Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

T I B. VII. C A P. XIV. 33sso ab altero delicto seu tentiam dicat . licet ejusdem delicti ipse , tamquam privatus, particeps fuerit. Ita D. Thomas in supplem. 3. pari. mema o. art. Σ. Ad primum ergo dicendum, quod in tali casia nee Sacerdos δε-

bet audire Confessonem mulieris, cum qua peccavit, de illa peecato, sed δε-bet ad alium miιtere, nee illa debet ei confiteri, sed debet petere licentiam ad alium eundi , vel ad Superiorem recurrere , se ille licentiam denegaret, tum propter periculum , tum quia es minor verecundιa . Si tamen absolis. νεν , absoluta es et . Quod enim Uvsinus dicit , quod non debeaι esse in eadem erimine, intelligendum est, secundum congruitatem, non secundum necessitatem Sacramenti . An vero non solum valide , sed etiam licite id fiat, non consentiunt Auctores . Aliquam certe labem in ea Confessi ne D. Thomam agnovisse , ex citatis ejusdem verbis palam est. Et S. Petrus Damiani opuyc. 7. eap. 7. adeo vehementer in eamdem Confessio. nem invehitur, ut certe videatur , illam non solum illicitam reputare, sed tamquam irritam reiicere ς ait enim e Legis praecerum es, ux , cum

quis lepra prefunditur, Sacerdotibus o tendature tunc autem, Non Sacerdoti bus , sed teproso potius Venitur , cum immundus immundo peractam comis

munem nequiιiam confitetur . Sed , eum Confesso utique manifestatis si quid , obsecra , manifesσι , qui audienti cognitum narrat Z Aut quo pacto Confossio illa dicenda es , ubi nibu a constenta manifestatur , ni se quod jampridem ab audiente cognoscitur' Et qui socιaii vinculo peractae iniquitaris adfringitur , qua lege , quo jure , aheνum poterir ligare , via selisis pFrustra en/m quis alium solvere nititur, qui oe sese vinculis irectitur. His, ex Theologis moralibus assentitur Stephanus Fagundeae in secundiam praeisceptum Ecelesiae lib. 4. cap. 3. num. 33. ubi gravis culpae reum iacit Sacer.

dotem, exeipientem Consessionem tuae concubinae. At ex adverso Sylve. ser in Summ. paxt. I. veis. Confessio I. nam. II. Ioannes Sancheet d. p. Io. select. num. Io. Theophilus Raynaudus rom. Io. in opere, eui titulus m. serotitia spirituasia , pag. I 28. la-Croix rom. 2. pag. 227. aliique assirmant, Consessionem factam complici, tam ex parte poenitentis , quam eX parte Consessarii, culpa vacare, modo uterque a perpetrato crimine abhor.

reat, & longe abiit periculum novi consensus in illud. II. Et tamen in multis Synodis decretum est , nedum illicitam , sed inanem pariter, nullam , atque irritam fore absolutionem . a Sacerdote datam socio sui criminis adversus. sextum Decalogi praeceptum. Ita qui inpe statutum legimus in Synodo Leodiensi anno Ioba. pag. 74. in Veliter

na sub Cardinali Cybo anno I 598. pag. 35. in Synodo Fulginatensi sub Episcopo Baptistellio anno x 722. pag. 75. in Bononiensi sub Cardinati

Iacobo Boncompagno ιιι. a. eap. o. in Anconitana sub Cardinali Mara. io anno 1738. pag. LI. atque in Synodo Lueana, quam refert Roneaglia in sua morali Theologia rom. z. tract. Ist. cap. 3. Numquid igitur prae dicti Episcopi peccarunt contra regulam , quam hucusque inculcavimus,& elucidavimus, nihil in Synodo deeernendi de rebus dubiis, atque in.

