Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

L I B. VIII. C A P. X. 4 is

natu inferiores suscipere non reformidant. Durum quippe videtuν ad teminquit Navarrus est. cap. 22. man. num. IS. loquens de Ordinibus minori. bus ) damnare omnes, qui accipiunt eos, non praemisa Cotifessione , vel Diarem contritione susscienti, quorum infinitus videtur esse numerus quod ta. men necesse esset facere, s essent Sacramenta vera, gratiam conferentia ex

opere operato. Loquitur vero Navarrus in eventu, quo conserantur extra

Missarum solemnia, nee subinde debeant illis initiati sanctissimam Eu. charistiam percipere; quod tamen regulariter fieri non solet, nee fortassesne rationabili causa licet, ut paulo inserius dicetur. Quocirca Epilco. pus in sua Synodali Instructione , seu Edicto, tuto poterit praedictos te.

merarios, & pervicaces homines, hoc nomine, sacrilegos declarare, quod peccati sorde contaminati, non vereantur immaculatis Christi carnibus vesci; & solum cavere debet ab alia addueenda lacrilegii causa , quod scilicet ad Sacramentum ordinis accedere praesumante ne tali pacto aut controversiam ignorare, aut illam videatur decidere. .

CAPUT DECIMUM.

Iuod nibit in senodo fit derernendum de trium hierarchicorum ordinam materia, oe forma, in uatur exemplo desumpto ex quadam , quaestione Congregationi Concilii proposita .

SI Episcopus velit in sua Synodo peculiariter disserere de sngulis oris

dinibus, quod a plerisque, ad ordinandorum instructionem, prudenter iactitatum comperimus, diligenter curet , ut omnia ad amussim iis respondeant, quae de iisdem ordinibus a Catechismo Romano traduntur I atque omnino declinet quaestiones in scholis agitatas maxime ei risca materiam, & formam trium hierarchicorum ordinum: ne secus in ea se conjiciat dissicultatum dumeta a quibus vix possit explicari, Quod ne perperam a nobis monitum videatur, ad rem facientem quaestionem subnectimus , de qua , priuiquam huic operi extremam manum admove. remus, fuit in lacra Congregatione Concilii disceptatum. Quidam Saeeradotio initiandus, etsi omnes consuetas manuum impositiones ab Episcopo accepisset, ad Episcopum tamen, solita Patenae cum hostia , & Calicis cum vino instrumenta Drrigentem , ad alia tunc temporis distractus, non accessit. Re postea detecta, quid facto opus esset , dubitatum, atque a sacra Congregatione petitum est . Dissicultatis deciso ab illa pendebae gravissima controversia, inter Theologos agitata, circa materiam, Sc laramam ordinis Presbyteratus. II. Antiquiores Schol allici , quos Solus in A. di'24. quaest. I. art. q.& teste Goneto in riveo diis. 2. art. 3. plerique alii Thom istae sectantur, aliam non agnoverunt Ordinationis materiam, quam porrectionem inmuis mentorum, neque aliam formam , quam verba huic porrectioni adjunis m.

442쪽

na. Eorum praecipuum fundamentum situm est in Decreto ab Eugenio ΙU. edito in Concilio Florentino ad Armenorum instructionem, ubi, cum singulorum ordinum materiam, & sormam singillatim Eugenius te. censeat, solam porrectionem instrumentorum ,&, quae eam comitantur, verba commemorat ; inquit enim νom. q. Collectionis Harduini M. 4 o.

Sextum Sacramentum es ordinis, cujus materia es illud, peν cuius tradi. sisnem confertur ordo: sicut Presbteratus traditur per Calicis cum vino , Pateme cum pane porrectionem ' Diaconatus vero peν libri Euangelio mdatisnem I Subdiaconatus vero per Calicis vacui cum Patena vacua superia

