quae unice pendent a Divinarastitutione . nobis hactenus per Eccles .im non manifestata . Satius igiis tur erit, ejusmodi inutilibus quaestionibus praetermissis, unice insistere ,

ut Ρarochi, ceterique animarum Rectores crebro in Fidelium memoriam revocent praeceptum Apostoli I. ad Corinth. II. Pro et autem se ipsum homo , o G de Pane iIlo edat , o de Calice bibat. Qui enim manducat,

oe bibit inuigne, judicium sebi manducat, oe bibit , nou dijudicans Corpus

Domi.

363쪽

Dominἰς smulque declarent , eam probationem necessariam esse , ut nullus sibi conscius peccati mortalis , quantiumvis sebi contritus videatur , absque praemissa sacranientali Confessione ad sacram Eucha iam aecedere debeat quemadmodum definivit Tridentinum sess. I 3. cap. 7. de Euebarisia. II. Verum aliqua interdum occurrunt, de administratione sanctissimae Eucharistiae, in Synodo statuenda , quae ceteroquin summam exigunt circumspectionem; ne secus Synodale statutum ad difficultatis scopulum alisti dat , quem in praesens suademus evitandum . Rem, ne ab in Ilisuto deis sectamus, quod hue usque servavimus , exemplis patefacimus. Recte, ae

sancte in plerisque Synodis commonitos legimus Parochos, ut soliciti sint de sanctissimo Viatico iis statim porrigendo, quos vita periclitari deprehenderint: in aliis gravem insuper poenam iisdem inflictam invenimus, si, ipsorum inertia, evenerit , ut aliquis , sine sanctissimi Christi Corporis

Viat ieci, ex hae vita decesserit. At fingamus , Sacerdotem , torpore sanum, mane Mi stim celebrasse, aut laicum, ex mera devotione, sanctissimam Eucharistiam percepisse: corripitur eadem die subito morbo, aut lethali periscutitur vulnere, ita ut, medicorum judicio, prudenter timeatur, ne ea ipsa die intereat eupit aegrotus refici sanctissimo Viatico , illudque a Paro. eho instanter exposcit, quod tamen Parochus ad eum deferre renuit: non tamen idcirco damnandus erit Parochus, tamquam transgressor Synodalis statuti; nec quidquam de hac re, quae sorte saepius in dioecesi acciderit, erit in Synodo deliberandam , nisi maxima adhibita cireum spectione, & cautela. Etenim, licet communiter Theologi cum S. Thoma go pari. quaest. 8 . arr. 11. in illis Christi Domini verbis Ioann. o. e Nis manducaveritis camem Fialii hominis , sir biberipis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis P mnistineri existiment praeceptum obligans omnes Fideles ad Eucharistiam percipiendam aliquoties in vita, atque imminente mortis perieulo, neque ullitas sit, sine temeritatis nota, contrarium opinari, uti probant Valentia inis. 6. qties. 8. punct. q. & Vincentius Baronius a. pari. mantiductionis pag. as 8. atque ex iis liquet, quae ad praedictum praeceptum eo robandum ducunt Suarea de Eucbars. disp. 69.ses . I. VasqueZ disput. 223. cap. z. &Cardinalis de Lugo de Eucharis . diaput. I 6. sin. I. mkRΣ. u. I7. σ num.

33. nihilominus tamen iidem Theologi dissident inter se, num , advenientexepentino mortis periculo, sanctissimi Christi Corporis Viatico sit etiam

illi succurrendum , qui eadem die, cum eeteroquin nondum ulla laboraret corporis infirmitate , Eucharis iam accepit . Docent plerique, etiam hune, inopinato incidentem in mortis perieulum, teneri denuo se refice-xe Eucharistico cibo, quo fiat validior ad ultimam sustinendam eum det mone luctam : aeque enim, inquiunt , per Communionem antae vulnus, vel morbum pera am , potuir satisfieri praecepto , quod nondum urg bat , Eucharistiam sumendi in mortis articulo . Ita Hurtadus de Eueb ss. disput. I i. dis a. Pelli Earius, Dicastillo. Quintanaduenas, aliique 1elati a Diana paria Io. tract. M. resoL M. Alii en adverto cum Sua Tom. I. Y citis