382쪽

ter Theologos controvertis , materiam praecipue Sacramentorum respici.entibus III. Nihil illos peccasse ex eorumdem statutis deprehendimus : illi si. quidem non deciderunt quaestionem . an Confessarius , generali ceteroquin jurisdictione instructus, valide, & licite poenitentem absolvat a crimine secum perpetrato' sed eumdem privarunt ju ii dictione . seu facultate a solvendi socium sui, seu complicem in peccato impudicitiae. Quam vero sapienter & iancte id praestiterint , ex tis fas est iudicare , quae D

ctores, de hac re agentes , mature ponderarunt . Atque , ut ea praeterinmittamus , quae a S. Petro Damiani , & D. Thoma nuper audivimus . Basilius Pontius de matram. lib. 7. cap. 38. num. 3. illata mentione Conis fessionis, de qua agimus, gravia mala describit , atque exaggerat , quae ex ea proveniunt , praecipue cum Confessarius in sacramentali foro scemi nam audit, cum qua, non semel tantum, & diu antea peccavit , sed in turpi contubernio perseverat. Verjuys rom. ν. art. S. amrmat, longa exin perientia compertum , ejusmodi Confessiones plerumque lacrilegas esse, novitque peccatis foedatas. Theophilias Raynaudus , quam Vis cι t. loe. eam isdem Confessionem in se licitam dixerit. periculosam tamen fatetur. Et Natalis Alexander TMotog. dogmat. ρο morat. tom. I. lib. 2. de Paenit. cap. s. art. I . reguI. 65. haec ad rem adnotavit et mae contingit, ut peceatores , qui apud ipsos ismodi erimen deponunt, fnceram illius paenitentiam agant I vix contingit, ut eriminos illi Sacerdotes salutaria dent consisIia, o conυenientem satisfatilonis modum praescribant: oe , s precata sint impudicitiae , periculum est, ne noυa cum poemtenti , tum Sacerdoti, in ipsa Confessione peceari nascatur occaso. Quare S. Carolus Borro maeus, ne foris

didis hisce maculis illud foedaretur Sacramentum . quo Christi Sanguine perfundimur, ut a peccatorum lepra mundemur, in sua Synodo Dioece. 1ana XI. Oct. Ecel. Mediol. pari. 2. pag. 4 9. Consessariis generatim , atque universim facultatem interdixit sui cujuscumque criminis socium,

seu quoquo modo participem. absolvendi: Confessario s inquit in qui cti.

juscumque criminis. etiam minimi, socius, parircemve ullo modo fuit , munere interdictum sit Confessionis eorum audiendae, quos illius socios ba erit ...... Nec vero absolutio, si quinm ι artierit . ullius roboris si . sed i rita plane , ac rescissa , nutuque omnino , yamquam ab eo r artita , qui

jurisdictionis, o facultatis expers G. Et vero, se quis Confessarius culpae

socius , partιceuve aliquid contra ausus erit . excommianicationis sententiam flatim subeat: cujus vinculo irretitus, ab alio Sacerdote , nisi a nobis , a

solvi non possit. I . .

. IV. Quamquam autem haec sanctissimi Praesulis statuta , etiam generatim , uti sonant , sint summopere commendanda , & quilibet Antisti. tum sancte queat eorumdem vestigiis insistere ' negari tamen haud potest , majorem quamdam , & graviorem inhonectatem in eo adesse , ut

Sacerdos illius personae Confessionem excipiat . eum qua impudicitiae sce. Diqiliaco by GOrale

383쪽

lus admisit: ae proinde, statim ac nos ad Petri Cathedram evecti , totius Dominici gregis curam suscepimus, universali lege ediximus, ne ullus Consessarius, extra casum extremae necessitatis, nimιrum in ipsius mortis articulo , o deficiente tunc quocumque alio Sacerdote , qui Confessar i m nus obire possit, Confessionem sacramentalem persona complicis in peccato turispi , atque inhoneso, cantra sextum Decalogi praeceptum commisso , excipere audeat , sublata propterea illi, ipso jure , quacumque auctoritate , m jurisdictione ad qualemcumque personam ab huiusmodi culpa absolvendam: ut legi potest in nostris Apostolicis litteris, datis Kalendis Iunii I7 I. quae extant Bullarii noseri tom. I. Confit. 2o. f. 4. Ut porro conscientiarum tranquillitati consideremus , aliis similibus litteris , datis die 8. Februarii I7 s. quae habentur cit. tom. Sullarii Conssit. I 2o. declaravimus, ad rem, de qua agimus, perinde esse, nullum adesse Sacerdotem , praeter illum, cum quo paenitens inhoneste peccavit, aut eum tantum adesse , quem Ldem poenitens, constitutus in mortis articulo j eligere nequit sine periculo se ipsum infamandi , aliisque malam sui suspicionem ingerendi ' a que ideo, in eo rerum statu, non prohiberi, diximus , Sacerdotem, suae impudicitiae complicem absolvere: eumdem tamen simul monuimus, ne praedictae infamiae , aut scandali pericula sibi confingat , quae revera a snt e quin immo voluimus , ut ea , cum potest , antevertat , & rem veat ' secus enim poenas non effugiet , in nostra prima Constitutione

inobedientibus inflictas

CAPUT DECIMUM QUINTUM.