posita traditionem: cr smiliter de aliis, per rerum, ad miniseria sua peristinentium, assignationem. Forma Sacerdotis talis esse Accipe potesatem offerendἱ Sacrificium in Ecclesia pro vivis, mortuis, in nomine Patris , O Filii, oe Spiritus Sancti: CV se de aliorum ordinum formis, prout in Ponti ali Romano late continetur. Cujus quidem Decreti auctoritate sus. sulti praefati Auctores, adeo tenaciter suae opinioni adhaeserunt, ut interis rogati, cujusnam instrumenti traditione , Euangelicae praedicationis initio. ab Apostolis ordinarentur Diaconi, cum nondum Euangeliorum liber es.set conscriptus, sine hae litatione responderunt, ejus loco, porrectam suis. se ordinando chartam , in qua Fidei nostrae mysteria erant conscripta . quam sane ridiculam, & plane absurdam responsonem explodit Isam herius de Sacram. Ordinis Hip. 3. art. 5. III. Alii, cum ex una parte piae dictum Eugenii Decretum prae oculis

habuerint, atque ex alia animadverterint, in sacris luteris, ubicumque desaera ordinatione fit mentio, non aliter eam explicari, quam per manuum impositionem ς Act. enim 6. cum de constituenc is Diaeonis Apostoli deis liberassent, eorumque electionem Discipulorum multitudini permisissent, septem ab his des gnatis , Orantes, imposuerunt manuS.' δc cap. 13. de Or dinatione Pauli, & Barnabae dicitur.' Tunc jejuuantes, Ur orantes, imo xentesque eis manus, H miserunt illos: Paulus itidem I. ad Timoth. . seriis bit: Noli negligere gratiam, quae data est tibi, cum impositione manuum

Presbyter id & eps. 2. ad eumd. cap. I.et Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae di in re, per imposιιonem manuum mearum e ut haec testi

monia eum praedicto Decreto smul conciliarent , docuerunt, tam porre ctionem instrumentorum , quam manuum impositionem , esse Episcopatus, Presbyteratus, & Diaconatus adaequatam materiam e sermam vero esse ves ha, quae in utraque actione ab Ordinante proseruntur. Ex tribus autem

mox referendis manuum i mpositionibus, quae adhibentur in Ordinatione Presbyteri, tertiam dumtaxat, quae fit sub hae formula: Accipe Spiritum

Sanctum, quorum remiseris peccata erc. ad Sacramenti essentiam pertinere, isti Auctores autumant. Ita Bellarminus de Sacram. Ordin. lib. Muic. cap. 9. Maldonatus tract. de Sacram. Ordin. quas. 3. para. 2. prop. I. ubi hane assertionem quoad manuum. impositionem esse de Fide, quoad porrectionem instrumentorum proxime ad Fidem aceedere, ait VasqueZ in 3.

443쪽

a. sed . 2. cap. 2. art. I. Ita seq. Est ius in Φ. disi. 24. 24. IIam..herius eis. Ioc. Piet te de Sacram. Ord. quaest. 9. Uanroy eod. tras . cap. 3. ques. I. Simonet. tras . I7. de Ord. diis. g. art. I. aliique innumeri. ΙU. Alii demum existimant, trium ordinum hierarchicorum , Episcopatus videlicet, Presbyteratu S ,&Diaconatus, adaequatam materiam, Sc foris mam, solam esse manuum impositionem, cum ei respondentibus verbis: porrectionem autem instrumentorum ritum censent mere accessorium, &integraniem, ab Ecclesia adjunctum ad majorem dumtaxat significationem , & expressionem collatae potestatis. Quoniam vero in Ordinatione Presbyteri ter Episcopus manus imponit ordinando p primo , absolutis litaniis, una cum sibi astantibus Presbyteris, nihil dicens: secundo, immediate post primam, invocans in electum gratiam, & dona Spiritus

Sancti; tertio, post Communionem, proserens illa verbae Accipe Spirι- tum Sanctum oec non primam, neque tertiam, sed tantum secundam. cum adjunctis precibus, totam Sacramenti essentiam perficere, hujus senistentiae patroni contendunt. Non immerito tamen advertit mox citandus Marte ne, secundam manuum imposuionem non differre a prima, sed esse illius continuationem I quod revera utramque inspicienti est manifestum. Ultro porro iidem concedunt, ceteros Ordines, Diaconatu inseriores , per solam instrumentorum traditionem conferri: quoniam, ut ipsi opinantur.

non sunt a Christo Domino instituti, sed ab Ecclesa ad inventi; ae proinde, cum non participent veram rationem Sacramenti, neque conserant gratiam ex opere operato, potuerunt quocumque alio modo ad Ecclesiae

placitum institui, & conserri. Hanc sententiam propugnant Hugo Me-

nardus in notis ad lib. Sacramentor. S. Gregorii. Ioannes Morinus de fieri Ordinat. pari. 3. exercit. 7. cap. I. Martinus Becanus de Sacram. Ordis. cap. 26. quae s. q. conclus. 3. Goarius tu not. ad Eucbologium Graecorum pag.