364쪽

338 DE STNODO DIOEC E SANA

eit. disp. 79. sect. 3. Rogabis, Coninck ouaest. 8 . art. II. dub. 3. num. I Cardinali de Lugo cit. loc. num. 32. alii ue a nobis allegatis in nosero eiare de Cononι etat. Sanctor. lib. 3. cap. 38. num. 22. ubi aliquid de hae quaestione delibavimus, sentiunt, in praedicto rerum eventu non solum non urgere praeceptum sumendi Viaticum, sed recipi non posse sitae piaculo: sit quidem ex una parte, Divinae Legi, qua jubentur Fideles sanctissimam

Eucharistiam percipere, cum in ultimo versantur vitae dis erimine, veluti praevia quadam solatione, jam satisfactum autumant per Communionem mane peractam: ex alia vero parte, nemini licet bis eadem die Christi Corporis participare mysteria: totumque id permittitur Parocho, in ali. uo extraordinario eventu, de quo nos pariter egimux eis. eap. 38. eum cilicet duas administrat parochias, & in utraque debet eadem die celeis

brare. Inter has duas, e diametro oppostas, opiniones , mediam viam ineuntes alii, quos tacito nomine citat de Lugo eod. cit. loc. uum. so. sequuntur Gobat Theolog. experim. tract. 8. num. 17s. & Marin. tom. 3.

disp. 9. sect. I. num. 13. dicunt praedictum hominem , qui mane bene valens ad Eucharistiam aceegit , & deinde in periculo tum in eidie morisbum , posse, si velit , denuo Eucharistiam sumere per modum Viatiei, nullo tamen praecepto ad id faciendum obstringi atque huic sententiae adstipulatur praxis quorumdam Religiosorum , a quibus, uti reserunt Diana pari. S. tract. 2. resol. 87. Hurtadus de Sacram. δίρ. Io. de Euebarist. HI Multi et . & Cardinalis de Lugo cat. c. num. SI. in praedicto eventu sanctissimum Viaticum porrigi consuevit Sacerdotibus, qui ea ipsa die eel

brarunt. In tanta opinionum varietate , Doctorumque discrepantia , integrum erit Parocho, eam sententiam amplecti , quae sibi magis arriserit, quin fiat reus violati statuti Synodalis, quod certe non potuit ea sum istum extraordinarium respicere, neque fas erit Episcopo aut in Parochum animadvertere , qui praefato aegrotanti Viaticum denegavit, aut quidquam de ejusmodi controversia in sua Synodo decernere, . ne videatur sibi arrogare partes Iudicis inter gravissimos hac super re inter se eontendentes Theologos. III. In hae eadem materia, nimirum administrationis sanctissimae Eucharistiae, non ab re erit aliquid dicere de eo, quod alicubi in dubium revocatur, an scilicet concedenda, vel deneganda sit Communio Corporis

Christi iis , qui ob grave delictum ultimo supplicio damnati sunt . Deliae quaestione suis egimus in nostro Tractatu de Sacrificio Miss e sect. a. I7s. ubi indieatis variis locorum consuetudinibus , eam sequendam esse insinuavimus , quae in unoquoque loco respective obtinere dignoscitur; tametsi innuere non omisimus . Christianae pietatῖ magis consorme

esse, ut vivifiei Sacramenti participatio iis etiam, qui ob grave delictum sententia ea pitali damnati sunt, petentibus, & alioquin recte dispositis,

non denegetur . Nunc autem addendum merito censemus, Episcoporum

partes esse , hane disti plinam in suis dioecesibus invehendam curare , ut delinquentibus ultimo supplicio afficiendis Eucharistia praebeatur , idque in Diuitigod by GOrale

