장음표시 사용
401쪽
DE PERTINENTIBUS AD SACRAMENTA EXTREM EUNCTIONIS, ORDINIS, ET MATRIMONII. CAPUT PRIMUM.
De Sacramento extrema Unctionis e ubi de mateνia hisius sacramenti', de olei benedictione ab Episcopo peragenis , nulla tamen in θηοdo facta probibitione Fresisteris Graecis illud ben dicendi, o Carbolicas Gναρι ritus ι-ngeni , se in Latinorum dioecesbus Graeci anhabitenι.
amvis immemores haud simus nostri propositi, quod iam semel, atisque iterum significavimus, neutiquam scilicet nobis in animo esse, tractatum de Sacramentis hic exhibere ς attamen innumerae difficultates , quibus hoc Sacramentum scatet , nos vel nolentes cogunt aliqua n. tum prolixius de eo disserere e quo securius possit Episcopus e tot senticetis pedem subducere , suamque de Sacramentis administrandis Synodalem Instructionem ita adornare , ut communem , receptamque ab Mniversa Ecclesia doctrinam eontineat , nullamque adoptet inter Catholia
II. Extremam Unctionem verum esse novae Legis Sacramentum , a Christo Domino institutum , apud Marcum quidem insinuatum, sed per Apostolum Iacobum Fidelibus commendatum , Sc promulgatum , definivit Tridentinum fest. I 4 de extrema Unctione cap. I. inquiense Insitura es autem sacrahaee Untiis infirmorum , tamquam vere, proprie Sacramentum novι Tesa. menti, a Christo Domino nostro apud Marcum quidam insenuatum , per Iaco hum autem Apostolum , ae Domina Fνatrem , Fi libtis commendatum , ac prommulgatum. Infirmatur, ιπquit FH. cap. s. in quis in vobis λ Inducat Presb reros Ecclesiae, oe orent supeν eum, tingentes eum oleo in nomine Domini I moratio fidei sal bit insνmum ς oe alleυιabιν eum Dominus si in peccatis si, dimittentur ei. Consulto autem dixere Tridentini Patres ejul modi Sa. cramentum fuisse apud Marcum insinuatum ; quamvis enim Marci cap. 6. de Apostolis a Christo ad praedicandum mistis dicatur: Et exeuntes praediacabant, ut paentientiam ageνent, damonia multa ei erebant, ungeban oleo multos aegros , ct sanabant: secum tamen contendunt Theologi , num talis unctio esset illa Sacra mentalis, de qua est sermo, an potius tantum adhibita ad restituendam corporum sanitatem ' quod posterius, non sine gravi fundamento, post Hugonem a S. Victore, Alensem , S. Bonaventuin
am, aliosque antiquiores, opinantur Dominicus Soto in dis. 13. quaest. I. A a 4 AE t. Diuitigod by Corale
402쪽
art. r. Bellarminus de Sacram . extrem. Unct. lib. unic. cap. 2. Cstntrom tom.
tum quippe Apostoli nondum erant Sacerdotes, omnesque aegrotos promiscue inungebant, qui ceteroquin , cum nondum Baptismum suscepissent, non erant aliorum Sacramentorum capaces . Quia vero Tridentini Patres tanta semper circumspectione , sua concinnarunt decreta, ut nullam vulnerarent Catholicorum opinionem , ideo adhibuerunt verbum illud infinitatum , quod1 ane referri potest tam ad institutionem , quam ad figuram , typum , Scsymbolum Sacramenti extremae Unctionis, quod Chrillus Dominus in ea unctione, de qua Marcus loquitur, voluerit praemonstrare : quemadmodum ex iis constat , quae Pallavicinus narrat hist. Concit. Trident. lib. I 2. cap. I 2. ac recte expendunt Bellar minus cιt. Ire. Suare z to n. q. 1n 8. pcrt. disput. 39. sest. 2. num. 4. oe s. Est ius in loca dissiciliora sacrae Scripturae ad cap. 6. S. Marisci ,σis q. sent. dist. 23. q. 2. Fournely de Sacram . ext m. Unct. quaest. I. art.2. III. Pergunt deinde Tridentini Patres, atque ex allegatis S. Iacobi verbis. colligunt, nobisque pandunt hujus Sacramenti materiam , formam , Ministrum , & effectus, aientes: siιibus verbis, ut ex Apostolica traditione, per manus aecepta, Ecclesia didicit, docet materiam , formam , proprium Mnnsrum , m essestum hujus Salutaris Sacramentia intellexit enim Ecclesia , matenam esse oleum ab Episcopo benedictum V nani unctio aptismo Spiritus Saufmgratiam , qaa invisibiliter anima aegrotantis inungitur, reprasentat : formam deinde esse illa υerba : Per idam Unctionem G c. Quibus Tridentini vestigiis inhaerentes , sagula disertius explicabimus. Itaque Sacramenti extremae Unctionis materia remota est oleum , liquor videlicet ex baccis olivarum ex ore sius, qui solum in communi modo loquendi, absolute , & sine addito, oleum nuncupatur; quemadmodum cum communi ponderat Suaretrθm. q. In R. pari. disp. ψΟ. sedi. I. num. I. Debet aulem ejusmodi oleum, tali tem ex Ecclesae praecepto, esse simplex, hoc es, absque ulla alterius liquoris admixtione. Diximus , saltem ex Ecilesae praecepto p quoniam Sua rex cit. lac. num. I . defendit, non solum non esse contra Christi Domini institutionem , alium liquorem huic oleo admiscere , sed insuper opinatur , a.