2s6. num. II. Arcudius Concord. lib. o. cap. 7. quibus in locis hi duo po. steriores Doctores, non de sola Eccles a Graeca, sed etiam de Latina expresse loquuntur, Iuen in de Sacram. dig. p. quaesi. 3. cap. a. oe quaest. q.

O l8. Tournely de Sacram. Ordiu. ques. 3. conclus. I. γ 2. aliique recentiores, quibus facem praetulerant S. Bona ventura in A. dι i. 24. pari. a. art. I. ques. q. & Petrus Soto lib. de Insiit. Sacerd. lect. s. quorum primum hanc sententiam expresse docuisse, alterum vero maxime in eam inelinasse, fatetur Vasqued cit. disp. 239. cap. 2. num. 3. U. Duo autem sunt argumenta, quibus hanc assertionem nedum proin

hari, sed evidenter demonstrari, putat Morinus. Primum ex eo desum iis tur, quod per annos ad minimum nongentos, ordines hierarchiel in uni. versa Ecclesia collati fuerint per solam manuum impositionem, absque

ullius instrumenti traditione; quod etiam Doctores contrariae sententiae, rim. I. D d cum Diuili do by Corale

444쪽

eum Bellarmino, & Hallier cit. loc. coguntur admittere , nulla quippe traditionis instrumentorum occurrit mentio in antiquis Ritualibus, &Sacramentariis, a Menardo, Morino, & Marte ne diligenter perquistis,&prolatis e quin immo in supra citato Concilio Carthaginiensi IV. anni ρ8. cui Episcopi 2I4. inter quos Augustinus , interfuere, per hoc Sub diaconatus ab hierachicis ordinibus distinguitur, quod isti manuum imis

positione , ille vero instrumentorum porrectione conferretur, sicuti anima d. vertimus : eamdemque differentiam fieri legimus in antiquo Sacramentario Romano, edito a Cardinali Thomasio pag. 22ρ. Nullam etiam in.

strumentorum traditionem commemorant Amalarius Fortunatus, Rabanus

Maurus, & Walafridus Strabo, etsi de ritibus conserendi saeros Ordines suis, atque ex professo agant. Altum smiliter apud eosdem Scriptores. atque in vetustissimis libris Ritualibus est silentium de tertia impositione manuum . nunc fieri solita in ordinatione Presbyteri, eum illis verbis : Geipe Spiritum Sanctum σα cujus nullum inveniri monumentum illo antiquius, quod extat in Vita Lietberti, Episcopi Cameracensis, qui vixit secuto x. testatur Marte ne cit. art. 9. num . . unde inseri idem Maris tene, hunc ritum, saltem quoad totam Ecclesiam Latinam, esse adhue retentiorem altero porrigendi instrumenta, quem ceteroquin non ante annos

7oo. aut ad summum Zoo. in Ecclesiam Latinam invectum, ex iisdem Ritualibus plane constat. Quare, inquiunt laudati Doctores ne alterum ex his dicamus, nimirum , aut mutatam fuisse Sacramentorum substantiam , quod erroneum, aut antiquam Ecclesiam caruisse vero Saeerdotio, & le. gitimis Ministris, quod aperte haereticum seret I necessario dicendum est, etiam nunc ordines hierarchicos sola manuum impositione , & quidem distincta ab illa tertia, quae est recentioris aevi , conserri.

VI. Porro, non aliud Ecclesiam sibi voluisse, eredendum est , eum praedicta additamenta saerae ordinationi fieri praecepit pergunt iidem