365쪽

L I B. VII. CAP. XI. 339

in Synodalibus Constitutionibus inserere ς auctore nimirum immortalis memoriae Pontifice So Pio V. qui in epistola ad Archiepiscopum Rossa-nensem, suum in Hispaniis Nuntium, quam videre licet, inter eollectas

a Francisco Goubea a lib. 2. num. 2. id ipsum ab eo cum Catholico Rege agendum, eique suadendum mandat. Quodque earum regionum Iudices prohibere solebant , ne graviorum criminum reis capite damnatis Com. munio ministraretur, id aperie improbat sequentibus verbis: Id nos, Sacramentum nempe Eucharistiae , minime esse denegandum censemus I eum Chri ana cbaritati magis conveniat , eos , ad ressendum tali tempore foristius diabolicis tentariambus saera Communione muniri , ut perituro corpore,

sataιἰ animae, quantum feri potess, subveniatur. IV. In eodem Tractatu nostro de Ger eis Migae edit. Latin. sect. 2.i 4. disseruimus etiam de sacra Communione peccatoribus deneganis da . Quoniam vero deinceps super hac materia gravissimae in quibusdam regionibus agitatae sunt controversiae, haud inopportunum duximus , quosdam hic veluti eanones a praestantioribus Theologis prolatos atque receptos inserere , quos prae oculis habere poterunt Episcopi , si sorte , pro recto diceeesium suarum regimine, necessarium putaverint regulas in hoc rerum genere sequendas Synodali Constitutione praescribere . Porro Salis

vator noster , Mart. cap. 7. apertis verbis edixit et Nolite dare sanflamcanrbus . Peccatores autem canum nomine des gnari , satis est explora.

tum . Ex his vero aliqui occulti sunt , alii autem publici & manifesti. Itaque, cum peccator occultus est, & publice Eucharistiam petit, poterit quidem Sacerdos , si occulte id facere valeat , illum monere , ut a sacra mensa se absti neat: poterit etiam , Eucharistiam publice ministra. turus , omnibus in communi edicem, ne quis peeeati labe inquinatus.

nee antea Ecclesae reconciliatus, ad sacram mensam aceedat: verum, si

nihilominus peecator ejusmodi ad Sacramentum percipiendum se se offerat , minime licebit illum repellere, & saeri doni participationem ei deis negare. Ita docet S. Thomas 3. pari. quaes. 8 .arr. 6. pertor. Atque ita agendum demonstravit exemplo suo Dominus noster Iesus Christus, dum Iudae, occulto adhuc peccatori , Sacramentum Corporis sui dare non reis cusavit; ut idem S. Doctor advertit ibiae quaes. 8 I. an. 2. in eo ore, oin respons ad seeundum. Quamvis enim peccator occultus, coram Deo jus non habeat filiorum pane vescendi; iure tamen eontendere potest, se pinblica infamia afficiendum non esse; prout eveniret, si publice ips denegaretur Eutharistia, cum ad eam percipiendam se comparasset: ut recte disserit Sylvius in suis Comment. in 3. Part. S. Thoma quaest. 8o. art. 6. quae sit. a. & prosequitur bon. mem. Cardinalis Gotti tom. 3. in g. para. ejusdem S. Thome, de minisera, subiecto, σ usu Euebarisia dub. 3. 3. 4. num. I a. V. Haec pertinent au peccatorem oceultum , qui Eucharistiam publice petit. Videndum nune est de peeeatore occulto, qui in occulto postulat

366쪽

perium certumque si, cum praeterea cesset infamiae eidem irrogandae me rus, regula est, ut Communio ei denegetur. Occultos vero peccatores, socculte petant , m non eos emendotox Vnoverit , repellat e non autem , si publice petant , m sine scandala ν os praeterire nequeare verba sunt Ritualis Romani e cui sententiae non modo consentanea docet S. Thomas ru4. Iesu. dij . P. ar. S. in reisons σου quintam quaestonem ς sed etiam addit, occulto peccatori, Eucharistiam in occulto p cienti, denegandam eam esse, licet Saeerdos, de Communionis administratione requi suus, requirentis pecca. tum ex illius Consessione sacramenta li cognoverit : Si Sacerdos sciat me-eatum alaeuius, qui Eucharas iam mi is, per Confvionem , vei alio quolibee modo : dsinguendum est: quia aut peccatum est occultum, aut manifestum . Si es occultum , aut exigis in occulto, aut in manifeso . Si in oeciato . debet ei denegare, o monere, ne ιn Publ/ω Perat. Si autem manifesto petit , δε-

bet ei dare. Verum, cum sanctus Doctor in 3 Part. Summe , Iora superius citato, minime repetiisse dignoscatur id, qood is 4. lib. sent. scribens posuerat , quamvis ibi opportuna illius doctrinae repetendae oceaso suisse videatur: oritur hine quaestio inter illius sectatores , utrum id , quod in

.sententiarum dixerat , in posteriore Summa confirmasse , non retractando, an revocasse , praetermittendo censendus sit.