De forma conditionata ἰn Sacramento Paenitentiae.

CUM in superiore capite sexto hujus libri , de Saeramento Baptis.

malis, quod in anima characterem imprimit, ageremus, plura dis seruimus de forma conditio nata , quae in ejus administratione adhibetur, deque ejusdem vetustate , necnon de circumstantiis necessariis , ut quis ea licite uti possit: quaeque ibi tradidimus, congrua congruis reserendo , ceteris etiam Sacramentis , qhae characterem imprimunt , iacile aptari possunt . Ut autem aliqua dicamus de iis , quae non imprimunt characterem, cum in his Poenitentiae Sacramentum adnumeretur, disputetu Theologi , an absolutio sub conditione in illo impertiri possit:

quod idem est, ac dicere, an in hoc Sacramento , quod non imprimit characterem, quodque idcirco. re iterari potest, quibusdam concurrentibus circumstantiis, conditionata sorma admitti, & adhiberi valeat. II. Qui eam nullatenus admittendam existimant, asserere solent , hujusmodi formam conditionatam in Sacramento Poenitentiae nunquam ita Eeelesia adhibitam suisse longo xv I. seculorum spatio, quibus nec Concilium ullum , nec ullus ex Patribus eam commemorasse dignoscitur ,

384쪽

nee ulla ipsus mentio reperitur in Bitualibus Latinis, aut Graecis, nee etiam in Rituali Romano, quod a Paulo V. confirmatum fuit, licet tu his de forma conditio nata agatur, quae in Baptismi, ae extremae Unctio. nis administratione adhibetur ; praeterea S. Carolum Borromatum accuis ratusimam Instructionem pro Consessariis composuisse , in qua loquitur de modo , quo teneriores pueri , atque puellae ad Confessionem admitti debent, quin ullum de conditio nata serma verbum iaciat ; item Alberis rem Castellanum, ordinis Praedicatorum , anno I 497. quoddam edidisse Opus , Sacerdotale Romanum inscriptum, a summis Pontificibus approbatum quod idcirco dici potest auctoritatem legis habere in , ubi pag. II. arergo cap. 4. edit. Venet. IS83. postquam egit de eonditionata Baptismi forma , & casuum circumstantias indicavit , quibus ea adhiberi potest,

sequentia verba in margine adnotavit : Secus tu Sacramento Poenitentia , quod non licet . Contra conditionatam sacramentalis Paenitentiae Mimam

clamat Cardinalis Caietanus in sua Summa veta. Absolutio primo, seque nistibus verbis : Errat Sacerdos sic faciens , quia praesumit sub Imma dabia tradere , quod Christus manda vir sub forma certa minis ri : ae paulo infra. De nullo magis debet eurare absolvens, quam de contritione, m fmtisfiftione paenitentis I m tamen Ecclesia , absque conditione aliqua , credit paetiitenti iurenti, se contritum, o habere propositum satisfaciendi, oe absolutionis beneficium impartitur absque conditionali nota. Unde exterminanis

da es hujusmodi supersitio ab Ecclesia Dei.

III. Utque eo magis sententiam suam eonfirment, qua usum condi istio natae formae in Sacramento Poenitentiae rejiciunt, casum proponunt de Consessario, qui ita absolveret: Te absolvo, s habeo potesarem abso-endio vel hoc modo: Si tu es vere poenitense vel hoc alio: Si restit ses a Iienum, aut tale aliquid feceris: dc absolutionem quidem duobus prioribus modis imperti tam , validam esse , affirmant : at conditionem inutilem prorsus , atque superfluam esse , utpote quae nihil aliud efficiat , nisi uera inister incertus remaneat, utrum Sacramentum administraverit, poeniis rens vero , num illud susceperit : absolutionem autem tertio modo imis perti tam , nimirum sub conditione de suturo, nullam omnino, ac irriis

ram esse : eum Ministri voluntas , absoluta , & efficax de praesenti esse debeat , quo tempore ponitur materia , & sorma Sacramenti . Sicuti eis nim propositio conditionata nihil poni3 in re; ita conditio nata voluntas, quamdiu talis est , in suspenso remanet , & nihil prorsus operatur 2 Ita

disserunt Geneti . tom. q. sua Theologia Moralis tract. 6. de Sacramento Paenitentia cap. I a. quas. 5. Tournely in Praelectionibus Theolog eis de

Geramento Paenitentia rom. 2. art. 3. quaest. 8. pag. 2OO. edit. Paris 1728. Giberi tom. 2. Consultationum Canonicarum de Paenitentia consultis I. . rom. 3. consuli. 39. sive ultima.