Doctores ), quam magis diserte explicare potestatem, quae secunda manuum impositione est abunde ordinato eollata; quemadmodum , priusquam Seholasticorum opinio omnium menti altius inlideret, lassi sunt Hugo a Sancto Victore ι d. a. de Sacram. Fidei pari. 3. cap. I 2. inquiens: A eipiunt Calicem eum vino, m Patenam eum hostis de manu Episcopi, quatenus bis inserumentis potestatem se accepise agnoscant , placabiles Deo h sias offerendio ae totidem fere verbis Petrus Lombardus lib. 4. do . 24. Aeeipiunt etiam Catieem eum hostiis, ut per hoc mant, se accepisse pote. statem, placabiles Deo bositas osserenai: quibus consentit antiquum Pontificale Romanum M s. bibliothecae Coibertinae, ubi legitur: Ieripiat P

tenam cum oblatis, m Calicem cum vino, ponat simuι in manibus ordinati e uslibet per se: etenim, cum dicat ordinatἰ, & non ordia andi, aperte denotat, ante instrumenti traditionem , absolutam , & persectam jam esse ordinationem. VII. Alterum, nec minus validum argumentum huic sententiae astrue n.

445쪽

L I B., VIII. C A P. X. 4 is dae, suppeditat Ecesesia Graeca, quae in saeris ordinationibus perficiendis

aliam non adhibuit, neque adhibet materiam, praeter manuum impositio. nem I uti legere est in Graecorum Euchologio, & testatur Arcudius eis. IV. o. cap. 2. quin tamen Ecclesia Romana ejusmodi Graecorum ordinationes unquam irritas habuerit, aut ullo pacto improbaverit.' immo de

illarum validitate non solum nihil dubitatum suit in Conciliis Lugdunensi, & Florentino, quibus Graeci eum Latinis adsuere, sed nihil praeterea dubitavit Clemens VIII. qui Russorum Episcopos, Presbyteros, &Diaconos, ad Catholicam unitatem admisit eum ordinibus, quibus, s cundum ritum Graecorum , insigniti suerant in suo schismater uti late

prosequuntur Nata tis Alexander in Theolog. dogmat. σ morat. lib. 2. de Sacram. Ordιn. art. 7. f. a. Morinus de sacri ordinarion. parr. 3. exercit. 7. cap. I. num. 8. Cahassur. in Notit. Ecclesias. seculi. iv. in append. adcan. Concilii I v. Carthaginiensis num. 4. s. Tournely in Praelec ion.

rbeolog. de Sacνam. Ordin. Cardinalis de Lugo de Sacram . disp. a. sest. s. num. 8s. Cardinalis Albitius de Incons. in Fide cap. 3 o. sub num. 374. Diυerso autem ritu, Verriceli. de Apostol. Missim. tis. II. ques.

I 58. fect. 3. num. 22. VIII. Hoe autem eodem argumento, e Graecorum more petito, Auctores, quorum sententiam in praesens exponimus, antevertunt fundamentum contrariae opinionis, Eugenii Decreto subnixum equa enim ratione, inquiunt, potuisset Eugenius IV. definire, in instrumentorum porrectione, eique respondentibus verbis, consistere essentiam sacrae ordinationis, postquam in eodem Concilio ad communionem admiserat Episcopos, Sacerdotes, & Diaconos Graecos, sola manuum impositione ordinatos λ Ne-ee sis est igitur lateri, Eugenium loquutum de materia, & forma integrante, & accetaria, quam optavit ab Armenis superaddi manuum impositioni, jamdiu ab illis adhibitae, ut Eeesesae Latinae moribus se prorsus aceommodarent, ac, rituum uniformitate , firmius eidem adhaererent rquod bene ponderant Menardus, Beeanus, & Morinus. Neque hanc explicationem respuere possunt Auctores contrarii : si quidem in eo Deere. to nulla fit mentio tertiae impositionis manuum, quam nihilominus ad Urdinationis Presbyteri essentiam pertinere, iidem assirmant atque idci eo fateri coguntur, non suisse mentem Pontificis, ibidem explicare, quae ordinationis substantiam perficiunt. . M. IX. Ut haec argumenta, quibus prosecto nimium se premi sentiunt, declinent, varia praedicti Doctores tentarunt effugia. Dixerunt plerique, etiam nunc in Ecclesia Latina ordines hierarchicos sola conserri manuum impositione, quia Episcopus suis manibus instrumenta exhibet ordinando. At in primis , si porrectio instrumentorum vera esset manuum imposistio, etiam inferiores ordines dicerentur eonferri per manuum impositionem ..contriu id , quod a Concilio Carthaginiensi IU. audivimus : per

manus etiam impositionem perficerentur Baptismus,& extrema Unctio,

D d 2 quia

446쪽

quia Ministri manibus baptizandi corpus abluitur , & sancto oleo perungitur infirmus, quod tamen nemo unquam dixit. Deinde hac responsio. ne dissicultatis nodus non solvitur.' nam neque hodie Graeci, neque Oistim Latini, in conserentis Ordinibus hierarchicis, instrumenta adbibue. re: ae propterea alia diversa est impositio manuum, in quam cadit prae-

1ens controversia.