UI. Nos quidem hujusce controversiae pelagus ingredi nolumus . Sed

eam procul dubio sententiam cautiorem, & magis tutam esse, ac merito sequendam existimamus, ut scilicet, quoniam omni ratione vitari oporistet ea, quae Poenitentiae Sacramentum odiosum Fi/elibus reddere possunt.& ideo districta est lex fgilli Confessionis saeramentalis, ut Consessarius ne eum ipso quidem paenitente extra Consessionem loqui possit de illius delicto, quod per Consessionem unice novit, nisi ipse paenitens expresis sim ei licentiam tribuerit I ut , inquam . debeat Sacerdos Eucharistiam

ministrare peccatori occulto, eamdem in occulto petenti , quoties illiuspeeeatum ex avdita dumtaxat ejusdem Consessione sacramentali cognoveis

xit. Quod si praeterea delictum illud aliunde, quam ex ipsa delinquentis Consessione , compertum habeat , Sc propterea eidem delinquenti , licet

oeculio , & Communionem in occulto petenti , denegandam hanc esse duxerit; non omittat eidem significare, salvo semper notitiae auctore, eois gnitum sibi esse illius statum alia ratione , quae nihil commune habeat cum Sacramento Poenitentiae . Haec sententia deducitur ex Cap. Si Sarem ris , de osseio Iudieis Ordinarii; eamque insinuat Sylvius loci eit. Sinis gularis tamen difficultas, pluribus autem illustrat & firmat Cabassutius in Theor. σ Prax. Jών. Canon. lib. 3. cap. 7. nu. q. Denique P. Maurus Miseietatis Iesu Theologus, qui plures annos in Romano Societatis Lycecim agno eum plausu, Theologiae Cathedram moderatus est, tom. g. m. ΙΣ. U. IT . num. II. post relatam opinionem ab Angeli eo Doctore pro. Iatam in 4. sentent. quam etiam magni nominis Theologi , Suareet , &Uasqueet, amplexi sunt, eam quidem speculative sustineri posse , dicit sed a Diuitiam by Corale

367쪽

sed, in eadem ad praxim deducenda non parum periculi scire, ait, ne forte in aliquem scopulum incidatur ex iis, quos supra innuimus. VII. Hactenus de peccatore oceulto, qui vel publice, vel occulte Eucharistiam petit. Iam vero dicendum est de publico peccatore , qui Sacramenti Communionem postulat sive in publico, sue in occulto . De hoc au.

iem tutissima & generalis regula est, ut a sacra mensa repellatur . Si pecca sum est manifestum , debet denegari Euebarisia, βυe in occulto, sive in m nifesto petat. Ita S. Thomas loc. cit. in A. sentent. qui etiam alibi in g. pari. quas . 8 . art. 5. d primum, Salvatoris sententiam repetens, ait: Sancta

prohibentur dari canibus , ides peccatoribus . Idem sentit S. Bonaventura , aliique Theologi communiter doeent, post S. Cyprianum, cujus sententia relata est in Can. Pro dilectime, de Consecrat. dis. 2. Plena sunt autem

hujusmodi prohibitionum Synodalia Episcoporum statuta ; ut videre est in iis, quae S. Carolus Borro maeus edidit, & in aliis, quae indieantur a