ii iii ando fuisse illi balsamum admixtum I squidem Innocentius I. epimad Decentium, allegata exponens Apostoli Iacobi verba, infirmorum oleo Chii imatis nomen attribuit , inquiens : suod noli est dubium de Fidel/bus aegrotantibus accipi, vel intelligi debere , qui san to otio Chrismatis perungi possunt i ac sub eadem Chrismatis nomenclatura idem infirmorum oleum a pluribus designatur Conciliis., Wormatiensi praesertim, atque Aqui ra-nensii, ex quibus conjicit Suarea, aliquid balsami tunc conluevisse illi a d. misceri At melius alii , quos sequuntur Juen in de Soc=am. dig. 7. quaest. 3 .
cap. I. dc TOurnely cit. quaest. I. art. 3. hanc admixtionem , ex Chrismatis nomenclatura, nequaquam colligi arbitrantur: Chrisma quippe frequenter appellatum, advertunt, omne unguentum, seu liquorem, quo Corpua inungitur. Omnes tamen Suare so concedunt, nihil detractum iri Satramenti validitati, si contra communem ceteroquin, & perpetuam Eccle Disit iros by GOost c
403쪽
L I B. VIII. C P. I. 377sae praxim , infirmorum oleo admisceatur aliquid balsami ; modo admixtio tanta non sit, ut destruat exteriorem olei speciem, ita ut, non amplius oleum, sud potius unguentum, aut alterius generis mixtum artificiale censeatur. IV. Debet praeterea oleum , in extrema Unctione adhibendum , esse Episcopi benedictione antea sacratum p quod ab antiquissima Patrum traditione accepimus o etenim Innocentius I. iu est. Ni . ad Decentium , aegros inungendos dixit oleo Chrismatis ab Episcopo consecto. Beda quoque in Continent. ad cap. 6. Marci lib. 2. cap. 2 . in M. Oper. ιon . S. assirmat, ab ipsis .Apostolis hune san me Ecclesiae morem traditum , tit aegroti tingantur oleo , Pontificali beneHElione consecrato. Et Concilium Cabilonense II. anni SI g. cap. 48. ait: Secundum beati Aposoli Iacobi documentum , cui etiam documenta Patrum consonant, infirmi oleo, quod ab Epistopis benedicitur , a Presbteris ungi debent e toni. 4. Collectionis Harduini col. Io o. Ac denique, ut cetera praetermittamus antiquiorum Patrum testimonia , ita nos docuerunt Eugenius IV. in decreto pro instructione iamnen
νιμι, & Tridentinum est. loe. Sed quaestio est : num Episcopi benedictio 1it necessaria ex Christi Domini institutione, an soluin ex Ecclesiae pr. -cepto. Di vertae sunt hac in re Theologorum sententiae. Victoria in Sisium
de Sacrana. num. Mo. Emmanuel S verb. Extrema tio, Sambovius tram de extrem. Unct. Juen in de Saeram. dissert. 7. quaesi. 3. cap. I. ccv lus. 3. pu rant, benedici ionem suilla oleo superadditam ab Ecclesia, non vero instituta in a Chri sto Domino ; ac proinde illicitum quidem, sed validum