X. Di eunt alii, revera olim Latinos, scuti nune Graeei, ordines hie. rarchicos sola contulisse manuum impositione; & nihilominus hodie in Eeesesa Latina necessariam esse traditionem instrumentorum , quia Chrisus Dominus non instituit, neque determinavit materiam, & formam ordinationis in specie infima, seu atoma, uti ajunt, sed permisH Eccle-1iae , illas pro suo libito determinare, justisque de causis mutare, modo& res, & verba semper usurpet, quae apta sint ad fgnificandum sacrae

ordinationis effectum. Ecesesa autem , quae solam olim designaverat manuum impositionem, cum verbis eam comitantibus , mutatis postea rerum

circumstantus, illa Graecis relicta, aliam materiam adhibendam statuit a Latinis. Verum haec doctrina duas gravissimas offendit dissicultates. Pri .mo quippe non satis probatui, quod Christus Dominus praedictam potestatem fecerit Ecclesiae ; immo oppositum videtur evinei ex Tridentino Ius 2I. cap. 2. ubi declarat, a Christo relictam esse Ecclesiae potestatem mutandi , quae Sacramentorum dispensationem respiciunt, salis iliorum substantiae mutatio vero materiae, & formae, non ad ritum,& dispen. 1ationem, sed ad substantiam pertinet. Deinde, data Ecclesiae saeuitate, de qua est sermo, gratis omnino, & arbitrario fingitur, quod Ecesesia ea usa fuerit: ditant enim, ubi, & quando, quo seculo, in quo Concilio, a quo Pontifice facta sit ejusmodi mutatio λ Enimvero, si Eeesesia

ab Ordinationis ritu ea ablegasset , quae antiquitus fiebant, cogeremur utique assirmare, ordinationis materiam, & formam suisse, Ecclesiae a u. Horitate , mutatas , novasque antiquis subrogatas. Sed, cum omnia , quae habentur in antiquis Ritualibus, perseverent intacta , ac sancte & integre etiam nunc peragantur' nemo facile credet, illa eadem, quae jampridem satis erant, nunc, ad ordinis Sacramentum perficiendum, amoplius non lassicere .XI. Haec omnia placuit hie exponere, non ut huic postremae sententiae calculum adjiceremus , sed eo tacitum consilio, ut perspicuum fieret , eam, quamvis habeat contra se universam fere aetem Scholasticorum ,

ab istorum tameta ictibus nihil sibi metuere, immo se sua jacula habere, quae in eos intorqueat.

XII. Quare, ut ad propositum redeamus, eum valde incertum sit, an is, de quo in eata, per secundam manuum impositionem esset rite ordiis natus, id utique iaciendum erat, quod praescribit Gregorius IX. in Cap. Presbno, de Sacran . non iteran. ubi in casu haud absimili deerevit: ν hit es iterandum, sed caute supplandum, quod per errorem extitit praeteris mise

447쪽

LIB. PIII. C A p. Malmissi quod praecipue in illo rerum statu servandum erat, ne Sacamen tum, quod, in multorum sententia, censebatur undique persectum ite rationis periculo subjiceretur ; quemadmodum optime , atque ad ' rem omnino apposite adnotavit Natalis Alexander Theoisi dogmat. mονΔIde Sacram. Ordin. cap. I. urt. 7. h. 2. in M. inquiens: Unde, si quis h urirituum , qua ad materram, vel formam pertinent, secundum varias Theologorum opiniones, in ordinatione fuisset om Ν , v. g. manuum impositio prima vel adjuncta Oraiio, aut Caticis cum vino m qua, oe Patenae rum finia tradiasis , adjunEIam formula verborum , ut unctio , aut denique manuum impositio pGrema, vel haec verba tuam concomitantiad Accipe Spiritum Sanctum e. supplere deberet Discopus, quod in ordinatione fuisset ιncaute pν termissum , ut relligitur ex Cap. risistrali , m ex Cop. Presbter, extra, de Sacramen.

tis non iterandis.