Quare nil aliud in hae materia quaerendum superest , nisi ut statuatur, quinam sine publici & manifesti peecatores , quibus deneganda est Eucha

ristia, sive eam publice, sive in occulio petant. VIII. Quaestionem tractat Angelicus Doctor in cn. an. 6. ubi in remore haec habet: cuidam sunt occulti peccatores , quidam vero manifesti , scilicet per evidentiam facti, sicut publici usurarii, aus publici raptores , Hi etiam per aliquod iudicium Ecclesiasticum, vel seculare. Cumque deinde in quaesi. 82. art. 9. 1n respons ad tertium statuat, assistendum non esse Missae concubinarii Sacerdotis, ita subdit . Sed Me intelligendum es de notorio vel per sententiam . quae sertur in conυictum , via per eonfessionem in iure factam,vei per evidentiam facti, qwando non potes factum aliqua tergiυersatione celari. Itaque hoc tuto asserendum videtur eum Sylvio De. eis. ad art. 6. dioctae quaes. 8 o. quaesit. 14 manifestos peccatores, ad effectum, de quo agitur, censeri eos , quorum peccata noscuntur aut per Iudicis sententiam , aut per

propriam confessionem in iudicio factam , aut per eυidentiam factι, quae nurula posset tergiυersatione celario quod etiam ante illum statuerat Sotus in φsent. disi. I 2. quaest. I. art. 6. Ambiguitas , & recte deducitur ex Cap. Tua noι, ρο ex Cap. Quaesitum, de cohabit. Curicorum. Eorum autem opinio est rejicienda , qui asserunt , neminem publici peccatoris censura notan. dum. aut ab Eucharistica mensa segregandum esse , praeter eum , quem I dicis sententia talem esse declaraverit; eum ex praemissis constet, manifesti quoque peccatoris nomine , ad hunc effectum , censeri eum , qui noto in

rie talis est, quamvis nec ipse in judicio delictum eonfessus si, nec su.

per eo Judex Ecclesiasticus, aut Laicus sententiam tulerit: ut probe etiam animadvertit Iuen in de Sacramentis diis. 4. quaes. o. cap. 7. art. I. Continuator

Operis Tournely, tract. 3. de Censuris pari. I . cap. s. Geneti. rom. 3. de Tais cram. Euebar. pag. I 82. quaesi. 8. editionis Latinae , Gamachaeus tom. 3. quaesi.

79. cv. a. pag. 44s. quibus consonant decisiones relatae in Collationibus

368쪽

Andegavensibus anni I7I5. tom. a. pag. 236. & in Rhotomagensibus de Sa eramento Euebarisiae. Ita denique intelligenda esse Synodorum decreta, Se Ritualium praescripta , quibus , ut supra innuimus , publici peccatores a

Communione arcentur, sine dubitatione censuit Van. Elpen Jur. Ecel. Uni. ver. pari. 2. tit. q. cap. 2. num. 2O. ita scribens e Cum ergo RrtuaIia, atque Sνuodalia decreta velint universm , publicos m notorios peccatores a Commia.

nione reperti, manifesum es a verbis , m mente Ecclesiae omnino deviare, qtii hujusmodi peceatores non prius volunν esse repellendos, quam per sentena iam Judicis sint ut notorii peccatores declarati ' quasi non possent per notonetatem facti esse vere natorii oe publici peccatores , antequam per sentenιιam tales essent declarati . Num forsan scandalum non esset , aut Sanctum non dareatio ean bus , s notoriis peccatoribus notorietate facti admini raretuν pu Mire Etiebarisia , quamυis necdum per sententiam domini ossicialis vi tales condemnari esseni '

CAPUT DUODECIMUM.

In quo agitur de Viatico pueris exbibendor item de iis, quἰ, perseverante eodem morbi periculo , insant , Viaticum sibi exbiberaim aliqua de frequenti . aut quotidiana Communione.

REcte tamen,& sne reprehenso ne poterit Episcopus Synodali Constitutione Parochos compellere ad administrandum sanctissimum Viaticum pueris mox decessaris, si eos compererint tantam assequutos iudicii maturitatem, ut cibum istum coelestem ,& lupernum , a communi, & materiali discernant : haud enim leviter delinquere , credimus , qui pueros etiam duodenes , & perspicacis ingenii, sinunt ex hac vita migrare sine Uiatico, hanc unam ob causam , quia scilicet nunquam antea, Paroch rum certe incuria, & oscitantia, Eucharisti cum panem degustarunt. Ad ejusmodi autem gravem abusum radicitus extirpandum, quem nulla profecto cohonestare valet probabilis Theologorum opinio, ad quam Parochi confugiunt, ut suam aut prorsus excusent, aut ad minus elevent culpam, nonnulla sunt breviter praemittenda. Cui libet antiquitatis studioso notissi. Tnum est, antiquam Ecclesae consuetudinem obtinuisse, ut sanctissimae Eucharistiae participes fierent insantes statim poli Baptismum ἰ quod pluribus

monumentis demonstrat Marte ne de antiq. Eccles ritib. tom. I. lib. I. cap.

