장음표시 사용
451쪽
est , ex gravi praecepto, servandum, nullus quippe a gravi eulpa eximere Episcopum , qui contra . communem Ecclesiae morem , ritumque in Romano Pontificali praescriptum , sacrum ordinem extra Missarum solemnia conis serret . Ad sacra in vero caeremoniam licite explendam , Missa , non ab alio , sed ab eo celebrari debet, sin quit Hallier cit. cap. s. art. 3.) a quo Orodines fiunt conferendi: idemque adnotaverat Glossa in Cap. suod scut, de elare. υerb. Diυidatur I & merito, tum quia, ut eadem Glossa ibidem advertit, ita obtinuit constans,& perpetua Latinae Ecesesae consuetudo, cui consonat etiam Graecorum praxis, de qua Arcu dius lib. 6. Concoνδ cap. 2. Goarius in notis ad Eucbolog. Gr.ecor. pag. 292. & Morinus de faer. Ordinat. pari. 3. exercit. II. cap. 6. tum quia, nisi Missa ab eo fiat, a quo Ordines conseruntur, dividitur m Uerium unitatis, uti loquitur Innocentius III. incit. Cap. suod sicut, de eletii. cum enim omnes ordinati debeant sanctissi. mam Eucharistiam percipere e manibus ordinantis , quod ab Ecclesiae primordiis usiatum, ac severa lege praescriptum, ostendit saepius citatus Haulier sect. 8. cap. o. art. 5. asseritque A uctor Eccles Hierarcb. cap. 6.: Sub fine eorumdem faustissmae consecrationis , Diυiniis mi Euebaris Le Communio traditur a Pontifice, qui illos consecraυito nisi Eucharistia ab illo eodem conficiatur, a quo initiatis porrigitur, non adeo perfecte repraesentatur unio ipsorum cum suo Praesule; quemadmodum exhibetur, cum coelestem panem ab eodem paratum , suaque consecratione in Christi Corpus converis sum omnes simul accipiunt e quae quidem ratio sortius adhuc urget, si agatur de Ordinatione Episcopi, , vel Presbyteri, qui, ad eamdem Eceseliae unionem repraesentandam, debent idem Sacrificium cum ordinante conficere, seu simul concelebrare. Denique tenetur sacrorum ordinum collator Missam ζ facere per iis i plum , ut obtemperet Pontificali Romano, Clementis VIII. & Urbani VIII. auctoritate roborator ibi enim alius non apparet descriptus ritus conferendi sacros Ordines, nisi in Missa eon.
VI. Quare haec, quae adduximus, ad propositam reserentes quaestionem , jure indubitatum diximus, praedictum Praesulem , qui ordines etiam sacros contulerat, eum , non ipse, sed alter Sacrificium offerret, multis nominiis bus graviter deliquisse. sed quod attinebat ad collatorum ordinum vallis ditatem, hanc sustineri , neque ulla probabili ratione posse in dubitati nem adduci, affirmavimus. Quamvis enim inventi snt pauci aliqui Auctores, quos commemorat Hallie irit. cap. s. art. a. qui opinati sunt SMcrificium Missae: esse de substantia consecrationis, seu promotionis ad sacros Ordines, attamen in primis nemo unquam dixit, esse de ordinationis
substantia Missam Pontificis ordinantis: deinde ea ipsa paucorum opinio jamdiu rejecta, & explosa suit ah omnibus Theologis ,&Canon istis, quos
congerit Sanchaz Consio morat. lib. 7. cap. r. dub. 4. uocirca Hallier cit-ιoc. indubitaenter ratam habendam ait Ordinationem, extra Missarum s lenulla factam Adeo ut hocce tempore de ea re dubitare, frivolum videatur
452쪽
nee cum eonditione repetendam eam esse sacram ordinationem tenserem, im
qua Saeri iam Misse defuisset ' nullus enim canon legirurqur ad subis Iunιiam premotisnis ad sacros Ordines Sacrificium Missae pretinere ostendat. Minus itaque dubitatum erit de validitate ordinis collati, non absolute extra Missarum solemnia, sed non intra Missam ab Episcopo celebra. am, a quo fuit eollatus. VII. Haee nos pro veritate tune seripsimus: nostrumque suffragium apis probatum suit a Congregatione generali, anno I IS. habita coram sel. ree. Clemente XI. Cumque postea ad Sedem Apostolicam delatum suerit, quemdam Episcopum in Hibernia sacros ordines contulisse, eum sacra Mysteria, non a se, sed ab alio Sacerdote