XIII. Quia autem nonnulli non infimi Theologi dixerunt, impositionem

manuum , praeambulam porrectioni instrumentorum, simul cum hae, in v. nam coalescere materiam , qua , una cum verbis ab Episcopo instrumenta exhibente prolatis, prima confertur Sacerdotalis potestatis pars, conficiendi nimirum Corpus Christi,' idcirco sacra Congregatio, scite animadvertens, praeviam illam manuum impositionem, jamdiu antea peractam, non posse morali ter conjungi cum traditione instrumentorum, quae postmodum fieret , ut etiam hujus opinionis, in re tanti momenti , rationem aliquam haberet, totam ordinationem sub conditione iterandam rescripsit.

CAPUT UNDECIMUM.

De pretessatione in aliquas θnodos inserta, m per Archidiaconum, Episeo.

nomine, ante Oriunationem repetita , per quam Episcopus ordines collaturus protesatur ,se intentionem nori habere ordinandi Irregulares,

aut Canonico impedimenta irretitos : de Ordinatis ad majo. 'res ordines ab Discopo in Missa, non ab imo celebrata, sed a Sacerdote ' de qua re in bnodo Episcopali aliquando disceptatum est.

IN Pontificali Romano habetur edictum, quo Episcopus ordinex collatuis

rus, sub poena excommunicationis praecipit, ne quisquam ea nonico impedimento irretitus ad Ordines suscipiendos accedere audeat . Idem solent Episcopi in suis Synodis elarius adhuc edicere, & explicare, ac praecipue solent illorum audaciam censuris compescere , qui, emendicato ,& ficto patrimonii titulo, quo revera carent, ad sacros Ordines promoveri praesumunt . Hate omnia laudabiliter fiunt , neque ulli sunt reprehensoni obnoxia. At plerique Episcopi, his diligentiis nequaquam contenti, alias ulteriores adhibent, quae non omnibus probantur: solent quippe, priusquam sacrae ordinationis caeremonias incipiant, per Archidiaconum, alium ve, publice de-

448쪽

nuntiare, se intentionem non habere ordinandi irregulures, eensuris innoda. tos, carentes legitimo patrimonio, aut Beneficio, vel litteris dimissoriali. hus proprii ordinarii &e. Quamquam autem praesumendum sit, uni eum ejusmodi protestationis scopum esse, deterrere, qui aliquo ex enuntiatis vitiis laborans, ad Ordines sacrilege suscipiendos se accingit: ne enim gravis peeeati reus fiat, tenetur Episcopus absolutam intentionem habere ordinem conserendi homini praesenti, cui manus imponit ,& consueta por.

rigit instrumenta, quemadmodum recte animadvertunt Navarrus eoinc s. de tempον. ordinat. Gobat Theolog. experim. tract. 8. num. 3 Is. & Cardinalis de Lugo de Saeram. disp. 8. Iect. 7. num. II9. nihilominus tamen , cum praeis dictam protestationem ordinationi praemittit, innumeris scrupulis,& ani. mi anxietatibus occasionem praebet , & quandoque etiam prohabilis, &prudens dubitatio exinde excitatur, num revera quis suerit legitime ordi. natus, eo quod aliquo ex enuntiatis impedimentis esset obstrictus. Qua. re, ne eum maximo totius Christianae reipublicae detrimento ,&perturba. tione, dubii, atque interii Ministri sacris ministeriis addi eantur, praestat omnino, ut Episcopus ab illa generali Protestatione abstineat: quod opporis tune monet citatus de Lugo his verbis: Ego quidem usum talis pretosati .is nullo modo proba: tum quia in ritibus Ecclesassicis fundavientum non Babet: nam, licet in Pontificalibus antiquis , modernis apponatur formu-Ia , qua ordinandi moneantur ex pμπε Disicopi, ne ullus aeeedat irregula. νὼ , absque aetate, veι facultate legitima oec. in nullo tamen Pontificali immenitur talis protesatio de defectu intentionis tum etiam quia, licet exi. sente gravissima eausa, posset aliquando Discopus habere talentionem sub eonis

ditione. . . . Ceterum eiusmodi voluntas conditronata universalis eum omndus

habeνἰ non potes, absque gravissimis inconvenientibus , propter dubia, qua inis de oriuntur eirca Uriorem ordinis. Minu S itaque decet, aliquid Synodo in seri , quod praedictam protestationem contineat, aut eidem atqui valeat: etenim, cum Synodales sanctiones sint de se stabiles, & perpetuae, simile edictum , in Synodo promulgatum, incertos redderet etiam ordines ab Episcopis sueeessoribus conferendos: quamvis enim isti nihil fortassedi eant, quo unificent, se non habere intentionem suemquam initianis di , qui eanonico detineatur impedimento , semper nihilominus dubitari poterit, an suam intentionem conformaverint Synodali statuto nondum

revocato.