pronunciat Sacramentum oleo non consecrato administratum : quin immo , urgente necessitate, etiam absque culpa ita administrari posse , tradit ei latus Victoria . istis e diametro opponuntur Suared cit. d/θ. - C. sect. I. num. 3. edi Estius iu q. d. s. 23. q. p. docentes, olei consecrati O-Nem , non tantum praecepti , sed etiam Sacramenti necessitate requiri 'eamque praeterea consecrationem ita a Christo Domino ordini Epij copa.li annexam a junt . ut simul assevere ut , ne a summo Pontifice quidem eam polis secuti di tardinis Presbyteris delegari. Inter hasce duas excremas sententias, medii quodammodo incedentes C ajetanus 3. pari. qua's. 72. a x. 3. Solus in ψ. dis. 2 p. qua's. I. art. 3. De oleo ergo, aliique, quo S ci tant, & sequuntur Gregorius de Valentia tona. q. disp. 8. quaest. l. Puuct. 2.& Tannerus rom. q. diis. 8. quaesi. I. Ab. I. num. IO. iii a statuunt: nimirum primo , aliquam consecrationem , ex Christi institutione , requiri , ut oleum fiat apta materia Sacramenti extremae Unctionis: secundo, nun. quam in Eccletia Latina suisse aegrotantes oleo inunctos , ab Episcopo antea non consecrato e tertio denique , ad Sacramenti validitatem satis esse affirmant, oleum a simplici Sacerdote benedictum. Et prosecto posse, saltem ex commissione sue expressa, sive tacita Romani Pontificis, a simplici Sacerdote praeparari materiam aptam ad conficiendum Sacramentum extremae Unctionis, res videtur exploratissima, quam nemini liceat
404쪽
ia quaestionem adducere : squidem in Ecclesia orientali mos viget , amille & amplius annis in ea receptus, ut ipsi met Presbyteri, cum se ae. cingunt ad infirmum inungendum, oleum, in ea sacramentali Unctione adhibendum , benedicant ; uti testantur Joannes Nathanael in epis . ad Episcopum Anagninum, apud Arcuuium , Arcudius lib. s. cap. a. Allatius de consensu utriusque Ecclesiae cap. Io. & legitur in Graecorum Euchologio, a Goario notis illustrato, pag. 435. Eumdemque morem ab Armenis reistineri, asserit Ioannes xx II. epillo la ad Ossinium Armeniorum Regem scribens, in haec verba e Ipsi erram Sacerdotes oleum, quod infrmorum diacitur, consecrant pro Sacramento Unctionis extremaei cum tamen id , apud nos, ad Episcopas ΡIos spectet. Hanc autem orientalium consuetudinem Eeiaclesia Latina non solum non improbavit, sed ratam habuit: resert qui pe citatus Goarius, a sacra Congregatione de Propaganda Fide approbaistam, ejusque impensis Romae editam Synopsim vernaculam Neophyti Rh dini , in qua haec habentur e Materia Sacramenti extremae Un hones es oleum oliva expre1stim, a Pontifice, vel Sacerdotibus, qui praesentes fuerint,
Iuxta Ecclesiae morem , benedicium. Conlu to ait.' a Pontifice, vel a Saceris dotibus e quia , uti narrat Alcudius , etiam Episcopi Graeci , perinde ac Latini, feria quinta majoris hebdomadae , solemni pompa , & apparatu oleum infirmorum consecrant , quamvis postea luis Sacerdotibus non distribuant, sed ii idem curam relinquant illud conlecrandi, quo mox in Sacramenti adminis ratione utantur: de qua re iure miratur laudatus Auctor Theolog. morat. ad usum Sem. Petrotarens. Sed . quod adhuc clarius ostendit , ab Ecclesia Latina validum haberi Sacramentum extremae Unis ctionis a Sacerdotibus Graecis, oleo tune a semetipsis henedicto , adminiis stratum , est Decretum editum a Clemente VIII. in quo permittuntur Italo Graeci io praedicto ritu perseverare: Circa oleum sanctum insi morumi lunt verba Decreti ) non sunt cogendi Presbyteri Graei olea sancta , praeter Chrisma , ab Episcopis Latiars Λιaecesanis accipere : cum ejusmodi olea ab eis , in ipsa oleorum, Sacramentorum exhibitione , ex Deteri risu conscia u. Iur, ac benedicanture quod Clementis Decretum fuit a nobis totidem fere verbis renovatum & confirmatum in nosνa Consiit. 