385쪽

hiberi posse, statuunt, dummodo necessariae adsint circumstantiae , ac de conditionibus de praetretto , vel de praesenti agatur , minime vero de fuisauro . Animadvertunt squidem, nihil esse in forma conditio nata , quod Sacramentum irritum faciat. Si enim conditiones illae de praeterato, velae praesenti, adsunt, dum Arma adhibetur, Sacramentum non secus perisse itur , ae si forma absoluta adhibita sui siet ; si vero desunt, tunc, licet ob earum defectum absolutio irrita sit, id tamen formae conditionatae , qua Sacerdos usus est, adscribi non debet I quoniam idem omnino contingeret , si forma absoluta , dum impertiebatur absolutio , adhibita suisset. His addunt, per hujusmodi conditionatae formae usum , reverenisti e Sacramento debitae maxime consuli , dum per eam protestatur Minister , si aliquod intersit obstaculum , se nolle Sacramentum perficere ,& simul eumdem Ministrum a gravibus angustiis se expedire., quibus

aliquando vexatur , dum ex una parte Venerationi erga Sacramentum deesse nollet, ex altera vero necessarium periclitantibus animis auxilium denegare veretur. Ita disserunt Theologi Scholastici, ae etiam Morales, qui formam conditionatam recte adhiberi tuentur , dummodo tamen neis

cessariae , ut supra dictum est , adsint circumstantiae , ad quas nimirum, dum agitur de illius ulu in Poenitentiae Sacramento, veram redigi dissi.

cultatem affirmant.

V. Et quoniam haec eorum opinio tamquam xv I. seculis incognita traducitur. & nulla in Conciliis, ae Ritualibus mentio de ipsa reperiri

dicitur ; quin immo in Sacerdotali praedicti Alberti Castellani expresse

reprobata apparet: aliquis ex ipsis non deest, qui formam conditionatam in Sacramento Poenitentiae ab Henrico Gandavensi , qui seculox III. fio. ruit , in suo suistib. de Poenitentia , admissam esse contendat. Sed, quia Henrici textus non satis clarus, nec ad rem conficiendam idoneus vid ri potest . ad Ioannem Gersonium confugiunt, qui scripsit ineunte lecu. Io xv. quique de absolution p conditionata in Sacramento Poenitentiae pluries in suis operibus verba facit , nimirum in Responsiombus ad Cartha.

fanorum interrogationes rom. Σ. pag. 46 I. Altera in . in Tro Batti de ianitate Ecclesiae , eod. eom. 2. pag. II 8. ιιttera A. in Tractatu de Schι Me, rom.

2. pag. 79. littera C. Tenendum est hic pro certissima concis lane T rei

giae . quod , sicut potes feri Confessio in multis costus dubi/s , MI semispulosis . sub conditione, tam in eis , quae sunt de iure , qNam quae sunt de facto: se potes dari 'absolutio conditionatis e ubi tamen socer . opus non esse, ut quis conditionem verbis exprimat s id quod aliquibus in more

positum erat), sed satis esse, ut eam dumtaxat mente concipiat: quod etiam de Baptismi forma conditicinata asseruerat eodem tom. 2. pag. 4O6. E. juxta ejus operum editionem Amstelodami culani , qua nos usi sumus. VI. Iidem uero , qui formae conditio natae in Penitentiae Sacramento

favent . fatentur quidem , nullam illius mentionem in aliquo Rituali . aut Concilio, vel Canone iactam reperiri ; verum advertunt, in nullo