II. At quid laetendum , si re ipsa contingat, aliquem ea nonico impediis mento ligatum ordines . recepisse ab Episcopo, qui eam solemnem prodesta. tionem sacrae caeremoniae praemisit λFule de hac quaestione a nobis actum est In nostro Tractatia de Sacra ro Misae secta. 7 . ubi ex saerae Congregati nis Consilii sententia diximus. interrogandum Episcopum, si sit superstes, a quo Ordines sunt illati r& si is asserat, suam intentionem vere alligas.se praemissae protestationi, ordinationem diximus absolute iterandam: si vero dubia, & incerta remaneat Episcopi intentio, eo quod non satis ton. set sDipitigod by Corali

449쪽

L I P. VIII. C P. XI. 42gstet, qua mente eam protestationem emiserit, & an illi revera suam apta. verit intentionem, ordinatio erit sub conditione repetenda. Quare, ad conis sulendum eonscientiarum securitati ,& quieti , omnemque dubitationem de re sane gravissima removendam, cavere utique debet Episcopus, ne ullus ad ordines suscipiendos admittatur, qui diligenti prae habita inquisitione. non laetit dignus,& idoneus repertus , omnibusque ornatus qualitatibus, quae a sacris ea nonibus requiruntur I at, in ipso actu collationis ordinum , opus est, ut absolutam habeat intentionem initiandi omnes, & singulos , sive a se antea approbatos, sive quoquo modo intrusos, qui ad illos luscipiendos aecedunt,&per consuetam materiae exhibitionem, formaeque prolatio. nem, voti compotes fiunt e neque expedit, ut aliquid, ne ad terrorem

quidem, tune dicat, unde fas sit ejus intentionis desectum conjicere, aut Ieviter suspicari. III. Aliam ob causam non semel dubitatum suit de eoi Iatorum ordi. num validitate. Quidam Episcopus Graeci ritus, cui, ob ingravescentem

aetatem, & advertam corporis valetudinem, laboriosum erat Missam celebrare, cum esset ordines collaturus, eam per alium Sacerdotem fieri carabat; eoque Sacrum peragente, ipse conlueto ritu ordines eonferebat.

Dubitatum fuit de ordinationis ita peractae validitate ,& quid de ea semtiendum , ab Apostolica Sede quaesitum o Rei examen commissum fuit saerae Congregationi sancti Ossicii, nobisque, qui ejusdem Consultoris ossi.

cium tunc gerebamus, demandatum, ut in scriptis sensum nostrum panderemus. Mandato obsequentes Dissertationem elucubravimus, qua praedictam Ordinationem, illicitam quidem, sed validam ostendimus. Illicita quod fuerit, saltem quoad ordines sacros, nul lo labore demonstravimus: etenim, si antiquam Ecclesiae disciplinam respicimus, indubitatum est,

primis dumtaxat exceptis temporibus, quibus ob serventes persequutiones integrum non erat Fidelibus in unum locum congregari, Ordinationes,

non alibi, nisi intra Eeclesiam fuisse celebiatas: quocirca S. Gregorius Na Ei anzenus earm. da vita sua, Maximo Cynico, Constantinopolitanae SN dis invasorr, exprobravit , quod Ecclesia exerisus, in aedibus cujusdam Au- Icedi fuerit ordinatus; & teste Socrate lib. 4. cap. 29. Ursino pariter, seu Urscino , contra legitimam Damasi electionem, a fatalosis quibusdam in Antipapam electo , inter cetera objectabatur, quod, non in Ecelesia, sed in obscuro quodam Basilicae Sicinii loco ordinatus esset. Intra Ecclesiam vero, non alio unquam tempore suisse Ordines, saltem sacros, collatos, nisi eum inibi Divina celebrarentur mysteria, pluribus probat Hallier desacr. Elemedi Ordinat. pari. g. sem Rev. s. an. I. cui assentitur etiam haereoticus Binghamus Orignetia Eccis se. rom. a. lib. q. ev. s.' 8. eumque morem ex Apostoli ea traditione derivatum colligit i)em Hallier ex Acuri cap. I R.