37. q. nostri Bullaritom. I. pag. I72. Neutiquam autem id tolerandum suisset, si oleum, si triplicis Saceidotas benedictione sacratum , ne per potestatem quidem a Rommano Pontifice sive expresse . sive tacite eidem Sacerdoti factam , esset materia idonea ad conficiendum Sacramentum extremae Unctionis. Quare
Episcopi Latini, partem populi Graeci ritus sibi subjectam habentes, etsi
eneantur feria quinta lac ratioris hebdomadae, una cum ceteris sacris oleis , etiam illud infirmorum Latino ritu conlecrare, Latinisque Parochis distribu 're , Ceteraque implere , quae nos ediximus a nosνa instit. 8 I. ubi de infirmorum oleo, ejusque benedictione ex professo egimus , quoad Sace dotes Graeci ruus nihil in novent , sed ea exequantur , quae a Clement
VIII. iterumque a nobis decreta sunt. Legi etiam potest Dissertatio Bein
405쪽
L I B. VIII. Cnedicti de Gaetanis de suprema Unctione,
De forma Sacramenti extremae Unctionis , de qua multa an Synodis , O infructionibus Episcopalibus.
IN Dissertatione Benedicti de Gaetanis nuper citata, plura erudite colle. cta legi possunt de forma hujus Sacramenti, desumpta ex variis Eccle.
sarum Ritualibus tum Latinis, tum Graecis. Lectorem ad eum allegamus:& nune tantum animus est ea subdere , quae Episcopi in suas Synodos inserere possunt, si in eis de forma Sacramenti loqui velint. II. Formam Sacramenti extremae Unctionis, non esse a Christo Domino institutam in specie infima, ut ajunt, hoc est certis verbis praescriptam , Theologi Omnes admittunt, atque ex mox reserendis diversis formulis, etiam in Ecclesia Latina in illius administratione usurpatis, evidenter demonstratur. Quae nunc in Ecclesia Latina sit adhibenda , jam a Tridentino accepimus,& elarius in Rituali Romano explicatur; neque est, qui non intelligat, eam esse deprecativam : quemadmodum deprecativam pariter esse , quae adhibetur a Graecis , liquet ex eorumdem Euchologio in meio Oiei sancta . testanturque Gabriel Philadelphiae Metropolita in suo de Sacramentis ere, Arcu dius lib. S. cap. s. & Neophytus Rhodi nus in cit. 0nopsi vi nacula. Sed quaestio est, an necessario debeat esse deprecativa ita ut indicativo modo pronuntiata , irritum reddat Sacramentum. Deprecationem perini inere ad Sacramenti essentiam, docent S. Thomas in ψ. dis. 23. quaes. I. n. q. qu stMnc. 2. m in supplem. quaest. 29. art. S. S. Bonaventura ead. di
artis. I. quaes. g. cit. disp. 4O. sect. 3. Valentia cit. disp. 8. quaes. I. punct. 2. Henrique E de Sacram. lib. 3. cap. 8. aliique plurimi, praesertim ex antiquiori in bus: id manifeste confici existimantes ex allegatis S. Iacobi verbi se Inseris matur quis in vobis P Inducat Presisteros Ecclesae, o orent super eum. . . . o oratio fidei salsabit infirmum e. quibus certe tota Sacramenti essicaricia Sacerdotis orationi tribuitur. Nihilominus Albertus Magnus ead. dict. 23.