conficerentur, eadem controverissa iterum excitata, atque ad novum examen in eadem Congregatione ςst adducta: & Cardinalis Petra, tune ejusdem Consultor, jussus pariter senten. tiam suam proserre, a nostro sensu non recessit, ordinumque collationem illieitam & ipse pronuntiavit, validamque sustinuit; ejus udi sententiam confirmavit se l. ree. Innocentius XIII. in Congregatione generali, habita die s. Februarii I 712. qui simul praedictum Episcopum per Muxellensem In. ternuntium serio moneri jussit, ut conscientiae suae consideret, eum certe graviter in ea nones peccasset: quemadmodum legere est in ejusdem Car. dinalis Petra Comment. ad Constitui. poseolic. rem. s. pag. 288. VIII. Neque haec extra propositum dicta censeantur.' scimus quippe, non multis antea annis in quadam Synodo disceptatum , an a sacrorum oris dinum exercitio forent arcendi, qui a finitimo Episcopo illos reeeperant tempore Saerifieii ab alio Sacerdote oblati. Quapropter a nostro instituto minime alienum judieavimus , hujus eontroversiae decisionem reserre, ut, si in posterum eontingat, in aliqua Synodo eamdem refricari, sciat Episcopus, quid sit deliberandum.
Ad demonstrandum, quam eiretimspecte sit in Synodo loquendum de Minisero Sacramenti Matrimonii nonnωlia pramittuntuν respicientia Coneilii Gidentini decretum, quo irrita sunt Matrimonia clandesina ..HAudquaquam satis explieare possumus, quantum intersit, ne in Episco.
pales Synodos ullum obrepat verbum , quo videatur aliqua approbari opinio, inter Catholi eos controversa; quamvis enim illud' sortasse ex Episcopi, seu potius Seriptoris calamo, oscitanter excidat, statim, nihilo mirinus Auctores stantes pro ea sententia, sibi adstipulari deeantant Synod rum auctoritatem , quam omnes jure meritoque plurim L faciunt, privat rumque Doctorum placitis anteponunt. Rem enarrabimus , e qua vel sola apparebit, quanta circumspectione opus sit in eoncinnandis Synodalibus de.
453쪽
cretis, ne in ullam deflecti valeant de re aliqua dissidentium Theologo.
rum partem. II. Concilium Tridentinum sess. 14. de reserm. matrimonii eap. I. irrita esse decrevit matrimonia , quae aliter deinceps contraherentur, na pstae.
sente Paracbo, wι alio Sacerdote, de ipsus Paroebi ,seu Ordinaris licentia, oe duobus, vel tribus tessibus: simulque statuit, ut hujusmodi deeretum in unaquaque Parochia suum robur post triginta dies babere incipiat a die prima publieationis, ἰn eadem Paroobia factae, numerandos. Absoluto , atque ab Apostolica Sede confirmato Concilio Tridentino, quam plurimi Epioseopi suas eo egerunt Synodos in quibus praedicti decreti promulgationem, uti par erat, urgontes, per singulas Parochias, populo denuntiari jusserunt, firmitate caritura quslibet conjugia in posterum contrahenda , nisi fuerint celebrata eoram legitimo Ministro. Equidem nobis persuasum est. hanc unam ob causam ab hisce Synodis Parochum appellari legitimum matrimonii Ministrum, quia scilicet ipse est publicus Minister, cui soli Ecclesia auctoritatem tribuit, sua prssentia roborandi matrimonii contractum , eique vires & firmitatem adjiciendi: at nihilominus plures Doctores, praecipue Serrν ἐπ praefat. ad nov. edit. Operum Melchioris Cani eap. 7. υam, ejusmodi loquutionibus a Synodis inconsiderate, ut nos opinaismur, usurpatis, atque a se diligenter collectis, usi sunt ad probandum, etiam ex Synodorum sententia, Sacerdotem esse verum ,& proprium Sa. eramenti matrimonii Ministrum 2 quod proinde, nisi fuerit Sacerdotali benedictione saeratum, neque gratiam conferre , neque ulla ratione ad Sacramenti dignitatem pertingere, iidem Auctores defendunt. Verum , quot, & quantis dissicultatibus haec opinio sit obnoxia, quotque habeateontradictores, netessarium ducimus hic exponere, ut deinceps cautio. res fiant Episcopi in suis conscribendis decretis, atque ut acturi de ma.