386쪽

quoque Rituali, Concilio, vel Cano ne illam damnari e ci H quidem prae. termissum non esset, si praedictam conditio natam sermam adhibere, mi nus rectum, aut illicitum visum esset; siquidem complures occurrunt ii bri , in quibus legitur sententia conditio natae formae favens . Albertus dumtaxat Castellanus in suo Sacerdotali Romano , quod a summis Ponti siet.bus approbatum suisse asseritur, eam expresse in Paenitentiae Sacramento condemnat. Verum egregius hic ordinis Praedicatorum Professor , qui, exeunte secuto xv. ac ineunte xv I. floruit, eximiis quidem dotibus eo ni piiscuus fuit, idemque SacerdotaIe Romanum concinnavit, quod ab ipso diea tum Leoni X. Pontifici Maximo, deinde Pii IV. Pontificis jussu emendi tum fuisse dicitur, juxta ea, quae leguntur rom. 2. Scriptorum ordinis Pν isteatorum P. Iacobi Echard pag. 48. Sed hujusmodi opus legis auctori tatem & vim obtinere, admisso etiam, quod Pii IV. auctoritate correis ctum suerit, admodum ad probandum dissicile judicatur. Gratiani enim Decretum , quantumvis pluries Romanorum Pontificum cura emendatum sui sis non ignoretur, vim ac pondus legis non habet; quin immo in te eomnes receptum est , quidquid in ipso continetur , tantum auctoritatis habere, quantum ex se habuisset , si nunquam in Gratiani Collectio noinsertum foret, ut videre est in nostro opere de Canoni atione Sanctorum lib. q. pari. 2. cap. I7. num. IO. Es haec quidem respondendi ratio prudenatibus viris facile arridebit ; cum & firmo rationis fundamento innitatur. magnam praeseserat modestiam , dum assertam operis revisionem . de mandato Pii IV. factam, nullo modo attingitς cujus tamen Pontificii mandati probatio valde dissicilis esset. Consulatur Berti rom. 8. Theo. IN. ii. 34. cap. 8. f. intimo. VII. Nos quidem in hac, atque in aliis hujusmodi controversiis, ne uistri ex partibus nos addicimus , atque ita ab Episcopis in Synodis agenis dum existimamus; quin immo de illa ne verbum quidem a nobis factum esset, nisi, praeter connexionem materiae cum conditio nata Baptismi seriama, de qua nuper sermonem habuimus, hujus controversiae notio neeelia sario praemittenda nobis visa fuisset , antequam de quibusdam eas bus

practicis in hoc capite ageremus, de quibus aliqui Episcopi in suis S

nodis decreta & statuta edere, opportunum duxerunt.

VIII. Accidit saepe , ut aliquis , gravi morbo se opprimi sentiens, Confessarium arcessi jubeat; verum interea temporis, antequam Coiae s. sarius adveniat , loquelam & cognitionem amittit ; attamen , etiam sne verbis , aliqua dat poenitentiae signa tum ante adventum Consessa. rii , tum in illius conspectu ; aliquando etiam nullum coram Conissessario poenitentiae signum ostendit , quamvis antea nonnulla ipsus indicia dederit . Haec porro quotidie contingunt : sicut etiam quotidie fit , ut , postquam aegrotus duo , Vel tria peccata consessus fuerit , Consessionem prosequi amplius non possit . In his omnibus casibus impertiri absolutio debet . Ita enim in antiquo Carthaginiensi Conisci.

387쪽

cilio decretum suit, relato in Cau. Is, qui , 26. quaesi. 5. Is , qui poem tentiam in infirmitate petit ,s casu, dum ad eum Sacerdos invitatus υenit, or pressus infirmitate obmutuerit, vel in phrenesm versus fuerit, dent testimonium , qui eum audierunt , accipiat paenitentiam. Item in epistola S. Leo. nis , a Gratiano pariter relata in Can. Multiplex , de paenitentia dist. r. suod se aegritudine aliqua ita fuerinν aggravari, ut, quod panto ante poscobant , sub praesentia Sacerdotis significare non valeant; tesimo uia eis Fide-tium e reumstantium prodesse debebunt, ut semul O Paenitentiae, o reconciliationis beneficium consequantur. Et, ut ad recentiora tempora descendamus, addenda est constitutio Synodi Nemausensis , anno I 28 . habitae, relata a Grancolas tom. 3. veterum Liturgiarum pag. 772. Si infirmus petieris Sacerdotem pro poenitentia recipienda , vel aliqua Igna paenitentiae fe-eerit, interim, dum Sacerdos veniret , obmutuit infirmus, vel factus es amens , aut phreneticus ς Sacerdos veniens, sue ad nutum infirmi, Me adtesimonium eorum , qui audierunt ipsum petentem paenitenιiam, vel Presbyterum , vel aliqua fgna paenitentiae facientem, debet ei, quicquid humanita. tis , set consolationis potetit, impendere , absolisndo eum. m reconciliando, orationes dicendo, m Crucis osculum, se praesens Crux fuerit, fbι dan. G. Cum his concordat R ituale Romanum tit. I 8. ubi de infirmo loquens , ait suod se ister confitendum, vel etiam antequam incipiat confieri, vox