art. q. atque ibidem Richardus, Durandus, Paludanus, quibus ex recentioribus adhaerent Tanne rus eit. disput. 7. dub. I. num. 22. Est ius in o. dist. 23. q. Io. Me nardus in notis ad lib. Sacramentorum S. Gregoni, Iuen in cit. dideri. T. quis. q. Tournely de Sacram. extrem. Unct. quas. 2. an. 2. Marte ne de antiq. Eccles ritib. lib. I. cap. 7. art. 3. q. nihil Sacramenti substam tiae detrahi arbitrantur per sormam modo abloluto, non deprecativo proinlatam. dummodo per eam fgnificetur, Unctionem fieri in nomine D mini. Ad hanc autem sententiam comprobandam innumeras exhibent soromas absolutas, & non deprecati vas in variis Ecclesiis Latinis olim usuro
post haec jam scripta, a nobis Diuitiam by Corale
406쪽
patas , quin majores nostri eas tamquam in sum cientes respuerint. Non igno. ramus quid ad hoc, efficax certe argumentum, reposuerit Cardinalis Sanctorius in suo Rituali pag. 324. ubi ad illud refellendum , haec scripsit: Sciat auis rem Sacerdos, in formam bibus Sacramenti esse verba illa deprecatoria, quae tu Unctionibus proferuntur, veluti, Iecundum usum Romanae Ecclesi.e: Per tuam sanctam Unctιonem , oe suam piissimam misericordiam , indulgeat tibi Dominus ti dquid per visum deliquisi. Tum etiam noverit, formam non serυari,
ni bil agi, per υerba indicativa tantum, puta, Ungo oculos tuos , veι maontis tuas, m smilia, sine verbis deprecativis , cujusmodi hactenus ego non reperi. Et quamυἰs ea occasione aliqui Theologi referant, quod mustae E clesiae babent pro forma verba indicativa, ut, Ungo oculos tuos m. γ deo quaesierint, an υaleat, oe de ea re plura extra rem dixerint; cum nusquam νeperiatur talis forma per verba indicativa tantum, seu per orationem india eativam tantum , sine verbiε deprecatiυis , hoc Sacramentum conferri r sedo libri, ritus Ecclesiarum, qui pro ea parte citantur , quod habent ver
ba indicatiυa , paulo pos habent etiam verba deprecati c. siuare quaesis inanis , o frustranea es . Quoniam autem bujusmodi forma variis verbis traditur in diversis Ecclesiis, etiam praemittendo verba indicatiυa, o subis iungendo deprecativa , unaquaeque Ecclesia suam potes retinere formam , modo
semper adbibeantur verba deprecatiυa oec. Ceterum apud sanctam Romanam Ecclesiam, unam tantum in hoc Sacramento deprecandi formulam traditam,
eb passim in Italia , oe toto orbe receptam esse, compertissimum, oe exploratissimum es. Verum , etsi Sanctorio concedamus, aliquam deprecationem posse deprehendi cum antiquissima illa forma Ambrosiana , quam refert S. Bonaventura eit. loe. quaesi. Φ: Ungo te oleo sanctificato , in nomine Patris , o Filii, m Spiritus Sancti, ut more militis uncti praeparatur ad certamen, aereas possis biperare potestates e tum in alia desumpta ex illo Sacramen.
tali Venetorum , a Leone X. ut sertur , approbato P Ungo te oleo sanis Bo, ut bae Unctione protectus , fortiter flare valeas adversus aereas cate vas , in nomine Patris me. tum demum in ea , quae ex vetustissimo libro Sacramentorum Ecclesiae Catalaunensis profertur a Marte ne cit. loci:
In nomine Patris me. sit tibi haec porrectis olei sanctificati, ad purificationem mentis, m eorporis: etenim verba illa ut, & st, optativa eum sint, non incongrue referre possunt proferentis votum , orationem , & preces I at nescimus , quo pacto possit deprecatio inveniri in aliis sormis, ex pluribus antiquis Ritualibus a Menardo,& Marte ne productis, in quibus solum adhibetur verbum ungo , ablque alio additamento , equo deprecatio colligi , aut fingi queat: nec sicile erit ad deprecativum sensum hanc detorquere, quae extat in antiquo Pontificali Narabonensi: In nomine Patris, o Filii, Spiritus Sancti regnantis in s
cula seculorum , accipe sanitatem corporis , o remissιonem peccatorum tuo rum. Sed, utcumque haec res se habeat, cum nihil de ea ab Eeclesia de
finitum habeamus, non decet in Synodo, seu Synodali Instructione, ejus Diuitia by Corale
407쪽
L I B. VIII. C A P. III. 38 Imodi quaestionem eommemorare I sed dumtaxat injungendum est Paro. chis, ut sermam adhibeant in Rituali praescriptam, quae certe , sine gravi flagitio, non potest privata auctoritate immutari.
De Corporis partibus Dungendis: de quo multa in nonnullis S=nodis, risualibus habentur.