I. art. Is . II. iisdemque infantibus, perinde ac adultis, consuevisse semquenter sacra Mysteria ministrari, testantur Cyprianus tract. de lapsis , Αu-ε or Consιαὐθω. tib. 8. cap. I 2. I3. Dionysus , seu quicumque si Auctor Eceles Hie reb. cap. 2. 7. Augustinus serm. 8. de verbis iam si, σepis. Io s. ad Eonssae. 8c constat ex Sacrunen rario, quod inscribitur nomine Sancti Gregorii, tit. de Sabbato sancto, aliisque testi moniis adductis a

Caris

369쪽

LIB. VII. C A P. XII. 343

cardinali Bona Rer. Isiurgie. lib. 2. cap. I9. num. II. a Marte ne eis. lib. I. cap. q. art. I . Iq. a Juen in-Sacram. dig. q. quas. 6. cap. 2. atque etiam ab haeretico Bingliamo Origin. Eccles tona. q. lib. I a. cap. I. q. 3. rom. 6. lib. I s. q. f. 7. σωρ-7. f. q. Hic mOS, quem a Graecis, tua aetate, retentum observat D. Thomas 3. pari. quaes. 8 .art. 9. ad 3., & etiamnum apud eosdem perseverare, tradit Arcudius lib. 3. de Sacram. Euch. cap. I I.

quandonam in Ecclesia Latina obsoleverit, incertum est: hoc unum ceristo scimus , ejusdem ritus vestigia inveniri apud Hugonem a Sancto Victore, qui secuto xD- scripsit , de Sacram. lib. I. cap. Io. & apud Guibertum Abbatem, Auctorem κI I. seculi, lib. I. de Pignoribus Sanctorum cap. 2. I. Sed subsequenti aetate ea deprehendimus omnino deleta, nee quadrinsentis abhinc annis usquam legimus suisse infantibus sanctissimam Eucharistiani in Ecclesia Latina administratam . Utramque disciplinam, habita ratio. ne diversitati v temporum , commendavit Tridentinum sess. ΣΠ de Communione cap. q. ubi haec habentur: Denique sanctar senodus docer, parvulos, ia rationis carentes, nulla obligari necessitate ad Saeramentalem Euebariis sne Communionem Neque ideo tames damnan in antiquitas , seum morem in quibusdam locis aliquando semo itu ut enim sanctissimi tui Patres sui facta probabilem causam , pro illius temporis ratione , habuerunt z ita' certe , eos nulla salutis necessitate id fecisse se sene controυersia

credendum es

II. Facta porro praedicta disciplinae mutatione, Innocentius III. in Cap. Omnis utriusque sexus , de paenit. remiis omnes Christi fideles, postquam

ad annos discretionis pervenei int, obligavit ad Eucharistiam , ad minus in Paschate, reverenter percipiendam. Hinc vero orta est inter Scholasticos dissensio in determinando tempore , quo ejusmodi praecepto urgeri incipiant pueri. Plerique Doctores non improbabiliter docent, omnes pueros, statim ac sunt doli capaces sicuti adstringuntur saeramentalis Confessionis praecepto, ita obligari ad communieandum in Paschate, nisi sorte, ut decernitur in cit. Cap. Omnis utriusque sexus , de proprii Sacerdotis constio, ob aliquam rationabilem causam , ad tempus ab hujusmodi pereeptione duxerit absinendum .. Allegata enim Decretalis Inn ceruii III. utrumque praeceptum conjungit , & absque ullo inie unum, & alterum discrimine , utrumque Onus imponit omnibus utriusque sexus Fidelibus , postquam ad annos discretionis pervenerint. Ita Paludanus, S. Antoninus, Tabiena , quos