o loquela aegro desciat , nutibus, i segnis conetur loquitur de Consessario in quoad ejus feri poterit . peccata paenitentis cognoscere , quibus ut cum isque vel in genere, vel in specie cognitis , vel etiams eonfitendi desideriura e per se, sue per alios ostenderit, absolvendus es. Cumque nonnulli eis xistimarent, aegrotum illum absolvendum non esse, qui coram Consessa. rio nullum paenitentiae signum dedit, quantumvis antea dederit coram a. liis, qui id ipsi Consessario testificantur suamque opinionem ea ratione fulcirent, quod Clemens VIII. Ponti sex Maximus anno Iso 2. seque notem propositionem, veluti scandalo iam , ae temerariam, damnavit : LLeere per litteras, seu internuncium, Confessario absensi peccata sacramentaliarer confiteri, o ab eodem absente absolutionem obtinere e uti videre est in Constitutione 87. ejusdem Pontificis nullan rom. 3. eorum tamen error ab aliis facile deprehensus est . Longe enim discrepat unus casus ab a. lio. Consulantur Cardinalis de Lugo de Sacramento Paenitentiae disput. I p. sect. s. q. a. Cardinalis Gotti tom. I 4. Theologiae, de Sacramento Paeniten

aia quas. 8. dub. 3. 2. num. 9. Diana edit. coord. tom. I. tradi. g. resolui. 74. Et bel Tbeoi. Mora ι. parti a. de Sacramento Paenitentiae , eonferent.

8. I. num. 2 . Narrat hic Auctor, praedictum Clementem VIII. in .

terrogatum fuisse, an, prohibendo Consessionem in absentia, sive per litteras, sive per nuncium sectam, in animo habuerit, hane quoque Conissessionis speciem, de qua loquimur , prohibere , & consequenter absolu.tionem, quam Sacerdos impertitur aegroto jam jam morituro,& nullum poenitentiae signum, aut Consessionis desiderium in sui praesentia demon.

388쪽

stranti, de quibus tamen signis antea editis certior fit per testes, eum demque Pontificem negative respondisse, asserit. Et, quamvis ipse nullum hujusmodi responsionis documentum afferat ; nihilominus , ita se rem habui sse, eonflat ex testimonio Petri Lombardi, Archiepiscopi Arumaeani, qui hoc idem audivisse se affirmat ex ore ipsius Pontificis, cum quo de hae quaestione tractaverat. Id autem responsum non solum rela. tum legitur in operibus P. Coninck de absolutione moribundi, in M. verum etiam in laudato opere Cardinalis de Lugo se l. 4. num. 75. Ο77. Quare, cum olim Major Lusitaniae Inquisitor lupremae Inquisitioni Romanae hane proposuisset quaestionem .' An censuram. quam , mereatur, e proposito e valide impenitur absolutio, quando aegrotus coram uno, vel aItero tese segna contritionis exhibet, deinde, superυeniente Confessore, nulla externo signo constendi υoluntatem Uendit; constat xamen ex relatu intemnuncii, aegrotum ossendisse figna contrιtιonis, CT constendi voluntatem sumismus Pontifex Urbanus VIII. in Congregatione coram ipso habita die 24. Fehruari Io 32. non solum absolutionem impertiri posse, respondit: Sanisti 1sonus dixit, huic aegroto posse impertiri absolutionem e verum etiam, ne laudatum decretum Clementis Papae VIII. negotium ullum sacessere pos.set, addidit: nec id repugnare decreto Clementis VIII. cum disersam contiis .eat rationem. Uno verbo, in easu , de quo agimus, poenitens per alios