trimonio, a praedicta, plerisque Theologis invisa, loquendi formula absti
III. Fidelium matrimonium a Deo in Oficium naturae ab initio institu. tum, suisse postea a Christo Domino elevatum ad dignitatem veri & pro. prii Saeramenti novae legis, causantis gratiam ex opere operato, veritas Catholi ea est, definita ab Eugenio IV. in Decreto pro Armenis . Septiamum, atque a Tridentino eis. seg. 24. de reform. Matrim. cap. I. quam a Lutheri, Calvini, aliorumque haereticorum telis vindicat Βόllarminus de Sacram. mair m. lib. tinis. Quamobrem, quo religiosus Fideles matrim nium celebrarent, quod magnum esse Sacramentum, in Christo, n E elesia, praedicaverat Apostolus ad Dbes. s. ab Ecilesiae primordiis cautum est, ne aliter illud inirent , quam coram Sacerdote, cujus benedictione quodammodo obsignaretur. Hujus disci finae testimonium nobis perhibentantiquissimi Patres. Etenim S. Ignatius Us. ad PolycaFum num. S. ex recensione Cotelerit rem. I. pag. I. ait: Decet vero , ut spons, m sponsae G βntentia Episcopi conjugium faciant, quo nuptiae fiat secundum Do
454쪽
minum, o non secundum cupiditatem. Omnia ad bonorem Dei fant i Sejuxta aliam editionem: Decet vero, ut mariti , ω maritae cum Episeopiarbitrio conjugium faciant, quo nuptis juxta Dominum Iin , non autem juxista cupiditatem. Tertullianus lib. 2. ad Uxorem cap. 8.edita Paris . I 63 pag. ry I. scribit de fusciamus ad enarrandam felicitatem ejus matrimo. iii, quod Ecclesia conciliat, confirmat oblatio , obsignat hevedictis p &lib. de pudicitia, eiusdem edit. pag. 7I8. m in Pametra edit. cap. 4. Ideo penes nos occulta quoque conjunctiones, tu es non prius apud Ecclesiam professae, iuxta moechiam ,σfornicationem judicari periclitantur me. Ad quem locum Rigaltius in notis pag. I 4. animadvertit, iis verbis a Tertulliano prolatis:
Non prius apud Ecclesiam professae: indicari conjugia, in quibus non fuerat servata consuetudo, qua solebant Fideles conjugandi per Presbyteros
Ecclesiae offerri, ut communibus votis conjugia benedicerenture quam qui . dem eonsuetudinem firmavit Concilium Carthaginiense IV. can. I g. resat. a
Gratiano Can. s. 3 o. quaes. S. Sponsus, oe sponsa, cum benedicendi sunt a Sacerdote, a parentibus suιs, vel a paraumpbis offerantur . Ad eundem vero morem allusit Synesus Cyrenensis, qui floruit initio seculi v. epis. Ios. ad Evoptium fratrem, &successorem suum in Metropolitana Sede Ptolemaidis in Lybia Pentapolitana, cum scripsit par 248. ex recensione
xandrini ) manus uxorem dedit: ut enim opportune observavit Christianus Lupus in schol. m not. ad ea nones octa υae isnodi tom. a. pag. 142I. haec S. Sy nesi verba: Mihi saera Theopisti me. 6tendunt, Fidelium nuptias palam
tu Ecelesta fuisse sempeν ab Episcopo, aut Presbytero benedictas , Dummaistas. Demum in Capitularibus Regum Francorum lib. 7. cap. IT P. tom. I.
col. IC62. ex recensione BaluEii, haec in nuptiis praescribuntur servandae Prius conυeniendus es Sacerdos, in cujus Paroebia nuptiae fieri debent in E clesia eoram populo; rbi inquirere una cum populo ipse Sacerdos debet,s eius propinqua st, an non, aut alterius uxor, vel sponsa, vel adultera: o F lieita, oe honesta omnia pariter invenerit, tunc peν consilium, be nedit ionem Sacerdotis, o consultis aliorum bonorum hominum, eam θοα- fare , m. legisιme Potare debet . .