refert, & sequitur Ioannes Sanehez in selectis diis. 16. quibus adde Castropalaum tract. 2I. diis. unis. punct. Ioenum. II.& Philippum de la Crux in Thesaur. Eccles tract. I. II. uum. 3. atque huic sententiae patrocinatur Ma

n uale Henrici Episcopi Sistari censis, in Synodo Sil arteensi approbatum,

in cuius can. Io. habetur.' Moneant autem Sacerdotes paroebianos suos, ut

pueros a septennio supra , Pater noser , m Credo doceant , ae an die sancto Parascesen ad Ecclesam adducant ad osculandum Crutem , oe in die sancto Paschae. ut Cypus Chrsi, prius tamen confessi, reeipianι : tom. q. V 4 auec.

370쪽

ia necdot. Marte ne, & Durand. col. I 82. At alii, quos citant, & sequuntur Suare Z tom. 3. in 3. parr. quaesi. 8O. disp. 7 o. sect. I. VasqueZ diis. 114. cap. 4. Dicastillo tract. q. diis. I . dubit. S. num. IIO. persectioiem usum ra. tionis expectandum censent , ut pueri ad annuam Communionem conis

stringantur e non omnis quippe discretio , quae lassiciens habetur ad se expiandum saeramentali Consessione , satis est ad rite percipiendam Eucharistiam, cujus excellentia majorem exigit in suscipiente judicii matu. ritatem, ut debita religione, ac reverentia ad eam accedat . Quo vero aetatis anno eam maturitatem advenisse sit praesumendum , non potest certa regula definiri I eum alii tardius, alii citius persectum rationis uissum, rerumque spiritualium intelligentiam assequantur et id autem intra decimum , R decimum quartum aetaIis annum , communi aer evenire ,

notat citatus Suarez.

III. Verum , etsi Doctores ita inter se dissentiant, sere tamen commuis niter latentur, tantam non desiderari auatem, ut quis in mortis articulo

Spossit, & debeat sanctissimo Viatico muniri: quin immo laudatus Suarenexpresse docet, omnibus, qui sunt doli ea paces, positis in vitae discrimi. ne , illud esse, ex Divino praecepto, porrigendum p citatum quippe sectio.

nem in hune modum absolvit: Ast vero de Communione facienda in articulo mortis non es eadem ratio . . . . Unde existimo , in illo articulo dandam esse Communionem cuicumque homini habenti usum rationis ad peccandum ,σ ea opaci Confessionis ,σ extrema Unctionis. suod Νa rrus quidem satetur esse omnibus considendum: ego vero existimo, esse obligationem tam ex parte potentis, quam dispensanιιum ρος. Suare sit sententiam pluribus comprobat Cadiclinatis de Lugo de Eueb. disp. I 3. se B. q. num. 37. eidemque suffraga intur Auctor anonymus in Carmine Ms. prolato a Martene de antiq. Ecc ritib. cit. rom. I. Iib. I. cap. q. art. Io. q. Iq. inquienS: Non pueris infra bis quinque manenti s annos Des Corpus Domini, quam υis snt corpore purie suid sumant, cum ignorent, ergo prohibenturia Excipe quos urger sera mors , anni licet bis sint octo, sis novem, υel septem, dum sibi ransea Scire Pater noster, in eorum vita probata

Quare nulli controversae opinioni calculum adjicie Episcopus, qui in sua

Synodo Paroe hos serio adhortatur, & monet, ne patiantur, Omnes pue,

ros indiscriminatim interire sine Christi Corporis Viatico , illudque iis praebendum praecipit , quos iidem Parochi , diligenti praemisio examine, tam a compererint pollere ingenii perspicacia, ut latentem sub speeiebus

sacramentalibus Christum & firmiter credant . & reverenter adorent :tune vero securius id in SyΑodo decernitur, cum non determinatur eerta

aetas , in qua decessurus puer sit Christi Corpore reficiendust, circa quam unice vertitur Theologorum dissensio , sed ipsiusmet prudentis Parochi judicio permittitur definire, an moriturus puer , spectata ejus indole , sit

SEARCH

MENU NAVIGATION