SEd, quoniam in Decreto Eugenii pro instructione Armenorum , in
hujusce Sacramenti administratione septem Unctiones fieri jubentur, videlicet: In oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naribus propter odoratum, in ore propter gustum , πιι loquutionem, in manibus propter tactum, in pedibus propter gressum , in revibus propter delectarionem ibidem υiis gentem: earumque singulis respondere debeat forma , tunc a Ministro pronunisitanda, hoc est a Per 1 iam sanctam Unctionem, .suam piissimam miseri mdiam , indulgeat tibi Dominus quidquid per visum deliquisti, cum inunguntur oculi; quidquid per auditum deliquist, eum inunguntur aures I & sic deinceps , quemadmodum suis exponitur in Rituali Romano rhine alia gravis suboritur controversa', utrum omnes predictae Unctiones, & sormae prolationes sint de Sacramenti substantia: de qua controversa multa habentur in citata Dissertatione de 'prema Unctione Benedicti de Gaetanis cap. 8. II. Ultro Doctores omnes satentur cum SuareZ tom. q. in 3. pari. disp. 4O. secit. 2. num. 6. duas postremas Unctiones, pedum scilicet,& renum, necessarias non esse ad validam Sacramenti consectionem; tum quia non sunt in usu apud omnes Ecclesias; tum quia illa renum, honestatis, &pudoris causa, semper omittitur in sceminis,&interdum etiam in viris, qui propter labefactatas corporis vires , morbique languores, dimoveri nequeunt sine gravi incommodo e quod adnotatur a Rituali Romano, at que a Cardinati Sanctorio in suo Riιuati pag. 3as. Haud dissiculter quoque iidem admittunt, ceteras quinque sensuum Unctiones , necessarias esse necessitate praecepti sed dissentiunt ,& disputant, num etiam necessariae snt necessitate Saeramenti. Antiquiores Scholastici existimarunt, omnes pertinere ad substantiam , & integritatem Saeramenti, quod ex singulis, tamquam ex suis partibus essentialibus, constitui, atque integrari, sunt opinati. Ita in . diss. 23. docuerunt S. Bonaventura, Richardus, Palu-danus, Solus, quibus subscripsere Bellarminus de extrem. Unct. ib. unis. cap. Io. Gregorius de Valentia tona. q. disp. q. quas . a. punct. a. Secundo offerimus , Gonetus tom. s. pag. 455. aliique plurimi, p ei pue ex Theologis moralibus. Citatur etiam pro hae sententia S. Thomas e sed Auctor sentem. R. para. quaest. R2. aer. 6. exponens Angelici Praeceptoris mentem. dubitanter loquitur, inquiens: IIIa Unctio ab omnibus observatur, qua μοι quisque sensus , quas de necessetate Sasrumenti: ia dubitanter quoque
408쪽
loquitur Suarer c t. disp. go. secit. 3. num. I 6. quamvis sequenti disp.
feei. a. in In. videatur in sententiam propendere, lunc temporis sere comω muniter a Sholasticis receptam. III. Alii ex adverso Validum censent extremae Unctionis Sacramentum , si vel una tantum inungatur corporis pars , unica prolata , mox reserenda , serma universali, omnes sensus complectente . Ita Sylvius in supplem. quaest. 32. art. o. quaest. 2. Nicolaus Serarius tras . de extrem. Unst. eap. 7. Beeanus in Summ. Theolog. de Sacram. in specie cap. 27. quaest. 7. Est ius in o. dise. 23. Is . Natalis Alexander Theolog. dogmat. morat. tom. S. Gib. 2. cap. S. regul. 6. Iuen in cit. dissert. T. quaesi. 3. cap. 2. Tournely citiquas. 2. art. I. in M. Vanroy in sua Theoug. morat. pari. q. tom. Σ. de s eram. tra L de extrem. Unct. quaesi. 3. Piet te suas. Theolog. pari. 6. quaesi.
g. vers. Dico septimo, aliique recentiores passim. Huic opinioni validissi. mum iundamentum praebet diversa in Unctionum numero disciplina, quam in diversis Ecclesiis sua aetate viguisse, assirmat Albertus Magnus in A. disi. 23. art. I 6. inquiense D ersarum Ecclesiarum , m ordinum, diis versus es usus, quia in quibusdam Ecclesiis unguntur loca plara, in qui busdam pauciora. Atque exordiendo ab Ecclesia Orientali, licet Graeci .
teste Arcudio Concord. lib. s. cap. 7. nunc inungant frontem , mentum ambas genas, pectus, manus, Sc pedes ς attamen , ipeunte seculo In tres
tantum Unctiones ab iisdem fieti consuevisse asserit Theodulphus, Aurelianensis Episcopus, Capitular. a. apud Baluzium tom. 7. Mi cellan. In Ecclesia vero occidentali, invenimus quidem in S. Gregorii Sacramen. rario, edito a Menardo, praeseriptas Unctiones quinque sensuum: at Iocodice Abbatis Rotaldi illis additas legimus unctionem colli, pectoris .& scapularum: in veteri Pontificali Prudentit, Episcopi Tricastini, i m.
peratam insuper reperimus Unctionem umbilici, seu loci, ubi pus doloν im. mineta antiquus codex Turonensis, Unctionem fieri mandae in genibias quoque , oe in cruribus, suris, pedibus, ac,plantis pene in omnibus memobris, seu in loco, ubi dolor plus immiset : quae omnia videri possunt apud
Morinum in append. ad fract. de Paenit. & Martene de antiq. Eccles ritib. rem. I. lib. I. cap T. an. q. Tanta autem in Unctionum numero difformitas non fuisset singularum Ecclesiarum arbitrio permissa, si certum earumdem numerum Sacramenti validitas expostere r.
IV. Majus adhuc argumentum huic ieidem opinioni suppeditant recentiora peculiarium Ecclesiarum Rhux ia , unicam Unctionem fieνi permitistentia, . si .omnes perfici nequeant: siquidem Pastorale Mechliniense, eu-jus non levis est auctoritas , tum quia ab Academia Lovaniensi anno 1388. approbatum, tum quia ab Octavio Frangi panto, Episcopo Tricariensi , per Germaniam , ac Belgium Nuntio Apostolico, ad dioecesis quoque CoIoniensis . usum protractum , haec de extrema ione statuit :In morbis contagiosis . oe peste grassante , ut periculum vitetuν, susscis
409쪽
LIB. VIII. C A P. IV. 383M: Peν istam sanctam Unctionem , suam piissimam misericordiam, indui.
ghae tibi Dominus quidquid deliquisti per visum , audirum, odoratum, gu- sum, tactum, o gressum. In antiquo codice Remigio. Remens, a Samis bovio laudato se legitur ritus abbreviatus conserendi hujus Sacramenti, ubi unius pariter unctionis fit mentio. In Rituali Parisens, prolato a Tourisne ly est. art. i. dicitur: Si non possit super insermum fieri, nis ume a Unis Hio, tingatur oculus, vel aliud sensuum organum , m ceteris precibus pristo termissi, dicaturr Per sam sacri olei Iionem , m suam piusimam misericordiam , indulgeat tibi Deus quidquid peccasi per sensus. Eamdemque praxim approbant Cameracensis , Atrebarensis , aliarumque Ecclesiarum Manualia, apud citatum Natalem Alexandrum. U. Sed, quoniam neque de hac quaestione , quae sane gravissima est, ulla hactenus ab Apostolica Sede prodiit sententia , non debet Epileopus in sua Synodo aliquid de illa decernere ' sed dumtaxat Parochos monebit ,
ut, cum prudenter timent, aegrotum decessurum, priusquam omnes absolvantur quinque sensuum Unctiones, unicum senium inungant, formam universalem pronunciando, quam ab allegatis Ritualibus audivimus: quinimmo in praedicto eventu consultius esse, ut caput, e quo omnium len- suum nervi descendunt, sub eadem forma universali inungatur, non im. merito advertit Coninck de Sacram. HI . Ist. dub. 3. num. 2. Ne vero Parochi hae libertate abutantur, expedit, ut Episcopus simul serio eosdem admoneat, a gravis culpae reatu non excusari , qui, extra casum verae necessitatis, vel unam ex quinque sensuum Unctionibus praetermittit.
SAeramenti extremae Unctionis Ministros, solos esse Sacerdotes, conistra Novatores, definivit Tridentinum cit. sess I .ean. 4. Si quis di.
xerit, Presbyteros Ecclesiae, quos beatus Iacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse Sacerdotes ab Episcopo ordinatos, sed etiam seis aiores in quaυis communitate , ob idque proprium extremae Unctionis Minis m, non esse solum Sacerdotem, anathema sit. Neque ullam dissicultatem facit, quod de hujus Sacramenti administrandi ritu legitur apud Guidonem in Disciplina Farfensi , nemper Tunc sent qtiatuor convers, quorum unus acis et pias inquam sanctam, alius Crucem, tertius thurabulam, quartus oleum
Derum: hic quippe Conversus oleum deserebat, quo infirmus, non a se, sed a.Sacerdote inungeretur' sicuti ibidem postea adnotatur, & scite aianimadvertit Monachus Benedictinus Congregationis S. Blasi in Sylva ni-ῖra, cap. I 27. praefationis ad opus inscriptum Vetus Disciplina Monasi
410쪽
ca, quod anno I 726. evulgavit. Aliquid tamen negotii satellit In noeen tius I. in saepius laudata epistola ad Decentium, in qua videtur omnibus Christianis facultatem asserere , se ipsos, aliosque infirmos inungendi ;Ioquens quippe de sacro oleo, ait: Quod ab Episcopo confectum, non solum Sacerdotibus sedo omnibus uti Christianis licet, in sua, aut in suorum ne
cessitate, ungendum , seu , ut melius alii legunt, ungendo, aut ad ungendum . Verum ab Innocentii mente perquam longe aberrare, qui eum hoc loco oomnes Christianos Sacramenti extremae Unctionis mi ni si ros sacere arbitrantur , optime advertit Petrus Coustant in notis ad eamd. epise. tom. I. col. 863.
Si quidem ibidem ad aliam statim progrediens quaestionem , de qua fuerata Decentio interrogatus, an scilicet ita Presbyterorum proprium sit, Sacramentum extremae Unctionis administrare, ut illud conserre Episcopis nodi liceat; hanc opinionem , quae plurimorum mentes invaserat, consulat Pontifex, respondens: Ceterum illudsversuum esse videmus ad ectum, tia de Episcopo ambigatur, quod Presbteris licere non es dubium . Nam Miscirco Presbteris dictum est, quia Episcopi occupatisnibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt. Cumam autem in mentem veniat, potuis. se Innocentium omnibus Christianis potestatem tribuere, quam plerique, per eam aetatem ex verbis Apostoli Iacobi inserebant , adeo propriam esse Presbyterorum, ut eam etiam Episcopis abjudiearent λII. Quocirca allegatum Innocentii textum, quem totidem verbis reis petitum legimus a Beda in eis. Nisi. Iacobi cap. S. Operi tom. s. atque ab Anonymo Scriptore, qui Canonicorum regulam, e Crod mango, atque ex Capitularibus Aqui ranensibus anni 8l6. eonsarcinavit, tom. q. Coi Iectionis Harduini col. Ia . plerique intelligendum censent de unctione, non sacramentali, sed quae unice fieret ad medendos eorporis languores, ideoque, non de Unctione Iacobi, sed de alia, eum illa magis comparanda, de qua Marci ci. Etenim, cum viderent Fideles , extremae Unis ctionis beneficio plures infirmos in pristinam restitui sanitatem, coepe4runt eodem sacro oleo uti ad sui, aliorumque curandas infirmitates ecuisius rei fidem faciunt Rufinus lib. II. bdi. Eccles eap. 4. Palladius bis . Lausiaeae cap. 2o. Severus Sulpitius in Vita S. Martim cap. 2I. Gregorius Turonensis in Vitis Patrum cap. 4. & elarius constat ex Vita S. Gothardi
Episcopi apud Surium die 4. Maji, qui Presbytero jussit, ut cujusdam
mulieris, oculorum morbo laborantis, sacro oleo, quod insirmorum dicitur, ejus ungeret oculos; quae quidem unctis, O sancti viri preces, ab illo desore,
usque ad vitae finem, eam immunem conservarunt. Hunc autem morem , sua aetate maxime vigentem, voluisse Innocentium eis. loci approbare ,
interpretantur Alphonias de Castro lib. de haeres verb. extrema Unctis, S tus in g. dis. 23. quaest. 2. art. I. Gregorius de Valentia eis. tom. q. disp. 8. quaest. Σ. punct. I. quorum explicationem probabilem putant Estius in A. did. 23. q. I 2. & Tournely cis. quaesi. 2. art. q.
III. At melius sorxasse Ian senius Gandavenus in cap. 6. Marci, Mal, Dissiligod by Gorale