ubi ordinatio Sauli, & Barnabae eum Saerificio persecta describitur : --nistrantibus iliis Domino, oe jejunantibus , iuxit illis Spiritus Sanctus p S

gregare antha Sasam Baνnabam. Per mini terium enim denotari Sacrifi-

450쪽

tum, per segregationem, collationem Episcopatus, Interpretes omnes a Lirotarunt. Eamdem disciplinam nobis exhibent antiqui Patres, qui Ordinationes , quas reserunt, semper Sacrificii tempore peractas asserunt. Theodoretus biss. relig. eap. I 3. tom. 3. loquens de Ordinatione Macedonii an a choretae, eam factam dicit, tempore mUici Sacrificii. Epiphanius epis. 5 r. olim oo. ad Ioannem Hierosolymitanum , tom. I. Oper. S. Hieronymi col. a r. Paulinianum fratrem Hieronymi, invitum & reluctantem , a se , sacris Mysteriis operam dante, primum in Diaconum, deinde in Presbyterum ordinatum, narrat. Synodus vero Laodicena paulo etiam accuratius tempus definit peragendae sacrae caeremoniae: cum enim co. q. tom. I. Colia

Iectionis Harduini Ol. 78 I. dixerit.' suod non oporteat, ordiuationes sub conspectu audientium celebrarie uti legit Dionysus ' vel: Non licere manus impositionem super ordinandos , praesentibus catecbumenis , feri: juxta versionem Isidori: significavit profecto , Ordinationes fieri debere tempore obla. tionis, cui adesse prohibebantur ea techumeni, & audientes; quo nomina denotari potuit tam certus ordo catechumenorum , qui ad termones in Ecesesia audiendos admittebantur, quam coetus poenitent turn , quibus pri. vilegium erat ingrediendi Ecclesiam; utrosque enim audientes appellator ,

norunt Eruditi

IU. Nec solum ordines sacros , quibus sui superius diximus nondum

annumerabatur Subdiaconatus, sed etiam illum , ceterolque minores Ordi. nes, intra Missarum solemnia collatos , a firmat Auctor Consit. pn lib. 8 Lubi omnes exhibens ritus , quibus, tempore Collectae, iacri Ecclesiae Miniis stri inaugurabantur, modum etiam recenset ordinandi Lectorem. Nequa inter majores, & minores Ordines aliud, quoad hoc, intercedebat diseri, men, nisi quod illi in sanctuario ante Altare, illi vero extra sanctuarium& longe ab Altari conferrentur: quod testatur Amalarius est Iib. 2. de αυinis ossiciis eap. 6. Eamdemque consuetudinem etiam nunc a Graecis retineri ,. post Morinum , observat Marte ne de anaiq. Eccles ritib. rom. A. lib. I. cap. 8.art. q. q. IO. Ex hac autem consuetudine conferendi Ordines minores extra

sanctuarium, & Altare, evenisse arbitramur, ut vetus ordo Romanus ,&Pontificale Romanum severe quidem interdixerint, ne ordines sacri, inter quos etiam Subdiaeonatus fuit postea cooptatus, extra Missarum solemnia Conserantur: minores υero Ordines conferendos uti loquitur citatus Hallier)etiam extra ipsa, fa rabiliter indulgentia Negari tam ea non potest . congruum esse , magisque consorme ritui in eodem Pontificali praescripto, ut, quantum fieri potest, etiam hodie omnes Ordines in Missa conferantur cuia omnes Ordines s ut eodem cit. cap. s. an. I. num. 3. prosequitur Hallier )ad Sacrificium Mis e , tamquam ad finem suum , scopum referuntur: omnium

ipsum consummatis , ac perfectio est.... Consentaneum es itaque, ut coram Diavinis θmbolis, quae Iesum in sacro AItari praesentem continant , Ordιnatroaxes perficiantur.

V. Sest, quod de ordinibus minoribus congruum diximus, de sacrin

est .

SEARCH

MENU NAVIGATION