ostendit suum confitendi propositum; idque satis est, ut in eo statu, in quo positus est, absolutionem consequi possit, ut in supra citato Rituali statuitur. Nec disputandi locus est , utrum in hoc ea su absolutio condi. tionata, an simplex , & absoluta esse debeat. Haec enim eontroversa Ioiaeum non habet, nisi cum signa ab infirmo edita, seu quae Confessario a testibus referuntur . dubia prorsus, ac aequivoca per se ipsa sint, aut fuerint. In his namque circumstantiis, sunt qui purant. absolutionem sub conditione impertiendam esse. Ita legitur in Instructione pro Sacerdoti. hus ad Consessarii ministerium recens deputatis, Romae edita per que modam Presbyterum Congregationis Missionis, ae pluries etiam alibi typis

o seq. Et Cardinalis de Lugo. supra laudatus, explicans modum imperistiendi absolutionem conditionatam , quando dubia sunt signa, quae ab in. firmo ostenduntur, aut ostensa sunt , ita prolequitur in dicto Tr. Ehatude Sacramento Paenitentiae diis. II. sest. s. 2. num. 9 I. Sa dubitat Saacodos , an Ana ab infirmo exhibita fuerint ad significandum dolorem ae ρε eatis, m voluntatem absolutioms , an vero ex dolore morbi item an, quanis do dixιt. se velle confieri , esset compos sui, an impos, O me rationis msu i iis bis enim ρο smilibus easbus, yrvrer reverent ram Sacramenta, ab solutio impendi debet sub conditione explicita, intertus conceρta. IX. Quae hactenus dicta sunt , ad eos pertinenr , qui in mortis artiis culo constituti , poenitentia' signa , aut confitendi votum ostenderunt vel

coram Confessario, vel coram aliis sibi adstantibus, qui hoc ipsum Conses. Diqitirco by Corale

389쪽

LIB. VII C A P. XV. 363

sessario testificantur. Nunc agendum est de absolutione illorum, qui gra, vi aliquo, & repentino ea su oppi essi, Vel morbo correpti, extremum a. gunt spiritum , absque eo quod ulla dederint, vel dare valeant paenitenistiae signa. Quod cum & iis contingere possit , qui vitam ex Christianae legis praeseripto semper duxerunt, Sc Sacramenta frequenter suscipere conis sueverunt οῦ atque illis etiam , qui de aeterna salute sua plerumque nihl l eogitantes, flagitiis saepe se contaminasse noscuntur ede prioribus p tissimum intelligenda sunt ea, quae subjicimus. Antiquorum Theologorum communis opinio suit, quam multi adhuc tuentur, quod nullis eis ditis a paenitente actibus, absolutioni Sacramentali impertiendae locus esisse non possit. Ita Natalis Alexander in Theologia Dogmatico-Morali lib.

a. de Sacramento Paenitentiae art. 7. regula I T. & tantas in verb. Absoluorio casu q. ob eam nempe rationem nuper indicatam, quod scilicet, cum poenitentis actus non adsunt , deest materia necessaria Satramenti Poeniutentiae; cumque praeterea Sacerdoti notus non sit praesens poenitentis sta- Ius, ejusdemque voluntas , non potest is, judicantis in modum, absolutoriam sententiam proferre. Afferunt etiam in hujus sententiae confirmationem , quod Sorbonae si cultas Theologica anno I 66s. propositionem damnavit ex quodam libro excerptam , quae sequentibus verbis concepta legitur: sui amiseris loquelam, vel usum νationis , s bene vivebat, ut bonus m Idelis , o frequentabat Confessionem , o Communionem , quamvis non peι ierit Sacramenta , quia ex insperato talia ceciderunt, debet praesum ni contritus , ET , faciente aliquo confessionem pro eo , Aut fit in popula , Sacerdos faciat absolutionem ab omni sententia o peccaιο : quam quidem praedicta Parisens s facultas sequenti censura notavit: Doctrina hujus propositionis, universim, oe absolute sumpta es in praxi periculosa. X. Adversus hane , quae communis appellari poterat opinio, insurrexit celebris Auctor Ioannes Morinus in suo Tractatu de Sacramento Pa nitentia Itb Io. cap. Io. hae innixus ratione, quod, si jam receptum &ratum est, ut qui loquelae usu destituitur, nullumque poenitentiae signum coram Sacerdote exhibet, absolutione donetur , quoties adstantes Sace doti testificantur, eumdem, ante illius adventum, vel consessionem suam

audiri postulasse , vel , dolorem de peccatis significando , absolutionem consequi expetiisse ' eo sortius absolvi poterit , vel potius debebit is ,

cui licet nemo testimonium reddat, quod ante adventum Consessarii poenitentiae sgna dederit, tot tamen testes sunt de ejus proposito recipiendi Sacramenta in supremo vitae discrimine , quot sunt actus Christi an

rum virtutum, quot Consessiones sacramentales , & Communiones Co

poris Christi, quot demum religionis, & pietatis opera, quibus in universo suae vitae cursu manifestum probitatis specimen praebuit. Ad hanc Vero opinionem roborandam , Morinus ipse quoddam Clementis VIII. Pontificis factum reseri, qui fabro murario e Vaticanae Basilicae fastigio

sorte decidenti , ita absolutionem impellitus suisse dicitur: Si es capax, absolis Disit os by Corale