IV. Haec, aliaque hujus generis multa, a viris eruditis congesta, pro . bant quidem, semper ab Ecesesia vetita clandestina conjugia ; sed, num ante Tridentinum suerint insuper ullo unquam tempore etiam irrita , quaestio est, de qua secum contenderunt ejusdem Concilii Tridentini Pa. tres, uti videre est apud Cardinalem Palla vicinum in Ase. Triden. lib.
22. cap. q. Etenim, cum plerique Patrum abnuerent enuntiato decreto cap. I. sest. 24. eo quod ablonum reputarent, tunc primum irrita decerni matrimonia, aliter quam coram Parocho celebrata, quae etsi semper E clesia esset detestata, nunquam tamen antea firmitate carere voluerat ἰalii, qui pro deereto stahant, illis opposuerunt modola nobis allegatas. vetullissimas Ecclesiae sanctiones, quibus Sacerdotalem benedictionem praestri
455쪽
L I B. VIII. C A P. XII. 42gseriptam eontendebant non solum ad iohonestanda, verum etiam ad firmanda Christianorum conjugia e idque adhuc clarius colligi a jebant ex decreto Euaristo Papae adscripto, & relato in Can. iter, 3 o. quaes. S. ubi habetur: Ariter legis imum non fit conjugium, nis ab his , qu si per
ipsam foeminam dominationem habere videntur . . uxor petatur . . . oe IMorempore sacerdotal/ter, vι mox es, cum precibus, o oblationibus a Sacredo. te benedicatur . . . . Ita peracta, legitima scitote esse eonnubiar aliteν vero praesumpta, non conjuia, sed adMDeria, vel contubernia, vel supra, aut
fornieationes. Aliud addere poterant, & sortasse addiderunt, indubitatum testimonium Nicolai I. qui . cum rescivisset, Lotharium , Imperatoris Lotharii filium, & Caroli Calvi Regis Francorum nepotem, repudiata priore uxore Teuthberga, cui perpetrati incestus cum Huberto fratre suo crimen affinxerat, aliam dux iste nomine Uald radam. seu Gualdradam, quam tamen, ad suum excusandum flagitium, ante Teuthbergam, a leductam assirmabat, Concilium Metis celebrandum indixit, suisque Apostolicis Legatis, Radoaldo Pori uensi & Ioanni Ficolens Episcopis, illuc
missis, ut de hae eausa judicarent, praecepit, ut diligenter investigarent, an revera Lotharius, priusquam conjugati scedere se deuinciret Theu ih bergae, matrimonium celebrasset cum Guald rada coram tesibus, secundum legem, ritum, quo nuptiae celebrari solent. Si vera s ait in Can. Lο-rbarius , 33. quas. a. ὶ minime probatum fueris, Gualisadam fuisse uxorem egitimam, neque nuptiis secundum morem celebratis, per benedictionem sciaticet Sacerdotas, filo nosero Gibario extitisse conjunctam; suggerite illi, uenon moleste ferar, tegitimam sibi s s ipse innocens apparuerit 3 reconciliari
uxorem. Hinc enim videtur evidenter inferri , medio seculo ix. quo Nicolaus I. universalem regebat Eces etiam , ratas non suisse Christianorum nuptias, nisi essent secundum morem celebratae pre Sacerdotalem benedictionem, uti aiebat Nie Maus . Ex quibus omnibus praedicti Tridentini Pa tres, qui decretum urgebant, quo irrita fierent matrimonia clandestina, nihil per illud novi decerni, concludebant, sed antiquas tantum Ecclesiae leges instaurari, quas, aliquot dumtaxat ante Tridentinum seculis, s
la contraria consuetudo abrogaverat.
V. Verum alii Theologi , & Patres, qui decreto obsistebant, non satis eonstare assirmabant, Sacerdotalem henedictionem fuisse ullo unquam tempore necessariam ad vires impertiendas Christianorum eonnubiis. Ad Tertullianum enim quod attinet, aliosque Patres, & Canones, eum demm modum loquentes, eos commode intelligi, ajebant, de sola necessitare praecepti, quo cogebantur Fideles suas nuptias eelebrare coram sacro Ecclesiae Ministro , cujus benedictione uberiorem assequerentur sanctita istem. Si quidem Siri eius Papa vi. ad Himeνium, Episcopum Tarraconen. Iem, cap. 4. Sacerdotali benedi ione obsignari voluit etiam sponsalia defuturo scribens : De conjugali autem visatioue requi i , se desponsatam
His puellam alιeν in matrimonium possis accipere. Hoc ne fax, modis omnibus
456쪽
bus inbibemus: quia illa benedictio , quam nupturae Saceνdos imponit , apud Fidetis cujusdam sacrilegii insaν est , s ulla transgressione violetur. Hiequippe sermonem esse de sponsalibus de suturo , non dubitat Coustantia notis ad eps. Pontis tom. I. col. 628. inquiens: Obvius verborum S risii sensus postulat, ut ea potius de prima desponsationis Ide , qua etiam
Virginem conjugem vocari Patres ex Euangetio probant , interpretemur . Nee tamen inde conficitur, etiam promissionem matrimonii inanem suis.
se sne Sacerdotis benedictione. Ad Canonem porro Euaristi , de quo speetalis erat, & nune quoque est dissicultas, non quod genuinus credatur Euaristi scelus, sed quia tuti alias diximus de s milibus epistia is de-ctetalibus ab Isidoro productis in praesumitur fabricatus ad normam disci. plinae, quae in Ecclesiae vigebat in fine octavi, aut initio noni seculi :Ad Canonem inquam Euaristi reponebant, si ille accipiendus esset.
sicuti verba sonant, non sola Sacerdotis benedictio . verum etiam Mia quam plurima, ibidem enumerata, suissent de forma conjugalis contractus: quod tamen nemo unus asseruit: ait quippe Pseudo. Euaristus: Aliteν Iegitimum non fit conjugium, nis ab his, qu3 super ipsam seminam domina. sionem habere videntur, o a quibus custoditur, uxoν petatur, EV a parentibus, oe propinquioribus sponsetur,. oe legibus doretur, ρο suo tempore sacerdotaliter , ut mos es, cum precibus oblationibus a Sacerdote benedica.tur , O a paraumphis, ut consuetudo docet , cinodira , or sociata, a proxiamis congruo tempore petita , legibus detur, ac solemniter accipiatur, σ biduo , vel triduo orationibus vacent , o castitatem cussistant. Ita peracta, legitima scitote esse connubia aliter vero praesumpta , nora coniugia ,sed adultena me. Ne itaque tot conditiones ad matrimonii validitatem unquam ab Ecclesia requisitas putemus, necesse est ita Pseudo. Euaristum explicare, ut ilialis verbis '. Giter legitimum non fit conjugium: solum significare voluerit. aliter non fieri licite, omnibusque servatis ritibus, atque solemnitatibus a legibus praeseriptis. Aliter porro facta conjugia , appellanda dixit adul-reria, er contubernis, quia, uti ibidem adnotavit Glossa veta. Contuberisnaa, matrimonia clandestina occasionem ,&securitatem praebent alia postis ea ineundi, in foro quidem externo legitima, sed quae vere, & coram Deo sunt adulteria, & eontubernia . Ceterum ipsemet Canonis Auctorratas, etsi legitimae non essent , reputavit nuptias, sine praedictis solemniis talibus celebratas: postquam enim dixerat, aliter inita conjugia esse adulteria, contubernia &e. hane statim limitationem apposuit.' nis voluntas propria suffagaverit , . vota succurreνint legitima : quam limitationem o portune ponderavit, ac Tridentinis Patribus, de allegati Canonix sensu inter se disputantibus, considerandam proposuit Didacus Laynea, uti idem Pallavicinus refert cit. cap. 22. num. 2S. Et sane, quamquam hodie nomine matrimonii legitimi . & non rati, communiter intelligamus matrimonium Infidelium I olim tamen a Iuris Canonici Peritis, etiam inter matrimonia Fidelium, sui Ise hane adhibitam distinctionem , ut alia die
457쪽
L I B. VIII. C a P. XII. 43 Irentur legitima,& rata, alia rata dumtaxat, sed non legitima, tellis est Gratianus, qui in fine quo. I. caus28. loquens de coniugiis Fidelium.
haec scripsit' Ηοrtim quaedam sum legitima , veluti cum uxoν a parentibus traditur, a sponso Miatur, Or a Sacerdote benedicitur. Haec talia eονυιινia, legitima, oe rata appeliantur. Illorum vero conjugia , qui, contemptis omimis
bus illis solemnitatibus, selo affectu aliquam sibi in conjugem copulant , bujusmodi coniugium, non tegitimum, seu ratum tantummodo esse credιtur. VI. Facilius suit Nicolai I. epistolae genuinum sensum aperire. Siquidem Lotharius, minime sibi constans, nunc unam, nunc alteram obtendebat sui repudii eausam, quod ex pluribus constat ejusdem Nicolai epistolis, praesertim 22.23. 32.q9. 32. or 38. hac super causa datis, quae ex.tant in Collectione Harduini tom. s. eol. 235. seq. & suse enarrant Nais
talis Alexander disserti p. in bison Eccles see. I x. γ x. & Pagi junior in Vitis Nicolai I. m Hadriani II. Ad Pontificem autem scripierat, se Teuthbergam repudiasse, quia , priusquam ei nuberet, jam erat obstrictus vine ulo alterius connubii, initi cum Guald rada. Videns porro Pontifex, quam parum fidendum esset assertionibus parum sibi cohaerentis Lotharii, nullam, quoad hoc, et fidem habendam reseripsit, nisi probaret, se legitime , omnibusque adhibitis iuris solemnitatibus , nupsisse Guald radae, quam ceteroquin aliunde notum erat habuisse loco pelli eis: sicuti iidem
citati Auctores testantur. Ceterum a Nicolao validum habitum Matriis monium , clanculum solo contrahentium consensu celebratum , liquet ex ejusdem responsis ad consulta Bulgarorum , ubi, postquam omnes descripsit nuptiales ritus, in Romana Ecclesia ustatos, illis prorsus respondentes, quos nuper a Pseudo-Euaristo audivimuS, inquit cap. 3. tom. s. Collectionis Harduini col. 333. Peccatum autem esse, si haec cuncta in nuptiali
faedere non interveniant, non dicimur, quemadmodum Graecos vos adstruerea citis : praesertim eum tanta soleat arctare quosdam rerum inopia, ut ad haec praeparanda nullum his Ddfragetur auxilium ἰ ae per boc sussciat, secundum leges, solus eorum consensus, de quorum coniunctionibus agitur. Qui consensus si solus in nuptiis forte defueνit, cetera omnia, etiam Tum ipso coitu, celebrata fruserantur . Iure autem Bulgari ad Nicolaum scripserant, se a Graecis accepisse , non posse recensitas nuptiarum solemnitates sine peccato omitti, quoniam Leo Imperator NoveII. 8 p. publica lege sanciverat, ut saerae benedictionis testimonio matrimonia confirmarentur , adeo ut, se qui citra bane matrimonium ineant, id ne ab initio quidem ita dici, neque illos in vitae illa consuetudine matrimonii iure potiri velimus. Verum haec Constitutio, eum a Principe laico prodierit, non potuit matrimonii validitatem, quoad forum conscientiae, in se ingere. VII. Haec in utramque partem a Tridentinis Theologis, & Patribus versata sunt, D tandem deliberatum, ut matrimonia clandestina, sive ullo unquam tempore suerint antea invalida, si ve non, quod dubium pro . secto, atque incertum remansit, ad ea nihilominus praecavenda gravissima
458쪽
mala, quae in animarum perniciem, ac totius Christianae reipublieae per turbationem ex illis obveniebant, & quibus, experientia docente, haud satis occurrere poterat sola eorumdem prohibἱtio, a Concilio Lateranensi IU. sub Innocentio I H. in Cap. Cum inhibitio, de clandest. desponsat. renovata , deliberatum sin quam in est, ut invalida in posterum decernerentur : quod re ipsa factum legimus per saepius laudatum saluberrimum decretum sess. 2 . cap. I. de reformatione matrimonii .
Ex eo quod praesentia Parocbi necessaria nune sit ad vires tribuend is ChrisIlianorum connubiis, recruduit auarsiis, jam antea a nonnullis excitata, an scilicet ille sit Sacramenti matrimonιi Minister. Secum iniscem haean re pugnantium Doctorum praecipua argumenta proferuntur e concluditu que, nou esse in isnodalibus coussiturionibus de bujusmodi controυersa se. rendum judicium, nec aliquid asserendum, quod uni, aut alteri opinioni refragetur.
CVm praedicta eontroversa inter Tridentinos Patres serveret , aliquot Theologi Paris enses, duee Simone Vigorio, in medium protul
re lententiam Guillelmi Parisiensis , qua rem totam iacile componi, arbitrabantur. In unoquolibet matrimonio, etiam Fidelium , distinguendam voluit Guillelmus in suo Tract. de Sacram. matrim. cap. 9. rationem Conistractus a dignitate Sacramen ii e docuitque , illam quandoque ab hac si parari e etenim ajebat in Minister Sacramenti matrimonii est Sacerdos, qui solus potest contractum conjugii, de se mere civilem,& profanum, sua benedictione consecrare,& emcere, ut per eam, tamquam formam, elevetur ad causandam gratiam ex opere operator eo pacto, quo aqua MIementaris , quae est materia Sacramenti Baptismi, per verba a Ministro prolata, quae sunt ejusdem Sacramenti forma, virtutem acquirit abluendi interiores animi l ordes , producendique gratia me quare , pergebat Guillelmus, si contingat, matrimonium sine Sacerdotis praesentia iniri, validum& firmum utique erit in ratione contractus; nequaquam autem Sacramenti naturam, ac virtutem participabit. Posita porro hae opinione, omnem explanatam dissicultatem , depraedicabant Parisienses: praejactis qui pe Guillelmi prinei piis, perspicuum fit, matrimonia clandestina, quamvis semper ab Eeelesia vetita, semper nihilominus firmitatem habuisse in .solubilis contractus , sed Sacramenti natura , dignitate, ac virtute caruin se : Canones proinde , & Patres Validitatem illis attribuentes , solum resispexerunt civilem eontractum: quibus vero eadem visa sunt minus rata , considerarunt in illis rationem Sacramenti, quam sine Sacerdotis bene is dictione minime assequi, existimarunt. II. Haee Parisiensium doctrina, a Vigorio proposita , si vera narrat Pal.
459쪽
Palla vicinus cit. hist. lib. 2 o. cap. q. num. I. paucos quidem habuit secta. torest attamen non erat adeo singularis, uti dictitavit Sotus in 4. dis. 26. quae s. a. art. q. squidem, praeter Guillelmum, eamdem tradiderat Paludanus in A. di. s. quest.2. eidemque adstipulati fuerant Patres Conis cilii Provincialis Coloniensis I. anni Is 36. para. 7. cap. 4 . tom. 9. Coulectionis Harduini col. 2oro. ubi non obscure insinuarunt, contractum matrimonii nonnisi per Sacerdotis benedictionem Sacramentum essici, a. ientes: Quod Sacramentum , se quis, Aut decet, acceperit, accedente Smere dotali precatione, confert donum Spiritus, quo vir viligat uxorem amore
easο, setit Cbrissus dilexit Ecclesiam : & clarius id ipsum expressit, qui eidem Concilio praesuit. & postea ad Luthera nos defecit, Hermannus, Arehiepiscopus Coloniensis, in suo Catechismo, ubi pag. 273. agens deSaeramento matrimonii, haec habet: De Minisero hujus Sacramentι posereismo isdendum est. Ut forsan quidam non improbanda ratione dicant, matriamonium certum mniserum non exigere, quod conjuges in se casso amore, ae religiose consentientes Deus ipse conjungat et tamen videmus, oe in vete
νῶ lege quosdam fuisse , quι Dei vice coniuges conjungerente quanto ergo magis putandum es , in nova lege Sacerdotes, quι legatione pro Deo funguntur , legitimos bulus Sacramenti Mini os esse Z Praeterea paulo ante, quam Uigorius Guillelmi opinionem Tridentinis Patribus exponeret, anno ni in
mirum is 62. publici juris factum fuerat, etsi fortasse nondum omnibus innotuisset, celeberrimum opus Melchioris Cani de Locis Theologicis, ubi Iib. 8. cap. s. doctissimus Auctor Guillelmi sententiam instaurat, & ualiis dissimis sustentat argumentis: nam, praeterquamquod inquit Canus
nunquam Patres Christianorum matrimonium verum Sacramentum nomi
narunt, nisi simul meminerint Sacerdotalis in illo intervenientis ministerii , quod percurrenti, quos jam praemisimus, textus , patebit; certum est , quodlibet Sacramentum esse opus Divini cultus,& religionis. Mais trimonium autem, solis verbis viri, & sceminae contractum, sine ullo. ministerio Sacerdotis aliquam ponentis saeram caeremoniam, licet rei s crae signaculum sit, non potest tamen diei opus Divini cultus, & relisionis. Ad haee , Augustinus in eps. ad Bonifaciam tradit, oportere, res Ipsas corporeas, quibus Sacramenta constant, imaginem , & similitudinem gerere ejus sanctificationis, cujus sunt signa,& causae: cum autem connubiale foedus, sine ullo sacro ritu, ia Sacerdotis ministerio contractum, nullam exterius exhibeat speciem interioris sanctificationis, eonis sequens est, ut proprie Sacramentum non sit. Deinde Concilium Fl
rentinum docet, omnia Sacramenta constare rebus tamquam materia,&verbis tamquam sormae nemo autem sibi facile suadebit, sormam Saer menti matrimonii esse verba, quibus contrahentes suum exprimunt caninsensum, quae mere profana sunt, atque etiam ab Ethnicis usurpata. Insuper verba, quae sunt alicuius Sacramenti serma , non possunt suppleri Per mutus, scripturam, aliudve fgnum, eorum loco substitutum; quod
460쪽
eonsideranti alia Sacramenta est manifestum P at contrahentes, si, veri horum loco, nutus , scripturam, aliudve signum supponant, aeque m trimonium perficiunt, ac si verbis uterentur: non igitur eorum verbal unt Sacramenti matrimonii forma. Tandem Auctores, qui tenent, conotrahentes esse Sacramenti matrimonii ministros, multum inter se disse n. tiunt in determinanda ejusdem Sacramenti materia , ae Arma . Aliqui enim eum Catharino de Matrim. quaest. I. docuere, consensum contrahenistium, exterioribus signis expressum, esse materiam et verba vero a Christo Domino semel prolata Matrb. I9.: Propteν hoc dimittet homo patrem, o matrem, oe adhaerebit uxori suae : esse sormam pro omnibus Fidelium matrimoniis . Alii cum Victoria in Summ. de Matrim. num. 2 S. opiis nantur, verba unius contrahentiS, qui primo suum praestat contensum,ella materiam, & verba secundo proferentis esse sormam, per quam prioma determinantur ad constituendum contractum, & Sacramentum; quam quidem opinionem probabilem putat HenriqueZ de Sacram. lib. II. cap. a. Alii eum Couarr. a. pari. de Marrim. cap. I. num. 8. Uasquet inpari. tom. a. disp. I 29. cap. 3. ω disp. 3. de Matrim. cap. s. & Basilio Pontio de Matrim. lib. I. cap. 7. num. I 2. existimant , consensus utriuiaque eontrahentis, verbis, seu signis manifestatos, esse sermam, corpora esse materiam remotam, eorumque traditionem, & acceptationem squam nescimus quo pacto a consensu distinguant ) esse materiam proximam . Alii eum Cardinali de Lugo disp. 2. de Sacram. num. 29. dicunt, conintrahentium verba, seu signa , prout sunt traditio corporum, esse materiam ut vero significant, & causant personalem obligationem in utro. que eontrahente, esse formam. Alii demum, magisque communiter , cum Soto in o. disi. 25. quaesi. a. an. I. Bellarmino lib. I. de Matrim. ωρ. 6. Suarez tom. 3. in 3. pari. de Sacram. disp. 2. sect. r. Sanehez de Matrim. lib. 2. disp. s. num. 6. & Gonet disp. z. art. s. defendunt, uatriusque contrahentis consensum, verbis, seu signis expressum, esse materiam simul, & sormam, sed sub diversa consideratione d est enim ma teria , quatenus significat corporum traditionem; est forma, quatenus mutuam exhibet eorumdem acceptationem. Iam vero, clamat Melchior CanuS, nonne tanta, in re gravissima, varietas, & dissonantia haud Ie-ve indietum est salsitatis opinionis, ad quam adstruendam coguntur illius assertores tot diversas assignare unius Saeramenti materiam, & sommam, quarum pleraeque haereticis nugatoriae, ipsisque Catholicis aut eommentitiae , aut certe parum solidae videntur λ Ad tot igitur evitandas ineptias, concludit Canus, a junioribus Theologis excogitatas, teneamus, oportet, Sacramenti matrimonii Ministrum esse Sacerdotem ς sommam esse benedictionem, seu sacra verba, quibus ille conjugibus bene precatur; materiam vero esse contractum ei vilem , ab ipsismet contrahentibus mutuo consensu persectum. III. Hactenus Melchior Canus, cujus argumenta etsi totis viribus con-