390쪽

absolis te a peccatis tuis r ut legitur apud Homo bonum in exam. Eccles pari. I. tractat. 7. cap. I 8. quaes. 84. Praeterea affert Gregorii Ρapae XU. auctoritatem , qui, dum Bononiensem Archiepiscopatum obtinebat, in suo Memoriali Confess. cap. I. de forma Sacram. Paenitentia num. Io. S. Ant nini doctrinae adhaerens, docuit, posse etiam absolυi moribundum assuetum frequentare Confessonem , quamvis repenιino casu oppressur Sacramentum non

perierit. Ac denique in medium prosert Ecclesiae Lemovicensis Constituationes editas anno I 52o. in Synodo, cui undecim Abbates, Decani tres, Praepositi septem, ae decem Priores, totidemque Archipresbyteri interis fuerunt : Poterit quoque idem applicari remedium , videlicet sacramentalis ablolutionis , et , qui judicio , omniumque sensuum usu statim eaptus es,

non petita paenitentia, nulloque signo contritionis edito, eum visentia morbrjudicatur de repente ρο ex improtaso praeventus, o oppressus , m Christane vixit ' Drrique potes judicium ex actionibus vitae, o moribus, eum lia henteν Poenitentiae Sacramentum petiturum fore , s tempus , m morbi vi Ieutia permisissent Iicet hoe in casu nibu de absolutionis effectu promittere possimus sed , animarum salvandarum causa , nullum remediam omittere debemus , quoa Deus potestati nostrae commist , Deum orantes , ut immensa honitate, o misericordia , quod dees aegrotorum dispositioni, suppleat, cet O inserutabilibus Dei judiciis commendantes.

XI. Morini opinio complures sectatores invenit ex his, qui post eum scripserunt ; quos inter numerandi sunt Merbesus disera. q. de Paenit quaesi. 8s. item Iuen in de Sacrament. dissert. o. de Poenis. quaesi. 7. 3. qui observat , hoc idem in Rituali Ecclesiae Tullens s , jussu Cardinalis de B iis , olim Tullens s Episcopi, edito praescriptum suisse: cui nos a d. dimus etiam illud bon. mem. Cardinalis de Rohan Argentinensis Episcopi, in cujus Prosemio num. 4. ita legitur.' Sa qui Fidelium subito obmuis

tescerem, vel omni rationis usu desiluerentur, iis ultimo casu correptis, nouneganda absolutio, o extrema Unctio ' modo, cum sani essent, vitam duxerint homine Chrisiano dignam . Tune enim praesumi debent habere sineten. tem ad illa Sacramenta recipienda intentionem: Genet t. tom. q. Theologiae Morriis tra I. 6. de Sacram. Paenit. cap. I a. quas . s. Tournely in Praeis.ctioniatis Theologicis de Sacram. Paenit. tom. 2. pag. I7S. σ Ieq. edit. Pari. se n. anni I 728. Uanroy in Theologia Morali pari. q. tom. s. cap. V. qu s. 3.Witasse de Sacram. Paenit. pari. a. pag. 836. Henricus a S. Ignatio tom. 3. lib. I. cap. I95. σ I97. Neesen rom. 2. ιυ I. s. de Sacram. Paenit. dub.

I 4. Auctor vero, qui Opus citati Pontas , Latine redditum, additionibus locupletavit , praed. casu q. animadvertit , non tanti quidem iaciem dam esse rationem illam ab adversariis e elebratam , quod scilicet , cum Poenitentis actus non adsunt, materia dest Sacramenti Poenitentiae. Nec enim certum est, materiam Sacramenti esse hujusmodi Poenitentis actus, cum Tridentinum Concilium illos, haud praecise materiam , sed quas ηna terram Sacramentι appellaverit' uti videre est sus I . de Paeniteniti co

3. Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION